Rubricae quae sequuntur ritum romanum respiciunt.
Nomine calendarii veniunt tum calendarium in usum Ecclesiae universae, tum calendaria particularia.
Rubricae generales quae sequuntur, valent tam pro Breviario quam pro Missali. Ipsis tamen exceptiones dantur per particulares rubricas, quae aliquando in Breviario et in Missali ad normam harum rubricarum redactis occurrunt.
Dies liturgicus est dies sanctificatus actionibus liturgicis, praesertim Sacrificio eucharistico et publica Ecclesiae prece, id est Officio divino; et decurrit a media nocte ad mediam noctem.
Celebratio diei liturgici decurrit per se a Matutino ad Completorium. Sunt tamen dies solemniores, quorum Officium inchoatur a I Vesperis, die praecedenti. Habetur denique celebratio liturgica non plena seu sola commemoratio in Officio et Missa diei liturgici currentis.
Singulis diebus fit aut de dominica, aut de feria, aut de vigilia, aut de festo, aut de octava, iuxta calendarium et praecedentiam dierum liturgicorum.
Praecedentia inter singulos dies liturgicos unice per peculiarem tabellam (n. 91) determinatur.
Dies liturgici sunt primae, secundae, tertiae aut quartae classis.
Nomine dominicae intellegitur dies Domini initio cuiusque hebdomadae occurrens.
Dominicae sunt I aut II classis.
Dominicae I classis sunt: a) I-IV Adventus; b) I-IV Quadragesimae; c) I-II Passionis; d) dominica Resurrectionis seu Paschatis; e) dominica in albis; f) dominica Pentecostes. Dominicae Paschatis et Pentecostes sunt pariter festa I classis cum octava.
Omnes aliae dominicae sunt II classis.
Officium dominicae incipit a I Vesperis, sabbato praecedenti, et explicit post Completorium dominicae.
Dominica celebratur suo die, iuxta rubricas. Officium et Missa dominicae impeditae nec anticipantur nec resumuntur.
Dominica I classis, in occurrentia, festis quibuslibet praefertur. Festum tamen Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virg. praefertur occurrenti dominicae Adventus. Ad concurrentiam vero quod attinet, servetur norma, quae nn. 104-105 traditur.
Dominica II classis, in occurrentia, festis II classis praefertur. Attamen: a) festum Domini I aut II classis, in dominica II classis occurrens, locum tenet ipsius dominicae cum omnibus iuribus et privilegiis: de dominica, proinde, nulla fit commemoratio; b) dominica II classis praefertur Commemorationi omnium Fidelium defunctorum. Ad concurrentiam vero quod attinet, servetur norma, quae nn. 104-105 traditur.
Dominica excludit, per se, assignationem perpetuam festorum.
Excipiuntur: a) festum Ssmi Nominis Iesu, celebrandum dominica quae occurrit a die 2 ad 5 ianuarii (secus die 2 ianuarii); b) festum S. Familiae Iesu, Mariae, Ioseph, celebrandum dominica prima post Epiphaniam; c) festum Ssmae Trinitatis, celebrandum dominica prima post Pentecosten; d) festum D. N. Iesu Christi Regis, celebrandum dominica ultima mensis octobris; e) festa Domini I classis quae, in calendariis particularibus, dominicae II classis nunc assignantur. Haec festa locum tenent dominicae occurrentis cum omnibus iuribus et privilegiis: de dominica, proinde, nulla fit commemoratio.
Dominicae post Epiphaniam quae, superveniente Septuagesima, impediuntur, transferuntur post dominicam XXIII post Pentecosten, hoc ordine: a) si dominicae post Pentecosten fuerint 25, dominica XXIV erit quae inscribitur dominica VI post Epiphaniam; b) si dominicae fuerint 26, dominica XXIV erit quae inscribitur V post Epiphaniam; et XXV, quae inscribitur VI; c) si dominicae fuerint 27, dominica XXIV erit quae inscribitur IV post Epiphaniam; XXV, quae inscribitur V; et XXVI, quae inscribitur VI; d) si dominicae fuerint 28, dominica XXIV erit quae inscribitur III post Epiphaniam; XXV, quae inscribitur IV; XXVI, quae inscribitur V; et XXVII, quae inscribitur VI. Ultimo tamen loco semper ponitur ea quae in ordine est XXIV post Pentecosten, omissis, si opus sit, ceteris, quae aliquando locum habere non possunt.
Dominica prima mensis ea intellegitur, quae prima occurrit in mense, scilicet a die primo ad septimum mensis; dominica autem ultima, quae diem primum mensis sequentis proxime praecedit. Item ad computandam primam dominicam mensium augusti, septembris, octobris et novembris, ratione lectionum Scripturae occurrentis, ea dicitur prima dominica mensis, quae cadit a die primo ad septimum mensis.
Dominica I Adventus ea est, quae cadit die 30 novembris vel est ipsi proximior.
Nomine feriae intelleguntur singuli dies hebdomadae, praeter dominicam.
Feriae sunt primae, secundae, tertiae aut quartae classis.
Feriae I classis sunt: a) feria IV cinerum; b) omnes feriae Hebdomadae sanctae. Hae feriae festis quibuslibet praeferuntur, et nullam admittunt commemorationem, nisi unam privilegiatam.
Feriae II classis sunt: a) feriae Adventus a die 17 ad diem 23 decembris; b) feriae Quatuor Temporum Adventus, Quadragesimae et mensis septembris. Hae feriae praeferuntur festis particularibus II classis; si vero impediuntur, commemorari debent.
Feriae III classis sunt: a) feriae Quadragesimae et Passionis, a feria V post cineres usque ad sabbatum ante dominicam II Passionis inclusive, superius non nominatae, quae praeferuntur festis III classis; b) feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, superius non nominatae, quae cedunt festis III classis. Hae feriae, si impediuntur, commemorari debent.
Omnes feriae, numeris 23-25 non nominatae, sunt feriae IV classis; quae numquam commemorantur.
Officium feriae incipit a Matutino et explicit per se post Completorium; Officium vero sabbati, excepto Officio sabbati sancti, explicit post Nonam.
Nomine vigiliae intellegitur dies liturgicus, qui aliquod festum praecedit, et rationem habet praeparationis ad illud. Vigilia Paschatis vero, cum non sit dies liturgicus, modo sibi proprio, seu pervigilio, celebratur.
Vigiliae sunt primae, secundae aut tertiae classis.
Vigiliae I classis sunt: a) vigilia Nativitatis Domini quae, in occurrentia, locum tenet dominicae IV Adventus, de qua, proinde, nulla fit commemoratio; b) vigilia Pentecostes. Hae vigiliae festis quibuslibet praeferuntur, et nullam admittunt commemorationem.
Vigiliae II classis sunt: a) vigilia Ascensionis Domini; b) vigilia Assumptionis B. Mariae Virg.; c) vigilia Nativitatis S. Ioannis Baptistae; d) vigilia Ss. Petri et Pauli Apostolorum. Hae vigiliae praeferuntur diebus liturgicis III et IV classis; et, si impediuntur, commemorantur, iuxta rubricas.
Vigilia III classis est vigilia S. Laurentii. Haec vigilia praefertur diebus liturgicis IV classis; et, si impeditur, commemoratur, iuxta rubricas.
Vigilia II aut III classis penitus omittitur, si occurrat in dominica quavis, aut in festo I classis, vel si festum cui praemittitur in alium diem transferri aut ad commemorationem reduci contingat.
Officium vigiliae incipit a Matutino et explicit quando initium habet Officium festi subsequentis.
Nomine festi intellegitur dies liturgicus in quo cultus publicus Ecclesiae peculiari modo ad mysteria Domini recolenda, vel ad B. Mariam Virg., aut Angelos, aut Sanctos vel Beatos venerandos dirigitur.
Festa sunt primae, secundae aut tertiae classis.
Ratio celebrationis festorum haec est: a) festa I classis inter dies solemniores adnumerantur, quorum Officium incipit a I Vesperis, die praecedenti; b) festa II et III classis Officium habent quod per se decurrit a Matutino ad Completorium ipsius diei; c) festa vero Domini II classis I Vesperas acquirunt, quoties, in occurrentia, locum tenent dominicae II classis.
Festa sunt universalia aut particularia; particularia autem sunt propria aut indulta.
Festa universalia ea sunt quae a Sancta Sede in calendario Ecclesiae universae inscribuntur. Haec festa ab omnibus, qui ritum romanum sequuntur, celebrari debent, iuxta rubricas.
Festa particularia ea sunt quae ex iure aut ex indulto Sanctae Sedis in calendariis particularibus inscribuntur. Haec festa ab omnibus, qui illo calendario tenentur, celebrari debent, iuxta rubricas, et nonnisi ex speciali Sanctae Sedis indulto e calendario expungi vel gradu mutari possunt.
Festa particularia, ipso iure in calendario inscribenda, sunt festa propria: a) cuiusque nationis et regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis (n. 42); b) cuiusque dioecesis seu territorii ecclesiastici cui praeficitur « Ordinarius loci » (n. 43); c) cuiusque loci seu oppidi vel civitatis (n. 44); d) cuiusque ecclesiae aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiae (n. 45); e) cuiusque Ordinis seu Congregationis (n. 46).
Festa propria cuiusque nationis et regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis sunt: a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis); b) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis).
Festa propria cuiusque dioecesis seu territorii ecclesiastici cui praeficitur « Ordinarius loci » sunt: a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis);
b) anniversarium Dedicationis ecclesiae cathedralis (I classis); c) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis); d) festa Sanctorum et Beatorum, qui in Martyrologio vel eius Appendice rite sunt inscripti, qui ad dioecesim peculiares habent relationes, ut sunt originis, commorationis longioris, obitus (II vel III classis, aut commemoratio).
Festa propria cuiusque loci seu oppidi vel civitatis sunt: a) festum Patroni principalis rite constituti (I classis); b) festum Patroni secundarii rite constituti (II classis).
Festa propria cuiusque ecclesiae aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiae, sunt: a) anniversarium Dedicationis, si sint consecrata (I classis); b) festum Tituli, si sint consecrata aut saltem solemniter benedicta (I classis); c) festum Sancti, in Martyrologio vel eius Appendice rite descripti, cuius corpus ibi asservatur (II classis); d) festum Beati, item in Martyrologio vel eius Appendice rite descripti, cuius corpus ibi asservatur (III classis).
Festa propria cuiusque Ordinis seu Congregationis sunt: a) festum Tituli (I classis); b) festum Fundatoris canonizati (I classis) vel beatificati (II classis); c) festum Patroni principalis rite constituti totius Ordinis seu Congregationis, in universo Ordine vel Congregatione; aut Patroni principalis item rite constituti cuiusque provinciae religiosae, in singulis provinciis (I classis); d) festum Patroni secundarii, ut supra (II classis); e) festa Sanctorum et Beatorum, qui illius Ordinis vel Congregationis sodales fuerunt (II vel III classis, aut commemoratio).
Festa particularia indulta sunt festa quae, ex indulto Sanctae Sedis, in calendariis particularibus inscribuntur.
Calendarium est universale aut particulare seu proprium.
Calendarium universale est calendarium in usum Ecclesiae universae, quod Breviario ac Missali romano praeficitur.
Calendarium particulare seu proprium est dioecesanum aut religiosum; et conficitur inserendo calendario universali festa particularia.
Huiusmodi autem calendarium particulare perpetuum conficiendum est respective ab Ordinario loci aut a supremo Religionis Moderatore de consilio sui Capituli vel Consilii generalis, et approbari debet a S. Rituum Congregatione.
Calendarium dioecesanum habet quaelibet dioecesis et quodlibet aliud territorium ecclesiasticum cui praeficitur « Ordinarius loci ».
In calendario dioecesano, praeter festa universalia, inscribi debent: a) festa propria (n. 42) et indulta universae nationi et regioni seu provinciae sive ecclesiasticae sive civili; b) festa propria (n. 43) et indulta universae dioecesi.
Super huiusmodi calendario dioecesano conficitur: a) calendarium cuiusque loci, addendo festa propria (n. 44) et indulta; b) calendarium cuiusque ecclesiae aut oratorii, item addendo festa loci propria (n. 44) et indulta, atque festa ipsi ecclesiae propria (n. 45) et indulta; c) calendarium Congregationum religiosarum seu Institutorum iuris pontificii, quae ad recitationem divini Officii non obligantur; et Congregationum iuris dioecesani, addendo festa loci propria (n. 44) et indulta; necnon et alia ipsis propria (nn. 45 et 46) et indulta.
Calendarium religiosum habent: a) Ordines regulares, et Moniales ac Sorores eiusdem Ordinis, necnon Tertiarii eidem aggregati in communi viventes et vota simplicia emittentes; b) Congregationes religiosae seu Instituta utriusque sexus, iuris pontificii, et sub regimine unius praesidis generalis constituta, si ad recitationem divini Officii, ex quovis capite, tenentur.
In calendario religioso, praeter festa universalia, inscribi debent festa propria (n. 46) et indulta ipsi Ordini seu Congregationi.
Super huiusmodi calendario religioso conficitur: a) calendarium cuiusque provinciae religiosae, addendo festa propria (n. 46) et indulta; b) calendarium cuiusque ecclesiae aut oratorii, item addendo festa propria (n. 45) et indulta, necnon et alia de quibus numero sequenti: quod calendarium vocatur etiam domus religiosae.
In singulis dioecesibus et locis, Religiosi, ii etiam qui alium ritum ac romanum sequuntur, celebrare tenentur, una cum clero dioecesano: a) festum Patroni principalis nationis, regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, dioecesis, loci seu oppidi vel civitatis (I classis); b) anniversarium Dedicationis ecclesiae cathedralis (I classis); c) alia festa actu feriata, si quae sint, eodem gradu quo in calendario dioecesano inscribuntur.
Religiosi, in celebrandis festis Sanctorum Ordinis seu Congregationis, quoad diem et Officium magis proprium, clero dioecesano se conformare tenentur, sicubi iidem Sancti tamquam Patroni principales (n. 57 a) recoluntur. Item, si festa Sanctorum aut Beatorum alicuius Ordinis seu Congregationis gradu superiore aut Officio magis proprio a clero alicuius dioecesis vel loci celebrantur, ibidem etiam a Religiosis eiusdem Ordinis seu Congregationis eodem gradu superiore aut Officio magis proprio celebrari possunt, dummodo eadem festa, in utroque calendario, eodem die inscripta sint.
Festa in calendaria iam inducta eo die celebrentur, quo nunc in calendariis inscripta inveniuntur.
Pro novis festis universalibus inducendis, haec serventur: a) festa Sanctorum ordinarie diei natalicio assignentur, diei nempe quo Sanctus aeternae vitae natus est; hoc die ex qualibet causa impedito, eadem festa assignentur diei a S. Sede determinando, qui proinde habebitur tamquam dies quasi-natalicius; b) pro ceteris festis, dies a S. Sede assignabitur.
Pro novis festis particularibus inducendis, haec serventur: a) festa propria Sanctorum vel Beatorum, ordinarie, diei natalicio assignentur, nisi sit impeditus aut aliter a S. Sede dispositum sit. Festa tamen alicuius loci vel ecclesiae propria, quae etiam in calendario universali vel dioecesano vel religioso gradu quidem inferiore inscribuntur, eodem die celebranda sunt ac in calendario universali vel dioecesano vel religioso; b) si dies natalicius ignoretur, festa assignentur, cum approbatione S. Sedis, diei qui, in calendario perpetuo dioecesano vel religioso, sit IV classis; c) si vero dies natalicius perpetuo impediatur pro universa dioecesi vel Religione vel ecclesia propria, festa in tali calendario particulari, si sint I vel II classis, assignentur proximiori diei sequenti qui non sit I vel II classis; si sint III classis, assignentur proximiori diei, qui ab aliis festis et Officiis paris aut superioris gradus liber exsistat; d) festa particularia indulta inscribantur in calendario die a S. Sede in concessione assignato.
Sancti vel Beati qui in calendario, ex quavis ratione, unico festo inscribuntur, semper simul celebrantur prout in Breviario habetur, quoties eodem gradu sunt colendi, etsi unus aut aliqui eorum sint magis proprii. Proinde: a) si unus aut aliqui ex his Sanctis festo I classis essent colendi, fit Officium de his tantum, omissis sociis; b) si unus aut aliqui ex his Sanctis vel Beatis essent magis proprii et gradu superiore essent colendi, fit integrum Officium de magis propriis, cum commemoratione sociorum.
Octava est celebratio summorum festorum per octo dies continuos protracta.
Celebrantur tantum octavae Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes, exclusis omnibus aliis, sive in calendario universali sive in calendariis particularibus.
Octavae sunt I aut II classis.
Octavae I classis sunt octavae Paschatis et Pentecostes. Dies infra has octavas sunt I classis.
Octava II classis est octava Nativitatis Domini. Dies infra octavam sunt II classis; dies autem octavus est I classis.
Octava Nativitatis Domini modo peculiari ordinatur, scilicet: a) die 26 decembris, fit festum S. Stephani Protomart. (II classis); b) die 27 decembris, fit festum S. Ioannis Ap. et Evang. (II classis); c) die 28 decembris, fit festum Ss. Innocentium Mm. (II classis); d) die 29 decembris, fit commemoratio S. Thomae Episcopi et Mart.; e) die 31 decembris, fit commemoratio S. Silvestri I Papae et Conf.; f) ex festis particularibus ea tantum admittuntur quae sunt I classis et in honorem Sanctorum qui in calendario universali his diebus inscribuntur, etsi tantum ad modum commemorationis; cetera transferuntur post octavam.
De dominica infra octavam Nativitatis Domini, quae scilicet a die 26 ad 31 decembris occurrit, semper fit Officium cum commemoratione festi forte occurrentis, iuxta rubricas, nisi dominica incidat in festum I classis: quo in casu, fit de festo cum commemoratione dominicae.
Normae peculiares pro ordinandis Officio et Missa infra octavam Nativitatis Domini inveniuntur in rubricis Breviarii et Missalis.
Tempus sacri Adventus decurrit a I Vesperis dominicae I Adventus usque ad Nonam inclusive vigiliae Nativitatis Domini.
Tempus natalicium decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad diem 13 ianuarii inclusive. Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit: a) tempus Nativitatis, quod decurrit a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad Nonam inclusive diei 5 ianuarii; b) tempus Epiphaniae, quod decurrit a I Vesperis Epiphaniae Domini usque ad diem 13 ianuarii inclusive.
Tempus Septuagesimae decurrit a I Vesperis dominicae in Septuagesima usque post Completorium feriae III hebdomadae Quinquagesimae.
Tempus quadragesimale decurrit a Matutino feriae IV cinerum usque ad Missam Vigiliae paschalis exclusive. Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit: a) tempus Quadragesimae, quod decurrit a Matutino feriae IV cinerum usque ad Nonam inclusive sabbati ante dominicam I Passionis; b) tempus Passionis, quod decurrit a I Vesperis dominicae I Passionis usque ad Missam Vigiliae paschalis exclusive.
Hebdomada a dominica II Passionis seu in palmis usque ad Sabbatum sanctum inclusive dicitur Hebdomada sancta; tres autem ultimi dies eiusdem hebdomadae nomine Tridui sacri designantur.
Tempus paschale decurrit ab initio Missae Vigiliae paschalis usque ad Nonam inclusive sabbati in octava Pentecostes. Huiusmodi autem temporis spatium comprehendit: a) tempus Paschatis, quod decurrit ab initio Missae Vigiliae paschalis usque ad Nonam inclusive vigiliae Ascensionis Domini; b) tempus Ascensionis, quod decurrit a I Vesperis Ascensionis Domini usque ad Nonam inclusive vigiliae Pentecostes; c) octavam Pentecostes, quae decurrit a Missa vigiliae Pentecostes usque ad Nonam inclusive sabbati sequentis.
Tempus « per annum » decurrit a die 14 ianuarii usque ad Nonam sabbati ante dominicam in Septuagesima, et a I Vesperis festi Ssmae Trinitatis, id est dominicae I post Pentecosten, usque ad Nonam inclusive sabbati ante dominicam I Adventus.
In sabbatis, in quibus occurrit Officium de feria IV classis, fit de sancta Maria in sabbato.
Officium sanctae Mariae in sabbato incipit a Matutino et explicit post Nonam.
Litaniae maiores assignatae sunt diei 25 aprilis; si vero eo die occurrit dominica Paschatis vel feria II post Pascha, transferuntur in sequentem feriam III.
De Litaniis maioribus nihil fit in Officio, sed tantum in Missa. Earum autem commemoratio non est habenda commemoratio « de Tempore ».
Iuxta ecclesiarum et locorum condiciones et consuetudines, cuius rei iudex est Ordinarius loci, hoc die fit processio, in qua dicuntur Litaniae Sanctorum (quae tamen non duplicantur) cum suis precibus.
Si autem processio fieri nequit, locorum Ordinarii instituant peculiares supplicationes, in quibus dicantur Litaniae Sanctorum et aliae preces in processione fieri solitae.
Omnes qui ad recitationem divini Officii obligantur, processioni vero aut aliis peculiaribus supplicationibus, de quibus numero praecedenti, non intersunt, tenentur dicere, hoc die, Litanias Sanctorum cum suis precibus, lingua latina.
Si Litaniae Sanctorum cum suis precibus, iuxta locorum consuetudinem, in processione vel aliis peculiaribus supplicationibus, lingua vernacula, una cum fidelibus dicuntur, ii qui ad recitationem divini Officii obligantur, et his supplicationibus rite intersunt, non tenentur has preces lingua latina iterare.
Missa de Rogationibus regulariter dicenda est expleta processione, iuxta ea quae in nn. 346-347 statuuntur. Convenit autem ut Missa de Rogationibus dicatur etiam post peculiares supplicationes, quae locum tenent processionis, etsi horis vespertinis peragantur.
Litaniae minores seu Rogationes, per se, assignantur feriis II, III et IV ante festum Ascensionis Domini. Ordinariis autem locorum facultas tribuitur eas transferendi ad alios tres dies continuos magis opportunos iuxta regionum diversitatem aut consuetudinem aut necessitatem.
De Litaniis minoribus nihil fit in Officio, sed tantum in Missa quae connectitur cum processione aut aliis peculiaribus supplicationibus.
Ad processionem aut alias peculiares supplicationes et Missam aut commemorationem quod attinet, serventur quae supra de Litaniis maioribus statuta sunt (nn. 81-83 et 86).
Litaniae Sanctorum cum suis precibus, his diebus, dicuntur tantum in processione aut aliis supplicationibus (cfr. n. 85). Proinde, qui ad recitationem divini Officii obligantur, processioni vero aut aliis peculiaribus supplicationibus non intersunt, non tenentur dicere, his diebus, Litanias Sanctorum cum suis precibus.
Praecedentia dierum liturgicorum, sublatis quibuslibet aliis titulis vel normis, unice regitur ex sequenti
TABELLA DIERUM LITURGICORUM SECUNDUM ORDINEM PRAECEDENTIAE DISPOSITA
Dies liturgici I classis
- Festum Nativitatis Domini, dominica Resurrectionis et dominica Pentecostes (I classis cum octava).
- Triduum sacrum.
- Festa Epiphaniae et Ascensionis Domini, Ssmae Trinitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis.
- Festa Immaculatae Conceptionis et Assumptionis B. Mariae Virg.
- Vigilia et dies octavus Nativitatis Domini.
- Dominicae Adventus, Quadragesimae et Passionis, et dominica in albis.
- Feriae I classis superius non nominatae, nempe: IV cinerum et II, III et IV Hebdomadae sanctae.
- Commemoratio omnium Fidelium defunctorum, quae tamen locum cedit dominicae occurrenti.
- Vigilia Pentecostes.
- Dies infra octavas Paschatis et Pentecostes.
- Festa I classis Ecclesiae universae superius non nominata.
- Festa I classis propria, nempe:
- Festum Patroni principalis rite constituti: a) nationis, b) regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, c) dioecesis.
- Anniversarium Dedicationis ecclesiae cathedralis.
- Festum Patroni principalis rite constituti loci seu oppidi vel civitatis.
- Festum et anniversarium Dedicationis ecclesiae propriae, aut oratorii publici vel semipublici, quod locum tenet ecclesiae.
- Titulus ecclesiae propriae.
- Festum Tituli Ordinis seu Congregationis.
- Festum Fundatoris canonizati Ordinis seu Congregationis.
- Festum Patroni principalis rite constituti Ordinis seu Congregationis, et provinciae religiosae.
- Festa indulta I classis, primum mobilia, deinde fixa.
Dies liturgici II classis
- Festa Domini II classis, primum mobilia, deinde fixa.
- Dominicae II classis.
- Festa II classis Ecclesiae universae, quae non sunt Domini.
- Dies infra octavam Nativitatis Domini.
- Feriae II classis, nempe: Adventus a die 17 ad diem 23 decembris inclusive, et feriae Quatuor Temporum Adventus, Quadragesimae et mensis septembris.
- Festa propria II classis, nempe:
- Festum Patroni secundarii rite constituti: a) nationis, b) regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, c) dioecesis, d) loci seu oppidi vel civitatis.
- Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 43 d.
- Festa Sanctorum alicui ecclesiae propria (n. 45 c).
- Festum Fundatoris beatificati Ordinis seu Congregationis (n. 46 b).
- Festum Patroni secundarii rite constituti Ordinis seu Congregationis, et provinciae religiosae (n. 46 d).
- Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 46 e.
- Festa indulta II classis, primum mobilia, deinde fixa.
- Vigiliae II classis.
Dies liturgici III classis
- Feriae Quadragesimae et Passionis, a feria V post cineres usque ad sabbatum ante dominicam II Passionis inclusive, exceptis feriis Quatuor Temporum.
- Festa III classis, in calendariis particularibus inscripta, et quidem primum festa propria, nempe:
- Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 43 d.
- Festa Beatorum alicui ecclesiae propria (n. 45 d).
- Festa Sanctorum aut Beatorum, de quibus n. 46 e; deinde festa indulta, primum mobilia, deinde fixa.
- Festa III classis, in calendario Ecclesiae universae inscripta, primum mobilia, deinde fixa.
- Feriae Adventus usque ad diem 16 decembris inclusive, exceptis feriis Quatuor Temporum.
- Vigilia III classis.
Dies liturgici IV classis
- Officium sanctae Mariae in sabbato.
- Feriae IV classis.
Occurrentia dicitur occursus duorum vel plurium Officiorum uno eodemque die. Occurrentia autem dicitur accidentalis, quando dies liturgicus mobilis et dies liturgicus fixus certis solummodo annorum intervallis simul occurrunt; perpetua vero quando duo dies liturgici quotannis simul occurrunt.
Effectus occurrentiae est, ut Officium diei liturgici gradus inferioris Officio gradus superioris cedat: quod fieri potest per minus nobilis omissionem, aut commemorationem, aut translationem, aut repositionem, prout numeris sequentibus indicatur.
Commemoratio die fixo statuta non transfertur vel reponitur cum festo transferendo vel reponendo, sed fit suo die vel omittitur, iuxta rubricas.
Ius translationis in alium diem ob occurrentiam accidentalem cum die liturgico, qui in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum, competit solummodo festis I classis. Alia festa, ab Officio gradus superioris accidentaliter impedita, aut commemorantur aut, eo anno, penitus omittuntur, iuxta rubricas. Si vero duo festa eiusdem Divinae Personae aut duo festa eiusdem Sancti vel Beati simul occurrunt, fit de festo, quod in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum, et aliud omittitur.
Festum I classis impeditum a die qui in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum, transfertur in proximum sequentem diem qui non sit I vel II classis. Attamen: a) festum Annuntiationis B. Mariae Virg., quando est transferendum post Pascha, transfertur, tamquam in sedem propriam, in feriam II post dominicam in albis; b) Commemoratio omnium Fidelium defunctorum, quando occurrit cum dominica, transfertur, tamquam in sedem propriam, in feriam II sequentem.
Si eodem die plura festa I classis simul occurrant, ipso die celebratur festum, quod in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum; et alia transferuntur secundum ordinem quo in eadem tabella praecedentiae inscripta sunt.
Item, si plura festa I classis transferri contingat, quae diebus subsequentibus occurrunt, servetur ordo quo in tabella praecedentiae inscribuntur; in paritate autem Officium prius impeditum praecedit.
Festa translata sunt eiusdem gradus ac in sede propria.
Ius repositionis in alium diem, ob occurrentiam perpetuam cum die liturgico, qui in tabella praecedentiae superiorem obtinet locum, competit omnibus festis I et II classis, necnon festis particularibus III classis extra Adventum et Quadragesimam occurrentibus, quae in tota dioecesi vel in toto Ordine seu Congregatione vel in propria ecclesia impediuntur. Festa autem III classis Ecclesiae universae, in aliquo calendario particulari, et festa III classis dioeceseos vel Ordinis seu Congregationis, in aliquibus tantum ecclesiis perpetuo impedita, perpetuo aut commemorantur aut penitus omittuntur, iuxta rubricas.
Festa reponenda, si sint I vel II classis, assignentur proximiori diei sequenti qui non sit I vel II classis; si sint III classis, assignentur proximiori diei sequenti, qui ab aliis Officiis paris aut superioris gradus liber exsistat.
Dies in quem festa perpetuo impedita reposita sunt, habetur tamquam dies proprius, in quo festum repositum celebratur sub eodem gradu ac in sede propria.
Concurrentia dicitur concursus Vesperarum diei liturgici currentis cum I Vesperis diei liturgici subsequentis.
In concurrentia praeferuntur Vesperae diei liturgici classis superioris, et alterae commemorantur vel non, iuxta rubricas.
Quando vero dies liturgici, quorum Vesperae concurrunt, sunt eiusdem classis, dicuntur integrae secundae Vesperae de Officio currenti et fit commemoratio sequentis, iuxta rubricas.
Quae hic de commemorationibus statuuntur, valent tam pro Missa quam pro Officio, sive in occurrentia sive in concurrentia.
Commemorationes sunt aut privilegiatae aut ordinariae.
Commemorationes privilegiatae fiunt in Laudibus et in Vesperis necnon in omnibus Missis; commemorationes vero ordinariae fiunt tantum in Laudibus, in Missis conventualibus et in omnibus Missis lectis.
Commemorationes privilegiatae, sunt commemorationes: a) de dominica; b) de die liturgico I classis; c) de diebus infra octavam Nativitatis Domini; d) de feriis Quatuor Temporum mensis septembris; e) de feriis Adventus, Quadragesimae et Passionis; f) de Litaniis maioribus, in Missa. Omnes aliae commemorationes sunt commemorationes ordinariae.
In Officio et Missa S. Petri semper fit commemoratio S. Pauli, et vicissim. Haec commemoratio dicitur inseparabilis; et duae orationes adeo in unam coalescere censentur ut, in numero orationum computando, pro unica habeantur. Proinde: a) in Officio S. Petri aut S. Pauli, oratio alterius Apostoli additur, ad Laudes et ad Vesperas, sub unica conclusione, orationi diei, absque antiphona et versu; b) in Missa S. Petri aut S. Pauli, oratio alterius Apostoli additur, sub unica conclusione, orationi diei; c) quoties vero oratio unius Apostoli addenda est ad modum commemorationis, huic orationi additur altera immediate, ante omnes alias commemorationes.
Ratio admittendi commemorationes haec est: a) in diebus liturgicis I classis et in Missis in cantu non conventualibus, nulla admittitur commemoratio, praeter unam privilegiatam; b) in dominicis II classis, una tantum admittitur commemoratio, scilicet de festo II classis, quae tamen omittitur si commemoratio privilegiata facienda sit; c) in aliis diebus liturgicis II classis, una tantum admittitur commemoratio, scilicet aut una privilegiata aut una ordinaria; d) in diebus liturgicis III et IV classis, duae tantum admittuntur commemorationes.
Ad commemorationes et orationes quod attinet, haec insuper serventur: a) Officium, Missa aut commemoratio de aliquo festo vel mysterio unius Divinae Personae excludit commemorationem aut orationem de alio festo vel mysterio eiusdem Divinae Personae; b) Officium, Missa aut commemoratio de dominica excludit commemorationem aut orationem de festo vel mysterio Domini, et vicissim; c) Officium, Missa aut commemoratio de Tempore excludit aliam commemorationem de Tempore; d) item, Officium, Missa aut commemoratio de B. Maria Virg. aut de aliquo Sancto vel Beato excludit aliam commemorationem aut orationem in qua eiusdem B. Mariae Virg., vel Sancti aut Beati intercessio imploretur: quod tamen non valet de oratione dominicae vel feriae, in qua fit invocatio eiusdem Sancti.
Commemoratio de Tempore fit primo loco. In admittendis et ordinandis aliis commemorationibus, servetur ordo tabellae praecedentiae.
Quaelibet commemoratio, quae numerum pro singulis diebus liturgicis statutum superet, omittitur.
Conclusio orationum tam in Missa quam in Officio haec est: a) si oratio dirigitur ad Patrem, concluditur: Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen; b) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in eius principio fit mentio Filii, concluditur: Per eundem Dominum nostrum, etc. ut supra; c) si oratio dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii, concluditur: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen; d) si oratio dirigitur ad Filium, concluditur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen; e) si in oratione facta est mentio Spiritus Sancti, in conclusione dicitur: ... in unitate eiusdem Spiritus Sancti, etc.
Servandae sunt etiam aliae peculiares conclusiones in libris liturgicis quandoque notatae.
Paramenta altaris, celebrantis et ministrorum debent esse coloris convenientis Officio et Missae diei aut alteri Missae celebrandae, secundum usum Romanae Ecclesiae, quae quinque coloribus uti consuevit: albo, rubro, viridi, violaceo et nigro. Indulta tamen et consuetudines legitimae circa usum aliorum colorum in suo robore manent. Sicubi vero in regionibus Missionum, ex probata et originali traditione gentis indigenae, significatio unius vel alterius coloris liturgici Ecclesiae Romanae cum significatione quae illis populis congenita est non congruit, Conferentiae episcopali eiusdem regionis, vel maioris territorii, si ita magis conveniat, facultas datur, ut in locum coloris inepti alium colorem magis aptum substituant; hoc tamen non fiat inconsulta S. Rituum Congregatione.
Ad colorem paramentorum in Missis votivis lectis IV classis quod attinet, ea quae n. 323 traduntur, recolantur.
Colore albo utendum est in Officio et Missa de Tempore: a) a festo Nativitatis Domini usque ad expletum tempus Epiphaniae; b) a Missa Vigiliae paschalis usque ad Missam vigiliae Pentecostes exclusive.
Adhibetur color albus in Officio et Missa de festis: a) Domini, exceptis festis de mysteriis et instrumentis Passionis; b) B. Mariae Virg., etiam in benedictione et processione candelarum die 2 februarii; c) Ss. Angelorum; d) Omnium Sanctorum (1 novembris); e) Sanctorum non Martyrum; f) S. Ioannis Ap. et Ev. (27 decembris); Cathedrae S. Petri (22 februarii);Conversionis S. Pauli (25 ianuarii); Nativitatis S. Ioannis Baptistae (24 iunii).
Colorem album requirunt Missae votivae: a) quae respondent festis, de quibus numero praecedenti; b) de D. N. Iesu Christo, summo atque aeterno Sacerdote; c) de coronatione Summi Pontificis, et de anniversariis Summi Pontificis et Episcopi dioecesani; d) « Pro Sponsis ».
Demum adhibetur color albus, feria V Hebdomadae sanctae, in Missa Chrismatis et in Missa in Cena Domini; necnon, a diacono, pro cantu praeconii paschalis et, a celebrante, ad renovationem promissionum baptismatis in Vigilia paschali.
Rubro colore utendum est in Officio et Missa de Tempore a Missa vigiliae Pentecostes usque ad Nonam sabbati sequentis.
Item adhibetur color ruber in Officio et Missa de festis: a) mysteriorum et instrumentorum Passionis Domini; b) Sanctorum Apostolorum et Evangelistarum, in eorum die natalicio, excepto festo S. Ioannis (27 decembris); c) Commemorationis S. Pauli Apostoli (30 iunii); d) Commemorationis omnium Ss. Summorum Pontificum; e) Sanctorum Martyrum, quorum colitur aut martyrium, aut inventio, aut translatio; f) Sanctarum Reliquiarum.
Colorem rubrum requirunt Missae votivae: a) de Passione Domini; b) de Spiritu Sancto; c) de Mysteriis et Sanctis, de quibus numero praecedenti: d) pro eligendo Summo Pontifice.
Demum adhibetur color ruber, dominica II Passionis seu in palmis, ad benedictionem et processionem ramorum.
Color viridis adhibetur in Officio et Missa de Tempore: a) a die 14 ianuarii usque ad sabbatum ante Septuagesimam; b) a feria II post dominicam I post Pentecosten, usque ad sabbatum ante Adventum. Excipiuntur feriae Quatuor Temporum mensis septembris et vigiliae II et III classis, extra tempus paschale.
Color violaceus adhibetur in Officio et Missa de Tempore: a) a dominica I Adventus usque ad vigiliam Nativitatis Domini inclusive; b) a dominica in Septuagesima usque ad Vigiliam paschalem, exceptis: benedictione et processione ramorum in dominica II Passionis; Missa sive Chrismatis sive in Cena Domini feria V Hebdomadae sanctae; Actione liturgica feria VI in Passione et Morte Domini usque ad Communionem exclusive; necnon cantu praeconii paschalis, pro diacono, et renovatione promissionum baptismatis, pro celebrante, in Vigilia paschali; c) in feriis Quatuor Temporum mensis septembris; d) in vigiliis II et III classis, extra tempus paschale.
Missae votivae, quae colorem violaceum requirunt, sunt: a) Pro Fidei propagatione; b) Pro Ecclesiae defensione; c) Pro unitate Ecclesiae; d) Tempore belli; e) Pro pace; f) Pro vitanda mortalitate; g) Pro remissione peccatorum; h) Pro peregrinantibus et iter agentibus; i) Pro infirmis; l) Ad postulandam gratiam bene moriendi; m) Pro quacumque necessitate.
Adhibetur color violaceus etiam: a) ad processionem et Missam in Litaniis maioribus et minoribus; b) ad benedictionem cinerum; c) ad Communionem in Actione liturgica feriae VI in Passione et Morte Domini; d) in Missis de Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, quae celebrantur tempore expositionis Ssmi Sacramenti pro oratione Quadraginta Horarum.
Paramenta coloris rosacei adhiberi possunt, dominica III Adventus et dominica IV Quadragesimae, sed in Officio et Missa diei dominici tantum.
Nigro colore utendum est: a) in Actione liturgica feriae VI in Passione et Morte Domini, usque ad Communionem exclusive; b) in Officiis ac Missis defunctorum, excepto casu de quo supra, n. 130 d.
In Missa, sacerdos celebrans semper utitur planeta seu casula.
Episcopus, et alii qui usu Pontificalium gaudent, si solemniter celebrant, planetam induunt super dalmaticam et tunicellam. Item, planetam super dalmaticam et tunicellam induit Episcopus, etiam in Missa lecta: a) in consecratione Episcopi; b) in collatione sacrorum Ordinum; c) in benedictione Abbatis; d) in benedictione Abbatissae; e) in benedictione et consecratione Virginum; f) in consecratione ecclesiae et altaris. Attamen Episcopus aliique de quibus supra, ex rationabili causa, a sumenda tunicella et dalmatica subter planetam abstinere possunt.
Pluviale adhibetur: a) in Officio Laudum et Vesperarum, quando solemniter dicuntur; b) in benedictionibus quae fiunt ad altare; c) in processionibus; d) in absolutione super cadaver aut super tumulum; e) in Missa pontificali, a presbytero assistente; f) ad « orationes solemnes » in Actione liturgica feriae VI in Passione et Morte Domini; g) in Vigilia paschali.
Cum celebrans utitur pluviali, numquam adhibet manipulum; et si pluviale haberi non potest, in benedictionibus quae fiunt ad altare, sacerdos stat in alba cum stola, sine planeta et manipulo.
Dalmatica et tunicella utuntur diaconus, respective subdiaconus, quando sacerdoti ministrant: a) in Missa; b) in benedictionibus ad altare; c) in processionibus. Attamen cum sacerdos celebrans stat sine pluviali, etiam ministri stant sine dalmatica et tunicella. Planetae plicatae et stola latior amplius non adhibentur.
Sacrosanctum Missae Sacrificium, iuxta canones et rubricas celebratum, est actus cultus publici, nomine Christi et Ecclesiae Deo redditi. Denominatio proinde « Missae privatae » vitetur.
Missa cum Officio divino summum totius christiani cultus constituit; Missa proinde per se cum Officio diei concordare debet. Dantur tamen etiam Missae extra ordinem Officii, scilicet votivae aut defunctorum.
Missarum species duae sunt: Missa in cantu et Missa lecta. Missa dicitur in cantu, si sacerdos celebrans partes ab ipso iuxta rubricas cantandas revera cantu profert ;secus dicitur lecta. Missa in cantu porro, si celebratur cum assistentia ministrorum sacrorum, appellatur Missa solemnis ; si celebratur absque ministris sacris, vocatur Missa cantata. Missa solemnis demum, quae ab Episcopo vel ab aliis facultatem habentibus celebratur cum solemnitatibus in libris liturgicis statutis, dicitur Missa pontificalis.
Missa natura sua postulat, ut omnes adstantes, secundum modum sibi proprium, eidem participent. Varios autem modos, quibus fideles sacrosancto Missae Sacrificio actuose participare possunt, ita oportet moderari, ut periculum cuiusvis abusus amoveatur, et praecipuus eiusdem participationis finis obtineatur, plenior scilicet Dei cultus et fidelium aedificatio. De hac fidelium actuosa participatione fusius actum est in Instructione de Musica sacra et sacra Liturgia a S. Rituum Congregatione data die 3 septembris anni 1958.
Rubricae quae sequuntur valent tam pro Missis in cantu quam pro Missis lectis, nisi aliter expresse caveatur.
Missa dicenda est iuxta calendarium aut ecclesiae vel oratorii in quo Missa celebratur, aut loci, aut ipsius sacerdotis celebrantis, aut Ecclesiae universae, prout infra exponitur.
In ecclesia vel oratorio publico, quilibet sacerdos, tam dioecesanus quam religiosus, celebrare tenetur iuxta calendarium ipsius ecclesiae vel oratorii publici. Idem servetur in oratorio semipublico principali seminarii, domus religiosae, collegii, nosocomii, carceris et similium.
In oratoriis secundariis seminarii, domus religiosae, collegii, nosocomii, carceris et similium, quilibet sacerdos sequi potest aut calendarium ipsius oratorii aut proprium.
In oratoriis privatis, et cum celebrat super altare portatile extra locum sacrum, quilibet sacerdos sequi potest aut calendarium loci (n. 53 a) aut proprium.
De festis Patroni principalis nationis, regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, dioecesis, oppidi seu civitatis, necnon de anniversario Dedicationis ecclesiae cathedralis et aliis festis actu feriatis, si quae sint, quilibet sacerdos Missam celebrare debet, etiamsi secus calendarium proprium sequi posset.
Oratorium fixe constitutum in navibus est oratorium publicum; et in eo adhiberi debet calendarium Ecclesiae universae. Cum autem quis celebrat extra huiusmodi oratorium, super altare portatile, adhibere potest vel calendarium Ecclesiae universae vel calendarium proprium. Idem facere potest qui legitime celebrat in itinere aereo, fluviali vel viae ferreae.
In seminariis et collegiis clericorum dioecesanis, Religiosis commissis; necnon in seminariis et collegiis clericorum interdioecesanis, regionalibus, nationalibus et internationalibus, etiam Religiosis commissis, idem adhibetur calendarium, quod praecipitur pro recitatione divini Officii in communi (nn. 154-155 rubricarum Breviarii romani).
In collegiis et domibus interprovincialibus, nationalibus et internationalibus Religiosorum, adhibendum est calendarium proprium Ordinis seu Congregationis universae (n. 55), additis tantum festis de quibus n. 57.
Calendarium dioecesanum, additis festis loci et ecclesiae vel oratorii propriis, adhiberi debet: a) in ecclesiis cathedralibus, etsi Religiosis sint commissae; b) in ecclesiis et oratoriis propriis cleri dioecesani, etsi chorum Religiosorum adnexum habeant, qui cum ecclesia per crates tantum communicat ; c) in ecclesiis et oratoriis Religiosorum utriusque sexus, qui calendarium proprium non habent, additis tamen festis ipsis propriis et indultis ; d) in ecclesiis et oratoriis Religiosorum, quae clero dioecesano commissa sunt, aut adnexum habent chorum Canonicorum; non autem si ecclesia vel oratorium alicui sacerdoti in particulari est commissum ; e) in ecclesia et oratorio principali seminarii, etsi Religiosis sit commissum, data tamen facultate addendi festa de quibus n. 154 rubricarum Breviarii romani.
Calendarium religiosum, additis festis de quibus n. 57 atque festis ecclesiae vel oratorii propriis, adhiberi debet: a) in ecclesiis et oratoriis principalibus Religiosorum, qui calendarium proprium habent, etsi sint paroecialia; b) in ecclesiis et oratoriis cleri dioecesani, quae Religiosis commissa sunt, aut ipsis Religiosis inserviunt pro publica divini Officii recitatione, etsi sint paroecialia ; non autem si ecclesia vel oratorium alicui Religioso in particulari est commissum ; c) in ecclesiis et oratoriis Tertiariorum utriusque sexus, etsi solum Officium parvum B. Mariae Virg. recitent; d) in oratoriis secundariis seminarii Religiosis commissis, si haec oratoria ipsis Religiosis tantum inserviunt.
Sacerdos qui celebrat in ecclesia vel oratorio ubi ritus diversus viget, stare debet calendario ipsius ecclesiae vel oratorii quoad festa eorumque gradum, commemorationes et collectam imperatam. In ordinanda autem Missa, sumere debet partes variabiles proprias illius ritus, retentis caeremoniis et Ordinario proprii ritus.
Nomine Missae conventualis intellegitur Missa quae ab iis, qui per leges Ecclesiae choro adstringuntur, in coniunctione cum Officio divino cotidie celebranda est.
Singulis diebus una tantum dicenda est Missa conventualis, quae cum Officio in choro recitato concordare debet, exceptis diebus de quibus infra nn. 289-294. Obligatio tamen alias Missas in choro celebrandi, ex piis fundationibus vel alia legitima causa, firma manet.
Missa conventualis dicenda est post Tertiam, nisi communitatis moderator, gravi de causa, eam post Sextam vel Nonam dicendam esse censuerit. In vigilia Pentecostes, Missa conventualis dicitur post Nonam.
Missa conventualis per se solemnis esse debet, vel saltem cantata. Ubi vero per leges particulares vel per peculiaria indulta a solemnitate Missae in choro dispensatum fuerit, convenit ut, Missae conventuali lectae chorales participationem liturgicam directam praestent, partes saltem Ordinarii Missae recitando. Porro iidem chorales prohibentur quominus, inter Missam conventualem, Horas canonicas choraliter prosequantur.
In omnibus feriis IV classis, nisi aliter praescribatur, loco Missae conventualis Officio conformis, dici potest, sine commemoratione feriae : a) aut Missa quae respondet commemorationi in Officio diei forte occurrenti ; b) aut Missa de Mysterio, Sancto vel Beato, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata ; c) aut una ex Missis votivis quae in Missali, pro Missa conventuali, per hebdomadam disponuntur; d) aut quaelibet alia Missa, quae tamquam votiva celebrari permittitur.
Missa conventualis pro defunctis sacerdotibus, benefactoribus et aliis, excepto tempore natalicio et paschali:
a) dici debet, quolibet mense, excepto mense novembri, prima feria IV classis ; b) dici potest, qualibet hebdomada, prima feria IV classis. Sumitur Missa « cotidiana » cum oratione Deus, veniae largitor.
In diebus Litaniarum tam maiorum quam minorum, ubi fit processio, aut fiunt aliae peculiares supplicationes, Missa conventualis dici debet de Rogationibus (nn. 346-347).
In die coronationis Summi Pontificis, et in anniversariis eiusdem Summi Pontificis et Episcopi dioecesani, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, pro Missa conventuali dicitur Missa de ipsis anniversariis, iuxta nn. 362-363.
In anniversario Episcopi proxime defuncti, necnon in anniversario quod infra octiduum omnium Fidelium defunctorum celebratur pro animabus omnium Episcoporum et ecclesiae cathedralis Canonicorum defunctorum, in ipsa ecclesia cathedrali pro Missa conventuali dicitur Missa de iisdem anniversariis.
In anniversariis omnium defunctorum alicuius Capituli aut Ordinis seu Congregationis ad chorum obligatae, pro Missa conventuali dicitur Missa de iisdem anniversariis.
In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, pro Missa conventuali adhibenda est Missa quae prima inscribitur hoc die; et chorales illi soli interesse tenentur.
In festo Nativitatis Domini, in choro dicuntur duae Missae conventuales, scilicet una in nocte et altera in die.
Cum Episcopus Missam solemniter celebrat, vel eidem assistit; aut cum in choro canitur Missa Officio non conformis, ratione alicuius solemnitatis externae, chorales huic Missae tantum interesse tenentur, etsi pro benefactoribus non applicetur, servata tamen lege de applicanda alia Missa per eum ad quem spectat.
Omnes dominicae, sive I sive II classis, propriam Missam habent. Attamen dominicae post Epiphaniam, quae transferuntur inter dominicam XXIII et XXIV post Pentecosten, sumunt antiphonas ad Introitum, ad Offertorium et ad Communionem, necnon graduale et Alleluia cum suo versu a dominica XXIII post Pentecosten, retentis orationibus, Epistola et Evangelio propriis.
Item propriam Missam habent omnes feriae temporis Quadragesimae et Passionis necnon Quatuor Temporum Adventus et septembris. In reliquis feriis dicitur Missa dominicae praecedentis, nisi a rubricis aliter provisum sit.
In sabbatis Quatuor Temporum et in sabbato « Sitientes », Missa in qua Ordines sacri conferuntur dicenda est de sabbato, etiam festo I vel II classis occurrente.
Missa de festo, sensu proprio, intellegitur Missa de Mysterio, Sancto vel Beato quae celebratur secundum ordinem Officii.
Sensu autem latiore, dicuntur quoque Missae de festo: a) Missa de festo III classis ab alio festo eiusdem gradus impedito; b) Missa de commemoratione in Officio diei occurrente; c) Missa de Mysterio, Sancto vel Beato, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata.
Missae festivae numero praecedenti recensitae omnibus iuribus liturgicis gaudent, ac si festum cum integro Officio celebraretur. Attamen : a) Missa de festo III classis impedito dici potest suo die, solummodo si etiam festum impediens sit III classis; b) Missa de commemoratione in Officio diei occurrente, et Missa de Mysterio, Sancto vel Beato, cuius elogium eo die habetur in Martyrologio vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata, dici potest tantum si occurrit dies liturgicus IV classis.
Missae quae dicuntur festivae sensu latiore prohibentur in ecclesiis unam tantum Missam habentibus: a) quoties urgeat onus Missae conventualis cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat, nisi Missa, iuxta n. 289, tamquam conventualis dici possit;
b) quoties diebus Litaniarum dicenda sit, iuxta rubricas, Missa de Rogationibus.
Ad formulam autem Missae festivae eligendam extra Missam conventualem, haec serventur: a) pro festis quae in Proprio Sanctorum habentur, sumitur Missa quae, suo die, in Missali indicatur. Attamen, loco Missae de Communi, sumi potest, ad libitum sacerdotis celebrantis, Missa propria de eodem festo, si habetur, inter Missas pro aliquibus locis; b) pro festis quae in Proprio Sanctorum non habentur, sumitur Missa de Communi. Quoties in eodem Communi plures exstant formulae, electio fit ad libitum sacerdotis celebrantis. In singulis autem Communibus Epistolae et Evangelia, quae habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi.
Nomine Missae votivae intellegitur Missa quae dicitur extra ordinem Officii vel commemorationum diei currentis, aut non est de Mysterio, vel Sancto eo die in Martyrologio elogium habente.
Missa votiva potest esse: a) de mysteriis Domini; b) de Beata Maria Virgine; c) de Angelis ; d) de Sanctis ; e) ad diversa.
Tamquam Missae votivae, de mysteriis Domini, celebrari possunt: a) in Ecclesia universa: 1) de Ssma Trinitate; 2) de Ssmo Nomine Iesu; 3) de Ssmo Corde Iesu; 4) de pretiosissimo Sanguine D.N.I.C.; 5) de Christo Rege;
6) de Ssmo Eucharistiae Sacramento; 7) de D. N. Iesu Christo, summo atque aeterno Sacerdote; 8) de sancta Cruce; 9) de Passione Domini; 10) de sancta Familia Iesu, Mariae, Ioseph; 11) de Spiritu Sancto; b) in singulis ecclesiis, praeter Missas supra memoratas, omnes Missae de festis Domini quae in calendariis particularibus inscribuntur, et aliae Missae votivae specialiter concessae. Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivae, Missae quae referuntur ad mysteria vitae Domini.
De Beata Maria Virgine celebrari possunt, tamquam votivae: a) in ecclesia universa, Missae quae pro sancta Maria in sabbato, iuxta temporum diversitatem, in Missali assignantur, necnon omnes Missae de festis B. Mariae Virg. quae in calendario universali inscribuntur;
b) in singulis ecclesiis, praeter Missas supra memoratas, omnes Missae de festis B. Mariae Virg. quae in calendariis particularibus inscribuntur, et aliae Missae votivae specialiter concessae. Partes variandae iuxta diversa anni tempora, in his Missis deficientes, sumuntur e Communi festorum B. Mariae Virg. Celebrari tamen nequeunt, tamquam votivae, Missae quae referuntur ad mysteria vitae eiusdem B. Mariae Virginis, excepta Missa de eiusdem Immaculata Conceptione.
De Angelis celebrari possunt, tamquam votivae: a) Missae de singulis festis Ss. Angelorum; b) Missa votiva de Ss. Angelis feriae III assignata.
De Sanctis celebrari possunt, tamquam votivae, Missae de quolibet Sancto canonizato elogium habente in Martyrologio romano, vel eius Appendice pro respectivis Ecclesiis approbata.
Missae votivae de Beatis permittuntur, ex Apostolico Indulto, unice in triduo quod in eorum honorem celebratur intra annum a beatificatione.
Missae votivae « ad diversa » habentur in Missali, vel eius Appendice pro aliqua ecclesia approbata, pro peculiaribus circumstantiis vel necessitatibus celebrandae.
Pro Missa votiva de mysteriis Domini sumitur Missa de respectivo festo, nisi expresse indicetur aliam esse adhibendam ; aut peculiaris Missa votiva.
Pro Missa votiva de B. Maria Virg., de Angelis et de Sanctis sumitur Missa de respectivo festo, si in Missali habetur, sive in Proprio Sanctorum sive inter Missas pro aliquibus locis, nisi alia Missa tamquam votiva in Missali expresse indicetur. Quodsi festum in Missali desit, sumitur Missa de Communi. Quoties in eodem Communi plures exstant formulae, electio fit ad libitum sacerdotis celebrantis. In singulis autem Communibus, Epistolae et Evangelia, quae habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi. Serventur tamen rubricae de mutandis nonnullis partibus vel verbis, iuxta anni tempora et iuxta qualitatem mere votivam huius Missae.
Pro aliqua peculiari necessitate, sumitur Missa votiva propria, si habetur in Missali; ea vero deficiente, sumitur « Missa pro quacumque necessitate », adhibitis, loco orationum huius Missae, orationibus necessitati occurrenti convenientibus, si inter « Orationes diversas » inveniuntur.
Quaevis Missa votiva de mysteriis Domini, de B. Maria Virg. vel Sancto, prohibetur quoties occurrit dies liturgicus I vel Ii classis in quo fit Officium de eadem Persona. Tunc, loco Missae votivae, dicenda est Missa de Officio occurrenti. Occurrente vero die liturgico III vel IV classis, eligi potest aut Missa de Officio diei aut Missa votiva, exclusa alterius commemoratione.
Oratio Missae votivae impeditae additur, sub unica conclusione, orationi Missae diei, solummodo si Missa votiva est I aut II classis, et modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus. De Missa votiva III classis impedita nihil fit in Missa de Officio occurrenti.
In admittendis et ordinandis orationibus in Missis votivis, serventur ea quae infra pro singulis Missarum votivarum classibus statuuntur (nn. 330 b, 343 b, 386 b, 389 b).
De hymno angelico et de symbolo in Missis votivis dicitur suis locis, cum agitur de singulis Missarum votivarum classibus, et infra, nn. 431-432, et 475-476.
Sequentia, si qua habetur, in Missis votivis omittitur.
Praefatio dicitur quae cuique Missae votivae propria est; qua deficiente, dicitur praefatio de Tempore aut communis, iuxta normas generales.
Color paramentorum, in Missis votivis, debet esse cuique Missae conveniens; sed in Missis votivis lectis IV classis non conventualibus, adhiberi potest etiam color Officii diei, servato tamen colore violaceo et nigro unice pro Missis quibus per se competit.
Nisi in rubricis particularibus aliud statuetur, Missa votiva potest esse aut in cantu aut lecta.
Missae votivae sunt I, II, III aut IV classis; de singulis agitur numeris sequentibus.
Quaevis Missa votiva prohibetur in ecclesiis unam tantum Missam habentibus : a) quoties urgeat onus Missae conventualis, cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat, exceptis Missis votivis, quae certis diebus pro Missa conventuali dici possunt (n. 289) aut debent (nn. 290-294) ; b) die 2 februarii, si fiat benedictio candelarum; c) in Litaniis maioribus et minoribus, si dicenda sit Missa de Rogationibus (n. 346).
Quoties, in rubricis aut in peculiari indulto, aliqua Missa indicatur tamquam votiva alicuius classis, ordinanda est iuxta normas et privilegia, quae pro eadem classe Missarum votivarum statuuntur.
Nomine Missae votivae I classis intellegitur Missa votiva quae celebrari permittitur omnibus diebus liturgicis, iis tantum exceptis qui sub nn. 1-8 in tabella praecedentiae recensentur, salvo praescripto n. 332.
Missae votivae I classis, a rubricis generalibus praevisae, sunt: a) Missae de Dedicatione, in actu consecrationis ecclesiae (nn. 331-334); b) Missae in cantu de Ssmo Eucharistiae Sacramento, in solemnioribus celebrationibus Congressus eucharistici (n. 335);
c) Missae in cantu de mysteriis Domini, B. Maria Virg., Sancto vel Beato, occasione celebrationis extraordinariae (n. 340 a).
Privilegia Missarum votivarum I classis sunt : a) dicuntur cum Gloria et Credo; b) excludunt omnes commemorationes non privilegiatas, et collectam ab Ordinario loci imperatam; c) oratio Missae votivae impeditae additur sub unica conclusione orationi Missae diei currentis, modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus; d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis.
Ecclesiarum consecratio, quamvis omni die de iure fieri possit, opportunius tamen fit dominicis et festis diebus. Prohibetur vero in vigilia et festo Nativitatis Domini, in festis Epiphaniae et Ascensionis Domini, Corporis Christi, diebus a dominica II Passionis seu in palmis usque ad dominicam Resurrectionis inclusive, in dominica Pentecostes, necnon die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum.
Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiae vel oratorii est pars totius ritus consecrationis; proinde celebrari debet quoties ecclesia vel oratorium consecratur, etiam diebus quibus reliquae Missae votivae I classis prohibentur.
In Missa de Dedicatione in actu consecrationis ecclesiae additur, sub unica conclusione, oratio de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est consecratum, et nulla alia admittitur commemoratio, ne privilegiata quidem.
Aliae Missae quae in ecclesia vel oratorio, die consecrationis, expleto ritu, celebrantur, dici possunt de Dedicatione, tamquam votivae I classis.
Singulis diebus Congressus eucharistici dioecesani, regionalis, nationalis et internationalis, Missa principalis, dummodo sit in cantu, celebrari potest de Ssmo Eucharistiae Sacramento, tamquam votiva I classis.
In ceteris publicis celebrationibus eorundem Congressuum, Missa de Ssmo Eucharistiae Sacramento celebrari potest tamquam votiva II classis.
Singuli sacerdotes qui Congressui eucharistico intersunt, celebrare possunt Missam de Ssmo Eucharistiae Sacramento, tamquam votivam III classis.
Privilegia hac paragrapho indicata spectant ad Missas: a) in triduo vel octiduo quod in honorem alicuius Sancti vel Beati, intra annum a canonizatione vel beatificatione, celebratur; b) in quibusdam celebrationibus extraordinariis, per triduum vel octiduum perductis, occasione v. gr. saecularis recurrentiae. Excluduntur tamen celebrationes extraordinariae in honorem Beatorum.
Ad celebrationes peragendas, de quibus numero praecedenti, requiritur peculiare indultum Sanctae Sedis.
Singulis diebus harum celebrationum permittitur: a) unica Missa in cantu de mysterio Domini, B. Maria Virg., Sancto vel Beato in cuius honorem celebrationes peraguntur, tamquam votiva I classis; b) omnes Missae lectae, ut supra, tamquam votivae II classis.
Nomine Missae votivae II classis intellegitur Missa votiva quae celebrari permittitur omnibus diebus liturgicis II, III et IV classis. Missa tamen pro Sponsis et Missa pro gratiarum actione in 25° vel 50° anniversario a celebratione matrimonii prohibentur omnibus diebus dominicis.
Missae votivae II classis, a rubricis generalibus praevisae, sunt : a) Missa in solemni benedictione ecclesiae vel oratorii, et in consecratione altaris (n. 345); b) Missa Rogationum in Litaniis tam maioribus quam minoribus (nn. 346-347); c) Missae votivae occasione orationis Quadraginta Horarum aut alterius expositionis Ssmi Sacramenti (nn. 348-355);
d) Missae de solemnitate externa festorum (nn. 356-361) ; e) Missa in die coronationis Summi Pontificis et in anniversariis Papae et Episcopi dioecesani (nn. 362-365); f) Missa pro re gravi et publica simul causa (nn. 366-368); g) Missa « Pro Fidei propagatione » (nn. 369); h) Missae in quibusdam occasionibus peculiaribus (nn. 370-372); i) Missae votivae in sanctuariis (nn. 373-377); l) Missa votiva pro Sponsis et Missa pro gratiarum actione in 25° et 50° anniversario a celebratione matrimonii (nn. 378-382).
Privilegia Missarum votivarum II classis sunt: a) dicuntur cum Gloria, nisi adhibeatur color violaceus paramentorum ; sed sine Credo, nisi ratione dominicae aut octavae occurrentis dicendum sit; b) admittunt unam tantum commemorationem, et excludunt collectam ab Ordinario loci imperatam; c) oratio Missae votivae impeditae additur, sub unica conclusione, orationi Missae diei, modo ne occurrat dies sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus, salvo praescripto n. 380; d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis.
Missae votivae II classis reguntur normis generalibus n. 343 memoratis ;quae autem sunt cuique Missae propria, infra indicantur.
In solemni benedictione ecclesiae vel oratorii, et in consecratione altaris, expleto ritu, dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Mysterio vel Sancto in cuius honorem ecclesia vel oratorium est benedictum, vel altare est consecratum.
In Litaniis tam maioribus quam minoribus (nn. 80-90), in ecclesiis in quibus fit processio vel, de mandato Ordinarii loci, peculiares celebrantur supplicationes (nn. 83), dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Rogationibus (cfr. n. 86).
Missa Rogationum, vel Missa diei quae locum tenet Missae votivae impeditae, habetur tamquam pars totius actionis liturgicae; et dicitur regulariter expleta processione, vel expletis aliis peculiaribus supplicationibus.
Ad exponendum et reponendum Ssmum Sacramentum pro oratione Quadraginta Horarum, sive continua sive interrupta, in ipso altari expositionis celebratur, in cantu, tamquam votiva II classis, Missa de Ssmo Eucharistiae Sacramento.
Die medio expositionis, in altari ubi Ssmum Sacramentum non est expositum, celebrari potest in cantu, tamquam votiva II classis, aut Missa de Ssmo Eucharistiae Sacramento, aut alia Missa votiva peculiaribus necessitatibus loci accommodata.
Diebus quibus Missae votivae IV classis a rubricis permittuntur, convenit ut Missae quae celebrantur in ecclesia in qua habetur oratio Quadraginta Horarum, sint de Ssmo Eucharistiae Sacramento.
In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum: a) expositio Ssmi Sacramenti sequatur, repositio vero praecedat Missam in cantu, vel principalem; b) tempore expositionis, Missae de Officio diei dicuntur cum paramentis violaceis, et extra altare expositionis.
Die 2 februarii, feria IV cinerum et in dominica II Passionis seu in palmis, si fit benedictio candelarum, aut respective cinerum vel palmarum, Ssmum Sacramentum, pro adoratione Quadraginta Horarum expositum, tempore benedictionis et processionis vel impositionis cinerum, aut transfertur ad aliud altare in quo adoratio continuari possit absque detrimento pietatis fidelium, aut deponitur, et adoratio resumitur, expleta benedictione et processione vel cinerum impositione cum Missa. Quod convenienter servatur etiam in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, pro Missa principali diei et sequenti absolutione ad tumulum.
Ad exponendum Ssmum Sacramentum pro publica adoratione, quae per unum diem protrahitur, dici potest, tamquam votiva II classis, Missa de Ssmo Eucharistiae Sacramento.
Ad exponendum vero Ssmum Sacramentum pro publica adoratione, quae per aliquas tantum horas protrahitur, dicitur Missa de die, sine commemoratione Ssmi Sacramenti.
Diebus tamen, quibus permittuntur Missae votivae IV classis, convenientius dicitur Missa de Ssmo Eucharistiae Sacramento.
In Missis quae durante adoratione, ex indulto, ad altare expositionis celebrantur, additur, sub unica conclusione, oratio de Ssmo Eucharistiae Sacramento, modo ne occurrat dominica, nec Officium, Missa aut commemoratio fiat de Christo Domino.
Nomine solemnitatis externae alicuius festi intellegitur celebratio ipsius festi absque Officio, in bonum fidelium, vel die quo festum impeditur, vel in dominica quando ipsum festum occurrit infra hebdomadam, vel alio statuto die.
Solemnitas externa alicui festo aut ipso iure competit, aut peculiari indulto conceditur.
Solemnitas externa ipso iure competit dumtaxat : a) festo Ss.mi Cordis Iesu; b) festo B. Maríae Virg. a Rosario, in dominica I mensis octobris; c) festo Purificationis B. M.V., si actio liturgica huic diei propria, approbante Sancta Sede, in dominicam transferatur, pro ea tantum Missa, quae candelarum benedictionem et processionem sequitur; d) festo Patroni principalis, rite constituti, nationis, regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, dioecesis, loci seu oppidi vel civitatis; e) festo Patroni principalis, rite constituti, Ordinis seu Congregationis, et religiosae provinciae; f) festo Patroni, rite constituti, coetuum vel institutionum, in ecclesiis vel oratoriis, quo fideles ad Patronum celebrandum conveniunt ; g) festis anniversarii Dedicationis necnon Tituli propriae ecclesiae; h) festis Tituli necnon Fundatoris canonizati Ordinis seu Congregationis; i) festis aut commemorationibus, in calendario Ecclesiae univérsae vel in calendario proprio inscriptis, quae cum peculiari populi concursu celebrantur : cuius rei iudex est loci Ordinarius.
Solemnitas externa, si ipso iure competat, nec supra, n. 358, pro quibusdam solemnitatibus externis aliter statuatur, fieri potest aut ipso die quo festum impeditur, aut in dominica immediate praecedenti vel immediate sequenti Officium festi impediti, aut alio die ab Ordinario loci determinando, iuxta rubricas. Si vero peculiari indulto conceditur, solemnitas externa diei definito assignatur.
De festo cuius fit solemnitas externa, celebrari potest una Missa in cantu et altera lecta, vel duae Missae lectae, tamquam votivae II classis, excepto casu de quo n. 358 c.
Solemnitates externae per peculiare indultum quibusdam dioecesibus, ecclesiis vel familiis religiosis iam antea concessae, in vigore manent, ea tamen restrictione quod diebus liturgicis I classis prohibeantur, et numquam plures quam duae Missae de eadem solemnitate celebrari possint.
In die coronationis Summi Pontificis ; in anniversario coronationis Summi Pontificis ; in anniversario aut electionis aut consecrationis aut translationis Episcopi dioecesani (semel scilicet, die ab ipso Episcopo eligendo), pro Missa conventuali, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis, dicitur Missa votiva propria, ad modum Missae votivae II classis.
Si autem haec Missa votiva impeditur, haec serventur: a) si anniversarium coronationis Summi Pontificis perpetuo impeditur pro universa Ecclesia ;aut si anniversarium Episcopi perpetuo impeditur pro universa dioecesi, fixe reponitur in proximiorem diem similiter non impeditum. Pariter reponitur anniversarium Episcopi dioecesani, si eodem die occurrat dies coronationis Summi Pontificis vel eiusdem anniversarium; b) si accidentaliter tantum impediuntur a die sub nn. 1, 2, 3, et 8 in tabella praecedentiae recensito, transferuntur in proximum diem qui non sit I classis.
Iisdem diebus, supra n. 362, recensitis, in omnibus ecclesiis et in omnibus Missis, praeter quam defunctorum, additur oratio pro Papa aut pro Episcopo, prout infra, n. 449, indicatur. Attamen haec oratio transfertur, quoties transfertur Missa votiva in ecclesiis cathedralibus et collegiatis.
Una Missa « In anniversario coronationis Papae » permittitur, de consensu Ordinarii loci, tamquam votiva II classis, in singulis ecclesiis, die quo peculiares aguntur celebrationes in honorem Summi Pontificis.
Nomine Missae votivae pro re gravi et publica simul causa intellegitur Missa quae, de mandato vel consensu Ordinarii loci, cum populi concursu celebratur, pro aliqua gravi necessitate vel utilitate spirituali vel temporali, quae communitatem vel notabilem ipsius partem afficit.
Missa votiva pro re gravi est unica in qualibet ecclesia; et sumitur Missa quae necessitati convenit, aut, ea deficiente « Missa pro quacumque necessitate », iuxta ea quae supra, n. 366, indicantur.
Cum occurrit gravis necessitas aut publica calamitas, tempus autem Ordinarium loci adeundi non suppetit, parochus Missam votivam, ut supra, n. 366, in sua paroecia statuere potest.
Una Missa « Pro Fidei propagatione » celebrari permittitur, tamquam votiva II classis, in singulis ecclesiis, die quo peculiares habentur celebrationes pro Missionibus, et occasione Congressus missionalis.
Missae de quibus agitur hac paragrapho, peculiares respiciunt celebrationes, coetibus quibusdam particularibus aut parti tantum fidelium proprias. Peculiares autem huiusmodi celebrationes sunt: a) pro paroeciis: initium et finis sacrae Missionis ad populum; iubilaea maiora paroeciae et parochi vel alterius sacerdotis in paroecia degentis; solemnes celebrationes extraordinariae, et similia; b) pro scholis, collegiis, seminariis et aliis institutis huius generis : initium et finis anni scholaris; iubilaea extraordinaria, ut sunt quinquagesimum vel centesimum anniversarium ab eorum institutione; c) pro domibus religiosis: solemnia vestitionis aut professionis; initium et finis Capituli generalis, provincialis; iubilaea maiora Religionis, provinciae, domus; vigesimum quintum vel quinquagesimum anniversarium a professione vel ordinatione sacerdotali sodalium; d) pro diversis coetibus, uti sunt confraternitates, societates piae, uniones professionales et similia : conventus generales annui; conventus extraordinarii plurium coetuum eiusdem generis: iubilaea maiora et similia; e) pro domibus exercitiorum : initium et finis cursus exercitiorum vel conventus extraordinarii; f) pro nosocomiis, castris, carceribus et institutis similibus : celebrationes extraordinariae religiosae, et aliae festivitates modo vel tempore extraordinario celebrandae.
Huiusmodi Missa, unica pro singulis occasionibus, est votiva II classis, et celebratur aut de mandato aut de consensu respectivi Ordinarii.
Missa, his occasionibus celebranda, seligatur conveniens, iuxta occasionum diversitatem, ex. gr. de Spiritu Sancto, pro gratiarum actione, de aliquo mysterio Domini, de B. Maria Virg., aut Sancto, aut inter Missas votivas ad diversa.
Sanctuarii nomine venit ecclesia seu aedes sacra divino cultui publice exercendo dicata, quae ob peculiarem pietatis causam (ex. gr. ob imaginem sacram ibi veneratam, ob reliquiam ibi conditam, ob miraculum quod Deus ibi operatus sit, ob peculiarem indulgentiam ibi lucrandam) a fidelibus constituitur meta peregrinationum ad gratias impetrandas vel vota solvenda.
Missae votivae, ex indulto Sanctae Sedis, sanctuariis vel aliis piis locis concessae vel concedendae, sunt Missae votivae II classis.
Ad omnia altaria sanctuarii, Missa votiva celebrari potest singulis diebus quibus Missae votivae II classis permittuntur, sed solummodo a sacerdotibus peregrinis, aut quoties Missa dicitur in favorem peregrinantium.
Similiter, in piis locis, Missa votiva celebrari potest, ut votiva II classis, a sacerdotibus ipsum pium locum visitantibus.
Praeter casus nn. 375 et 376 recensitos, Missa votiva celebrari potest tantum ut votiva IV classis.
Missa votiva « Pro Sponsis », vel saltem eius oratio in Missa diei impedientis, permittitur quoties nuptiae celebrantur, sive extra tempus clausum, sive etiam tempore clauso, si loci Ordinarius, ex iusta causa, solemnem nuptiarum benedictionem permiserit.
Praeter dies quibus Missae votivae II classis prohibentur, Missa « Pro Sponsis » prohibetur etiam dominicis diebus et quoties, iuxta n. 381 c, benedictio nuptialis dari nequit.
Quoties Missa « Pro Sponsis », non autem benedictio nuptialis, prohibetur, dicitur Missa de Officio diei, cuius orationi additur, sub unica conclusione, oratio Missae votivae impeditae iis etiam diebus quibus, iuxta n. 343 c, commemoratio Missae votivae II classis impeditae prohibetur ; et in ea datur benedictio nuptialis more solito. Cum vero tam Missa « Pro Sponsis ») quam benedictio nuptialis prohibentur, Missa una cum benedictione transferri potest in opportuniorem diem non impeditum, post celebratum matrimonium.
Quoad Missam « Pro Sponsis » et benedictionem nuptialem, haec insuper serventur : a) benedictio nuptialis a Missa inseparabilis est. Proinde extra Missam dari nequit, nisi ex Apostolico Indulto ;quo in casu, impertienda est iuxta formulam, quae invenitur in Rituali romano, tit. VIII, cap. III; b) benedictio nuptialis infra Missam dari debet a sacerdote qui Missam celebrat, etiamsi alius sacerdos matrimonio adstiterit; c) benedictio nuptialis omittitur, si sponsi non sunt praesentes; et si uterque vel alteruter benedictionem iam acceperit, servata nihilominus, sicubi vigeat, consuetudine benedictionem impertiendi, si hanc vir tantum obtinuerit ; d) in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum et in Triduo sacro, prohibetur et Missa votiva et eius commemoratio in Missa diei, et benedictio nuptialis infra Missam.
Pro gratiarum actione in 25° vel 50° anniversario a celebratione matrimonii, dici potest, ut votiva II classis, aut Missa de Ssma Trinitate aut de B. Maria Virg., addita oratione pro gratiarum actione sub unica conclusione cum prima. Missa finita, super coniuges dicuntur preces quae inveniuntur in Rituali romano, tit. VIII, cap. VII.
Praeter Missas votivas II classis, numeris praecedentibus recensitas, revocare oportet Missas votivas lectas, quae permittuntur, tamquam votivae II classis, in celebrationibus Congressus eucharistici (n. 336), et in quibusdam celebrationibus extraordinariis (n. 340 b).
Nomine Missae votivae III classis intellegitur Missa votiva quae celebrari potest diebus liturgicis III et IV classis.
Missae votivae III classis, a rubricis generalibus praevisae, sunt : a) una Missa de D. N. Iesu Christo, summo atque aeterno Sacerdote, prima feria V vel primo sabbato cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis in quibus peculiaria pietatis exercitia pro cleri sanctificatione, eo die, peraguntur; b) duae Missae de Ssmo Corde Iesu, prima feria sexta cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis in quibus peculiaria pietatis exercitia in honorem eiusdem Ssmi Cordis, eo die, peraguntur; c) una Missa de Immaculato Corde B. Mariae Virginis, primo sabbato cuiusque mensis, in ecclesiis et oratoriis, in quibus peculiaria pietatis exercitia in honorem eiusdem Immaculati Cordis B. Mariae Virginis, eo die, peraguntur. His addi debet Missa de Ssmo Eucharistiae Sacramento, quae singulis sacerdotibus permittitur, diebus Congressus eucharistici (n. 337).
Ratio ordinandi Missas votivas III classis haec est : a) dicuntur cum Gloria; sed semper sine Credo; b) admittunt duas commemorationes, aut unam commemorationem et collectam ab Ordinario loci imperatam ; c) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus solemnis; d) quoties prohibentur, non commemorantur in Missa diei.
Missa votiva IV classis est Missa votiva quae celebrari potest tantum diebus liturgicis IV classis.
Pro Missa votiva IV classis sumi potest quaelibet Missa, quae a rubricis tamquam votiva permittitur. Requiritur tamen iusta causa, scilicet sacerdotis celebrantis vel fidelium necessitas, utilitas aut devotio.
In ordinanda Missa votiva IV classis, haec serventur: a) non dicitur Gloria, nisi in Missis de Angelis, quocumque die, et in Missis de B. Maria Virg., in sabbato; b) praeter orationem Missae, dici possunt duae aliae orationes, inter
quas adnumerandae sunt sive commemorationes de Officio diei aut in Officio diei occurrentes, sive collecta ab Ordinario loci imperata, sive oratio votiva; c) Credo semper omittitur; d) si in cantu celebrantur, adhibetur tonus ferialis.
Missae pro defunctis, quae celebrantur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, sunt iuxta ordinem Officii; omnes aliae Missae pro defunctis sunt extra ordinem Officii.
In Missis defunctorum nulla fit commemoratio de Officio diei currentis.
Missae defunctorum sunt I, II, III aut IV classis; de singulis agitur numeris sequentibus.
Quaevis Missa defunctorum, etiam exsequialis, prohibetur : a) in ecclesiis et oratoriis ubi, quavis ratione, habeatur expositio Ssmi Sacramenti, toto expositionis tempore. Excipiuntur Missae in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum (n. 352); b) in ecclesiis unam tantum Missam habentibus, quoties urgeat onus Missae conventualis, cui per alium sacerdotem satisfieri nequeat ; nisi ipsa Missa conventualis dici debeat aut possit pro defunctis; c) in ecclesiis unam tantum Missam habentibus, die 2 februarii, et feria IV cinerum, si respective fit benedictio candelarum aut cinerum; et in Litaniis maioribus et minoribus, si dicenda sit Missa de Rogationibus.
Prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, adhibitis orationibus propriis in Missali inter orationes diversas pro defunctis assignatis, sumitur : a) pro defunctis Summo Pontifice, Cardinalibus, Episcopis, et Sacerdotibus, in omnibus Missis I, II et III classis; b) in anniversariis omnium defunctorum alicuius Ordinis vel Congregationis clericalis.
Missa quae inscribitur « In die obitus seu depositionis defuncti » dicitur pro defunctis non sacerdotibus: a) in Missa exsequiali; b) in Missis pro die obitus; c) in Missis post acceptum mortis nuntium; d) in ultima defuncti sepultura; e) in die III, VII et XXX, adhibitis tamen orationibus propriis.
Missa quae inscribitur « In anniversario defunctorum » sumitur in anniversariis defunctorum qui non sunt sacerdotes.
Missa « cotidiana » sumitur pro omnibus defunctis cuiusque ordinis vel gradus, extra dies supra recensitos.
Quoad orationes in Missis defunctorum, haec serventur: a) omnes Missae defunctorum, sive in cantu sive lectae, per se dicuntur cum unica oratione, nisi oratio imperata pro defunctis, iuxta n. 458, addi debeat, vel oratio votiva pro defunctis, iuxta n. 464, addi possit; b) in Missis defunctorum IV classis, si pro certis defunctis applicentur, dicitur oratio conveniens, ut in Missali inter orationes diversas pro defunctis; si applicentur pro defunctis in genere, vel designatio ignoretur, dicitur oratio Fidelium; c) in Missis defunctorum prohibetur quaevis oratio, quae non est pro defunctis.
Sequentia Dies irae: a) dici debet tantum in Missis defunctorum I classis. Attamen in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, cum quis tres Missas sine intermissione celebrat, sequentiam dicere debet tantum in Missa principali, secus in prima Missa; in aliis Missis, nisi sint in cantu, eam omittere potest ; b) omitti potest in Missis defunctorum II, III et IV classis.
Quaelibet Missa defunctorum potest esse aut in cantu aut lecta.
Absolutio super cadaver aut super tumulum : a) fieri debet post Missam exsequialem; b) fieri potest post ceteras Missas defunctorum; c) fieri potest, ex rationabili causa, etiam post Missas quae non sunt defunctorum.
Missae defunctorum I classis sunt: a) Missae in die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum ; b) Missa exsequialis.
In die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum, quilibet sacerdos tres Missas celebrare potest, ut in Missali hoc die.
In dicendis Missis huius diei, haec serventur: a) qui unam dumtaxat Missam celebrat, primam adhibet ; qui vero duas, primam et secundam ; b) qui Missam in cantu vel conventualem celebrat, primam adhibet, facta ei potestate anticipandae secundae et tertiae; c) qui plures Missas in cantu celebrat, in diversis ecclesiis, semper primam adhibere debet; d) si vero plures Missae, in eadem ecclesia, in cantu celebrantur, primum adhibeatur prima, deinde secunda et denique tertia.
Nomine Missae exsequialis intellegitur unica Missa pro defunctis, quae directe connectitur cum exsequiis alicuius defuncti. Haec Missa, per se, celebranda est praesente cadavere; celebrari vero potest etiam, rationabilem ob causam, absente vel iam sepulto.
Missa exsequialis prohibetur: a) diebus sub nn. 1, 2, 3, 4, 5 et 6 in tabella praecedentiae recensitis; b) diebus festis de praecepto, inter festa sub n. 11 in tabella praecedentiae comprehensis ; c) in anniversario Dedicationis et in festo Tituli ecclesiae, in qua funus peragitur; d) in festo Patroni principalis oppidi vel civitatis; e) in festo Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, ad quam pertinet ecclesia in qua funus peragitur.
Si Officium alicuius festi, de quo n. 406, iuxta rubricas, in alium diem accidentaliter transferendum sit, Missa exsequialis prohibetur die quo festum impeditur ac permittitur die in quem transfertur Officium; si vero solemnitas externa alicuius festi fit in dominica, Missa exsequialis prohibetur die quo fit solemnitas externa, non autem die festo.
Quoties Missa exsequialis prohibetur, vel, ob rationabilem causam, in ipso actu funeris celebrari nequit, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.
In Commemoratione omnium Fidelium defunctorum pro Missa exsequiali sumitur prima Missa diei cum orationibus pro respectivo defuncto in Missa exsequiali dicendis. Si vero prima Missa celebratur pro Officio diei, pro Missa exsequiali sumitur secunda, aut denique tertia.
Missae defunctorum II classis sunt : a) Missae pro die obitus; b) Missa post acceptum mortis nuntium; c) Missa in ultima defuncti sepultura.
Omnes Missae defunctorum II classis dicuntur ut in die obitus; permittuntur autem dummodo: a) pro ipso defuncto applicentur; b) non occurrat dies liturgicus I classis aut dominica quaevis. Si Missa in die obitus dicitur ultra octiduum a die obitus seu sepulturae defuncti, in oratione et postcommunione omittitur adverbium hodie.
Nomine « Missae pro die obitus » intelleguntur Missae quae pro aliquo defuncto celebrantur a die obitus usque ad diem sepulturae: a) sive in oratorio privato ipsius defuncti, dummodo cadaver sit physice praesens in domo; b) sive in ecclesia vel oratorio loci ubi defunctus obiit, sepelitur vel habuit domicilium; c) sive in ecclesia vel oratorio in quo celebratur Missa exsequialis, etsi a funere defuncti seiuncta.
Nomine « Missae post acceptum mortis nuntium » intellegitur unica Missa quae pro aliquo defuncto dici potest in qualibet ecclesia vel oratorio, opportuniore die post acceptum mortis nuntium.
Nomine Missae in ultima defuncti sepultura intellegitur unica Missa, quae dici potest in ecclesia vel oratorio illius loci, ubi corpus defuncti iam humatum ad definitivam sepulturam defertur, eo ipso die eiusdem definitivae sepulturae.
Missae defunctorum III classis sunt: a) Missa in die III, VII et XXX ab obitu vel sepultura defuncti ; b) Missa «in anniversario »; c) Missae defunctorum in ecclesiis et sacellis coemeterii ; d) Missae defunctorum intra octiduum Commemorationis omnium Fidelium defunctorum.
Missae defunctorum III classis prohibentur diebus liturgicis I et II classis; et adhibetur formula quae infra pro singulis Missis indicatur, nisi iuxta n. 394 prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum sumenda sit.
In die III, VII et XXX ab obitu vel sepultura defuncti computando, in qualibet ecclesia vel oratorio dici potest pro ipso defuncto unica Missa ut in die obitus, adhibitis orationibus propriis, quae in fine huius Missae inveniuntur. Quoties haec Missa a rubricis impeditur, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum. Huiusmodi Missae plures esse possunt diebus quibus Missae defunctorum IV classis permittuntur.
Anniversarium stricte sumptum intellegitur annuus recursus diei obitus aut sepulturae alicuius defuncti; late sumptum vero intellegitur aut anniversarium ex fundatione extra diem obitus vel sepulturae semel quolibet anno celebrandum, aut celebratio quae pro omnibus defunctis alicuius coetus, item semel quolibet anno, habetur, die aut ex fundatione vel consuetudine coetus statuto aut a coetu vel sacerdote celebrante statuendo.
His diebus, in qualibet ecclesia vel oratorio, permittitur una Missa quae dicenda est ut in anniversario; et quoties a rubricis prohibetur, transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum. Huiusmodi Missae plures esse possunt diebus quibus Missae defunctorum IV classis permittuntur.
Nomine ecclesiae vel sacelli coemeterii intellegitur: a) ecclesia vel oratorium publicum principale coemeterii, in quo actu cadavera sepeliuntur, dummodo huiusmodi ecclesia vel oratorium adnexum non habeat onus chorale aut curam animarum; b) sacellum alicuius particularis sepulcreti rite erecti intra fines coemeterii.
Missae quae his locis celebrantur, dummodo pro defunctis applicentur, dici possunt de requie, adhibita « Missa cotidiana » cum oratione convenienti.
Intra octiduum a die Commemorationis omnium Fidelium defunctorum inclusive computandum, omnes Missae, quae applicantur pro omnibus vel quibusdam defunctis, dici possunt de requie, adhibita Missa « cotidiana » cum oratione convenienti.
Missae defunctorum IV classis sunt aliae Missae defunctorum « cotidianae », quae celebrari possunt, loco Missae Officio diei respondentis, in feriis IV classis tantum, extra tempus natalicium. Maxime convenit ut hae Missae defunctorum IV classis tunc tantum dicantur cum revera pro defunctis, aut in genere aut certo designatis, applicantur.
Psalmus Judica me, Deus cum sua antiphona, et confessio cum absolutione dicuntur, ante gradus altaris, in qualibet Missa sive in cantu sive lecta; omittuntur autem una cum sequentibus versibus et orationibus Aufer a nobis et Oramus te, Domine, in: a) Missa festi Purificationis B. Mariae Virg., quae sequitur benedictionem et processionem candelarum; b) Missa feriae IV cinerum, quae dicitur post benedictionem et impositionem cinerum ; c) Missa dominicae II Passionis seu in palmis, quae sequitur benedictionem et processionem ramorum; d) Missa Vigiliae paschalis; e) Missa Rogationum, quae sequitur processionem Litaniarum tam maiorum quam minorum; f) certis Missis, quae sequuntur quasdam consecrationes, ex rubricis Pontificalis romani.
Psalmus Iudica me, Deus omittitur: a) in Missis de Tempore, a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini; b) in Missis defunctorum.
Incensationes quae in Missa solemni fieri debent, fieri possunt etiam in omnibus Missis cantatis.
Ad Introitum dicitur antiphona cum versu psalmi et Gloria Patri; atque, his expletis, repetitur antiphona.
Deest vero antiphona ad Introitum cum psalmo et Gloria Patri in Missa Vigiliae paschalis.
Gloria Patri ad Introitum omittitur in Missis de Tempore, a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini, et in Missis defunctorum.
Tempore paschali antiphonae ad Introitum duplex additur Alleluia, nisi iam habeatur. E contra, in qualibet antiphona ad Introitum, Alleluia omittitur quoties Missa dicitur extra tempus paschale, nisi in quibusdam Missis aliter indicetur.
Kyrie, eleison dicitur novies post repetitam antiphonam ad Introitum, id est ter Kyrie, eleison, ter Christe, eleison, et ter Kyrie, eleison.
Hymnus Gloria in excelsis dicitur: a) in Missis quae respondent Officio diei, quotiescumque ad Matutinum dictus est hymnus Te Deum; b) in Missis festivis de quibus n. 302; c) in Missis feriae V in Cena Domini, et in Missa Vigiliae paschalis; d) in Missis votivis I, II et III classis, nisi adhibeatur color violaceus paramentorum; e) in Missis votivis IV classis de Angelis, quocumque die, et de B. Maria Virg. quae in sabbato celebrantur.
Hymnus Gloria in excelsis omittitur: a) in Missis quae respondent Officio diei, quando ad Matutinum omittitur hymnus Te Deum; b) in omnibus Missis in quibus adhibetur color violaceus paramentorum ; c) in Missis votivis IV classis, iis exceptis de quibus n. 431 e; d) in Missis defunctorum.
Nomine orationum, in Missa, intellegi debent : a) oratio Missae quae celebratur; b) orationes Officii commemorati et alicuius commemorationis occurrentis;
c) aliae orationes a rubricis praescriptae (nn. 447-453); d) oratio ab Ordinario loci imperata (nn. 454-460); e) oratio votiva, quae certis diebus liturgicis dici potest ad libitum sacerdotis celebrantis (nn. 461-465).
Numero orationum pro singulis diebus liturgicis statuto complectuntur tam oratio Missae et commemorationes quam aliae orationes sive a rubricis praescriptae sive ab Ordinario imperatae sive votivae. Proinde, post orationem Missae: a) in diebus liturgicis I classis, in Missis votivis I classis, et in Missis in cantu non conventualibus, nulla alia admittitur oratio, praeter orationem sub unica conclusione dicendam et unam commemorationem privilegiatam, salvo praescripto n. 333; b) in dominicis II classis, nulla alia admittitur oratio, praeter commemorationem festi II classis, quae tamen omittitur si commemoratio privilegiata facienda sit; c) in aliis diebus liturgicis II classis et in Missis votivis II classis una tantum alia admittitur oratio, scilicet aut una privilegiata aut una ordinaria; d) in diebus liturgicis III et IV classis et in Missis votivis III et IV classis duae tantum admittuntur orationes.
Quaelibet oratio, quae numerum pro singulis diebus liturgicis statutum superet, omittitur; profecto numerum ternarium orationum nullo praetextu excedere licet.
Oratio propria Missae semper dicitur sub sua conclusione, nisi ipsi alia oratio, sub eadem conclusione, iungenda sit, ut infra nn. 444-445 dicetur.
Sub altera conclusione semper dicuntur: a) commemorationes faciendae; b) oratio ab Ordinario loci imperata; c) oratio votiva,
Si duae orationes in prima aut in altera parte sint iisdem fere verbis compositae, oratio posterior: a) si est de Tempore, mutatur in aliam de sequenti dominica vel feria; b) si agitur de Sancto, mutatur in aliam de eodem vel simili Communi; c) si agitur de oratione imperata, omittitur.
In orationibus Officii translati vel repositi non sunt mutanda verba hanc vel hodiernam vel praesentem diem, aut similia.
Quoties in Missali dicenda occurrunt verba Flectamus genua, Levate, in Missa solemni a diacono, in ceteris Missis a celebrante proferenda sunt; et post Flectamus genua, omnes, una cum celebrante, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto Levate, omnes surgunt, et celebrans dicit orationem.
Ad qualitatem et numerum orationum in Missis defunctorum quod attinet, serventur ea quae n. 398 tradita sunt.
In Missis cum pluribus lectionibus (nn. 467-468) commemorationes et aliae orationes ponuntur post orationem quae praecedit ultimam lectionem seu epistolam; et haec tantum oratio computatur ad numerum orationum definiendum.
Ad commemorandam feriam cuius Missa plures habet lectiones, sumitur prima oratio, scilicet ea quae dicta est in Laudibus.
Orationi Missae additur, sub unica conclusione, altera oratio, solummodo si agitur: a) de oratione rituali (n. 447); b) de oratione Missae votivae I aut II classis impeditae (nn. 330 c, 343 c); c) de alia oratione a rubricis expresse indicata aut concessa uti dicenda sub unica conclusione cum oratione Missae (nn. 110, 355, 449, 451, 453).
Sub unica conclusione cum oratione Missae una tantum dici potest alia oratio. Si vero plures orationes, iuxta rubricas, sub unica conclusione cum oratione Missae essent dicendae, una tantum retinetur, secundum ordinem supra, n. 444, descriptum; reliquae omittuntur.
Oratio dicenda sub unica conclusione cum oratione Missae una cum illa computatur; et dicenda est etiam in Missis in cantu.
Nomine « orationis ritualis » intellegitur oratio dicenda in Missa quae cum sequentibus benedictionibus vel consecrationibus connectitur: a) consecratione Episcopi, b) collatione sacrorum Ordinum, c) benedictione Abbatis, d) benedictione Abbatissae, e) benedictione et consecratione Virginum, f) benedictione coemeterii, g) reconciliatione ecclesiae, h) reconciliatione coemeterii. Hae orationes, quae exstant inter Missas votivas ad diversa, semper addendae sunt, sub unica conclusione, orationi Missae.
In Missis in quibus additur oratio ritualis, excluduntur omnes aliae orationes, praeter commemorationes privilegiatas.
In die coronationis Summi Pontificis et in anniversario eiusdem, necnon in anniversario aut electionis aut consecrationis aut translationis Episcopi dioecesani (semel scilicet, die ab ipso Episcopo eligendo), in omnibus Missis, praeterquam defunctorum, additur, sub unica conclusione cum oratione Missae, oratio pro Papa aut pro Episcopo, modo ne occurrat dies liturgicus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus (cfr. n. 363).
Quoties impeditur, oratio pro Papa aut pro Episcopo transfertur in proximiorem diem similiter non impeditum, eodem modo ac transfertur Missa conventualis pro iisdem anniversariis, in ecclesiis cathedralibus et collegiatis (n. 364).
In anniversario propriae Ordinationis sacerdotalis, quilibet sacerdos orationi Missae, sub unica conclusione, orationem pro seipso addere potest, modo ne occurrat dies liturgicus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitus.
Quoties impeditur, oratio pro seipso sacerdote transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.
Paenultima dominica mensis octobris, aut alia ab Ordinario loci statuta « pro Missionibus », in omnibus Missis, orationi Missae additur, sub unica conclusione, oratio pro Fidei propagatione, exceptis diebus sub nn. 1, 2, 3 et 8 in tabella praecedentiae recensitis,
Nomine orationis imperatae intellegitur oratio, quam Ordinarius loci imperare potest, occurrente gravi et publica necessitate aut calamitate.
Tamquam imperata, ab Ordinario loci praescribi potest quaelibet oratio e Missis, quae tamquam votivae celebrari permittuntur, aut ex orationibus ad diversa, aut ex Missis et orationibus pro defunctis.
Maxime convenit ut Ordinarius loci orationem imperatam non modo stabili imponat, sed tantum ex causa revera gravi et per spatium quod tempus verae necessitatis non excedat.
Oratio imperata: a) una tantum esse potest; b) dici debet ab omnibus sacerdotibus Sacrum facientibus in ecclesiis et oratoriis, etiam exemptis, dioecesis ; c) numquam dicitur sub unica conclusione cum oratione Missae, sed post commemorationes privilegiatas; d) prohibetur omnibus diebus liturgicis I et II classis, in Missis votivis I et II classis, in Missis in cantu et quoties commemorationes privilegiatae numerum pro singulis diebus liturgicis statutum compleverint.
Oratio imperata pro defunctis dicitur tantum in feriis IV classis, et in Missis votivis aut defunctorum lectis IV classis.
In publica calamitate aut necessitate, natura sua per longius tempus persistente (v. gr. bello, pestilentia et similibus), Ordinarius loci imponere quidem potest orationem imperatam convenientem pro toto tempore infausti eventus; sed haec oratio: a) dicitur tantummodo feriis secunda, quarta et sexta; b) prohibetur iisdem diebus et in Missis de quibus supra, n. 457 d.
Occurrente urgentiore, gravi et publica necessitate aut calamitate, nec tempus suppetat adeundi Ordinarium loci, parochus, intra fines suae paroeciae, etiam pro ecclesiis et oratoriis exemptis, statuere potest orationem convenientem dicendam per tres dies continuos. Haec oratio iisdem diebus et in iisdem Missis prohibetur ac oratio ab Ordinario loci imperata (n. 457 d); quae, si dicenda esset, omittitur.
Quilibet sacerdos addere potest unam orationem ad libitum in omnibus Missis lectis non conventualibus diebus liturgicis IV classis.
Oratio votiva eligi potest aut ex Missis, quae tamquam votivae celebrari permittuntur, aut ex orationibus ad diversa, aut ex Missis et orationibus pro defunctis,
Haec oratio ponitur ultimo loco, post alias orationes, non autem excedere debet numerum ternarium orationum.
Oratio votiva pro defunctis addi potest in Missis lectis non conventualibus defunctorum IV classis.
In oratione A cunctis, nominari potest sive Titularis propriae ecclesiae, sive quilibet Patronus principalis, sive Fundator aut Titulus Ordinis seu Congregationis. Ceterum serventur rubricae quae, pro hac oratione, in Missali inveniuntur.
Post orationes dicitur Epistola; qua finita, respondetur Deo gratias.
Epistolae praemittitur una lectio: a) in feriis IV Quatuor Temporum; b) in feria IV hebdomadae IV Quadragesimae ; c) in feria IV Hebdomadae sanctae. In fine huius lectionis respondetur Deo gratias.
Quinque lectiones praemittuntur epistolae in sabbatis Quatuor Temporum ; et in fine cuiusque lectionis, praeter quam post lectionem Danielis prophetae, respondetur Deo gratias. In Missis conventualibus, et in Missis in quibus sacri Ordines conferuntur, semper dici debent omnes lectiones cum suis orationibus et versibus ; in ceteris Missis, sive in cantu sive lectis, dici potest tantum prima oratio, quae respondet Officio, cum Flectamus genua, si dicendum est, et prima lectio cum suis versibus, deinde, dictis more solito Dominus vobiscum, Et cum spiritu tuo et Oremus, secunda oratio sine Flectamus genua, quam sequuntur aliae commemorationes forte occurrentes, et, omissis sequentibus lectionibus cum suis versibus et orationibus, statim subiungitur ultima lectio seu epistola cum sequenti tractu et, sabbato post Pentecosten, cum sequentia.
Post Epistolam, dicitur graduale, Alleluia cum suis versibus, aut tractus, prout in Missali suo loco indicatur.
Sequentia dicitur ante ultimum Alleluia vel post tractum. Omittitur in Missis votivis. Ad sequentiam Dies irae quod attinet, serventur normae n. 399 traditae.
In principio Evangelii dicitur Dominus vobiscum, cui respondetur Et cum spiritu tuo; deinde: Sequentia (vel Initium) sancti Evangelii secundum N., cui respondetur Gloria tibi, Domine ; et in fine respondetur Laus tibi, Christe.
In Hebdomada sancta, ante lectionem historiae Passionis Domini non dicitur Dominus vobiscum, neque Sequentia sancti Evangelii, Gloria tibi, Domine, sed Passio Domini nostri Iesu Christi secundum N.., et in fine non respondetur Laus tibi, Christe.
In Missis in cantu, ea omnia, quae diaconus vel subdiaconus aut lector, vi proprii officii cantant vel legunt, a celebrante omittuntur.
Post Evangelium, praesertim in dominicis et diebus festis de praecepto, habeatur, iuxta opportunitatem, brevis homilia ad populum. Homilia vero, si fiat ab alio sacerdote ac celebrante, non superimponatur Missae celebrationi impediendo fidelium participationem ; proinde, hoc in casu, Missae celebratio suspendatur, et tantummodo expleta homilia resumatur.
Post Evangelium aut homiliam, dicitur symbolum: a) in qualibet dominica, etsi eius Officium alicui festo locum cedat, vel Missa votiva II classis celebretur; b) in festis I classis et in Missis votivis I classis; c) in festis II classis Domini et B. Mariae Virg.;
d) per octavas Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes, etiam in festis occurrentibus et in Missis votivis; e) in festis nataliciis Apostolorum et Evangelistarum, necnon in festis Cathedrae S. Petri et S. Barnabae Ap.
Non dicitur symbolum: a) in Missis sive Chrismatis sive in Cena Domini, feria V Hebdomadae sanctae, et in Missa Vigiliae paschalis ; b) in festis II classis, iis exceptis quae supra, n. 475 c et e, recensentur; c) in Missis votivis II classis; d) in Missis festivis et votivis III et IV classis; e) ratione alicuius commemorationis in Missa occurrentis; f) in Missis defunctorum.
Post symbolum vel, si non est dicendum, post Evangelium aut homiliam, dicitur Dominus vobiscum cui respondetur Et cum spiritu tuo, et Oremus; deinde antiphona ad Offertorium, quae deest tantum in Missa Vigiliae paschalis.
Tempore paschali, antiphonae ad Offertorium additur Alleluia, nisi iam habeatur. Retinetur vero Alleluia, quod aliquando invenitur in fine antiphonae ad Offertorium, extra tempus paschale, praeter quam a Septuagesima ad Pascha.
Oblatio hostiae et calicis, et quae sequuntur, fiunt ut in Ordine Missae.
Oratio « secreta » dicitur secreto, absque Dominus vobiscum et Oremus. Tot vero dicuntur orationes secretae, quot dictae sunt orationes in initio Missae. Dicuntur eodem ordine et concluduntur ac aliae orationes.
Conclusio ultimae orationis secretae dicitur secreto usque ad verba Per omnia saecula saeculorum, quae clara voce proferuntur.
Praefatio dicitur quae cuique Missae propria est ; qua deficiente, dicitur praefatio de Tempore, secus communis.
Nulla commemoratio, in Missa occurrens, praefationem propriam inducit.
Praefatio de Nativitate Domini dicitur: a) tamquam propria in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava, necnon in festo Purificationis B. Mariae Virg.; b) tamquam de Tempore, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis quae secus praefationem propriam haberent, exceptis iis Missis quae praefationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent; et a die 2 ad 5 ianuarii.
Praefatio de Epiphania Domini dicitur: a) tamquam propria in Missis de festo Epiphaniae et de Commemoratione Baptismatis D, N, Iesu Christi; b) tamquam de Tempore diebus a 7 ad 13 ianuarii.
Praefatio de Quadragesima dicitur: a) tamquam propria in Missis de Tempore a feria IV cinerum usque ad sabbatum ante dominicam I Passionis; b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quae celebrantur eodem tempore, et praefatione propria carent.
Praefatio de sancta Cruce dicitur: a) tamquam propria in Missis de Tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini; in Missis tam festivis quam votivis de sancta Cruce, de Passione Domini et instrumentis Passionis Domini, de pretiosissimo Sanguine D. N. Iesu Christi, de Ssmo Redemptore; b) tamquam de Tempore in omnibus Missis a dominica I Passionis usque ad. feriam IV Hebdomadae sanctae, quae praefatione propria carent.
Praefatio de Missa Chrismatis dicitur feria V in Cena Domini, in sua Missa.
Praefatio paschalis dicitur: a) tamquam propria in Missis de Tempore a Missa Vigiliae paschalis usque ad vigiliam Ascensionis Domini; b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quae celebrantur eodem tempore, et praefatione propria carent.
Praefatio de Ascensione Domini dicitur: a) tamquam propria in festo Ascensionis Domini; b) tamquam de Tempore in omnibus Missis a feria VI post Ascensionem usque ad feriam VI ante vigiliam Pentecostes, quae praefatione propria carent.
Praefatio de Ssmo Corde Iesu dicitur in Missis festivis et votivis de Ssmo Corde Iesu.
Praefatio de D. N. Iesu Christo Rege dicitur in Missis festivis et votivis de D. N. Iesu Christo Rege.
Praefatio de Spiritu Sancto dicitur: a) tamquam propria in Missis de Tempore a vigilia Pentecostes usque ad subsequens sabbatum; et in Missis festivis et votivis de Spiritu Sancto; b) tamquam de Tempore in ceteris Missis quae celebrantur eodem tempore, et praefatione propria carent.
Praefatio de Ssma Trinitate dicitur: a) tamquam propria, in Missis de festo et votivis Ssmae Trinitatis; b) tamquam de Tempore in dominicis Adventus, et in omnibus dominicis II classis, extra tempus natalicium et paschale.
Praefatio de Beata Maria Virgine dicitur in Missis festivis et votivis Beatae Mariae Virginis, praeterquam in festo Purificationis B. Mariae Virg.
Praefatio de S. Ioseph dicitur in Missis festivis et votivis S. Ioseph.
Praefatio de Apostolis dicitur in Missis festivis et votivis Apostolorum et Evangelistarum.
Praefatio communis dicitur in Missis quae praefatione propria carent, nec sumere debent praefationem de Tempore.
Praefatio defunctorum dicitur in Missis defunctorum.
Post praefationem et Sanctus dicitur Canon Missae secreto, ut in Ordine Missae.
Quoties infra actionem Communicantes, Hanc igitur et Qui pridie variari contingit, suo loco in propriis Missis adnotatur. Infra octavas Nativitatis Domini, Paschatis et Pentecostes Communicantes et Hanc igitur propria dicuntur quoque in Missis quae non sunt de octava, etiamsi praefatione propria gaudeant.
Tempus proprium sanctae Communionis fidelibus distribuendae est infra Missam, post Communionem sacerdotis celebrantis, qui ipsemet eam petentibus distribuat, nisi propter grandem communicantium numerum conveniat, ut ab alio vel aliis sacerdotibus adiuvetur. Dedecet vero omnino, ut in eodem altari, in quo actu Missa celebratur, ab alio sacerdote sancta Communio distribuatur, extra tempus Communionis proprium. Ex rationabili porro causa permittitur quoque, sanctam Communionem distribuere, immediate ante vel post Missam, imo etiam, extra Missam, quibus in casibus adhibetur forma in Rituali Romano praescripta, Tit. V, Cap. II, nn. 1-10.
Quoties sancta Communio infra Missam distribuitur, celebrans, sumpto sacratissimo Sanguine, omissis confessione et absolutione, dictis tamen Ecce Agnus Dei et ter Domine, non sum dignus, immediate ad distributionem sanctae Eucharistiae procedit.
Expleto Canone et omnibus aliis usque ad Communionem, dicitur antiphona ad Communionem, cuius in fine, tempore paschali, additur Alleluia, nisi iam habeatur; retinetur vero Alleluia, quod aliquando invenitur in fine huius antiphonae, extra tempus paschale, praeter quam a Septuagesima ad Pascha.
Orationes post Communionem dicuntur eodem numero, modo et ordine ac orationes in principio Missae.
In Missis de feriis Quadragesimae et Passionis, excepto Triduo sacro, expleta ultima oratione post Communionem, additur Oratio super populum, quae dicitur semper sub sua conclusione, et cui praemittitur Oremus. Humiliate capita vestra Deo. Haec oratio dicenda est etiam cum tres orationes post Communionem iam praecesserint.
In fine Missae dicitur Ite, missa est, cui respondetur Deo gratias. Attamen: a) in Missa vespertina in Cena Domini quam sequitur solemnis repositio Ssmi Sacramenti, et in aliis Missis quas sequitur aliqua processio, dicitur Benedicamus Domino, cui respondetur Deo gratias; b) infra octavam Paschatis, in Missis de Tempore, ad Ite, missa est et ad sequens Deo gratias duplex additur Alleluia;
c) in Missis defunctorum dicitur Requiescant in pace, cui respondetur Amen.
Dicto Placeat, datur benedictio, quae omittitur tantum cum dictum est Benedicamus Domino aut Requiescant in pace.
Pro ultimo Evangelio, in quavis Missa, regulariter sumitur initium Evangelii secundum Ioannem. Attamen in dominica II Passionis seu in palmis, in omnibus Missis quae non sequuntur benedictionem et processionem ramorum dicitur ultimum Evangelium proprium.
Ultimum Evangelium penitus omittitur: a) in Missis in quibus dictum est Benedicamus Domino, iuxta n. 507 a; b) in festo Nativitatis Domini, ad tertiam Missam; c) in dominica II Passionis seu in palmis, in Missa quae sequitur benedictionem et processionem ramorum; d) in Missa Vigiliae paschalis ; e) in Missis defunctorum, cum sequitur absolutio super tumulum; f) in certis Missis, quae sequuntur quasdam consecrationes, ex rubricis Pontificalis romani.
In Missa lecta, dicuntur clara voce: a) verba In nomine Patris, etc.; psalmus Iudica me, Deus, cum sua antiphona; confessio et ea quae sequuntur usque ad Oremus inclusive; orationes vero Aufer a nobis et Oramus te, Domine dicuntur secreto; b) antiphona ad Introitum cum suo versu et Gloria Patri necnon Kyrie eleison; c) hymnus Gloria in excelsis ; d) Dominus vobiscum, Oremus, Flectamus genua-Levate, orationes; e) lectiones, epistola, graduale, tractus, Alleluia cum suo versu, sequentia et Evangelium;
f) symbolum; g) Dominus vobiscum, Oremus et antiphona ad Offertorium, necnon verba Orate, fratres; h) praefatio et Sanctus-Benedictus ; i) verba Nobis quoque peccatoribus ; oratio dominica cum sua praefatione ;Per omnia saecula saeculorum et Pax Domini sit semper vobiscum ; Agnus Dei, etc. ;verba Domine, non sum dignus ante Communionem sacerdotis celebrantis ;formulae ad Communionem fidelium; antiphona ad Communionem; Dominus vobiscum et postcommuniones; necnon verba Humiliate capita vestra Deo et oratio super populum; l) Ite, missa est vel Benedicamus Domino aut Requiescant in pace; benedictio et ultimum Evangelium. Cetera dicuntur secreto.
Sacerdos autem maxime curare debet ut ea quae clara voce dicenda sunt, distincte et apposite proferat, non admodum festinanter, ut advertere possit quae legit, nec nimis morose, ne audientes taedio afficiat ;neque etiam voce nimis elata, si in altari secundario celebrat, ne perturbet alios, qui fortasse in eadem ecclesia tunc temporis celebrant; neque tam submissa, ut a circumstantibus audiri non possit. Quae vero secreto dicenda sunt, ita pronuntiet, ut ipsemet se audiat, et a circumstantibus non audiatur.
In Missa solemni, celebrans : a) dicit in cantu: Dominus vobiscum, quoties occurrit, praeter quam in versibus post confessionem ; orationes; Oremus ante antiphonam ad Offertorium, Per omnia saecula saeculorum cum praefatione; Per omnia saecula saeculorum cum Pater noster et sua praefatione; Per omnia saecula saeculorum cum Pax Domini; b) incipit in cantu: Gloria et Credo, quando sunt dicenda; c) dicit clara voce formulas ad Communionem fidelium et verba benedictionis in fine Missae; d) dicit voce convenienti partes quibus ministri sacri respondere debent; e) dicit secreto alia quae in Missa lecta dicuntur clara voce; f) omittit ea quae a ministris sacris vel a lectore proferuntur.
In Missis cantatis, scilicet sine ministris sacris, celebrans tenetur servare ea quae numero praecedenti dicta sunt, et insuper tenetur partes ministris sacris proprias cantu proferre. Epistola a lectore cani potest. Quod si non cantetur a lectore, satius erit quod legatur
sine cantu ab ipso celebrante, qui tamen potest epistolam more solito cantare.
Tonus solemnis, in cantu orationum, praefationis et orationis dominicae, adhibetur: a) in dominicis; b) in Missis festivis et in Missa de Officio S. Mariae in sabbato; c) in vigiliis I classis; d) feria V in Cena Domini et in Missa Vigiliae paschalis; e) per octavas; f) in Missis votivis I, II et III classis.
Tonus ferialis vero adhibetur: a) in feriis; b) in vigiliis II et III classis; c) in Missis votivis IV classis; d) in Missis defunctorum.
In Missa lecta, sacerdos celebrans genuflectit: a) quoties aut in Ritu servando in celebratione Missae, aut in Ordine Missae, aut in Proprio cuiusque Missae, adnotatur ipsum genuflectere debere; b) quando Sacramentum in altari discoopertum apparet, quoties ad medium altaris accedit vel e medio discedit.
In Missis in cantu, sacerdos celebrans genuflectit : a) quoties ipsi genuflectendum est in Missa lecta. Sed ad verba quae ab aliis cantanda sunt, non genuflectit dum ipse illa verba legit, sed dum aut a ministris aut a choro, iuxta rubricas, cantu proferuntur; b) ad verba autem Et incarnatus est, in symbolo, sacerdos celebrans semper genuflectit, cum haec verba recitat; cum vero cantantur, si non sedet, iterum genua flectit; si autem sedet, non genuflectit, sed caput tantum profunde inclinat apertum, praeter quam in tribus Missis Nativitatis Domini et in Missa Annuntiationis B. Mariae Virg. in quibus, dum haec verba cantantur, omnes genua flectunt.
Ministri, in Missis in cantu, semper genuflectunt cum sacerdote celebrante, praeterquam subdiaconus tenens librum ad Evangelium, et acolythi tenentes candelabra, qui tunc non genuflectunt. Et cum diaconus cantat illa verba, ad quae est genuflectendum, ipse versus librum, celebrans et omnes alii versus altare genuflectunt. Ad Consecrationem vero ministri utrumque genu flectunt.
In choro, qui non sunt Praelati genua flectunt ad confessionem cum suo psalmo et ad benedictionem celebrantis in fine Missae. Praelati autem et Canonici, ad benedictionem, caput profunde inclinant.
Insuper omnes, etiam Praelati, in choro genua flectunt: a) ad Consecrationem ; b) ad Communionem fidelium; c) in Missis feriarum Adventus, Quadragesimae et Passionis, Quatuor Temporum mensis septembris, vigiliarum II et III classis extra tempus paschale, et in Missis defunctorum: ad orationes ante epistolam, dicto Dominus vobiscum ; ab expleto Sanctus usque ad Pater noster cum sua praefatione exclusive; et ad orationes post Communionem et super populum; d) quoties cantantur a ministris vel a choro verba quae genuflexionem requirunt.
Item in choro omnes unum genu flectunt a) dum celebrans recitat verba symboli Et incarnatus est etc.; b) dum dicit verba ultimi Evangelii Et Verbum caro factum est.
In Missa solemni celebrans, medius inter diaconum et subdiaconum, sedere potest ad latus epistolae, iuxta altare, dum cantantur Kyrie, eleison, Gloria in excelsis, sequentia et Credo; alio tempore stat ad altare, vel genuflectit, ut supra. Haec valent quoque in Missa cantata.
In choro non sedent qui actu cantant, reliqui autem sedere possunt : a) quando celebrans sedet; b) dum cantantur lectiones et Epistola, graduale, tractus et Alleluia cum suo versu, et sequentia;
c) ab Offertorio usque ad incensationem chori vel, si chorus non incensatur, usque ad praefationem; d) ab expleta Communione usque ad Dominus vobiscum ante postcommunionem. Ad alia stant vel genuflectunt, ut supra.
Altare, in quo sacrosanctum Missae Sacrificium celebrandum est, debet esse totum lapideum, rite consecratum; vel saltem habere debet tabulam lapideam, seu petram sacram, item rite consecratam, quae tam ampla sit ut hostiam et maiorem partem calicis capiat; aut etiam, ex Indulto Apostolico, antimensium, rite benedictum.
Altare cooperiatur tribus tobaleis, rite benedictis, quarum una ita oblonga sit ut, ad latera, usque ad terram pertingat.
Super altare adsit in medio Crux satis magna cum Crucifixo, et candelabra quae iuxta qualitatem Missae requiruntur, cum candelis accensis, hinc et inde in utroque eius latere. Ponantur insuper sic dictae « tabellae secretarum », sed pro tempore Missae tantum; et, ad latus epistolae, cussinus, seu legile, Missali supponendum.,
Ad latus epistolae, super mensa ad hoc praeparata, parentur ampullae vini et aquae cum pelvicula et manutergio, necnon parva campanula, et patina pro fidelium Communione.
Super altare nihil omnino ponatur, quod ad Missae sacrificium vel ipsius altaris ornatum non pertineat.
Usus accendendi cereum, prope altare, a Consecratione ad Communionem, ubi viget, servetur.
- INCENSUM
- ISTUD
- A TE
- BENEDICTUM
- ASCENDAT
- AD TE, DOMINE
- ET DESCENDAT SUPER NOS
- MISERICORDIA
- TUA
| 6 |
| 7 |
| 8 |
| 9 |
| 10 |
| 11 |
| 12 |
| 13 |
| 14 |
| 15 |
| 16 |
| 17 |
| 18 |
| 19 |
| 1 |
| 2 |
| 3 |
| 4 |
| 5 |
| aur. num. | epactae |
|---|---|
| 1 | XI |
| 2 | XXII |
| 3 | III |
| 4 | XIV |
| 5 | XXV |
| 6 | VI |
| 7 | XVII |
| 8 | XXVIII |
| 9 | IX |
| 10 | XX |
| 11 | I |
| 12 | XII |
| 13 | XXIII |
| 14 | IV |
| 15 | XV |
| 16 | XXVI |
| 17 | VII |
| 18 | XVIII |
| 19 | XXIX |
| aur. num. | epactae |
|---|---|
| 6 | XXVI |
| 7 | VII |
| 8 | XVIII |
| 9 | XXIX |
| 10 | X |
| 11 | XXI |
| 12 | II |
| 13 | XIII |
| 14 | XXIV |
| 15 | V |
| 16 | XVI |
| 17 | XXVII |
| 18 | VIII |
| 19 | XIX |
| 1 | I |
| 2 | XII |
| 3 | XXIII |
| 4 | IV |
| 5 | XV |
| aur. num. | epactae |
|---|---|
| 10 | IX |
| 11 | XX |
| 12 | I |
| 13 | XII |
| 14 | XXIII |
| 15 | IV |
| 16 | XV |
| 17 | XXVI |
| 18 | VII |
| 19 | XVIII |
| 1 | * |
| 2 | XI |
| 3 | XXII |
| 4 | III |
| 5 | XIV |
| 6 | XXV |
| 7 | VI |
| 8 | XVII |
| 9 | XXVIII |
| aur. num. | epactae |
|---|---|
| 1 | XXIX |
| 2 | X |
| 3 | XXI |
| 4 | II |
| 5 | XIII |
| 6 | XXIV |
| 7 | V |
| 8 | XVI |
| 9 | XXVII |
| 10 | VIII |
| 11 | XIX |
| 12 | * |
| 13 | XI |
| 14 | XXII |
| 15 | III |
| 16 | XIV |
| 17 | 25 |
| 18 | VI |
| 19 | XVII |
| c |
| b |
| A g |
| f |
| e |
| d |
| c b |
| A |
| g |
| f |
| e d |
| c |
| b |
| A |
| g f |
| e |
| d |
| c |
| b A |
| g |
| f |
| e |
| d c |
| b |
| A |
| g |
| f e |
| d |
| f |
| e |
| d |
| c b |
| A |
| g |
| f |
| e d |
| c |
| b |
| A |
| g f |
| e |
| d |
| c |
| b A |
| g |
| f |
| e |
| d c |
| b |
| A |
| g |
| f e |
| d |
| c |
| b |
| A g |
| 10 |
| 11 |
| 12 |
| 13 |
| 14 |
| 15 |
| 1 |
| 2 |
| 3 |
| 4 |
| 5 |
| 6 |
| 7 |
| 8 |
| 9 |
| Anno Domini | Litterae domin. | Aureus numer. | Epactae | Septuagesima | Dies cinerum | Pascha | Ascensio | Pentecostes | Corpus Christi | Indictiones | Domin. post Pentec. | Dominica prima Adventus |
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| 1960 | c b | 4 | II | 14 febr. | 2 mart. | 17 apr. | 26 maii | 5 iunii | 16 iunii | 13 | 24 | 27 nov. |
| 1961 | A | 5 | XIII | 29 ian. | 15 febr. | 2 apr. | 11 maii | 21 maii | 1 iunii | 14 | 27 | 3 dec. |
| 1962 | g | 6 | XXIV | 18 febr. | 7 mart. | 22 apr. | 31 maii | 10 iunii | 21 iunii | 15 | 24 | 2 dec. |
| 1963 | f | 7 | V | 10 febr. | 27 febr. | 14 apr. | 23 maii | 2 iunii | 13 iunii | 1 | 25 | 1 dec. |
| 1964 | e d | 8 | XVI | 26 ian. | 12 febr. | 29 mart. | 7 maii | 17 maii | 28 maii | 2 | 27 | 29 nov. |
| 1965 | c | 9 | XXVII | 14 febr. | 3 mart. | 18 apr. | 27 maii | 6 iunii | 17 iunii | 3 | 24 | 28 nov. |
| 1966 | b | 10 | VIII | 6 febr. | 23 febr. | 10 apr. | 19 maii | 29 maii | 9 iunii | 4 | 25 | 27 nov. |
| 1967 | A | 11 | XIX | 22 ian. | 8 febr. | 26 mart. | 4 maii | 14 maii | 25 maii | 5 | 28 | 3 dec. |
| 1968 | g f | 12 | * | 11 febr. | 28 febr. | 14 apr. | 23 maii | 2 iunii | 13 iunii | 6 | 25 | 1 dec. |
| 1969 | e | 13 | XI | 2 febr. | 19 febr. | 6 apr. | 15 maii | 25 maii | 5 iunii | 7 | 26 | 30 nov. |
| 1970 | d | 14 | XXII | 25 ian. | 11 febr. | 29 mart. | 7 maii | 17 maii | 28 maii | 8 | 27 | 29 nov. |
| 1971 | c | 15 | III | 7 febr. | 24 febr. | 11 apr. | 20 maii | 30 maii | 10 iunii | 9 | 25 | 28 nov. |
| 1972 | b A | 16 | XIV | 30 ian. | 16 febr. | 2 apr. | 11 maii | 21 maii | 1 iunii | 10 | 27 | 3 dec. |
| 1973 | g | 17 | 25 | 18 febr. | 7 mart. | 22 apr. | 31 maii | 10 iunii | 21 iunii | 11 | 24 | 2 dec. |
| 1974 | f | 18 | VI | 10 febr. | 27 febr. | 14 apr. | 23 maii | 2 iunii | 13 iunii | 12 | 25 | 1 dec. |
| 1975 | e | 19 | XVII | 26 ian. | 12 febr. | 30 mart. | 8 maii | 18 maii | 29 maii | 13 | 27 | 30 nov. |
| 1976 | d c | 1 | XXIX | 15 febr. | 3 mart. | 18 apr. | 27 maii | 6 iunii | 17 iunii | 14 | 24 | 28 nov. |
| 1977 | b | 2 | X | 6 febr. | 23 febr. | 10 apr. | 19 maii | 29 maii | 9 iunii | 15 | 25 | 27 nov. |
| 1978 | A | 3 | XXI | 22 ian. | 8 febr. | 26 mart. | 4 maii | 14 maii | 25 maii | 1 | 28 | 3 dec. |
| 1979 | g | 4 | II | 11 febr. | 28 febr. | 15 apr. | 24 maii | 3 iunii | 14 iunii | 2 | 25 | 2 dec. |
| 1980 | f e | 5 | XIII | 3 febr. | 20 febr. | 6 apr. | 15 maii | 25 maii | 5 iunii | 3 | 26 | 30 nov. |
| 1981 | d | 6 | XXIV | 15 febr. | 4 mart. | 19 apr. | 28 maii | 7 iunii | 18 iunii | 4 | 24 | 29 nov. |
| 1982 | c | 7 | V | 7 febr. | 24 febr. | 11 apr. | 20 maii | 30 maii | 10 iunii | 5 | 25 | 28 nov. |
| 1983 | b | 8 | XVI | 30 ian. | 16 febr. | 3 apr. | 12 maii | 22 maii | 2 iunii | 6 | 26 | 27 nov. |
| 1984 | A g | 9 | XXVII | 19 febr. | 7 mart. | 22 apr. | 31 maii | 10 iunii | 21 iunii | 7 | 24 | 2 dec. |
| 1985 | f | 10 | VIII | 3 febr. | 20 febr. | 7 apr. | 16 maii | 26 maii | 6 iunii | 8 | 26 | 1 dec. |
| 1986 | e | 11 | XIX | 26 ian. | 12 febr. | 30 mart. | 8 maii | 18 maii | 29 maii | 9 | 27 | 30 nov. |
| 1987 | d | 12 | * | 15 febr. | 4 mart. | 19 apr. | 28 maii | 7 iunii | 18 iunii | 10 | 24 | 29 nov. |
| 1988 | c b | 13 | XI | 31 ian. | 17 febr. | 3 apr. | 12 maii | 22 maii | 2 iunii | 11 | 26 | 27 nov. |
| 1989 | A | 14 | XXII | 22 ian. | 8 febr. | 26 mart. | 4 maii | 14 maii | 25 maii | 12 | 28 | 3 dec. |
| 1990 | g | 15 | III | 11 febr. | 28 febr. | 15 apr. | 24 maii | 3 iunii | 14 iunii | 13 | 25 | 2 dec. |
| 1991 | f | 16 | XIV | 27 ian. | 13 febr. | 31 mart. | 9 maii | 19 maii | 30 maii | 14 | 27 | 1 dec. |
| 1992 | e d | 17 | 25 | 16 febr. | 4 mart. | 19 apr. | 28 maii | 7 iunii | 18 iunii | 15 | 24 | 29 nov. |
| 1993 | c | 18 | VI | 7 febr. | 24 febr. | 11 apr. | 20 maii | 30 maii | 10 iunii | 1 | 25 | 28 nov. |
| 1994 | b | 19 | XVII | 30 ian. | 16 febr. | 3 apr. | 12 maii | 22 maii | 2 iunii | 2 | 26 | 27 nov. |
| 1995 | A | 1 | XXIX | 12 febr. | 1 mart. | 16 apr. | 25 maii | 4 iunii | 15 iunii | 3 | 25 | 3 dec. |
| 1996 | g f | 2 | X | 4 febr. | 21 febr. | 7 apr. | 16 maii | 26 maii | 6 iunii | 4 | 26 | 1 dec. |
| 1997 | e | 3 | XXI | 26 ian. | 12 febr. | 30 mart. | 8 maii | 18 maii | 29 maii | 5 | 27 | 30 nov. |
| 1998 | d | 4 | II | 8 febr. | 25 febr. | 12 apr. | 21 maii | 31 maii | 11 iunii | 6 | 25 | 29 nov. |
| 1999 | c | 5 | XIII | 31 ian. | 17 febr. | 4 apr. | 13 maii | 23 maii | 3 iunii | 7 | 26 | 28 nov. |
| 2000 | b A | 6 | XXIV | 20 febr. | 8 mart. | 23 apr. | 1 iunii | 11 iunii | 22 iunii | 8 | 24 | 3 dec. |
| 2001 | g | 7 | V | 11 febr. | 28 febr. | 15 apr. | 24 maii | 3 iunii | 14 iunii | 9 | 25 | 2 dec. |
| 2002 | f | 8 | XVI | 27 ian. | 13 febr. | 31 mart. | 9 maii | 19 maii | 30 maii | 10 | 27 | 1 dec. |
| 2003 | e | 9 | XXVII | 16 febr. | 5 mart. | 20 apr. | 29 maii | 8 iunii | 19 iunii | 11 | 24 | 30 nov. |
| 2004 | d c | 10 | VIII | 8 febr. | 25 febr. | 11 apr. | 20 maii | 30 maii | 10 iunii | 12 | 25 | 28 nov. |
| 2005 | b | 11 | XIX | 23 ian. | 9 febr. | 27 mart. | 5 maii | 15 maii | 26 maii | 13 | 27 | 27 nov. |
| 2006 | A | 12 | * | 12 febr. | 1 mart. | 16 apr. | 25 maii | 4 iunii | 15 iunii | 14 | 25 | 3 dec. |
| 2007 | g | 13 | XI | 4 febr. | 21 febr. | 8 apr. | 17 maii | 27 maii | 7 iunii | 15 | 26 | 2 dec. |
| 2008 | f e | 14 | XXII | 20 ian. | 6 febr. | 23 mart. | 1 maii | 11 maii | 22 maii | 1 | 28 | 30 nov. |
| 2009 | d | 15 | III | 8 febr. | 25 febr. | 12 apr. | 21 maii | 31 maii | 11 iunii | 2 | 25 | 29 nov. |
| 2010 | c | 16 | XIV | 31 ian. | 17 febr. | 4 apr. | 13 maii | 23 maii | 3 iunii | 3 | 26 | 28 nov. |
| 2011 | b | 17 | 25 | 20 febr. | 9 mart. | 24 apr. | 2 iunii | 12 iunii | 23 iunii | 4 | 23 | 27 nov. |
| Aureus numerus | Cyclus epactarum | Litterae dominic. | Septuagesima | Dies cinerum | Pascha | Ascensio | Pentecostes | Corpus Christi | Dom. post Pentec. | Dominica prima Adventus |
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| 16 | XXIII | |||||||||
| 5 | XXII | d | 18 ian. | 4 febr. | 22 mart. | 30 apr. | 10 maii | 21 maii | 28 | 29 nov. |
| XXI | e | 19 ian. | 5 febr. | 23 mart. | 1 maii | 11 maii | 22 maii | 28 | 30 nov. | |
| 13 | XX | f | 20 ian. | 6 febr. | 24 mart. | 2 maii | 12 maii | 23 maii | 28 | 1 dec. |
| 2 | XIX | g | 21 ian. | 7 febr. | 25 mart. | 3 maii | 13 maii | 24 maii | 28 | 2 dec. |
| XVIII | A | 22 ian. | 8 febr. | 26 mart. | 4 maii | 14 maii | 25 maii | 28 | 3 dec. | |
| 10 | XVII | b | 23 ian. | 9 febr. | 27 mart. | 5 maii | 15 maii | 26 maii | 27 | 27 nov. |
| XVI | c | 24 ian. | 10 febr. | 28 mart. | 6 maii | 16 maii | 27 maii | 27 | 28 nov. | |
| 18 | XV | d | 25 ian. | 11 febr. | 29 mart. | 7 maii | 17 maii | 28 maii | 27 | 29 nov. |
| 7 | XIV | e | 26 ian. | 12 febr. | 30 mart. | 8 maii | 18 maii | 29 maii | 27 | 30 nov. |
| XIII | f | 27 ian. | 13 febr. | 31 mart. | 9 maii | 19 maii | 30 maii | 27 | 1 dec. | |
| 15 | XII | g | 28 ian. | 14 febr. | 1 apr. | 10 maii | 20 maii | 31 maii | 27 | 2 dec. |
| 4 | XI | A | 29 ian. | 15 febr. | 2 apr. | 11 maii | 21 maii | 1 iunii | 27 | 3 dec. |
| X | b | 30 ian. | 16 febr. | 3 apr. | 12 maii | 22 maii | 2 iunii | 26 | 27 nov. | |
| 12 | IX | c | 31 ian. | 17 febr. | 4 apr. | 13 maii | 23 maii | 3 iunii | 26 | 28 nov. |
| 1 | VIII | d | 1 febr. | 18 febr. | 5 apr. | 14 maii | 24 maii | 4 iunii | 26 | 29 nov. |
| VII | e | 2 febr. | 19 febr. | 6 apr. | 15 maii | 25 maii | 5 iunii | 26 | 30 nov. | |
| 9 | VI | f | 3 febr. | 20 febr. | 7 apr. | 16 maii | 26 maii | 6 iunii | 26 | 1 dec. |
| V | g | 4 febr. | 21 febr. | 8 apr. | 17 maii | 27 maii | 7 iunii | 26 | 2 dec. | |
| 17 | IV | A | 5 febr. | 22 febr. | 9 apr. | 18 maii | 28 maii | 8 iunii | 26 | 3 dec. |
| 6 | III | b | 6 febr. | 23 febr. | 10 apr. | 19 maii | 29 maii | 9 iunii | 25 | 27 nov. |
| II | c | 7 febr. | 24 febr. | 11 apr. | 20 maii | 30 maii | 10 iunii | 25 | 28 nov. | |
| 14 | I | d | 8 febr. | 25 febr. | 12 apr. | 21 maii | 31 maii | 11 iunii | 25 | 29 nov. |
| 3 | * | e | 9 febr. | 26 febr. | 13 apr. | 22 maii | 1 iunii | 12 iunii | 25 | 30 nov. |
| XXIX | f | 10 febr. | 27 febr. | 14 apr. | 23 maii | 2 iunii | 13 iunii | 25 | 1 dec. | |
| 11 | XXVIII | g | 11 febr. | 28 febr. | 15 apr. | 24 maii | 3 iunii | 14 iunii | 25 | 2 dec. |
| XXVII | A | 12 febr. | 1 mart. | 16 apr. | 25 maii | 4 iunii | 15 iunii | 25 | 3 dec. | |
| XXVI | b | 13 febr. | 2 mart. | 17 apr. | 26 maii | 5 iunii | 16 iunii | 24 | 27 nov. | |
| 19 | 25 XXV | |||||||||
| 8 | XXIV | c | 14 febr. | 3 mart. | 18 apr. | 27 maii | 6 iunii | 17 iunii | 24 | 28 nov. |
| d | 15 febr. | 4 mart. | 19 apr. | 28 maii | 7 iunii | 18 iunii | 24 | 29 nov. | ||
| e | 16 febr. | 5 mart. | 20 apr. | 29 maii | 8 iunii | 19 iunii | 24 | 30 nov. | ||
| f | 17 febr. | 6 mart. | 21 apr. | 30 maii | 9 iunii | 20 iunii | 24 | 1 dec. | ||
| g | 18 febr. | 7 mart. | 22 apr. | 31 maii | 10 iunii | 21 iunii | 24 | 2 dec. | ||
| A | 19 febr. | 8 mart. | 23 apr. | 1 iunii | 11 iunii | 22 iunii | 24 | 3 dec. | ||
| b | 20 febr. | 9 mart. | 24 apr. | 2 iunii | 12 iunii | 23 iunii | 23 | 27 nov. | ||
| c | 21 febr. | 10 mart. | 25 apr. | 3 iunii | 13 iunii | 24 iunii | 23 | 28 nov. |
| Litter. dom. | Cyclus epactarum | Septuagesima | Dies cinerum | Pascha | Ascensio | Pentecostes | Corpus Christi | Dominicae post Pentecosten | Dominica prima Adventus |
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| D | 23 | 18 ian. | 4 febr. | 22 mart. | 30 apr. | 10 maii | 21 maii | 28 | 29 nov. |
| D | 22 21 20 19 18 17 16 | 25 ian. | 11 febr. | 29 mart. | 7 maii | 17 maii | 28 maii | 27 | 29 nov. |
| D | 15 14 13 12 11 10 9 | 1 febr. | 18 febr. | 5 apr. | 14 maii | 24 maii | 4 iunii | 26 | 29 nov. |
| D | 8 7 6 5 4 3 2 | 8 febr. | 25 febr. | 12 apr. | 21 maii | 31 maii | 11 iunii | 25 | 29 nov. |
| D | 1 * 29 28 27 26 25 25 24 | 15 febr. | 4 mart. | 19 apr. | 28 maii | 7 iunii | 18 iunii | 24 | 29 nov. |
| E | 23 22 | 19 ian. | 5 febr. | 23 mart. | 1 maii | 11 maii | 22 maii | 28 | 30 nov. |
| E | 21 20 19 18 17 16 15 | 26 ian. | 12 febr. | 30 mart. | 8 maii | 18 maii | 29 maii | 27 | 30 nov. |
| E | 14 13 12 11 10 9 8 | 2 febr. | 19 febr. | 6 apr. | 15 maii | 25 maii | 5 iunii | 26 | 30 nov. |
| E | 7 6 5 4 3 2 1 | 9 febr. | 26 febr. | 13 apr. | 22 maii | 1 iunii | 12 iunii | 25 | 30 nov. |
| E | * 29 28 27 26 25 25 24 | 16 febr. | 5 mart. | 20 apr. | 29 maii | 8 iunii | 19 iunii | 24 | 30 nov. |
| F | 23 22 21 | 20 ian. | 6 febr. | 24 mart. | 2 maii | 12 maii | 23 maii | 28 | 1 dec. |
| F | 20 19 18 17 16 15 14 | 27 ian. | 13 febr. | 31 mart. | 9 maii | 19 maii | 30 maii | 27 | 1 dec. |
| F | 13 12 11 10 9 8 7 | 3 febr. | 20 febr. | 7 apr. | 16 maii | 26 maii | 6 iunii | 26 | 1 dec. |
| F | 6 5 4 3 2 1 * | 10 febr. | 27 febr. | 14 apr. | 23 maii | 2 iunii | 13 iunii | 25 | 1 dec. |
| F | 29 28 27 26 25 25 24 | 17 febr. | 6 mart. | 21 apr. | 30 maii | 9 iunii | 20 iunii | 24 | 1 dec. |
| G | 23 22 21 20 | 21 ian. | 7 febr. | 25 mart. | 3 maii | 13 maii | 24 maii | 28 | 2 dec. |
| G | 19 18 17 16 15 14 13 | 28 ian. | 14 febr. | 1 apr. | 10 maii | 20 maii | 31 maii | 27 | 2 dec. |
| G | 12 11 10 9 8 7 6 | 4 febr. | 21 febr. | 8 apr. | 17 maii | 27 maii | 7 iunii | 26 | 2 dec. |
| G | 5 4 3 2 1 * 29 | 11 febr. | 28 febr. | 15 apr. | 24 maii | 3 iunii | 14 iunii | 25 | 2 dec. |
| G | 28 27 26 25 25 24 | 18 febr. | 7 mart. | 22 apr. | 31 maii | 10 iunii | 21 iunii | 24 | 2 dec. |
| A | 23 22 21 20 19 | 22 ian. | 8 febr. | 26 mart. | 4 maii | 14 maii | 25 maii | 28 | 3 dec. |
| A | 18 17 16 15 14 13 12 | 29 ian. | 15 febr. | 2 apr. | 11 maii | 21 maii | 1 iunii | 27 | 3 dec. |
| A | 11 10 9 8 7 6 5 | 5 febr. | 22 febr. | 9 apr. | 18 maii | 28 maii | 8 iunii | 26 | 3 dec. |
| A | 4 3 2 1 * 29 28 | 12 febr. | 1 mart. | 16 apr. | 25 maii | 4 iunii | 15 iunii | 25 | 3 dec. |
| A | 27 26 25 25 24 | 19 febr. | 8 mart. | 23 apr. | 1 iunii | 11 iunii | 22 iunii | 24 | 3 dec. |
| B | 23 22 21 20 19 18 | 23 ian. | 9 febr. | 27 mart. | 5 maii | 15 maii | 26 maii | 27 | 27 nov. |
| B | 17 16 15 14 13 12 11 | 30 ian. | 16 febr. | 3 apr. | 12 maii | 22 maii | 2 iunii | 26 | 27 nov. |
| B | 10 9 8 7 6 5 4 | 6 febr. | 23 febr. | 10 apr. | 19 maii | 29 maii | 9 iunii | 25 | 27 nov. |
| B | 3 2 1 * 29 28 27 | 13 febr. | 2 mart. | 17 apr. | 26 maii | 5 iunii | 16 iunii | 24 | 27 nov. |
| B | 26 25 25 24 | 20 febr. | 9 mart. | 24 apr. | 2 iunii | 12 iunii | 23 iunii | 23 | 27 nov. |
| C | 23 22 21 20 19 18 17 | 24 ian. | 10 febr. | 28 mart. | 6 maii | 16 maii | 27 maii | 27 | 28 nov. |
| C | 16 15 14 13 12 11 10 | 31 ian. | 17 febr. | 4 apr. | 13 maii | 23 maii | 3 iunii | 26 | 28 nov. |
| C | 9 8 7 6 5 4 3 | 7 febr. | 24 febr. | 11 apr. | 20 maii | 30 maii | 10 iunii | 25 | 28 nov. |
| C | 2 1 * 29 28 27 26 | 14 febr. | 3 mart. | 18 apr. | 27 maii | 6 iunii | 17 iunii | 24 | 28 nov. |
| C | 25 25 24 | 21 febr. | 10 mart. | 25 apr. | 3 iunii | 13 iunii | 24 iunii | 23 | 28 nov. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| * | A | Kal. | 1 | OCTAVA NATIVITATIS DOMINI, I classis. |
| XXIX | b | IV | 2 | |
| XXVIII | c | III | 3 | |
| XXVII | d | Prid. | 4 | |
| XXVI | e | Non. | 5 | Commemoratio S. Telesphori Papae et Mart., Comm. |
| 25 XXV | f | VIII | 6 | IN EPIPHANIA DOMINI, I classis. |
| XXIV | g | VII | 7 | |
| XXIII | A | VI | 8 | |
| XXII | b | V | 9 | |
| XXI | c | IV | 10 | |
| XX | d | III | 11 | Commemoratio S. Hygini Papae et Mart., Comm. |
| XIX | e | Prid. | 12 | |
| XVIII | f | Idib. | 13 | In Commemoratione Baptismatis D. N. I. C., II classis. |
| XVII | g | XIX | 14 | S. Hilarii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio S. Felicis Presb. et Mart. |
| XVI | A | XVIII | 15 | S. Pauli primi Eremitae, Conf., III classis. Commemoratio S. Mauri Abb. |
| XV | b | XVII | 16 | S. Marcelli I Papae et Mart., III classis. |
| XIV | c | XVI | 17 | S. Antonii Abb., III classis. |
| XIII | d | XV | 18 | Commemoratio S. Priscae Virg. et Mart., Comm. |
| XII | e | XIV | 19 | Commemoratio Ss. Marii, Marthae, Audifacis et Abachum Mm., Comm. Commemoratio S. Canuti Regis, Mart. |
| XI | f | XIII | 20 | Ss. Fabiani Papae et Sebastiani Mm., III classis. |
| X | g | XII | 21 | S. Agnetis Virg. et Mart., III classis. |
| IX | A | XI | 22 | Ss. Vincentii et Anastasii Mm., III classis. |
| VIII | b | X | 23 | S. Raymundi de Penafort Conf., III classis. Commemoratio S. Emerentianae Virg. et Mart. |
| VII | c | IX | 24 | S. Timothei Ep. et Mart., III classis. |
| VI | d | VIII | 25 | In Conversione S. Pauli Ap., III classis. Commemoratio S. Petri Ap. |
| V | e | VII | 26 | S. Polycarpi Ep. et Mart., III classis. |
| IV | f | VI | 27 | S. Ioannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| III | g | V | 28 | S. Petri Nolasci Conf., III classis. Commemoratio S. Agnetis Virg. et Mart, secundo. |
| II | A | IV | 29 | S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| I | b | III | 30 | S. Martinae Virg. et Mart., III classis. |
| * | c | Prid. | 31 | S. Ioannis Bosco Conf., III classis. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXIX | d | Kal. | 1 | S. Ignatii Ep. et Mart., III classis. |
| XXVIII | c | IV | 2 | In Purificatione B. Mariae Virg., II classis. |
| XXVII | f | III | 3 | Commemoratio S. Blasii Ep. et Mart., Comm. |
| 25 XXVI | g | Prid. | 4 | S. Andreae Corsini Ep. et Conf., III classis. |
| XXV XXIV | A | Non. | 5 | S. Agathae Virg. et Mart., III classis. |
| XXIII | b | VIII | 6 | S. Titi Ep. et Conf., III classis. Commemoratio S. Dorotheae Virg. et Mart. |
| XXII | c | vn | 7 | S. Romualdi Abb., III classis. |
| XXI | d | VI | 8 | S. Ioannis de Matha Conf., III classis. |
| XX | e | V | 9 | S. Cyrilli Ep. Alex., Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio S. Apolloniae Virg. et Mart. |
| XIX | f | IV | 10 | S. Scholasticae Virg., III classis. |
| XVIII | g | III | 11 | In Apparitione B. Mariae Virg. Immaculatae, III classis. |
| XVII | A | Prid. | 12 | Ss. septem Fundatorum Ordinis Servorum B. Mariae Virg., Confessorum, III classis. |
| XVI | b | Idib. | 13 | |
| XV | c | XVI | 14 | Commemoratio S. Valentini Presb. et Mart., Comm. |
| XIV | d | XV | 15 | Commemoratio Ss. Faustini et Iovitae Mm., Comm. |
| XIII | e | XIV | 16 | |
| XII | f | XIII | 17 | |
| XI | g | XII | 18 | Commemoratio S. Simeonis Ep. et Mart., Comm. |
| X | A | XI | 19 | |
| IX | b | X | 20 | |
| VIII | c | IX | 21 | |
| VII | d | VIII | 22 | Cathedrae S. Petri Ap., II classis. Commemoratio S. Pauli Ap. |
| VI | e | VII | 23 | S. Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| V | f | VI | 24 | S. Matthiae Ap., II classis. |
| IV | g | V | 25 | |
| HI | A | IV | 26 | |
| II | b | III | 27 | S. Gabrielis a Virgine Perdolente, Conf., III classis. |
| I | c | Prid. | 28 |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| * | d | Kal. | 1 | |
| XXIX | e | VI | 2 | |
| XXVIII | f | V | 3 | |
| XXVII | g | IV | 4 | S. Casimiri Conf., III classis. Commemoratio S. Lucii I Papae et Mart. |
| XXVI | A | III | 5 | |
| 25 XXV | b | Prid. | 6 | Ss. Perpetuae et Felicitatis Mm., III classis. |
| XXIV | c | Non. | 7 | S. Thomae de Aquino Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XXIII | d | VIII | 8 | S. Ioannis a Deo Conf., III classis. |
| XXII | e | VII | 9 | S. Franciscae Romanae Vid., III classis. |
| XXI | f | VI | 10 | Ss. Quadraginta Martyrum, III classis. |
| XX | g | V | 11 | |
| XIX | A | IV | 12 | S. Gregorii I Papae, Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XVIII | b | III | 13 | |
| XVII | c | Prid. | 14 | |
| XVI | d | tdib. | 15 | |
| XV | e | XVII | 16 | |
| XIV | f | XVI | 17 | S. Patricii Ep. et Conf., III classis. |
| XIII | g | XV | 18 | S. Cyrilli Ep. Hierosolymitani, Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XII | A | XIV | 19 | S. IOSEPH, SPONSI B. MARIAE VIRG., Conf. et Eccl. univ. Patroni, I classis. |
| XI | b | XIII | 20 | |
| X | c | XII | 21 | S. Benedicti Abb., III classis. |
| IX | d | i XI | 22 | |
| VNI | e | X | 23 | |
| VII | f | IX | 24 | S. Gabrielis Archang., III classis. |
| VI | g | VIII | 25 | ANNUNTIATIO B. MARIAE VIRG., I classis. |
| V | A | VII | 26 | |
| IV | b | VI | 27 | S. Ioannis Damasceni Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| III | c | v | 28 | S. Ioannis de Capistrano Conf., III classis. |
| II | d | IV | 29 | |
| I | e | III | 30 | |
| » | f | Ptid. | 31 |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXIX | g | Kal. | 1 | |
| XXVIII | A | IV | 2 | S. Francisci de Paula Conf., III classis. |
| XX VN | b | III | 3 | |
| 25 XXVI | c | Prid. | 4 | S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XXV XXIV | d | Non. | 5 | S. Vincentii Ferrerii Conf., III classis. |
| XXIII | e | VIII | 6 | |
| XXII | f | VII | 7 | |
| XXI | g | VI | 8 | |
| XX | A | V | 9 | |
| XIX | b | IV | 10 | |
| XVIII | c | III | 11 | S. Leonis I Papae, Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XVII | d | Prid. | 12 | |
| XVI | e | Idib. | 13 | S. Hermenegildi Mart., III classis. |
| XV | f | XVIII | 14 | S. Iustini Mart., III classis. Commemoratio Ss. Tiburtii, Valeriani et Maximi Mm. |
| XIV | g | XVII | 15 | |
| XIII | A | XVI | 16 | |
| XII | b | XV | 17 | Commemoratio S. Aniceti Papae et Mart., Comm. |
| XI | c | XIV | 18 | |
| X | d | XIII | 19 | |
| IX | e | XII | 20 | |
| VM | f | XI | 21 | S. Anselmi Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| VII | g | X | 22 | Ss. Soteris et Caii Pp. et Mm., III classis. |
| VI | A | IX | 23 | Commemoratio S. Georgii Mart., Comm. |
| V | b | VIII | 24 | S. Fidelis de Sigmaringa Mart., III classis. |
| IV | c | VII | 25 | Litania maior. - S. Marci Evangelistae, II classis. |
| III | d | VI | 26 | Ss. Cleti et Marcellini Pp. et Mm., III classis. |
| II | e | V | 27 | S. Petri Canisii Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| I | f | IV | 28 | S. Pauli a Cruce Conf., III classis. |
| * | g | III | 29 | S. Petri Mart., III classis. |
| XXIX | A | Prid. | 30 | S. Catharinae Senensis Virg., III classis. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXVIII | b | Kal. | 1 | S. IOSEPH OPIFICIS, SPONSI B. MARIAE VIRG., Conf., I classis |
| XXVII | c | VI | 2 | S. Athanasii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XXVI | d | V | 3 | Commemoratio Ss. Alexandri, Eventii et Theoduli Mm., ac S. Iuvenalis Ep. et Conf., Comm. |
| 25 XXV | e | IV | 4 | S. Monicae Vid., III classis. |
| XXIV | f | III | 5 | S. Pii V Papae et Conf., III classis. |
| XXIII | g | Prid. | 6 | |
| XXII | A | Non. | 7 | S. Stanislai Ep. et Mart., III classis. |
| XXI | b | VIII | 8 | |
| XX | c | VII | 9 | S. Gregorii Nazianzeni Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XIX | d | VI | 10 | S. Antonini Ep. et Conf., III classis. Commemoratio Ss. Gordiani et Epimachi Mm. |
| XVM | e | V | 11 | Ss. Philippi et Iacobi App., II classis. |
| XVN | f | IV | 12 | Ss. Nerei, Achillei et Domitillae Virg., atque Pancratii, Mm., III classis |
| XVI | g | III | 13 | S. Roberti Bellarmino Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XV | A | Prid. | 14 | Commemoratio S. Bonifatii Mart., Comm. |
| XRV | b | Idib. | 15 | S. Ioannis Baptistae de la Salle Conf., III classis. |
| XIN | c | XVII | 16 | S. Ubaldi Ep. et Conf., III classis. |
| XN | d | XVI | 17 | S. Paschalis Baylon Conf., III classis. |
| XI | e | XV | 18 | S. Venantii Mart., III classis. |
| X | f | XIV | 19 | S. Petri Caelestini Papae et Conf., III classis. Commemoratio S. Pudentianae Virg. |
| EX | g | XIII | 20 | S. Bernardini Senensis Conf., III classis. |
| VM | A | XII | 21 | |
| VN | b | XI | 22 | |
| VI | c | X | 23 | |
| V | d | IX | 24 | |
| RV | e | VIII | 25 | S. Gregorii VII Papae et Conf., III classis. Commemoratio S. Urbani I Papae et Mart. |
| M | f | VII | 26 | S. Philippi Nerii Conf., III classis. Commemoratio S. Eleutherii Papae et Mart. |
| II | g | VI | 27 | S. Bedae Venerabilis Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio S. Ioannis I Papae et Mart. |
| I | A | V | 28 | S. Augustini Ep. et Conf., III classis. |
| • | b | IV | 29 | S. Mariae Magdalenae de Pazzis Virg., III classis. |
| XXIX | c | III | 30 | Commemoratio S. Felicis I Papae et Mart., Comm. |
| XXVIII | d | Prid. | 31 | B. Mariae Virg. Reginae, II classis. Commemoratio S. Petronillae Virg. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXVII | e | Kal. | 1 | S. Angelae Mericiae Virg., III classis. |
| 25 XXVI | f | IV | 2 | Commemoratio Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm., Comm. |
| XXV XXIV | g | III | 3 | |
| XXIII | A | Prid. | 4 | S. Francisci Caracciolo Conf., III classis. |
| XXII | b | Non. | 5 | S. Bonifatii Ep. et Mart., III classis. |
| XXI | c | VIII | 6 | S. Norberti Ep. et Conf., III classis. |
| XX | d | VII | 7 | |
| XIX | e | VI | 8 | |
| XVIII | f | V | 9 | Commemoratio Ss. Primi et Feliciani Mm., Comm. |
| XVII | g | IV | 10 | S. Margaritae Reg., Vid., III classis. |
| XVI | A | III | 11 | S. Barnabae Ap., III classis. |
| XV | b | Prid. | 12 | S. Ioannis de S. Facundo Conf., III classis. Commemoratio Ss. Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii Mm. |
| XIV | c | Idib. | 13 | S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XIN | d | XVIII | 14 | S. Basilii Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XN | e | XVII | 15 | Commemoratio Ss. Viti, Modesti atque Crescentiae Mm., Comm. |
| XI | f | XVI | 16 | |
| X | g | XV | 17 | S. Gregorii Barbadici Ep. et Conf., III classis. |
| IX | A | XIV | 18 | S. Ephraem Syri Diaconi, Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio Ss. Marci et Marcelliani Mm. |
| VIII | b | XIII | 19 | S. Iulianae de Falconeriis Virg., III classis. Commemoratio Ss. Gervasii et Protasii Mm. |
| VN | c | XII | 20 | Commemoratio S. Silvestri Papae et Mart., Comm. |
| VI | d | XI | 21 | S. Aloisii Gonzagae Conf., III classis. |
| V | e | X | 22 | S. Paulini Ep. et Conf., III classis. |
| IV | f | IX | 23 | Vigilia, II classis. |
| M | g | VIII | 24 | IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTAE, I classis. |
| N | A | VII | 25 | S. Gulielmi Abb., III classis. |
| I | b | VI | 26 | Ss. Ioannis et Pauli Mm., III classis. |
| c | V | 27 | ||
| XXTX | d | rv | 28 | Vigilia, II classis. |
| XXVM | e | m | 29 | SS. PETRI ET PAULI APP., I classis. |
| XXVII | f | Prid. | 30 | In Commemoratione S. Pauli Ap., III classis. Commemoratio S. Petri Ap. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXVI | g | Kal. | 1 | PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. I. C., I classis. |
| 25 XXV | A | VI | 2 | In Visitatione B. Mariae Virg., II classis. Commemoratio Ss. Processi et Martiniani Mm. |
| XXIV | b | V | 3 | S. Irenaei Ep. et Mart., III classis. |
| XXRA | c | rv | 4 | |
| XXII | d | m | 5 | S. Antonii Mariae Zaccaria Conf., III classis. |
| XXI | e | Prid. | 6 | |
| XX | f | Non. | 7 | Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc, III classis. |
| XIX | g | VIII | 8 | S. Elisabeth Reg., Vid., III classis. |
| XVRA | A | VII | 9 | |
| XVN | b | VI | 10 | Ss. septem Fratrum Mm., ac Ss. Rufinae et Secundae Vv. et Mm., III classis. |
| XVI | c | V | 11 | Commemoratio S. Pii I Papae et Mart., Comm. |
| XV | d | IV | 12 | S. Ioannis Gualberti Abb., III classis. Commemoratio Ss. Naboris et Felicis Mm. |
| XIV | e | III | 13 | |
| XIII | f | Prid. | 14 | S. Bonaventurae Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XII | g | Idib. | 15 | S. Henrici Imperatoris, Conf., III classis. |
| XI | A | XVII | 16 | Commemoratio B. Mariae Virg. de Monte Carmelo, Comm. |
| X | b | XVI | 17 | Commemoratio S. Alexii Conf., Comm. |
| IX | c | XV | 18 | S. Camilli de Lellis Conf., III classis. Commemoratio Ss. Symphorosae et septem eius filiorum Mm. |
| VIII | d | XIV | 19 | S. Vincentii a Paulo Conf., III classis. |
| VII | e | XIII | 20 | S. Hieronymi Aemiliani Conf., III classis. Commemoratio S. Margaritae Virg. et Mart. |
| VI | f | XII | 21 | S. Laurentii de Brundusio Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio S. Praxedis Virg. |
| V | g | XI | 22 | S. Mariae Magdalenae Paenitentis, III classis. |
| IV | A | X | 23 | S. Apollinaris Ep. et Mart., III classis. Commemoratio S. Liborii Ep. et Conf. |
| III | b | IX | 24 | Commemoratio S. Christinae Virg. et Mart., Comm. |
| N | c | VIII | 25 | S. Iacobi Ap., II classis. Commemoratio S. Christophori Mart. |
| I | d | VII | 26 | S. Annae Matris B. Mariae Virg., II classis. |
| * | e | VI | 27 | Commemoratio S. Pantaleonis Mart., Comm. |
| XXIX | f | V | 28 | Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papae et Mart., ac Innocentii I Papae et Conf., III classis. |
| XXVM | g | IV | 29 | S. Marthae Virg., III classis. Commemoratio Ss. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis Mm. |
| XXVII | A | III | 30 | Commemoratio Ss. Abdon et Sennen Mm., Comm. |
| 25 XXVI | b | Prid. | 31 | S. Ignatii Conf., III classis. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXV | c | Kal. | 1 | Commemoratio Ss. Machabaeorum Mm., Comm. |
| XXIV | d | IV | 2 | S. Alfonsi Mariae de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis Commemoratio S. Stephani I Papae et Mart. |
| XXII | e | III | 3 | |
| XXI | f | Prid. | 4 | S. Dominici Conf., III classis. |
| XX | g | Non. | 5 | In Dedicatione S. Mariae ad Nives, III classis. |
| XIX | A | VIII | 6 | In Transfiguratione D. N. I. C., II classis. Commemoratio Ss. Xysti II Papa, Felicissimi et Agapiti Mm. |
| XVIII | b | VII | 7 | S. Caietani Conf., III classis. Commemoratio S. Donati Ep. et Mart. |
| XVN | c | VI | 8 | S. Ioannis Mariae Vianney Conf., III classis. Commemoratio Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm. |
| XVI | d | V | 9 | Vigilia, III classis, Commemoratio S. Romani Mart. |
| XV | e | IV | 10 | S. Laurentii Mart., II classis. |
| XIV | f | III | 11 | Commemoratio Ss. Tiburtii et Susannae Virg., Mm., Comm. |
| XIII | g | Prid. | 12 | S. Clarae Virg., III classis. |
| XII | A | Idib. | 13 | Commemoratio Ss. Hippolyti et Cassiani Mm., Comm. |
| XI | b | XIX | 14 | Vigilia, II classis, Commemoratio S. Eusebii Conf. |
| X | c | XVIII | 15 | IN ASSUMPTIONE B. MARIAE VIRG., I classis. |
| IX | d | XVII | 16 | S. Ioachim, Patris B. Mariae Virg., Conf., II classis. |
| VIII | e | XVI | 17 | S. Hyacinthi Conf., III classis. |
| VII | f | XV | 18 | Commemoratio S. Agapiti Mart., Comm. |
| VI | g | XIV | 19 | S. Ioannis Eudes Conf., III classis. |
| V | A | XIII | 20 | S. Bernardi Abbatis et Eccl. Doct., III classis. |
| IV | b | XII | 21 | S. Ioannae Franciscae Fremiot de Chantal Vid., III classis. |
| NI | c | XI | 22 | Immaculati Cordis B. Mariae Virg., II classis. Commemoratio Ss. Timothei et Soc. Mm. |
| N | d | X | 23 | S. Philippi Benitii Conf., III classis. |
| I | e | IX | 24 | S. Bartholomaei Ap., II classis. |
| * | f | VIII | 25 | S. Ludovici Regis, Conf., III classis. |
| XXIX | g | VII | 26 | Commemoratio S. Zephyrini Papae et Mart., Comm. |
| XXVIII | A | VI | 27 | S. Iosephi Calasanctii Conf., III classis. |
| XXVII | b | V | 28 | S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio S. Hermetis Mart. |
| XXVI | c | IV | 29 | In Decollatione S. Ioannis Bapt., III classis. Commemoratio S. Sabinae Mart. |
| 25 XXV | d | III | 30 | S. Rosae Limanae Virg., III classis. Commemoratio Ss. Felicis et Adaucti Mm. |
| XXIV | e | Prid. | 31 | S. Raymundi Nonnati Conf., III classis. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXIII | f | Kal. | 1 | Commemoratio S. Aegidii Abb., Comm. Commemoratio Ss. duodecim Fratrum Mm. |
| XXII | g | IV | 2 | S. Stephani Regis, Conf., III classis. |
| XXI | A | III | 3 | S. Pii X Papae et Conf., III classis. |
| XX | b | Prid. | 4 | |
| XIX | c | Non. | 5 | S. Laurentii Iustiniani Ep. et Conf., III classis. |
| XVIII | d | VIII | 6 | |
| XVII | e | VII | 7 | |
| XVI | f | VI | 8 | In Nativitate B. Mariae Virg., II classis. Commemoratio S. Hadriani Mart. |
| XV | g | V | 9 | Commemoratio S. Gorgonii Mart., Comm. |
| XIV | A | IV | 10 | S. Nicolai de Tolentino Conf., III classis. |
| XIII | b | III | 11 | Commemoratio Ss. Proti et Hyacinthi Mm., Comm. |
| XII | c | Prid. | 12 | Sanctissimi Nominis B. Mariae Virg., III classis. |
| XI | d | Idib. | 13 | |
| X | e | XVIII | 14 | In Exaltatione S. Crucis, II classis. |
| IX | f | XVII | 15 | Septem Dolorum B. Mariae Virg., II classis. Commemoratio S. Nicomedis Mart. |
| VIII | g | XVI | 16 | Ss. Cornelii Papae et Cypriani Ep., Mm., III classis. Commemoratio Ss. Euphemiae, Virg., Luciae et Geminiani Mm. |
| VII | A | XV | 17 | Commemoratio Impress. Ss. Stigmatum S. Francisci Conf., Comm. |
| VI | b | XIV | 18 | S. Iosephi de Cupertino Conf., III classis. |
| V | c | XIII | 19 | Ss. Ianuarii Ep. et Sociorum Mm., III classis. |
| IV | d | XII | 20 | Commemoratio Ss. Eustachii et Sociorum Mm., Comm. |
| III | e | XI | 21 | S. Matthaei Ap. et Evangelistae, II classis. |
| II | f | X | 22 | S. Thomae de Villanova Ep. et Conf., III classis. Commemoratio Ss. Mauritii et Soc. Mm. |
| I | g | IX | 23 | S. Lini Papae et Mart., III classis. Commemoratio S. Theclae Virg. et Mart. |
| * | A | VIII | 24 | Commemoratio B. Mariae Virg. a Mercede, Comm. |
| XXIX | b | VII | 25 | |
| XXVIII | c | VI | 26 | Commemoratio Ss. Cypriani et Iustinae Virg., Mm., Comm. |
| XXVII | d | V | 27 | Ss. Cosmae et Damiani Mm., III classis. |
| 25 XXVI | e | IV | 28 | S. Wenceslai Ducis, Mart., III classis. |
| XXV XXIV | f | III | 29 | IN DEDICATIONE S. MICHAELIS ARCH., I classis. |
| XXIII | g | Prid. | 30 | S. Hieronymi Presb., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXII | A | Kal. | 1 | Commemoratio S. Remigii Ep. et Conf., Comm. |
| XXI | b | VI | 2 | Ss. Angelorum Custodum, III classis. |
| XX | c | V | 3 | S. Teresiae a Iesu Infante Virg., III classis. |
| XIX | d | IV | 4 | S. Francisci Conf., III classis. |
| XVIII | e | III | 5 | Commemoratio Ss. Placidi et Sociorum Mm., Comm. |
| XVII | f | Prid. | 6 | S. Brunonis Conf., III classis. |
| XVI | g | Non. | 7 | B. Mariae Virg. a Rosario, II classis. Commemoratio S. Marci Papae et Conf. |
| XV | A | VIII | 8 | S. Birgittae Vid., III classis. Commemoratio Ss. Sergii, Bacchi, Marcelli et Apuleii Mm. |
| XIV | b | VII | 9 | S. Ioannis Leonardi Conf., III classis. Commemoratio Ss. Dionysii Ep., Rustici et Eleutherii Mm. |
| XIII | c | VI | 10 | S. Francisci Borgiae Conf., III classis. |
| XII | d | V | 11 | Maternitatis B. Mariae Virg., II classis. |
| XI | e | IV | 12 | |
| X | f | III | 13 | S. Eduardi Regis, Conf., III classis. |
| IX | g | Prid. | 14 | S. Callisti I Papae et Mart., III classis. |
| VIII | A | Idib. | 15 | S. Teresiae Virg., III classis. |
| VII | b | XVII | 16 | S. Hedwigis Vid., III classis. |
| VI | c | XVI | 17 | S. Margaritae Mariae Alacoque Virg., III classis. |
| V | d | XV | 18 | S. Lucae Evangelistae, II classis. |
| IV | e | XIV | 19 | S. Petri de Alcantara Conf., III classis. |
| HI | f | XIII | 20 | S. Ioannis Cantii Conf., III classis. |
| II | g | XII | 21 | Commemoratio S. Hilarionis Abb., Comm. Commemoratio Ss. Ursulae ac Soc. Vv. et Mm. |
| I | A | XI | 22 | |
| * | b | X | 23 | S. Antonii Mariae Claret Ep. et Conf., III classis. |
| XXIX | c | IX | 24 | S. Raphaelis Archang., III classis. |
| XXVIII | d | VIII | 25 | Commemoratio Ss. Chrysanthi et Dariae Mm., Comm. |
| XXVII | e | VII | 26 | Commemoratio S. Evaristi Papae et Mart., Comm. |
| XXVI | f | VI | 27 | |
| 25 XXV | g | V | 28 | Ss. Simonis et Iudae App., II classis. |
| XXIV | A | IV | 29 | |
| XXIII | b | III | 30 | |
| XXII | c | Prid. | 31 |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XXI | d | Kal. | 1 | OMNIUM SANCTORUM, I classis. |
| XX | e | IV | 2 | IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM, I classis. |
| f | III | 3 | ||
| XVRA | g | Prid. | 4 | S. Caroli Ep. et Conf., III classis. Commemoratio Ss. Vitalis et Agricolae Mm. |
| XVN | A | Non. | 5 | |
| XVI | b | VIII | 6 | |
| XV | c | VII | 7 | |
| XIV | d | VI | 8 | Commemoratio Ss. Quatuor Coronatorum Mm., Comm. |
| XRA | e | V | 9 | In Dedicatione Archibasilicae Ss.mi Salvatoris, II classis. Commemoratio S. Theodori Mart. |
| XII | f | IV | 10 | S. Andreae Avellini Conf., III classis. Commemoratio Ss. Tryphonis, Respicii et Nymphae Virg., Mart. |
| XI | g | III | 11 | S. Martini Ep. et Conf., III classis. Commemoratio S. Mennae Mart. |
| X | A | Prid. | 12 | S. Martini I Papae et Mart., III classis. |
| IX | b | Idib. | 13 | S. Didaci Conf., III classis. |
| VIII | c | XVIII | 14 | S. Iosaphat Ep. et Mart., III classis. |
| VN | d | XVII | 15 | S. Alberti Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| VI | e | XVI | 16 | S. Gertrudis Virg., III classis. |
| V | f | XV | 17 | S. Gregorii Thaumaturgi Ep. et Conf., III classis. |
| IV | g | XIV | 18 | In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App., III classis. |
| IN | A | XIII | 19 | S. Elisabeth Vid., III classis. Commemoratio S. Pontiani Papae et Mart. |
| II | b | XII | 20 | S. Felicis de Valois Conf., III classis. |
| I | c | XI | 21 | In Praesentatione B. Mariae Virg., III classis. |
| * | d | X | 22 | S. Caeciliae Virg. et Mart., III classis. |
| XXIX | e | IX | 23 | S. Clementis I Papae et Mart., III classis. Commemoratio S. Felicitatis Mart. |
| XXVM | f | VIII | 24 | S. Ioannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio S. Chrysogoni Mart. |
| XXVII | g | VII | 25 | S. Catharinae Virg. et Mart., III classis. |
| 25 XXVI | A | VI | 26 | S. Silvestri Abb., III classis. Commemoratio S. Petri Alexandrini Ep. et Mart. |
| XXVXXIV | b | V | 27 | |
| XXRA | c | IV | 28 | |
| XXII | d | III | 29 | Commemoratio S. Saturnini Mart., Comm. |
| XXI | e | Prid | 30 | S. Andreae Ap., II classis. |
| Cyclus epactarum | L. D. | D. M. | Dies | MENSIS |
|---|---|---|---|---|
| XX | f | Kal. | 1 | |
| XIX | g | IV | 2 | S. Bibianae Virg. et Mart., III classis. |
| XVRA | A | III | 3 | S. Francisci Xaverii Conf., III classis. |
| XVN | b | Prid. | 4 | S. Petri Chrysologi Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. Commemoratio S. Barbarae Virg. et Mart. |
| XVI | c | Non. | 5 | Commemoratio S. Sabbae Abb., Comm. |
| XV | d | VIII | 6 | S. Nicolai Ep. et Conf., III classis. |
| XRV | e | VII | 7 | S. Ambrosii Ep., Conf. et Eccl. Doct., III classis. |
| XRA | f | VI | 8 | IN CONCEPTIONE IMMACULATA B. MARIAE VIRG., I classis. |
| XN | g | V | 9 | |
| XI | A | IV | 10 | Commemoratio S. Melchiadis Papae et Mart., Comm. |
| X | b | III | 11 | S. Damasi I Papae et Conf., III classis. |
| IX | c | Prid. | 12 | |
| VIII | d | Idib. | 13 | S. Luciae Virg. et Mart., III classis. |
| VII | e | XIX | 14 | |
| VI | f | XVIII | 15 | |
| V | g | XVII | 16 | S. Eusebii Ep. et Mart., III classis. |
| IV | A | XVI | 17 | |
| IN | b | XV | 18 | |
| II | c | XIV | 19 | |
| I | d | XIII | 20 | |
| * | e | XII | 21 | S. Thomae Ap., II classis. |
| XXIX | f | XI | 22 | |
| XXVIII | g | X | 23 | |
| XXVII | A | IX | 24 | Vigilia, I classis. |
| XXVI | b | VIII | 25 | IN NATIVITATE DOMINI, I classis cum oct. In secunda Missa: Commemoratio S. Anastasiae Mart. |
| 25 XXV | c | VII | 26 | II dies infra octavam Nativitatis Domini: S. Stephani Protomart., II classis. |
| XXIV | d | 27 | III dies infra octavam Nativitatis Domini: S. Ioannis Ap. et Evangelistae, II classis. | |
| XXIII | e | 28 | IV dies infra octavam Nativitatis Domini: Ss. Innocentium Marty rum, II classis. | |
| XXII | f | 29 | De V die infra octavam Nativitatis Domini, II classis. Commemoratio S. Thomae Ep. et Mart. | |
| XXI | g | III | 30 | De VI die infra octavam Nativitatis Domini, II classis. |
| 19 XX | A | Prid. | 31 | De VII die infra octavam Nativitatis Domini, II classis. Commemoratio S. Silvestri I Papae et Conf. |
Sacerdos Missam celebraturus orationi aliquantulum vacet, precibus inferius positis ad libitum adhibitis. Deinde accedit ad locum in sacristia vel alibi praeparatum, ubi paramenta, aliaque ad celebrationem necessaria habentur, accipit missale, perquirit Missam, perlegit, et signacula ordinat ad ea quae dicturus est. Postea lavat manus, dicens orationem inferius positam. Deinde praeparat calicem (qui debet esse vel aureus vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam intus inauratam, et simul cum patena itidem inaurata, ab Episcopo consecratus), super eius os ponit purificatorium mundum, et super illud patenam cum hostia integra, quam leviter extergit, si opus est, a fragmentis, et eam tegit parva palla linea, tum velo serico; super velo ponit bursam coloris paramentorum intus habentem corporale plicatum, quod ex lino tantum esse debet, nec serico, vel auro in medio intextum, sed totum album, et ab Episcopo, vel alio habente facultatem, simul cum palla benedictum.
Quibus ita dispositis, accedit ad paramenta, quae non debent esse lacera, aut scissa, sed integra, et decenter munda, ac pulchra, et ab Episcopo itidem, vel alio facultatem habente, benedicta; ubi calceatus pedibus, et indutus vestibus sibi convenientibus, quarum exterior saltem talum pedis attingat, induit se, dicens ad singula singulas orationes inferius positas.
Ac primum accipiens amictum circa extremitates et chordulas, osculatur illud in medio, ubi est crux, et ponit super caput, et mox declinat ad collum, et eo vestium collaria circumtegens, ducit chordulas sub bracchiis, et circumducens per dorsum, ante pectus reducit, et ligat. Tum alba induitur, caput submittens, deinde manicam dexteram bracchio dextero, et sinistram sinistro imponens. Albam ipsam corpori adaptat, elevat ante, et a lateribus hinc inde, et cingulo, per ministrum a tergo sibi porrecto, se cingit. Minister elevat albam super cingulum circumcirca, ut honeste dependeat, et tegat vestes; ac eius fimbrias diligenter aptat, ut ad latitudinem digiti, vel circiter, super terram aequaliter fluat. Sacerdos accipit manipulum, osculatur crucem in medio, et imponit bracchio sinistro. Deinde ambabus manibus accipiens stolam, simili modo deosculatur, et imponit medium eius collo, ac transversando eam ante pectus in modum crucis, ducit partem a sinistro humero pendentem, ad dexteram, et partem a dextero humero pendentem, ad sinistram. Sicque utramque partem stolae extremitatibus cinguli hinc inde ipsi cingulo coniungit. Postremo sacerdos accipit planetam et, convenienter, caput tegit.
Si celebrans sit Episcopus, vel Abbas benedictus habens usum pontificalium, non ducit stolam ante pectus in modum crucis, sed sinit hinc inde utrasque extremitates pendere; et antequam accipiat stolam, accipit parvam crucem pectoralem, quam osculatur, et collo impositam sinit ante pectus chordulis pendere. Manipulum quoque non accipit ante stolam, nisi in Missis defunctorum, sed accipit ad altare, cum in confessione dicit Indulgentiam, illumque prius osculatur.
Si sit Episcopus, vel abbas, ut supra, et solemniter celebret, accipit paramenta et alia, ut in Pontificali et Caeremoniali.
Sacerdos, omnibus paramentis indutus, accipit manu sinistra calicem, ut supra praeparatum, quem portat elevatum ante pectus, bursam manu dextera super calicem tenens, et facta reverentia Cruci, vel imagini illi, quae in sacristia erit, accedit ad altare, ministro cum missali et aliis ad celebrandum necessariis (nisi ante fuerint praeparata) praecedente, superpelliceum induto. Procedit autem oculis demissis, incessu gravi, erecto corpore. Si vero contigerit eum transire ante altare maius, faciat ad illud reverentiam. Si ante locum Sacramenti, genuflectat. Si ante altare ubi celebretur Missa, in qua elevatur, vel tunc ministratur Sacramentum, similiter genuflectat, et detecto capite illud adoret, nec ante surgat quam celebrans deposuerit calicem super corporale.
Cum pervenerit ad altare, stans ante illius infimum gradum, caput detegit, biretum ministro porrigit, et altari, seu imagini Crucifixi desuper positae, profunde se inclinat. Si autem in eo sit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genuflectens debitam facit reverentiam. Tunc ascendit ad medium altaris, ubi ad latus Evangelii sistit calicem, extrahit corporale de bursa, quod extendit in medio altaris, et super illud calicem velo coopertum collocat, bursam autem ad latus Evangelii. Si in altari paramenta accipit, hoc idem facit antequam descendat ab altari, ut Missam inchoet.
Si est consecraturus plures hostias pro Communione facienda, quae ob quantitatem super patenam manere non possint, locat eas super corporale ante calicem, aut in aliquo calice consecrato, vel vase mundo benedicto, ponit eas retro post calicem, et alia patena seu palla cooperit.
Collocato calice in altari, accedit ad latus Epistolae, et missale super cussino aperit. Deinde rediens ad medium altaris, facta primum Cruci reverentia, vertens se ad latus Epistolae, descendit post infimum gradum altaris, ut ibi faciat confessionem.
In Missa solemni missale apertum super altare, calix vero, et alia necessaria praeparentur in credentia cooperta linteo, antequam sacerdos veniat ad altare. Ipse autem procedit cum diacono et subdiacono, qui capite cooperto simul cum eo tenent manus iunctas ante pectus; acolythi vero ante eos deferunt candelabra cum candelis accensis, quae deinde collocantur super credentia: et cum pervenerit ante infimum gradum altaris, ibi medius inter diaconum a dexteris, et subdiaconum a sinistris, antequam ascendat ad altare, facit cum ipsis (ut infra) confessionem.
In Missa pontificali omnia serventur, ut in Pontificali et Caeremoniali romano ordinantur: cuius Pontificalis ordinem Episcopus, sive abbas, ut supra, numquam praetermittat, quandocumque cum diacono et subdiacono paratis celebrat.
Sacerdos cum primum descenderit sub infimum gradum altaris, convertit se ad ipsum altare, ubi stans in medio, iunctis manibus ante pectus, extensis et iunctis pariter digitis, et pollice dextero super sinistrum posito in modum crucis (quod semper servatur quando iunguntur manus, praeterquam post Consecrationem), detecto capite, facta prius Cruci vel altari profunda reverentia, vel si in eo sit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, facta genuflexione, erectus incipit Missam.
Si celebraturus sit coram Summo Pontifice, sistit se ante infimum gradum altaris a latere Evangelii ante ipsum Pontificem, ubi genuflexus exspectat: accepta benedictione, erigit se, et stans aliquantulum versus ad altare, incipit Missam. Si autem sit coram Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, aut Patriarcha, Archiepiscopo, et Episcopo in eorum residentiis, vel loco iurisdictionis, stans ante infimum gradum a latere Evangelii ut supra, exspectat: dato signo, facit profundam reverentiam Praelato, et versus ad altare incipit Missam.
Si autem solemniter celebrat coram Summo Pontifice aut alio ex Praelatis praedictis in ecclesiis eorum iurisdictionis, stans a sinistris Praelati, facit cum eo confessionem, et alia servat, ut in Pontificali et Caeremoniali romano ordinatur.
Stans igitur celebrans ante infimum gradum altaris, ut supra, producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit intellegibili voce: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Et postquam id dixerit, non debet advertere quemcumque in alio altari celebrantem, etiamsi Sacramentum elevet, sed continuate prosequi Missam suam usque ad finem. Quod item observatur in Missa solemni, et simul etiam a ministris.
Cum seipsum signat, semper sinistram ponit infra pectus: in aliis benedictionibus cum est ad altare, et benedicit oblata, vel aliquid aliud, ponit eam super altare, nisi aliter notetur. Seipsum benedicens, vertit ad se palmam manus dexterae, et omnibus illius digitis iunctis et extensis, a fronte ad pectus, et ab humero sinistro ad dexterum, signum crucis format. Si vero alios, vel rem aliquam benedicit, parvum digitum vertit ei cui benedicit, ac benedicendo totam manum dexteram extendit, omnibus illius digitis pariter iunctis et extensis: quod in omni benedictione observatur.
Postquam dixerit: In nomine Patris, etc. ut supra, iungens iterum manus ante pectus, pronuntiat clara voce antiphonam: Introibo ad altare Dei. Minister retro post eum ad sinistram genuflexus, et in Missa solemni ministri hinc inde stantes prosequuntur: Ad Deum, qui laetificat iuventutem meam. Deinde sacerdos eodem modo stans incipit, et prosequitur cum ministro, vel ministris alternatim psalmum : Iudica me, Deus, usque ad finem, cum Glória Patri. Quo finito, repetit antiphonam Introibo cum ministris, ut supra. Qui psalmus numquam praetermittitur, nisi in Missis defunctorum, et in Missis de Tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini inclusive, in quibus semel tantum dicta antiphona Introibo cum ministris, ut supra, sacerdos statim subiungit. V. Adiutorium nostrum, etc. ut infra. Cum in fine psalmi dicit Glória Patri, etc. caput Cruci inclinat.
Repetita antiphona Introibo, dextera manu producens signum crucis a fronte ad pectus, dicit V. Adiutorium nostrum in nomine Dómini. R. Qui fecit caelum et terram. Deinde altari se profunde inclinans, iunctis manibus dicit: Confiteor Deo, ut in Ordine Missae: et prosequitur eodem modo stans inclinatus, donec a ministro, vel ministris dictum sit Misereatur. Cum incipitur a ministris Confiteor, se erigit. Cum dicit: mea culpa, ter pectus dextera manu percutit, sinistra infra pectus posita.
Si est coram Pontifice, Cardinali, Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum provincia, civitate vel dioecesi constitutis, ubi dicit: vobis, fratres, dicat: tibi, pater; similiter in fine ubi dicit: vos, fratres, dicat: te, pater; quod dicens Summo Pontifici genufléctit, aliis Praelatis profunde se inclinat.
Cum minister, et qui intersunt (etiamsi ibi fuerit Summus Pontifex), respondent Confiteor, dicunt tibi, pater, et te, pater, aliquantulum conversi ad celebrantem.
Facta a circumstantibus confessione, celebrans stans respondet : Misereatur vestri, etc. Deinde producens manu dextera a fronte ad pectus signum crucis, dicit: Indulgentiam, etc; et si est Episcopus, vel abbas, ut supra, accipit manipulum osculando illum in medio. Et stans inclinatus iunctis manibus prosequitur: Deus, tu conversus, et quae sequuntur in Ordine Missae, clara voce usque ad orationem Aufer a nobis, etc; et cum dicit: Oremus, extendit et iungit manus.
Et tunc si coram Summo Pontifice, aut aliis Praelatis, ut supra, celebret, facta Summo Pontifici genuflexione, aliis Praelatis profunda reverentia, accedit ad medium altaris ante infimum gradum, et ibi incipit secreto: Aufer a nobis, ut in Ordine Missae.
Aliquando psalmus Iudica me, Deus, cum sua antiphona, confessio cum absolutione, versus sequentes atque orationes Aufer a nobis et Oramus te, Domine, omittenda sunt, ad normam n. 424 rubricarum. His in casibus, celebrans, facta altari debita reverentia, illud ascendit nihil dicens, et disposito calice, altare osculatur, item nihil dicens ; deinde, nisi fiat incensatio altaris, in latere Epistolae incipit antiphonam ad Introitum, ut infra.
Dum dicit: Aufer a nobis, etc, celebrans iunctis manibus ascendit ad medium altaris, et ibi inclinatus, manibusque item iunctis super eo positis, ita ut digiti parvi dumtaxat frontem, seu medium anterioris partis tabulae, seu mensae altaris tangant, residuo manuum inter altare et se retento, pollice dextero super sinistrum in modum crucis posito (quae omnia semper observantur, cum manus iunctae super altare ponuntur), secreto dicit: Oramus te, Domine, etc, et cum dicit: Quorum reliquiae hic sunt, osculatur altare in medio, manibus extensis aequaliter hinc inde super eo positis : quod semper servatur, quando osculatur altare, sed post Consecrationem pollices ab indicibus non disiunguntur. In omni etiam deosculatione sive altaris, sive libri, sive alterius rei, non producitur signum crucis pollice, vel manu super id quod osculandum est.
Osculato altari, accedit ad latus eius sinistrum, id est Epistolae: ubi stans versus altare, et producens a fronte ad pectus signum crucis, incipit intellegibili voce antiphonam ad Introitum et prosequitur iunctis manibus. Cum dicit: Glória Patri, tenens iunctas manus, caput inclinat. Cum repetit antiphonam ad Introitum, non signat se, ut prius, et ea repetita, iunctis manibus ante pectus accedit ad medium altaris, ubi stans versus illud similiter manibus iunctis, dicit eadem voce ter Kyrie, eléison, ter Christe, eléison, et iterum ter Kyrie, eléison alternatim cum ministro. Si minister, vel qui intersunt, celebranti non respondeant, ipse solus novies dicit.
Dicto ultimo Kyrie, eléison, sacerdos stans in medio altaris et manus extendens, elevansque usque ad humeros (quod in omni manuum elevatione observatur), voce praedicta incipit, si dicendum sit, Glória in excelsis. Cum dicit Deo, iungens manus, caput Cruci inclinat: quo erecto, stans iunctis manibus ante pectus, prosequitur usque ad finem. Cum dicit Adoramus te, Gratias agimus tibi, et Iesu Christe, Suscipe deprecationem nostram, et iterum Iesu Christe, caput Cruci inclinat. Cum dicit in fine Cum Sancto Spiritu, seipsum a fronte ad pectus signat, interim absolvens: in glória Dei Patris. Amen.
In Missa solemni sacerdos facta confessione ascendit cum ministris ad medium altaris; ubi dicto Oramus te, Domine, et osculato altari, ponit incensum in thuribulo, ministrante diacono naviculam, et thuriferario thuribulum; diaconus, parum inclinatus versus celebrantem, dicit: Benedícite, pater reverénde, et osculatur cochlear, et manum celebrantis ante et post. Celebrans ter incensum ponit in thuribulo, dicens interim: Ab illo benedicaris, etc, et deposito cochleari producens manu dextera signum crucis super thus in thuribulo, illud benedicit. Postea diaconus dimissa navicula accipit thuribulum, et dat celebranti, osculata prius catenularum summitate, et manu illius dextera: qui, facta Cruci profunda reverentia, eam ter incensat, nihil dicens: et, facta iterum Cruci reverentia, incensat altare, ter ducens thuribulum aequali distantia, prout distribuuntur candelabra, a medio eius usque ad latus Epistolae: ubi, demissa manu, thurificat illius postremam partem inferiorem, mox superiorem, bis ducto thuribulo: et conversus ad altare, elevans manum incensat eius planitiem, seu mensam in parte anteriori, ter ducens thuribulum usque ad medium: ubi facta Cruci reverentia, procedendo thurificat aliud latus altaris triplici ductu usque ad latus Evangelii: et pariter incensata inferiori et superiori parte ipsius lateris Evangelii duplici ductu, adhuc stans ibidem, elevat thuribulum, et ter incensat superiorem tabulae partem versus medium altaris, ut fecit in latere Epistolae: deinde, manu aliquantulum demissa, incensat anteriorem eius partem, seu frontem, ter ducens thuribulum, dum procedit a latere Evangelii usque ad medium altaris, et facta Cruci reverentia, incensat similiter triplici ductu reliquam partem anteriorem usque ad latus Epistolae: ubi reddito thuribulo ipsi diacono, ab eo ipse solus incensatur.
Si vero in altari fuerint reliquiae, seu imagines Sanctorum, incensata Cruce, et facta ei reverentia, antequam discedat a medio altaris, primum incensat eas quae a dexteris sunt, idest a parte Evangelii prope Crucem, bis ducens thuribulum, et iterum facta Cruci reverentia, similiter incensat bis alias, quae sunt a sinistris, hoc est a parte Epistolae: deinde prosequitur incensationem altaris ut supra, ter ducens thuribulum in unoquoque latere, etiamsi in eo essent plures reliquiae, vel imagines, seu etiam plura, vel pauciora candelabra.
Si in altari fuerit tabernaculum sanctissimi Sacramenti, accepto thuribulo, antequam incipiat incensationem, genufléctit, quod item facit quotiescumque transit ante medium altaris.
Diaconus et subdiaconus hinc inde assistunt celebranti cum incensat, et cum transeunt ante Crucem, semper genuflectunt. Deinde celebrans, diacono a dexteris eius, subdiacono a dexteris diaconi stantibus in latere Epistolae, legit antiphonam ad Introitum et Kyrie, eléison. Cum vero intonat hymnum Glória in excelsis Deo, diaconus et subdiaconus, unus post alium, stant a tergo celebrantis : postea ascendunt ad altare, et hinc inde, diaconus a dexteris, subdiaconus a sinistris, cum celebrante hymnum submissa voce prosequuntur usque ad finem. Quod etiam servatur cum dicitur Credo; et cum dicitur Dóminus vobiscum, oratio, praefatio, et Pater noster, diaconus et subdiaconus similiter stant unus post alterum a tergo celebrantis.
In Missis cantatis, si incensationes fiant, celebrans se gerit ut supra pro Missa solemni dictum est; in fine a ministrante incensatur.
Dicto hymno Glória in excelsis, vel, si non sit dicendus, eo omisso, celebrans osculatur altare in medio, manibus hinc inde super eo, ut supra, extensis: tum illis ante pectus iunctis, et demissis ad terram oculis, vertit se a sinistro latere ad dexterum versus populum, hoc est, per eam partem quae respicit latus Epistolae, et extendens, ac iungens manus ante pectus, ut prius, dicit clara voce: Dóminus vobiscum, vel si sit Episcopus: Pax vobis (quod dicitur tantum hoc loco, quando dictus est hymnus Glória in excelsis). R. Et cum spiritu tuo, et iunctis, ut prius, manibus, revertitur per eandem viam ad librum, ubi eas extendens, et iungens ante pectus, caputque inclinans, dicit: Oremus: tum manus ante pectus extendit, digitis simul iunctis, et orationem dicit. Cum dicit Per Dóminum, manus iungit, easque usque ad finem iunctas tenet. Si oratio concludatur Qui tecum vel Qui vivis, manus iungit cum dicit in unitate.
Cum in oratione, vel alibi in Missa, pronuntiatur nomen IESU vel MARIAE, itemque cum exprimitur nomen Sancti vel Beáti de quo dicitur Missa aut fit commemoratio, vel Summi Pontificis, sacerdos caput inclinat. Si plures orationes sint dicendae, idem in eis, in voce, extensione manuum, et capitis inclinatione, quod supra dictum est, observatur.
Si altare sit ad orientem, versus populum, celebrans versa facie ad populum, non vertit humeros ad altare, cum dicturus est Dóminus vobiscum, Orate, fratres, Ite, missa est, vel daturus benedictionem; sed osculato altari in medio, ibi, expansis et iunctis manibus, ut supra, salutat populum, et dat benedictionem.
Quoties in Missa dicenda occurrunt verba Flectamus génua. — Levate, sacerdos, dicto in medio altaris Kyrie, eléison, revertitur ad latus Epistolae, ubi stans ante librum, extensis et iunctis ante pectus manibus, caput inclinans, dicit Oremus, ac deinde: Flectamus génua; et illico, manibus super altare extensis, ut seipsum sustineat, utrumque genu flectit ac, iunctis manibus, per aliquod temporis spatium in silentio orat; deinde dicit: Levate, surgit et, manibus extensis, dicit orationem. Lectionem sequentem eodem modo legit, ut infra de Epistola dicetur.
In Missa solemni cum dicitur Dóminus vobiscum et oratio, diaconus et subdiaconus stant retro post celebrantem. Flectamus génua et Levate cantantur a diacono; celebrans omnesque alii utrumque genu flectunt atque orant, ut supra dictum est. Diaconus cantat Flectamus génua antequam genua flectat, Levate autem priusquam surgat.
Dictis orationibus, celebrans, positis super librum vel super altare manibus, ita ut palmae librum tangant, vel (ut placuerit) librum tenens, legit Epistolam intellegibili voce, et respondetur a ministro: Deo gratias, et similiter, stans eodem modo, prosequitur graduale, Allelúia, et tractum, ac sequentiam, si dicenda sint. Quibus dictis, sacerdos, in Missis lectis, ipsemet, seu minister portat librum missalis ad alteram partem altaris in latere Evangelii, et dum transit ante medium altaris, caput Cruci inclinat, et missale sic locat, ut posterior pars libri respiciat ipsum latus altaris, et non ad parietem, sive ad partem eius contra se directam.
Locato missali in altari, celebrans redit ad medium altaris, ibique stans iunctis manibus ante pectus, levatisque ad Deum oculis, et statim demissis, tum profunde inclinatus, dicit secreto: Munda cor meum, et Iube, Domine, benedicere. Dóminus sit in corde meo, ut in Ordinario. Quibus dictis, vadit ad librum missalis, ubi stans versus illum, iunctis manibus ante pectus, dicit intellegibili voce: Dóminus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Deinde pollice dexterae manus signo crucis signat primo librum super principio Evangelii, quod est lecturus, postea seipsum in fronte, ore, et pectore, dicens: Sequentia, vel Initium sancti Evangelii, etc, R. Glória tibi, Domine. Tum iunctis iterum manibus ante pectus, stans, ut supra, prosequitur Evangelium usque ad finem. Quo finito, minister, stans in latere Epistolae post infimum gradum altaris, respondet: Laus tibi, Christe, et sacerdos, elevans parumper librum, osculatur principium Evangelii, dicens: Per evangelica dicta, etc, praeterquam in Missis defunctorum, et nisi celebret coram Summo Pontifice, Cardinali et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in eorum residentiis, quo casu defertur cuilibet praedictorum osculandus liber, et celebrans tunc non osculatur illum, nec dicit: Per evangelica dicta. Cum autem nominatur IESUS, caput versus librum inclinat; et eodem modo versus librum genufléctit, cum in Evangelio est genuflectendum.
Dicto Evangelio, stans in medio altaris versus Crucem, elevans et extendens manus, incipit (si dicendum sit) Credo; cum dicit: in unum Deum, iungit manus, et caput Cruci inclinat; quo erecto, stans ibidem iunctis ante pectus manibus, ut prius, prosequitur usque ad finem. Cum dicit: Iesum Christum, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et incarnatus est, usque ad et Homo factus est inclusive, genufléctit. Cum dicit: simul adoratur, caput Cruci inclinat. Cum dicit: Et vitam venturi saeculi. Amen, producit sibi manu dextera signum crucis a fronte ad pectus.
In Missa solemni subdiaconus circa finem ultimae orationis accipit ambabus manibus librum Epistolarum, deferens illum supra pectus, et, facta altari genuflexione in medio, vadit ad partem Epistolae contra altare, et cantat Epistolam, quam celebrans sedens auscultat. Epistola cantata, celebrans redit ad librum, et subdiaconus facit iterum genuflexionem in medio ac vadit ad celebrantem, et genuflectens osculatur eius manum, et ab eo benedicitur, praeterquam in Missis defunctorum. Deinde celebrans legit, submissa voce, graduale, etc, usque ad Munda cor meum exclusive.
Postea celebrans in medio altaris exspectat donec subdiaconus missale in latere Evangelii collocaverit et diaconus librum Evangeliorum in medio altaris deposuerit; deinde incensum imponit et benedicit more solito. Postea diaconus, genuflexus in supremo gradu, inclinatus dicit Munda cor meum, et accipiens librum Evangeliorum de altari, petit benedictionem a celebrante similiter genuflexus in superiori gradu altaris; et osculata illius manu, praecedentibus thuriferario, et duobus acolythis cum candelabris accensis de credentia sumptis, vadit cum subdiacono a sinistris ad locum Evangelii contra altare versus populum, ubi, subdiacono librum tenente, medio inter duos acolythos tenentes candelabra accensa, dicit: Dóminus vobiscum, iunctis manibus. Cum dicit: Sequentia, etc. signat librum in principio Evangelii, frontem, os et pectus: postea ter librum incensat, hoc est, in medio, a dexteris, et a sinistris, et prosequitur Evangelium, iunctis manibus. Interim celebrans post datam diacono benedictionem, retrahens se ad latus Epistolae, ibi stat, iunctis manibus. Et cum diaconus dicit: Sequentia sancti Evangelii, sacerdos etiam signat se: et cum nominatur IESUS, caput inclinat. Finito Evangelio sacerdos osculatur librum a subdiacono sibi delatum, dicens: Per evangelica dicta, etc, et a diacono ter incensatur. Si sit coram Praelato in sua residentia, liber defertur ad Praelatum, ut supra, et ille incensatur, ut in Caeremoniali. Postea, stans in medio altaris versus ad Crucem, incipit, si dicendum sit, Credo, stantibus post eum diacono et subdiacono, deinde ad altare accedentibus et cum eo prosequentibus, ut dictum est ad Glória in excelsis.
Si autem sit praedicandum, concionator, finito Evangelio, praedicet, et sermone, sive concione expleta, dicatur Credo vel, si non sit dicendum, cantetur antiphona ad Offertorium.
Cum vero in symbolo cantatum fuerit: Et incarnatus est, diaconus, accepta bursa de credentia, ambabus manibus eam defert elevatam cum solitis reverentiis ad medium altaris, in quo explicat corporale, et revertitur ad celebrantem. Cum non dicitur Credo, subdiaconus defert bursam simul cum calice, ut infra dicetur.
In Missis cantatis Epistola a ministrante cani potest; secus sufficit ut legatur a celebrante, qui tamen potest Epistolam more solito canere. Si incensationes fiant, celebrans antequam dicat Munda cor meum, in medio altaris incensum ponit et benedicit, et post verba Sequentia vel Initium sancti Evangelii, etc. ter missale incensat; postquam autem Evangelium cantaverit, celebrans non incensatur.
Dicto symbolo, vel, si non sit dicendum, post Evangelium vel homeliam, celebrans altare osculatur in medio, et iunctis manibus ante pectus ibidem a manu sinistra ad dexteram (ut dictum est supra), vertit se ad populum, et extendens ac iungens manus dicit: Dóminus vobiscum, et iunctis manibus revertitur per eandem viam ad medium altaris, ubi extendens et iungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit Oremus: tum iunctis, ut prius, manibus, dicit antiphonam ad Offertorium, et omnia quae usque ad finem Missae in medio altaris dicenda sunt, dicit ibidem stans versus ad altare, nisi ubi aliter ordinatur.
Antiphona ad Offertorium absoluta, discooperit calicem et ad latus Epistolae sistit, et manu dextera amovet parvam pallam desuper hostiam, accipit patenam cum hostia, et ambabus manibus usque ad pectus eam elevatam tenens, oculis ad Deum elevatis, et statim demissis, dicit: Suscipe, sancte Pater, etc.
Si fuerint aliae hostiae non super patenam, sed super corporale, vel in alio calice, seu vase pro Communione populi consecrandae, calicem illum, seu vas dextera discooperit, et intentionem suam etiam ad illas offerendas et consecrandas dirigens, dicit ut supra: Suscipe, etc. ut in Ordine Missae. Quo dicto, patenam utraque manu tenens, cum ea facit signum crucis super corporale, et deponit hostiam circa medium anterioris partis corporalis ante se, et patenam ad manum dexteram aliquantulum subtus corporale; quam, exterso calice, ut dicetur, cooperit purificatorio. Si autem adsit vas seu calix cum aliis hostiis, ipsum cooperit alia patena, vel palla.
Deinde in latere Epistolae accipit calicem, purificatorio extergit, et sinistra tenens illius nodum, accipit ampullam vini de manu ministri (qui osculatur ipsam ampullam, non autem manum celebrantis) et ponit vinum in calicem. Deinde, eodem modo tenens calicem, producit signum crucis super ampullam aquae, et dicit: Deus, qui humanae substantiae, et infundens parum aquae in calicem prosequitur: Da nobis per huius aquae et vini mysterium, etc. Si vero celebrat pro defunctis, non facit signum crucis super aquam, sed imponit absque benedictione, dicens orationem ut supra.
Imposita aqua in calice et finita oratione praedicta, accipit manu dextera calicem discoopertum; et stans ante medium altaris, ipsum ambabus manibus elevatum tenens, videlicet cum sinistra pedem, cum dextera autem nodum infra cuppam, intentis ad Deum oculis offert, dicens: Offerimus tibi, Domine, etc. Qua oratione dicta, facit signum crucis cum calice super corporale, et ipsum in medio post hostiam collocat, et palla cooperit. Deinde, iunctis manibus super altare positis, aliquantulum inclinatus dicit secreto: In spiritu humilitatis, etc. Postea erectus, elevans oculos, manusque expandens, easque, in altum porrectas, statim iungens ante pectus (quod semper facit quando aliquid est benedicturus) dicit: Veni, sanctificator, etc. Cum dicit: et benedic, signat manu dextera communiter super hostiam et calicem, sinistra posita super altare.
Tum, iunctis ante pectus manibus, accedit ad latus Epistolae, ubi stans, ministro aquam fundente, lavat manus, idest, extremitates digitorum pollicis et indicis, dicens psalmum: Lavabo inter innocentes, cum Glória Patri, etc; qui versus Glória Patri praetermittitur in Missis defunctorum, et in Missis de Tempore a dominica I Passionis usque ad feriam V in Cena Domini inclusive.
Celebrans, lotis manibus, eas tergit, et, illis ante pectus iunctis, revertitur ad medium altaris, ubi stans, oculosque ad Deum elevans, et statim demittens, manibus iunctis super altare aliquantulum inclinatus, dicit secreto orationem : Suscipe, sancta Trinitas, etc. Qua dicta, manibus hinc inde extensis et super altare positis, osculatur illud in medio; tum, iunctis manibus ante pectus, demissisque oculis ad terram, a sinistra manu ad dexteram vertit se ad populum, et versus eum extendens et iungens manus, dicit voce aliquantulum elata: Orate, fratres, et secreto prosequens: ut meum ac vestrum sacrificium, etc, perficit circulum, revertens, iunctis manibus ante pectus, a manu dextera ad medium altaris. Et responso a ministro, vel a circumstantibus: Suscipiat Dóminus sacrificium de manibus tuis, etc. (alioquin per seipsum, dicens: Sacrificium de manibus meis), ipse celebrans submissa voce dicit : Amen. Et manibus ante pectus extensis, ut fit ad orationem, stans in medio altaris versus librum, dicit absolute sine Oremus et sine alia interpositione orationem, vel orationes secretas. Cum dicit Per Dóminum, iungit manus: cum dicit Iesum Christum, caput inclinat: quod facit in prima oratione, et in ultima, si plures sint dicendae.
In conclusione autem ultimae secretae ad verba illa: Per ómnia saecula saeculorum exclusive, sacerdos stans in medio altaris, depositis super eo manibus hinc inde extensis, dicit convenienti et intellegibili voce praefationem. Cum dicit: Sursum corda, manus elevat hinc inde ante pectus extensas. Cum dicit: Gratias agamus, manus iungit; cum dicit: Domino Deo nostro, oculos elevat, et statim Cruci caput inclinat. Responso: Dignum et iustum est, elevatis et extensis ut prius manibus, prosequitur praefationem. Cum dicit: Sanctus, iunctis ante pectus manibus, et inclinatus, eadem voce prosequitur, ministro interim parvam campanulam pulsante. Cum dicit: Benedíctus qui venit in nomine Dómini, etc, erigit se, et signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.
In Missa solemni, dicto Oremus, diaconus et subdiaconus accedunt ad altare in latus Epistola; diaconus amovet calicem, si est in altari, vel, si est in credentia, ut magis decet, accipit eum de manu subdiaconi, qui illum cum patena et hostia, coopertum palla et velo a collo sibi pendente manu sinistra tenens, et alteram manum superponens velo, ne aliquid decidat, de credentia detulit, comitatus ab acolytho ampullas vini et aquae portante; ipse diaconus calicem detegit, et dat patenam cum hostia celebranti, osculando eius manum: subdiaconus extergit calicem purificatorio; diaconus, accepta ampulla vini de manu subdiaconi, imponit vinum in calice; subdiaconus interim ampullam aquae ostendens celebranti, dicit: Benedícite, pater reverénde ; qui, facio versus eam signo crucis, dicit orationem: Deus, qui humanae, etc, interim subdiaconus infundit paululum aquae in calicem; diaconus illum celebranti dat, et pedem calicis tangens, seu bracchium dexterum celebrantis sustentans, cum eo dicit: Offerimus tibi, Domine, etc, quem postea positum in altari, ut supra, palla cooperit. Subdiacono deinde stanti in latere Epistolae ponit in dextera manu patenam, quam cooperit extremitate veli ab eius humero pendéntis: qui vadit post celebrantem ante medium altaris, et, facta genuflexione, ibi stat, sustinens eam elevatam usque ad finem orationis dominicae, ut dicetur. In Missis autem defunctorum patena non tenetur a subdiacono.
Dicto Veni, sanctificator, ut supra, celebrans, ministrante diacono naviculam, et dicente: Benedícite, pater reverénde, ponit incensum in thuribulo, dicens: Per intercessionem, etc, ut in Ordine Missae. Deinde accepto thuribulo per manum diaconi, nullam tunc faciens Cruci reverentiam incensat oblata, ter ducens thuribulum super calicem et hostiam simul in modum crucis, et ter circum calicem et hostiam, scilicet bis a dextera ad sinistram, et semel a sinistra ad dexteram (diacono interim pedem calicis tenente manu dextera), dispensans verba in qualibet incensatione hoc modo. In prima incensatione: Incensum istud. In secunda: a te benedíctum. In tertia: ascendat ad te, Domine. In quarta: et descendat super nos. In quinta et sexta: misericordia tua. Deinde facta reverentia, incensat Crucem et altare, ut dictum est supra, assistente eodem diacono, interim dicens: Dirigatur, Domine, oratio mea, etc; et cum incensatur Crux, diaconus amovet calicem ad partem Epistolae, et, incensata Cruce, reponit in loco suo. Cum reddit thuribulum diacono, dicit: Accendat in nobis, etc. Et incensatur ab eo: deinde diaconus incensat chorum, et postremo subdiaconum tenentem patenam, et ipse diaconus incensatur a thuriferario, et thuriferarius postea incensat acolythos et populum. Celebrans, postquam incensatus fuerit, lavat manus, ministrantibus acolythis ampullam aqua, cum pelvicula et manutergio. In Missa cantata, si incensationes fiant, celebrans se gerit ut in Missa solemni, et in fine incensatur a ministrante, qui postea incensat clerum quoque et populum.
Cum dicitur praefatio, diaconus et subdiaconus stant retro post celebrantem: et paulo antequam dicatur Sanctus, accedunt ad altare, ubi cum celebrante hinc inde dicunt Sanctus, et quae sequuntur usque ad Canonem. Deinde diaconus accedit ad sinistram celebrantis, ei assistens dum dicitur Canon, nisi alius sacerdos assistat, quia tunc ipse staret ad dexteram aliquantulum post celebrantem. Subdiaconus vero tunc stat post celebrantem.
Finita praefatione, ut supra, sacerdos, stans ante medium altaris versus ad illud, extendit et aliquantulum elevat manus, oculisque elevatis ad Deum, et sine mora devote demissis, ac manibus iunctis et super altare positis, profunde inclinatus incipit Canonem, secreto dicens: Te ígitur, etc, ut in Ordine Missae. Cum dicit: Uti accepta habeas et benedicas, etc, prius osculatur altare in medio, deinde erigit se, et stat iunctis manibus ante pectus. Cum dicit : Haec + dona, haec munera, haec sancta + sacrificia, dextera manu signat ter communiter super hostiam et calicem. Deinde, extensis manibus ante pectus, prosequitur: In primis quae tibi offerimus, etc.
Ubi dicit: una cum famulo tuo Papa nostro N., exprimit nomen Papae: Sede autem vacante verba praedicta omittuntur. Ubi dicitur: et Antístite nostro N., specificatur nomen Patriarchae, Archiepiscopi, vel Episcopi Ordinarii dioecesis in qua Sacrum facit, et non alterius Superioris, etiamsi celebrans sit omnino exemptus, vel sub alterius Episcopi iurisdictione. Si vero Episcopus Ordinarius illius loci, in quo Missa celebratur, sit vita functus, praedicta verba omittuntur, quae etiam omittuntur ab iis qui Romae celebrant. Si celebrans est Episcopus, Archiepiscopus vel Patriarcha, omissis praedictis verbis, eorum loco dicit: et me indigno servo tuo. Summus autem Pontifex cum celebrat, omissis verbis : una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N., dicit: una cum me indigno famulo tuo, quem gregi tuo praeesse voluisti. Et continuam omnes, ut sequitur: et omnibus orthodóxis, etc.
Cum dicit: Memento, Domine, elevans et iungens manus usque ad faciem vel pectus, sic iunctis manibus stat paulisper in quiete, demisso aliquantulum capite, faciens commemorationem vivorum Christi fidelium ad suam voluntatem, quorum nomina, si vult, secreto commemorat: non tamen necesse est ea exprimere, sed mente tantum eorum memoriam habeat. Potest etiam celebrans, si pro pluribus orare intendit, ne circumstantibus sit morosus, ante Missam in animo proponere sibi omnes illos, tam vivos quam defunctos, pro quibus in ipsa Missa orare intendit, et hoc loco generaliter unico contextu ipsorum vivorum commemorationem agere, pro quibus ante Missam orare proposuit in Missa.
Commemoratione vivorum facta, demissis et extensis, ut prius, manibus, continuat: Et omnium circumstantium, etc. Similiter stans prosequitur: Communicantes. Cum dicit: Iesu Christi, caput inclinat: in conclusione, quando dicit: Per eundem, iungit manus. Cum dicit: Hanc ígitur oblationem, expandit manus simul super oblata, ita ut palmae sint apertae versus ac supra calicem et hostiam, quas sic tenet usque ad illa verba: Per Christum Dóminum nostrum. Tunc enim iungit manus, et sic prosequitur: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus: et cum dicit: bene + dictam, adscriptam ✠, ra + tam, communiter signat ter super hostiam et calicem simul: deinde cum dicit : ut nobis Cor + pus, separatim signat semel super hostiam tantum; et cum dicit: et San + guis, semel super calicem tantum: deinde elevans et iungens manus ante pectus, prosequitur: fiat dilectissimi Filii tui Dómini nostri Iesu Christi, et inclinans caput Cruci, extergit, si opus fuerit, pollices et indices super corporale, et dicit secreto, ut prius: Qui pridie quam pateretur: et accipiens pollice et indice dexterae manus hostiam, et eam cum illis ac indice et pollice sinistrae manus tenens, stans erectus ante medium altaris, dicit: accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevansque ad caelum oculos et statim demittens, dicit: et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem, caputque aliquantulum inclinans, dicit: tibi gratias agens, et tenens hostiam inter pollicem et indicem sinistrae manus, dextera producit signum crucis super eam, dicens: benedixit ✠, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes.
Si adsit vas cum aliis hostiis consecrandis, antequam accipiat hostiam, discooperit manu dextera calicem, seu vas aliarum hostiarum. Cum autem finierit supradicta verba, cubitis super altare positis, distincte et reverenter profert verba consecrationis super hostiam et simul super omnes, si plures sint consecrandae; et hostiam suam pollicibus et indicibus tantum tenens dicit: Hoc est enim Corpus meum. Quibus prolatis, celebrans tenens hostiam inter pollices et indices praedictos super altare, reliquis manuum digitis extensis, et simul iunctis (et hostiis, si plures sint consecratae, in loco, in quo a principio Missae positae sunt, super corporale vel in alio vase aut calice demissis) genuflexus eam adorat. Tunc se erigens, quantum commode potest, elevat in altum hostiam, et intentis in eam oculis (quod et in elevatione calicis facit) populo reverenter ostendit adorandam; et mox sola manu dextera ipsam reverenter reponit super corporale in eodem loco unde eam levavit, et deinceps pollices et indices non disiungit, nisi quando hostiam consecratam tangere vel tractare debet, usque ad ablutionem digitorum post Communionem.
Reposita hostia consecrata super corporale, genuflexus ipsam veneratur; si adsit vas aliarum hostiarum, patena vel palla cooperit, ut supra. Minister paulo ante Consecrationem campanulae signo fideles moneat. Deinde, dum celebrans elevat hostiam, manu sinistra elevat fimbrias posteriores planetae, ne ipsum celebrantem impediat in elevatione bracchiorum; quod et facit in elevatione calicis; et manu dextera pulsat campanulam ter ad unamquamque elevationem, vel continuate quousque sacerdos deponat hostiam super corporale, et similiter postmodum ad elevationem calicis.
Celebrans, adorato Sacramento, surgit, et discooperit calicem, in quem, si opus sit, extergit digitos, quod semper faciat si aliquod fragmentum digitis adhaereat ; et stans erectus dicit : Simili modo postquam cenatum est, et ambabus manibus accipiens calicem iuxta nodum infra cuppam, et aliquantulum illum elevans, ac statim deponens, dicit: accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, etc Cum dicit: item tibi gratias agens, caput inclinat; cum dicit: benedíxit, sinistra calicem infra cuppam tenens, dextera signat super eum ; et prosequens : deditque discipulis suis, etc, et ambabus manibus tenens calicem, videlicet sinistra pedem, dextera nodum infra cuppam, cubitis super altare positis, profert attente et continuate, ut supra, verba consecrationis Sanguinis: Hic est enim Calix, etc. Quibus dictis, reponit calicem super corporale, dicens secreto : Haec quotiescumque feceritis, etc, genuflexus Sanguinem reverenter adorat. Tum se erigit, et accipiens calicem discoopertum cum Sanguine ambabus manibus, ut prius, elevat eum, et erectum quantum commode potest, ostendit populo adorandum: mox ipsum reverenter reponit super corporale in locum pristinum, et manu dextera palla cooperit, ac genuflexus Sacramentum veneratur.
In Missa solemni ad finem praefationis accendantur duo saltem intorticia ab acolythis, quae exstinguuntur post elevationem calicis, nisi aliqui sint communicandi, et tunc exstinguuntur post Communionem. In diebus etiam ieiuniorum et in Missis defunctorum tenentur accensa usque ad Communionem. Cum autem celebrans dicit: Quam oblationem, etc, diaconus accedit ad eius dexteram, et ibi in superiori gradu altaris genuflexus, cum Sacramentum elevatur, fimbrias planetae elevat, et quando opus est, se erigens, calicem discooperit et cooperit, et cum celebrante genufléctit. Subdiaconus genufléctit in loco suo. Thuriferarius genuflexus in latere Epistolae ter incensat hostiam, cum elevatur, et similiter calicem, posito incenso in thuribulo absque benedictione ; quod servatur etiam in Missis cantatis in quibus incensationes fiunt. Deposito calice, diaconus redit ad librum, nisi alius assistat. Ceteri surgunt et stant in locis suis.
Reposito calice et adorato, sacerdos stans ante altare, extensis manibus ante pectus, dicit secreto: Unde et memores, etc. Cum dicit: de tuis donis ac datis, iungit manus ante pectus: et cum dicit: Hostiam + puram, Hostiam + sanctam, Hostiam + immaculatam, manu sinistra posita super altare intra corporale, dextera signat ter communiter super hostiam et calicem, et semel super hostiam tantum, et semel super calicem tantum, dicens: Panem + sanctum vitae aetérnae, et Calicem + salutis perpetuae; deinde, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Supra quae propitio, etc Cum dicit: Supplices te rogamus, etc, inclinat se ante medium altaris, manibus iunctis super illo positis. Cum dicit: ex hac altaris participatione, osculatur altare, manibus hinc inde super corporale positis. Cum dicit: sacrosanctum Filii tui, iungit manus; et dextera signans semel super hostiam tantum, et semel super calicem, sinistra super corporale posita, dicit: Cor + pus et Sán + guinem sumpsérimus, et cum dicit: omni benedictione + caelesti, seipsum signat a fronte ad pectus signo crucis, sinistra posita infra pectus, et prosequitur: et gratia repleamur. Cum dicit: Per eundem, iungit manus.
Cum dicit: Memento etiam, Domine, famulorum famularúmque tuarum, etc, extensis et iunctis manibus ante pectus, et usque ad faciem elevatis, et internis oculis ad Sacramentum super altare, facit commemorationem Fidelium defunctorum, de quibus sibi videtur, eodem modo ut dictum est de commemoratione vivorum. Qua commemoratione facta, stans ut prius extensis manibus, prosequitur: Ipsis, Domine, et omnibus in Christo, etc, et in fine ad: Per eundem, iungit manus, et caput inclinat.
Cum dicit: Nobis quoque peccatoribus, vocem aliquantulum elevat et dextera manu pectus sibi percutit, sinistra posita super corporale, et prosequitur secreto: famulis tuis, etc, stans manibus extensis, ut prius. Cum dicit: Per Christum Dóminum nostrum. Per quem haec ómnia, Domine, semper bona creas, iungit manus ante pectus : deinde, manu dextera ter signans communiter super hostiam et calicem, dicit: sanctificas ✠, vivificas, benedicis, et praestas nobis. Postea discooperit manu dextera calicem, et genuflexus Sacramentum adorat: tum se erigit, et reverenter accipit hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum ea super calicem, quem manu sinistra tenet circa nodum infra cuppam, signat ter a labio ad labium, dicens: Per ipsum ✠, et cum ipso ✠, et in ipso ✠. Et similiter cum hostia signat bis inter calicem et pectus, incipiens a labio calicis, et dicit: est tibi Deo Patri ✠ omnipotenti, in unitate Spiritus + Sancti. Deinde tenens manu dextera hostiam super calicem, sinistra calicem, elevat eum aliquantulum simul cum hostia, dicens: omnis honor et glória, et statim utrumque deponens, hostiam collocat super corporale, et si opus sit, digitos extergit, ut supra; ac pollices et indices ut prius iungens, calicem palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat.
In Missa solemni, cum celebrans dicit: Per quem haec ómnia, etc, diaconus, facta Sacramento genuflexione, accedit ad dexteram celebrantis, et quando opus est discooperit calicem, et cum celebrante adorat, similiter cooperit, et iterum genufléctit. Cum incipit: Pater noster, idem vadit retro post celebrantem, facta prius Sacramento genuflexione, ubi stat, dum dicitur oratio dominica.
Celebrans, cooperto Calice adoratoque Sacramento, erigit se, et manibus extensis hinc inde super altare intra corporale positis, dicit intellegibili voce : Per ómnia saecula saeculorum, et cum dicit: Oremus, iungit manus, caput Sacramento inclinans. Cum incipit: Pater noster, extendit manus, et stans oculis ad Sacramentum internis, prosequitur usque ad finem. Responso a ministro: Sed libera nos a malo, et a celebrante, submissa voce: Amen, manu dextera, pollice et indice non disiunctis, patenam aliquantulum purificatorio extergens, eam accipit inter indicem et medium digitos; quam tenens super altare erectam, sinistra super corporale posita, dicit secreto: Libera nos, quaesumus, etc.
Antequam celebrans dicat: Da propitius pacem, elevat manu dextera patenam de altari, et seipsum cum ea signat signo crucis, dicens: Da propitius pacem in diebus nostris. Cum signat se, manum sinistram ponit infra pectus; deinde patenam ipsam osculatur, et prosequens : ut, ope misericordiae tuae, etc, submittit patenam hostiae, quam indice sinistro accommodat super patenam, discooperit calicem, et genuflexus Sacramentum adorat; tum se erigens, accipit hostiam inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illis ac pollice et indice sinistrae manus eam super calicem tenens reverenter frangit per medium, dicens: Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, et mediam partem, quam inter pollicem et indicem dexterae manus tenet, ponit super patenam ; de alia media, quam sinistra manu tenet, frangit cum pollice et indice dexterae manus particulam, prosequens : Qui tecum vivit et regnat, et eam inter ipsos dexterae manus pollicem et indicem retinens, partem maiorem, quam sinistra tenet, adiungit mediae super patenam positae, interim dicens: in unitate Spiritus Sancti Deus; et particulam hostiae, quam in dextera manu retinuit, tenens super calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam retinet, intellegibili voce dicit: Per ómnia saecula saeculorum. H. Amen, et cum ipsa particula signans ter a labio ad labium calicis, dicit: Pax Dómini sit fji semper vobis >ft cum. Responso per ministrum : Et cum spiritu tuo, particulam, quam dextera manu tenet, immittit in calicem dicens secreto: Haec commixtio et consecratio Corporis, etc. Deinde pollices et indices super calicem aliquantulum tergit et iungit, calicem palla cooperit, et genuflexus Sacramentum adorat, surgit, et stans iunctis manibus ante pectus, inclinatus versus Sacramentum, dicit intellegibili voce: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi : et dextera percutiens sibi pectus, sinistra super corporale posita, dicit: miserere nobis, et deinde non iungit manus, sed iterum percutit sibi pectus, cum dicit secundo: miserere nobis, quod et tertio facit, cum dicit: dona nobis pacem.
Tunc manibus iunctis supra altare positis, oculisque ad Sacramentum intentis, inclinatus dicit secreto: Domine Iesu Christe, etc. Qua oratione finita, si est daturus pacem, osculatur altare in medio et instrumentum pacis ei porrectum a ministro iuxta ipsum ad dexteram, hoc est, in latere Epistolae, genuflexo, et dicit: Pax tecum. Minister respondet: Et cum spiritu tuo. Si non adsit qui huiusmodi instrumento pacem recipiat a celebrante, pax non datur, etiamsi illius datio Missae conveniat; nec osculatur altare, sed, dicta praemissa oratione, statim subiungit alias orationes ut in Ordine Missae.
Si vero celebret pro defunctis, non percutit pectus ad Agnus Dei, quia dicit: Dona eis requiem, nec dicit primam orationem: Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc, non dat pacem, sed dicit alias duas sequentes orationes: Domine
Iesu Christe, Fili Dei vivi, etc, et Perceptio Corporis tui, etc. Quibus orationibus dictis, genuflectens Sacramentum adorat, et se erigens dicit secreto: Panem caelestem accipiam, etc; quo dicto, dextera manu accipit de patena reverenter ambas partes hostiae, et collocat inter pollicem et indicem sinistrae manus, quibus patenam inter eundem indicem et medium digitos supponit, et eadem manu sinistra tenens partes huiusmodi super patenam inter pectus et calicem, parum inclinatus, dextera tribus vicibus percutit pectus suum, interim etiam tribus vicibus dicens voce aliquantulum elevata: Domine, non sum dignus: et secreto prosequitur: ut intres, etc. Quibus tertio dictis, ex sinistra accipit ambas partes praedictas hostiae inter pollicem et indicem dexterae manus, et cum illa supra patenam signat seipsum signo crucis, ita tamen ut hostia non egrediatur limites patenae, dicens: Corpus Dómini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen: et se inclinans, cubitis super altare positis, reverenter easdem ambas partes sumit: quibus sumptis, deponit patenam super corporale, et erigens se, iunctis indicibus et pollicibus, ambas quoque manus ante faciem iungit, et aliquantulum quiescit in meditatione sanctissimi Sacramenti. Deinde depositis manibus dicit secreto: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? et interim discooperit calicem, genufléctit, surgit, accipit patenam, inspicit corporale, colligit fragmenta cum patena, si qua sint in eo, patenam quoque diligenter cum pollice et indice dexterae manus super calicem extergit et ipsos digitos, ne quid fragmentorum in eis remaneat.
Post extersionem patenae, iunctis pollicibus et indicibus, calicem dextera manu infra nodum cuppae accipit, sinistra patenam, dicens: Calicem salutaris, etc, et signans se signo crucis cum calice, dicit: Sanguis Dómini nostri, etc, et manu sinistra supponens patenam calici, stans reverenter, sumit totum Sanguinem cum particula in calice posita. Quibus sumptis, dicit secreto: Quod ore sumpsimus, etc, et super altare porrigit calicem ministro in latere Epistolae, quo vinum fundente, se purificat: deinde vino et aqua abluit pollices et indices super calicem, quos abstergit purificatorio, interim dicens: Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc. Ablutionem sumit, et extergit os et calicem purificatorio: quo facto purificatorium extendit super calicem et desuper patenam ac super patenam parvam pallam; et, plicato corporali, quod reponit in bursam, cooperit calicem velo, et bursam desuper ponit, et collocat in medio altaris, ut in principio Missae.
Si qui sunt communicandi in Missa, paulo antea ministrans campanulae signo eos moneat. Sacerdos autem, post sumptionem Sanguinis, calicem parum ad latus Evangelii collocat, intra tamen corporale, et palla tegit. Deinde, si particulae super corporale consecratae sint, facta genuflexione, eas super patenam ponit; si particulae in eadem Missa intra pyxidem consecratae sunt, pyxidem collocat in medio corporali, eam discooperit et genuflectit ; si vero administrandae sunt particulae iam antea consecratae, aperto tabernaculo, genufléctit, pyxidem extrahit et discooperit. Postea accipit manu sinistra pyxidem seu patenam cum Sacramento, dextera vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super pyxidem seu patenam, et, conversus ad communicandos in medio altaris, dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Deinde dicit: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. Quibus verbis tertio repetitis, accedit ad eorum dexteram, hoc est, ad latus Epistolae, et unicuique porrigit Sacramentum faciens cum eo signum crucis super pyxidem vel patenam, et simul dicens: Corpus Dómini nostri Iesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam. Amen.
Fidelibus communicatis, celebrans ad altare revertitur. Deinde: si particulae super corporale positae erant, extergit illud cum patena, et si qua in eo fuerint fragmenta, in calicem immittit; si particulae in pyxide inveniuntur, eam super corporale deponit, cooperit, in tabernaculo reponit, genufléctit et ostiolum claudit. Postea in calicem immittit fragmenta quae forte inveniuntur in patina sub mento communicantium apposita. Deinde dicit secreto: Quod ore sumpsimus, Domine, etc, et se purificat dicens : Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, etc, et alia facit ut supra. Si in altari desit tabernaculum, et pyxis cum particulis consecratis super altare maneat usque ad finem Missae, ea serventur quae feria V in Cena Domini praescribuntur versus finem Missae.
In Missa solemni diaconus stans retro post celebrantem cum in oratione dominica dicitur: Et dimitte nobis debita nostra, facta ibidem genuflexione, vadit ad dexteram celebrantis, et subdiaconus circa finem orationis dominica, facta itidem genuflexione, revertitur ad altare, et stans in latere Epistolae porrigit patenam diacono, qui eam discooperit, et purificatorio abstergens dat celebranti, illius manum osculando, et quando opus est, discooperit et cooperit calicem, et cum celebrante adorat. Subdiaconus, reddita patena et deposito velo, quod ab humeris eius pendebat, genufléctit, et descendit retro post celebrantem, et cum dicitur: Pax Dómini, iterum genuflectens, accedit ad sinistram celebrantis, et simul dicunt: Agnus Dei. Deinde, facta ibidem Sacramento genuflexione, redit post celebrantem. Diaconus vero a dextris genuflexus exspectat pacem: et cum celebrans osculatur altare, ipse se erigens simul osculatur illud extra corporale, et a celebrante dicente: Pax tecum, complexus accipit pacem sinistris genis sibi invicem appropinquantibus, et ei respondet: Et cum spiritu tuo. Postea, iterum Sacramento in altari adorato, vertit se ad subdiaconum retro post celebrantem, et similiter dat ei pacem. Subdiaconus, accepta pace a diacono et facta altari genuflexione, comitatus ab acolytho vadit ad chorum, et dat pacem primo cuiusque ordinis, dignioribus prius, deinde minus dignis; et reversus ad altare, facta genuflexione, dat pacem acolytho qui ipsum comitaverat, qui et aliis acolythis circa altare dat pacem: deinde subdiaconus vadit ad dexteram celebrantis, et quando opus est, discooperit calicem, accipit ampullam vini, et infundit, quando celebrans vult purificare. Diaconus post datam pacem subdiacono vadit ad librum: et, dum celebrans se communicat, stant ipse et subdiaconus profunde inclinati versus altare.
In Missa pontificali, assistens accipit et defert pacem, ut in Caeremoniali habetur. Si in Missa solemni fiat Communio, omnia serventur, ut supra, sed prius communicet diaconum et subdiaconum, deinde alios per ordinem. Interim a choro canitur antiphona ad Communionem.
Celebrante purificato, dum calicem collocat in altari, liber Missalis defertur per ministrum ad latus Epistolae, et collocatur ut in Introitu. Ipse autem minister genufléctit iuxta latus Evangelii, ut in principio Missae. Deinde celebrans, stans iunctis manibus, legit antiphonam ad Communionem, qua lecta, iunctis itidem manibus ante pectus, vadit ad medium altaris, et eo osculato, vertit se ad populum a manu sinistra ad dexteram, et dicit: Dóminus vobiscum, et per eandem viam redit ad librum, dicit orationes post Communionem, eisdem modo, numero et ordine, ut dictae sunt orationes initio Missae. Quibus finitis, claudit librum, et iungens manus ante pectus, revertitur ad medium altaris, ubi, eo osculato, vertit se ad populum, et dicit, ut supra: Dóminus vobiscum, quo dicto, stans iunctis manibus ante pectus versus populum, dicit, si dicendum est : Ite, missa est, et per eandem viam revertitur ad altare. Si vero non sit dicendum, dicto Dóminus vobiscum, revertitur eodem modo per eandem viam ad medium altaris, ubi stans versus ad illud, iunctis ante pectus manibus, dicit: Benedicamus Domino. In Missis autem defunctorum, eodem modo stans versus altare, dicit : Requiescant in pace.
In Quadragesima autem a feria IV cinerum usque ad feriam IV Hebdomadae sanctae, in Missa feriae, postquam celebrans dixit orationes post Communionem cum suis solitis conclusionibus, antequam dicat: Dóminus vobiscum, stans in eodem loco ante librum dicit: Oremus. Humiliáte capita vestra Deo, caput inclinans, et, extensis manibus, subiungit eadem voce orationem super populum ibidem positam, qua finita, osculatur altare, et vertens se ad populum dicit: Dóminus vobiscum, et alia ut supra.
In Missa solemni diaconus defert librum Missalis ad latus Epistolae, deinde vadit retro post celebrantem, subdiaconus vero vadit ad latus Evangelii, ubi calicem mundat, aptat cum purificatorio, patena et palla cooperit, plicat corporale, reponit in bursam, et illam ponit super calicem coopertum velo, quem collocat in altari, vel super credentiam ut prius: postea redit ad locum suum retro post diaconum: qui cum dicit: Ite, missa est, cum celebrante vertit se ad populum: et in Quadragesima, dicto per celebrantem Oremus, diaconus in latere Epistolae vertens se ad populum, iunctis manibus dicit ut supra: Humiliáte, etc; quo dicto vertit se versus altare a tergo celebrantis, et celebrans dicit orationem super populum. In Missis cantatis Ite, missa est vel Benedicamus Domino vel Requiescant in pace ab ipso celebrante canuntur.
Dicto Ite, missa est, vel Benedicamus Domino, vel Requiescant in pace, celebrans, ante medium altaris stans iunctis manibus super eo, inclinatus dicit secreto: Placeat tibi, sancta Trinitas, etc. Quo dicto, extensis manibus hinc inde super altare positis, ipsum in medio osculatur: tum erigens se, adhuc stans versus illud, elevat ad caelum oculos et manus, quas extendit et iungit, caputque Cruci inclinans, dicit voce intellegibili: Benedicat vos omnipotens Deus, et iunctis manibus, ac demissis ad terram oculis, vertens se ad populum a sinistro latere ad dexterum, extensa manu dextera iunctisque digitis, et manu sinistra infra pectus posita, semel benedicit populo dicens: Pater, et Filius, ✠ et Spiritus Sanctus. R. Amen; et circulum perficiens accedit ad latus Evangelii, ubi dicto Dóminus vobiscum, et R. Et cum spiritu tuo, pollice dextero signans primum signo crucis altare seu librum in principio Evangelii, deinde frontem, os et pectus, dicit: Initium sancti Evangelii secúndum Ioannem, vel Sequentia sancti Evangelii, ut dictum est in rubricis generalibus, et R. Glória tibi, Domine, iunctis manibus legit Evangelium : In principio, vel aliud ut convenit. Cum dicit: Et Verbum caro factum est, genufléctit versus latus Evangelii, et surgens prosequitur ut prius : quo finito, minister stans a parte Epistolae respondet: Deo gratias.
Si celebrans in altari vertit faciem ad populum, non vertit se, sed, stans ut erat, benedicit populo, ut supra, in medio altaris; deinde accedit ad latus Evangelii, et dicit Evangelium S. Ioannis.
Si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinali, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo in provincia, civitate, vel dioecesi sua exsistente, celebrans, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, etc, dicit: Benedicat vos omnípotens Deus, et convertens se ad Summum Pontificem genuflexus, ad Cardinalem vero, et Legatum, vel alium ex supradictis Praelatis, capite inclinato, quasi licentiam benedicendi petens, prosequitur: Pater, et Filius, ✠ et Spiritus Sanctus, benedicens adstantes a parte ubi non adest Pontifex, Cardinalis, Legatus aut Praelatus praedicti. Si autem celebravit coram Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo extra eorum provinciam, civitatem, vel dioecesim constitutis, eis absque alio respectu, ut ceteris qui intersunt, more consueto benedicit.
In Missis, in quibus dictum est Benedicamus Domino vel Requiescant in pace, celebrans non dat benedictionem, sed, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, ut supra, et altari osculato, si dicendum sit ultimum Evangelium, accedit ad latus Evangelii, ibique dicit initium Evangelii secundum Ioannem In principio.
Si vero ultimum Evangelium omittendum sit, iuxta rubricas, celebrans, data benedictione, vel si etiam benedictio omittenda sit, osculato altari, recedit. Finito Evangelio in fine Missae, si celebravit coram Summo Pontifice, Cardinali, et Legato Sedis Apostolicae, vel Patriarcha, Archiepiscopo et Episcopo, convertit se ad illum coram quo ex praedictis celebravit, et facit reverentiam convenientem. Si non celebravit coram aliquo praedictorum, huiusmodi reverentiam praetermittit.
Quibus omnibus absolutis, sacerdos accipit sinistra calicem, dexteram ponens super bursam, ne aliquid cadat, descendit ante infimum gradum altaris, et, ibi in medio vertens se ad illud, se profunde inclinat (vel, si in eo est tabernaculum sanctissimi Sacramenti, genufléctit); et, facta reverentia, accipit biretum a ministro, caput cooperit, ac praecedente eodem ministro, eo modo quo venerat, redit ad sacristiam, interim dicens antiphonam Trium puerorum et canticum Benedícite vel alias preces quas maluerit. Postquam paramenta deposuerit, gratiarum actionem per temporis spatium conveniens protrahit, preces infrascriptas persolvens, vel alias pro sua devotione.
In Missa solemni celebrans, eadem voce et modo quo in Missis lectis, semel tantum benedicit populo, nisi sit Episcopus vel abbas, ut infra: et dicto Evangelio secundum Ioannem, discedit cum ministris ordine et modo quo venerat.
Episcopus autem, vel Abbas benedictus habens usum pontificalium, ter benedicit populo, etiam in Missis lectis.
In Missa defunctorum ante confessionem non dicitur psalmus Iudica me, Deus, sed, pronuntiata antiphona: Introibo ad altare Dei, et responso a ministro: Ad Deum, qui laetificat, etc, dicitur V. Adiutorium nostrum, et confessio, cum reliquis ut supra. Cum celebrans ad altare incipit antiphonam ad Introitum, non signat se, sed, manu dextera extensa, facit signum crucis super librum, quasi aliquem benedicens, sinistra super altare posita. Non dicitur: Glória Patri, sed post psalmum repetitur: Requiem aeternam; nec dicitur Glória in excelsis, nec Allelúia, nec Iube, Domine, benedicere, nec Dóminus sit in corde meo; nec osculatur librum in fine, nec dicit Per evangelica dicta. Non dicitur Credo, non benedicitur aqua in calicem fundenda; dicitur tamen oratio: Deus, qui humanae substantiae, etc. Cum lavat manus, in fine psalmi Lavabo inter innocentes, non dicitur Glória Patri. Ad Agnus Dei non dicitur: miserere nobis, cuius loco dicitur: dona eis requiem; nec tertio: dona nobis pacem, cuius loco dicitur: dona eis requiem sempiternam; neque percutitur pectus. Non dicitur prima oratio ante Communionem, scilicet : Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, etc, nec datur pax. In fine non dicitur: Ite, missa est, nec Benedicamus Domino, sed: Requiescant in pace. Et non datur benedictio : sed dicto Placeat, et osculato altari, dicitur, ut supra: In principio erat Verbum, etc. Alia omnia ut in aliis Missis.
In Missa solemni non incensatur altare ad Introitum, et subdiaconus, finita Epistola, non osculatur manum celebrantis, nec benedicitur: diaconus non petit benedictionem, nec osculatur celebrantis manum: non tenentur luminaria ad Evangelium, nec portatur incensum, sed duo tantum acolythi sine candelabris stant unus a dextris et alter a sinistris subdiaconi tenentis librum Evangeliorum. Non incensatur liber, nec in fine celebrans: nec defertur liber Evangeliorum osculandus. Oblata et altare incensantur ut supra: incensatur solus celebrans, et non incensantur alii. Subdiaconus non tenet patenam post celebrantem; sed tempore elevationis Sacramenti genuflexus in latere Epistolae, illud incensat. Ministri, cum aliquid porrigunt celebranti, in hac Missa non osculantur eius manum, neque rem quae porrigitur.
Si distribuendae sunt candelae, distribuantur post Epistolam, et accendantur ad Evangelium, ad elevationem Sacramenti, et post Missam, dum fit absolutio. Si habendus est sermo, habeatur, finita Missa, ante absolutionem.
Sacerdos, qui in festo Nativitatis Domini vel in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, duas vel tres Missas sine intermissione, id est quin ab altari discedat, celebrat:
a) In prima et secunda Missa, si aliam sit immediate celebraturus, sumpto divino Sanguine, calicem nec purificat nec abstergit, sed eum ponit super corporale et palla tegit. Deinde iunctis manibus dicit: Quod ore sumpsimus, et postea in vase cum aqua parato digitos abluit dicens: Corpus tuum, Domine, et abstergit. His peractis, calicem super corporale adhuc manentem, deducta palla, iterum disponit et cooperit, uti moris est, scilicet purificatorio linteo, deinde patena cum hostia consecranda, et palla, ac demum velo. Calix vero extra corporale ne statuatur. Si per inadvertentiam ablutiones cum vino sumpserit, celebrare nihilominus potest secundam et tertiam Missam etiam ante tres horas, si necessarium sit. De cetero Missa more solito completur.
b) In secunda et tertia Missa, si aliam Missam immediate antea celebraverit, ad Offertorium, ablato velo a calice, hunc parumper versus latus Epistolae collocat, intra tamen corporale; factaque hostiae oblatione, calicem purificatorio non abstergit, sed eum intra corporale relinquens, leviter elevat, vinumque et aquam eidem infundit, ipsumque calicem, nullatenus ab intus abstersum, offert. Cetera omnia more solito peraguntur.
Sacerdos, qui plures Missas cum intermissione celebrat, prioribus in Missis suas ablutiones a rubricis praescriptas sumere debet. Si sequentem Missam ante tres horas celebraturus sit, aqua tantum in ablutionibus adhibenda est; si vero per inadvertentiam vinum quoque sumpserit, sequentem Missam nihilominus etiam ante tres horas celebrare potest, si necesse sit.
Sacerdos celebraturus omnem adhibeat diligentiam, ne desit aliquid ex requisitis ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum. Potest autem defectus contingere ex parte materiae consecrandae, et ex parte formae adhibendae, et ex parte ministri conficientis. Quidquid enim horum deficit, scilicet materia debita, forma cum intentione, et Ordo sacerdotalis in conficiente, non conficitur Sacramentum. Et his exsistentibus, quibuscumque aliis deficientibus, veritas adest Sacramenti. Alii vero sunt defectus, qui, in Missae celebratione occurrentes, etsi veritatem Sacramenti non impediant, possunt tamen aut cum peccato, aut cum scandalo contingere.
Defectus ex parte materiae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad ipsam requiruntur. Requiritur enim, ut sit panis triticeus et vinum de vite : et ut huiusmodi materia consecranda, in actu Consecrationis, sit coram sacerdote.
Si panis non sit triticeus, vel, si triticeus, admixtus sit granis alterius generis in tanta quantitate ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui corruptus, non conficitur Sacramentum.
Si sit confectus de aqua rosacea, vel alterius distillationis, dubium est an conficiatur.
Si coeperit corrumpi, sed non sit corruptus; similiter si non sit azymus, secundum morem Ecclesiae Latinae, conficitur, sed conficiens graviter peccat.
Si celebrans ante Consecrationem advertit hostiam esse corruptam, aut non esse triticeam; remota illa hostia, aliam ponat, et facta oblatione, saltem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desivit.
Si id advertit post Consecrationem, etiam post illius hostiae sumptionem, posita alia, faciat oblationem, ut supra, et a Consecratione incipiat, scilicet ab illis verbis: Qui pridie quam pateretur; et illam priorem, si non sumpsit, sumat post sumptionem Corporis et Sanguinis, vel alicubi reverenter conservet. Si autem sumpserit, nihilominus sumat eam, quam consecravit: quia praeceptum de perfectione Sacramenti, maioris est ponderis, quam quod a ieiunis sumatur.
Quod si hoc contingat post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua; et, facta prius oblatione, ut supra, sacerdos consecret, incipiendo ab illis verbis: Qui pridie; ac statim sumat utrumque, et prosequatur
Missam, ne Sacramentum remaneat imperfectum, et ut debitus servetur ordo.
Si hostia consecrata dispareat, vel casu aliquo, ut vento, vel ab aliquo animali accepta, et nequeat reperiri; tunc altera consecretur ab eo loco incipiendo: Qui pridie quam pateretur, facta eius prius oblatione, ut supra.
Casibus de quibus supra 5-7, elevatio Sacramenti omittatur, et omnia fiant vitando, quantum fieri potest, fidelium scandalum vel admirationem.
Si vinum sit factum penitus acetum, vel penitus putridum, vel de uvis acerbis seu non maturis expressum, vel ei admixtum tantum aquae ut vinum sit corruptum, non conficitur Sacramentum.
Si vinum coeperit acescere, vel corrumpi, vel fuerit aliquantum acre, vel mustum de uvis tunc expressum, vel non fuerit admixta aqua, vel fuerit admixta aqua rosacea seu alterius distillationis, conficitur Sacramentum, sed conficiens graviter peccat.
Si celebrans ante Consecrationem Sanguinis, quamvis post Consecrationem Corporis, advertat aut vinum, aut aquam, aut utrumque non esse in calice; debet statim apponere vinum cum aqua, et facta oblatione, ut supra, consecrare: incipiendo ab illis verbis: Simili modo, etc.
Si post verba Consecrationis advertat vinum non fuisse positum, sed aquam; deposita aqua in aliquod vas, iterum vinum cum aqua ponat in calice, et consecret, resumendo a verbis praedictis: Simili modo, etc.
Si hoc advertat post sumptionem Corporis, vel huiusmodi aquae, apponat aliam hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in calice, offerat utrumque, et consecret, et sumat, quamvis non sit ieiunus.
Casibus de quibus supra 3-5, elevatio Sacramenti omittatur, et omnia fiant vitando, quantum fieri potest, fidelium scandalum vel admirationem.
Si quis percipiat ante Consecrationem, vel post Consecrationem, totum vinum esse acetum, vel alias corruptum: idem servetur quod supra, ac si deprehenderet non esse positum vinum, vel solam aquam fuisse appositam in calice.
Si autem celebrans ante Consecrationem calicis advertat, non fuisse appositam aquam: statim ponat eam, et proferat verba Consecrationis. Si id advertat post Consecrationem calicis: nullo modo apponat, quia non est de necessitate Sacramenti.
Si materia quae esset apponenda, ratione defectus vel panis vel vini, non posset ullo modo haberi: si id sit ante Consecrationem Corporis, ulterius procedi non debet : si post Consecrationem Corporis, aut etiam vini, deprehenditur defectus alterius speciei, altera iam consecrata: tunc, si nullo modo haberi possit, procedendum erit, et Missa absolvenda, ita tamen, ut praetermittantur verba et signa, quae pertinent ad speciem deficientem. Quod si exspectando aliquamdiu haberi possit: exspectandum erit, ne sacrificium remaneat imperfectum.
Defectus ex parte formae possunt contingere, si aliquid desit ex iis quae ad integritatem verborum in ipsa consecratione requiruntur. Verba autem Consecrationis, quae sunt forma huius Sacramenti, sunt haec: Hoc est enim Corpus meum. Et: Hic est enim Calix Sanguinis mei, novi et aetérni testamenti: mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Si quis autem aliquid diminueret, vel immutaret de forma Consecrationis Corporis et Sanguinis, et in ipsa verborum immutatione verba idem non significarent, non conficeret Sacramentum. Si vero aliquid adderet vel detraheret, quod significationem non mutaret, conficeret quidem, sed gravissime peccaret.
Si celebrans non recordetur se dixisse ea quae in Consecratione communiter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se omisisse aliquid eorum quae sunt de necessitate Sacramenti, id est, formam Consecrationis, seu partem: resumat ipsam formam, et cetera prosequatur per ordinem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse: iteret formam saltem sub tacita condicione. Si autem non sunt de necessitate Sacramenti, non resumat, sed procedat ulterius.
Defectus ex parte ministri possunt contingere quoad ea quae in ipso requiruntur. Haec autem sunt: in primis intentio, deinde dispositio animae, dispositio corporalis, dispositio vestimentorum, dispositio in ministerio ipso quoad ea quae in ipso possunt occurrere.
Si quis non intendit conficere, sed delusorie aliquid agere: item si aliquae hostiae ex oblivione remaneant in altari, vel aliqua pars vini, vel aliqua hostia lateat, cum non intendat consecrare nisi quae super corporale sunt: item si quis habeat coram se undecim hostias, et intendat consecrare solum decem, non determinans quas decem intendit: in his casibus non consecrat, quia requiritur intentio. Secus, si putans quidem esse decem, tamen omnes voluit consecrare quas coram se habebat: nam tunc omnes erunt consecratae: atque ideo quilibet sacerdos talem semper intentionem habere deberet, scilicet consecrandi eas omnes quas ante se super corporale ad consecrandum positas habet.
Si sacerdos, putans se tenere unam hostiam, post Consecrationem invenerit fuisse duas simul iunctas, in sumptione sumat simul utramque. Quod si deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis aut etiam post ablutionem, reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvae sint sive magnae, quia ad idem sacrificium spectant.
Si vero relicta sit hostia integra consecrata, eam in tabernaculo cum aliis reponat: si hoc fieri nequit, eam sumat.
Si intentio non sit actualis in ipsa Consecratione propter evagationem mentis, sed virtualis, cum accedens ad altare intendat facere quod facit Ecclesia, conficitur Sacramentum, etsi curare debet sacerdos, ut etiam actualem intentionem adhibeat.
Si quis in peccato mortali aut aliqua poena ecclesiastica impeditus, celebret, conficit quidem Sacramentum, sed gravissime peccat.
Si sacerdos ante Missam non sit ieiunus per tres saltem horas quoad cibum solidum et potum alcoholicum, et per unam saltem horam quoad potum non alcoholicum, non potest celebrare. Aquae tamen sumptione ieiunium non frangitur.
Infirmi, quamvis non decumbant, potum non alcoholicum, et veras ac proprias medicinas, sive liquidas sive solidas, ante Missae celebrationem sine temporis limite sumere possunt.
Enixe invitantur sacerdotes, qui id praestare valeant, ut venerandam ac vetustam eucharistici ieiunii formam ante Missam servent.
Fssunt etiam defectus occurrere in ministerio ipso, si aliquid ex requisitis ad illud desit: ut si celebretur in loco non sacro, vel legitime non deputato, vel in altari non consecrato, vel tribus mappis non cooperto; si non adsint luminaria cerea; si non sit tempus debitum celebrandi, quod est ab una hora ante auroram usque ad unam horam post meridiem communiter, nisi pro quibusdam Missis aliud tempus statutum sit, vel Ordinarius loci quasdam Missas etiam horis vespertinis permiserit; si omittat aliquid ex vestibus sacerdotalibus; si vestes sacerdotales et mappae non sint ab Episcopo, vel ab alio hanc habente potestatem benedictae; si non adsit clericus, vel alius deserviens in Missa, vel adsit qui deservire non debet, ut mulier; si non adsit calix cum patena conveniens, cuius cuppa debet esse aurea vel argentea vel stannea, non aerea vel vitrea; si corporalia non sint munda, quae debent esse ex lino, nec serico in medio ornata, et ab Episcopo vel ab alio hanc habente potestatem benedicta, ut etiam superius dictum est: si celebret capite cooperto sine dispensatione : si non adsit Missale, licet memoriter sciret Missam, quam intendit dicere.
Si, sacerdote celebrante, violetur ecclesia ante Canonem, dimittatur Missa: si post Canonem, non dimittatur. Si timeatur incursus hostium, vel alluvionis, vel ruina loci ubi celebratur, ante Consecrationem dimittatur Missa; post Consecrationem vero sacerdos accelerare poterit sumptionem Sacramenti, omissis omnibus aliis.
Si sacerdos ante Consecrationem graviter infirmetur, vel in syncopen inciderit aut moriatur, praetermittitur Missa. Si post Consecrationem Corporis tantum, ante Consecrationem Sanguinis, vel utroque consecrato id accidit, Missa per alium sacerdotem expleatur ab eo loco ubi ille desiit, et in casu necessitatis etiam per non ieiunum. Si autem non obierit, sed fuerit infirmus, adeo tamen ut possit communicare, et non adsit alia hostia consecrata, sacerdos, qui Missam supplet, dividat hostiam, et unam partem praebeat infirmo, aliam ipse sumat. Si autem semiprolata forma Corporis obiit sacerdos, quia non est facta Consecratio, non est necesse ut Missa per alium suppleatur. Si vero obierit semiprolata forma Sanguinis, tunc alter prosequatur Missam, et super eundem calicem repetat integram formam ab eo loco: Simili modo, postquam cenatum est; vel posset super alium calicem praeparatum integram formam proferre, et hostiam primi sacerdotis, et Sanguinem a se consecratum sumere, ac deinde calicem relictum semiconsecratum.
Si quis extra huiusmodi casus necessitatis integra Sacramenta non sumpserit, gravissime peccat.
Si musca, vel aranea, vel aliquid aliud ceciderit in calicem ante Consecrationem, proiciat vinum in locum decentem, et aliud ponat in calice, misceat parum aquae, offerat, ut supra, et prosequatur Missam: si post Consecrationem ceciderit musca aut aliquid eiusmodi, extrahat eam, et lavet cum vino, finita Missa comburat, et combustio ac lotio huiusmodi in sacrarium proiciatur.
Si aliquid venenosum ceciderit in calicem,
vel quod provocaret vomitum, vinum consecratum reponendum est in alio calice aqua pleno, ita ut species vini dissolvantur; et huiusmodi aqua in sacrarium proiciatur. Aliud autem vinum cum aqua apponendum est, denuo consecrandum.
Si aliquid venenatum contigerit hostiam consecratam, tunc alteram consecret, et sumat eo modo quo dictum est, et illa mittatur in calicem aqua plenum, ut supra n. 6 de Sanguine dictum est.
Si sumendo Sanguinem, particula remanserit in calice, digito ad labium calicis eam adducat, et sumat ante purificationem, vel infundat aquam et sumat.
Si hostia ante Consecrationem inveniatur fracta, nisi populo evidenter appareat, talis hostia consecretur: si autem scandalum populo esse possit, alia accipiatur et offeratur: quod si illius hostiae iam erat facta oblatio, eam post ablutionem sumat. Quod si ante oblationem hostia appareat confracta, accipiatur altera integra, si citra scandalum aut longam moram fieri poterit.
Si hostia consecrata dilabatur in calicem, propterea nihil est reiterandum; sed sacerdos Missam prosequatur, faciendo caeremonias et signa consueta cum residua parte hostiae quae non est madefacta Sanguine, si commode potest. Si vero tota fuerit madefacta, non extrahat eam, sed omnia dicat, omittendo signa, et sumat pariter Corpus et Sanguinem, signans se cum calice, et dicens: Corpus et Sanguis Dómini nostri, etc.
Si in hieme Sanguis congeletur in calice, involvatur calix pannis calefactis: si id non proficeret, ponatur in ferventi aqua prope altare, dummodo in calicem non intret, donec liqúefiat.
Si aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si aliqua tantum gutta effusa est, sufficit ut super eas parum aquae fundatur, purificatorio postea abstergenda; secus vero corporale vel tobalea vel locus, meliore quo fieri potest modo, lavetur, et aqua postea in sacrarium mittatur.
At si contingat totum Sanguinem post Consecrationem effundi, si quidem aliquid vel parum remansit, illud sumatur, et de effuso reliquo Sanguine, fiat, ut dictum est. Si vero nihil omnino remansit, ponat iterum vinum et aquam, et consecret ab eo loco: Simili modo, postquam cenatum est, etc, facta prius tamen calicis oblatione, ut supra.
Si quis evomat Eucharistiam, vomitus colligatur et in aliquem decentem locum mittatur.
Si hostia consecrata, vel aliqua eius particula dilabatur in terram, reverenter accipiatur, et parum aquae in locum ubi cecidit fundatur et purificatorio abstergatur. Si cadat super vestes, non est necesse ut indumentum abluatur. Si super vestes mulieris cadat, ipsa particulam accipiat et sumat.
Possunt etiam defectus in ministerio ipso occurrere, si sacerdos ignoret ritus et caeremonias ipsas in eo servandas, de quibus omnibus in superioribus rubricis copiose dictum est.
Ordo Missae
Asperges
Ps 50:9
Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.
Ps 50:3
Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in saecula sæculórum. Amen.
Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.
Ez 47:1-2; 47:9
Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúia: et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent, allelúia, allelúia.
Ps 135:1
Confitemini Dómino quóniam bonus: quóniam in saeculum misericórdia eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in saecula sæculórum. Amen.
Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúia: et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent, allelúia, allelúia.
℣. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
℟. Et salutáre tuum da nobis.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus
Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet, atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Preces ad gradus altaris
– Introit in today Mass –
In nómine Patris, + et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
Ant. Introíbo ad altáre Dei. Ad Deum, qui lætíficat iuventútem meam.
Ps 42, 1-5
S. Iúdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso érue me.
M. Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me reppulísti, et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
S. Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
M. Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum, qui lætíficat iuventútem meam.
S. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me?
M. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus.
S. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
M. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in saecula sæculórum. Amen.
Ant. Introíbo ad altáre Dei. Ad Deum, qui lætíficat iuventútem meam.
℣. Adiutórium nostrum + in nómine Dómini.
℟. Qui fecit coelum et terram.
Confíteor Deo omnipoténti...
Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
Amen.
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
S. Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris , perdúcat vos ad vitam ætérnam.
℟. Amen.
S. Indulgéntiam, + absolutionem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
℟. Amen.
℣. Deus, tu convérsus vivificábis nos.
℟. Et plebs tua lætábitur in te.
℣. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
℟. Et salutáre tuum da nobis.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Aufer a nobis, quaesumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea. Amen.
Introitus
– Introit in today Mass –
Kyrie
Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Christe, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Gloria
Gloria in excelsis Deo Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex coeléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Iesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Iesu Christe. Cum Sancto Spíritu + in glória Dei Patris. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spiritu tuo.
Orémus.
Oratio
Oremus.
– Collect in today Mass –
℟. Amen.
Lectio
– Epistle in today Mass –
℟. Deo gratias.
Graduale
– Gradual in today Mass –
Evangelium
Munda cor meum, ac labia mea, omnípotens Deus, qui labia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Iube, Dómine, benedícere. Dóminus sit in corde meo et in lábiis meis: ut digne et competénter annúntiem Evangélium suum. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Sequéntia (Initium) + sancti Evangélii secúndum N.
℟. Gloria tibi, Domine.
– Gospel in today Mass –
℣. Per Evangelica dicta, deleantur nostra delicta.
℟. Laus tibi, Christe.
Credo
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem coeli et terræ, visibílium ómnium et in visibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saecula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de coelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: Et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in coelum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória iudicáre vivos et mórtuos: cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam + ventúri saeculi. Amen.
Offertorium
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Antiphona ad offertorium
Orémus
– Offertory in today Mass –
Oblatio
Suscipe, sancte Pater, omnipotens ætérne Deus, hanc immaculátam hóstiam, quam ego indígnus fámulus tuus óffero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabílibus peccátis, et offensiónibus, et neglegéntiis meis, et pro ómnibus circumstántibus, sed et pro ómnibus fidélibus christiánis vivis atque defúnctis: ut mihi, et illis profíciat ad salútem in vitam ætérnam. Amen.
Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti: da nobis per huius aquæ et vini mystérium, eius divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps, Iesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia saecula sæculórum. Amen.
Offérimus tibi, Dómine, cálicem salutáris, tuam deprecántes cleméntiam: ut in conspéctu divínæ maiestátis tuæ, pro nostra et totíus mundi salute, cum odóre suavitátis ascéndat. Amen.
In spíritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine: et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.
Veni, sanctificátor omnípotens ætérne Deus: et bene + dic hoc sacrifícium, tuo sancto nómini præparátum.
Incensatio
Per intercessiónem beáti Michaélis Archángeli, stantis a dextris altáris incénsi, et ómnium electórum suórum, incénsum istud dignétur Dóminus bene + dícere, et in odórem suavitátis accípere. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Incénsum istud a te benedíctum ascéndat ad te, Dómine: et descéndat super nos misericórdia tua.
Ps 140, 2-4
Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum, in conspéctu tuo: elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Pone, Dómine, custódiam ori meo, et óstium circumstántiæ lábiis meis:
ut non declínet cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis.
Accéndat in nobis Dóminus ignem sui amóris, et flammam ætérnæ caritátis. Amen.
Lavabo
Ps 25, 6-12
Lavábo inter innocéntes manus meas: et circúmdabo altáre tuum. Dómine:
Ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua.
Dómine, diléxi decórem domus tuæ et locum habitatiónis glóriæ tuæ.
Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam:
In quorum mánibus iniquitátes sunt: déxtera eórum repléta est munéribus.
Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: rédime me et miserére mei.
Pes meus stetit in dirécto: in ecclésiis benedícam te, Dómine.
℣. Glória Patri.
Suscipe, sancta Trinitas
Súscipe, sancta Trinitas, hanc oblatiónem, quam tibi offérimus ob memóriam passiónis, resurrectiónis, et ascensiónis Iesu Christi, Dómini nostri: et in honórem beátæ Maríæ semper Vírginis, et beáti Ioannis Baptistæ, et sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et istórum et ómnium Sanctórum: ut illis profíciat ad honórem, nobis autem ad salútem: et illi pro nobis intercédere dignéntur in coelis, quorum memóriam ágimus in terris. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Orate, fratres
Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nominis sui, ad utilitátem quoque nostram, totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
Amen.
Secreta
– Secret in today Mass –
Per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
Praefatio
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
℣. Sursum corda.
℟. Habémus ad Dóminum.
℣. Grátias agámus Dómino, Deo nostro.
℟. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias agere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem maiestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Coeli coelorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Canon Missae
Te igitur, clementíssime Pater, per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus, ac pétimus, uti accepta habeas et benedícas, hæc + dona, hæc + múnera, hæc + sancta sacrifícia illibáta.
In primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro et ómnibus orthodóxis, atque cathólicæ et apostólicae fídei cultóribus.
Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuarum N. et N. et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est et nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero.
Communicántes, et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Hanc igitur oblatiónem servitutis nostræ, sed et cunctae famíliæ tuæ, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quaesumus, bene + díctam, adscríp + tam, ra + tam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris: ut nobis Cor + pus, et San + guis fiat dilectíssimi Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi.
Qui prídie quam paterétur, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, elevátis óculis in coelum ad te Deum, Patrem suum omnipoténtem, tibi grátias agens, bene + dixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.
HOC EST ENIM CORPUS MEUM.
Símili modo postquam coenátum est, accípiens et hunc præclárum Cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas: item tibi grátias agens, bene + dixit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et bíbite ex eo omnes.
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET AETERNI TESTAMENTI: MYSTERIUM FIDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.
Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis.
Unde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi Fílii tui, Dómini nostri, tam beátæ passiónis, nec non et ab ínferis resurrectiónis, sed et in coelos gloriósæ ascensiónis: offérimus præcláræ maiestáti tuæ de tuis donis ac datis, hóstiam + puram, hóstiam + sanctam, hóstiam + immaculátam, Panem + sanctum vitæ ætérnæ, et Calicem + salútis perpétuæ.
Supra quæ propítio ac seréno vultu respícere dignéris: et accépta habére, sicúti accépta habére dignátus es múnera púeri tui iusti Abel, et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ: et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: iube hæc perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínæ maiestátis tuæ: ut, quotquot ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui Cor + pus, et Sán + guinem sumpsérimus, omni benedictióne coelésti et grátia repleámur. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N., qui nos præcessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis. Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus locum refrigérii, lucis pacis ut indúlgeas, deprecámur. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris, cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus: cum Ioánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Cæcília, Anastásia, et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non æstimátor mériti, sed véniæ, quaesumus, largítor admítte. Per Christum, Dóminum nostrum.
Per quem hæc ómnia, Dómine, semper bona creas, sancti + ficas, viví + ficas, bene + dícis et præstas nobis.
Per ip + sum, et cum ip + so, et in ip + so, est tibi Deo Patri + omnipotenti, in unitáte Spíritus + Sancti, omnis honor, et glória.
Per omnia saecula saecolorum.
℟. Amen.
In Nativitate Domini et per Octavam dicitur:
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph, ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
In prima Missa Nativitatis Domini
Communicántes, et noctem sacratíssimam celebrántes, quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph, ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
In Epiphania Domini dicitur:
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Unigénitus tuus, in tua tecum glória coætérnus, in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph, ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
A Sabbato sancto usque ad Sábbatum in Albis dicitur:
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph, ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
In Missa solemni Vigiliae paschalis
Communicántes, et noctem sacratíssimam celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph, ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
In Ascensione Domini dicitur:
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus, unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam in glóriæ tuæ déxtera collocávit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph, ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
A Vigilia Pentecostes usque ad sequens Sábbatum inclusive dicitur:
Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis innúmeris linguis appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beáti Joseph, ejúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
A Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis incl. et a Vigilia Pentecostes usque ad sequens Sabbatum incl. additur:
Hanc igitur oblatiónem servitutis nostræ, sed et cunctae famíliæ tuæ, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem omnium peccatórum, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Reliqua Ordinis Missae
Communio
Orémus: Præcéptis salutáribus móniti, et divína institutione formati audemus dicere.
Pater noster
Pater noster, qui es in caelis, Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.
℟. Sed libera nos a malo.
S. Amen.
Líbera nos, quaesumus, Dómine, ab ómnibus malis, prætéritis, præséntibus et futúris: et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, da propítius pacem in diébus nostris: ut, ope misericórdiæ tuæ adiúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus. ℣. Per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
Fractio hostiae
℣. Pax + Domini sit + semper vobiscum.
℟. Et cum spiritu tuo.
Haec commíxtio, et consecrátio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam. Amen.
Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.
Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: ne respícias peccáta mea, sed fidem Ecclésiæ tuæ; eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunáre dignéris: Qui vivis et regnas Deus per ómnia saecula sæculórum. Amen.
Preces ante Communionem
Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis: et fac me tuis semper inhærére mandátis, et a te numquam separári permíttas: Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula sæculórum. Amen.
Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe, quod ego indígnus súmere præsúmo, non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saecula sæculórum. Amen.
Communio sacerdotis
Panem coeléstem accipiam, et nomen Dómini invocábo.
Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea. (x3)
Corpus Dómini nostri Iesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
Quid retríbuam Dómino pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.
Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.
Sanguis Dómini nostri Iesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
Communio fidelium
Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccáta mundi.
Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea. (x3)
Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam tuam in vitam ætérnam. Amen.
Ablutio
Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de munere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.
Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potávi, adhaereat viscéribus meis: et præsta; ut in me non remáneat scélerum mácula, quem pura et sancta refecérunt sacraménta: Qui vivis et regnas in saecula sæculórum. Amen.
Antiphona ad Communionem
– Communion Antiphon in today Mass –
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
– Postcommunion in today Mass –
Conclusio Missae
℣. Dominus vobiscum.
℟. Et cum spiritu tuo.
℣. Ite, Missa est.
℟. Deo gratias.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Requiescant in pace.
℟. Amen.
Pláceat tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meæ: et præsta; ut sacrifícium, quod óculis tuæ maiestátis indígnus óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque et ómnibus, pro quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus. ℟. Amen.
Ultimum Evangelium
℣. Dominus vobiscum.
℟. Et cum spiritu tuo.
Initium + sancti Evangélii secúndum Ioánnem.
℟. Gloria tibi, Domine.
J 1, 1-14
In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine.
Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine eius: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.
ET VERBUM CARO FACTUM EST
et habitávit in nobis: et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritatis.
℟. Deo gratias.
Preces post Missam
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen. (x3)
Salve Regina, Mater misericordiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules filii Evae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle. Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis, post hoc exilium, ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.
℣. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
℟. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Orémus. Deus, refúgium nostrum et virtus, populum ad te clamantem propitius respice; et intercedente gloriosa, et immaculata Virgine Dei Genitrice Maria, cum beato Ioseph, eius Sponso, ac beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quas pro conversione peccatorum, pro libertate et exaltatione sanctae Matris Ecclesiae, preces effundimus, misericors et benignus exaudi. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Sancte Michaël Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae Caelestis, satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.
℣. Cor Iesu sacratissimum.
℟. Miserere nobis.
℣. Cor Iesu sacratissimum.
℟. Miserere nobis.
℣. Cor Iesu sacratissimum.
℟. Miserere nobis.
Praefationes
Praefatio de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Praefatio de Epiphania Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia, cum Unigénitus tuus in substántia nostræ mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis suæ luce reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Praefatio de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Praefatio de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Praefatio Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum (hac potíssimum nocte / hac potíssimum die)
gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Praefatio de Ascensione Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit et, ipsis cernéntibus, est elevátus in cælum, ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Praefatio de sacratissimo Cordis Jesu
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui Unigénitum tuum, in Cruce pendéntem, láncea mílitis transfígi voluísti: ut apértum Cor, divínæ largitátis sacrárium, torréntes nobis fúnderet miseratiónis et grátiæ: et, quod amóre nostri flagráre numquam déstitit, piis esset réquies et pœniténtibus pateret salútis refúgium. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Praefatio de D.N. Jesu Christi Rege
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui unigénitum Fílium tuum, Dóminum nostrum Jesum Christum, Sacerdótem ætérnum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti: ut, seípsum in ara crucis hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens, redemptiónis humánæ sacraménta perágeret: et suo subjéctis império ómnibus creatúris, ætérnum et universále regnum, imménsæ tuæ tráderet Majestáti. Regnum veritátis et vitæ: regnum sanctitátis et grátiæ: regnum justítiæ, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Praefatio de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum (hodierna die) in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Praefatio de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Praefatio de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Praefatio de S. Joseph
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Veneratióne beáti Joseph débitis magnificáre præcóniis, benedícere et prædicáre. Qui et vir justus, a te Deíparæ Vírgini Sponsus est datus: et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus: ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, paterna vice custodíret, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Praefatio de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Praefatio Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Praefatio Defunctorum
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit, ut, quos contrístat certa moriéndi condício, eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur: et, dissolúta terréstris hujus incolátus domo, ætérna in cælis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Proprium de tempore
Dominica I Adventus
Introitus
Ps 24:1-3
Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Ps 24:4
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: et sémitas tuas édoce me.
Glória Patri…
Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Oratio
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári:
Qui vivis…
Lectio
Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 13:11-14.
Fratres: Sciéntes, quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credídimus. Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus et ebrietátibus, non in cubílibus et impudicítiis, non in contentióne et æmulatióne: sed induímini Dóminum Jesum Christum.
Graduale
Ps 24:3; 24:4
Univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur, Dómine.
℣. Vias tuas, Dómine, notas fac mihi: et sémitas tuas édoce me. Allelúja, allelúja.
Ps 84:8.
℣. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 21:25-33.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressúra géntium præ confusióne sónitus maris et flúctuum: arescéntibus homínibus præ timóre et exspectatióne, quæ supervénient univérso orbi: nam virtútes cœlórum movebúntur. Et tunc vidébunt Fílium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna et majestáte. His autem fíeri incipiéntibus, respícite et leváte cápita vestra: quóniam appropínquat redémptio vestra. Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam et omnes árbores: cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis, quóniam prope est æstas. Ita et vos, cum vidéritis hæc fíeri, scitóte, quóniam prope est regnum Dei. Amen, dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia fiant. Cœlum et terra transíbunt: verba autem mea non transíbunt.
Offertorium
Ps 24:1-3.
Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta
Hæc sacra nos, Dómine, poténti virtúte mundátos ad suum fáciant purióres veníre princípium.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 84:13.
Dóminus dabit benignitátem: et terra nostra dabit fructum suum.
Postcommunio
Suscipiámus, Dómine, misericórdiam tuam in médio templi tui: ut reparatiónis nostræ ventúra sollémnia cóngruis honóribus præcedámus.
Per Dominum…
Dominica II Adventus
Introitus
Is 30:30
Pópulus Sion, ecce, Dóminus véniet ad salvándas gentes: et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ in lætítia cordis vestri.
Ps 79:2
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph.
Glória Patri…
Pópulus Sion, ecce, Dóminus véniet ad salvándas gentes: et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ in lætítia cordis vestri.
Oratio
Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur:
Qui tecum…
Lectio
Lectio Epístolæ beáti Pauli Apostoli ad Romános
Rom 15:4-13.
Fratres: Quæcúmque scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam et consolatiónem Scripturárum spem habeámus. Deus autem patiéntiæ et solácii det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum: ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Jesu Christi. Propter quod suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei. Dico enim Christum Jesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum: gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est: Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. Et íterum dicit: Lætámini, gentes, cum plebe ejus. Et iterum: Laudáte, omnes gentes, Dóminum: et magnificáte eum, omnes pópuli. Et rursus Isaías ait: Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo: ut abundétis in spe et virtúte Spíritus Sancti.
Graduale
Ps 49:2-3; 49:5
Ex Sion species decóris ejus: Deus maniféste véniet,
℣. Congregáte illi sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia. Allelúja, allelúja,
Ps 121:1
℣. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 11:2-10
In illo tempore: Cum audísset Joánnes in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis, ait illi: Tu es, qui ventúrus es, an alium exspectámus? Et respóndens Jesus, ait illis: Eúntes renuntiáte Joánni, quæ audístis et vidístis. Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur: et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. Illis autem abeúntibus, cœpit Jesus dícere ad turbas de Joánne: Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus vestitum? Ecce, qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. Sed quid exístis vidére? Prophétam? Etiam dico vobis, et plus quam Prophétam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce, ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te.
Offertorium
Ps 84:7-8
Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te: osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
Secreta
Placáre, quǽsumus, Dómine, humilitátis nostræ précibus et hóstiis: et, ubi nulla suppétunt suffrágia meritórum, tuis nobis succúrre præsídiis.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Bar 5:5; 4:36
Jerúsalem, surge et sta in excélso, et vide jucunditátem, quæ véniet tibi a Deo tuo.
Postcommunio
Repléti cibo spirituális alimóniæ, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, hujus participatióne mystérii, dóceas nos terréna despícere et amáre cœléstia.
Per Dominum…
Dominica III Adventus
Introitus
Phil 4:4-6
Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus enim prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum.
Ps 84:2
Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob.

Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra:
Qui vivis…
Lectio
Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Philipp 4:4-7
Fratres: Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intellegéntias vestras, in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 79:2; 79:3; 79:2
Qui sedes, Dómine, super Chérubim, éxcita poténtiam tuam, et veni.
℣. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. Allelúja, allelúja,
℣. Excita, Dómine, potentiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 1:19-28
In illo tempore: Misérunt Judǽi ab Jerosólymis sacerdótes et levítas ad Joánnem, ut interrogárent eum: Tu quis es? Et conféssus est, et non negávit: et conféssus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavérunt eum: Quid ergo? Elías es tu? Et dixit: Non sum. Prophéta es tu? Et respondit: Non. Dixérunt ergo ei: Quis es, ut respónsum demus his, qui misérunt nos? Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamántis in desérto: Dirígite viam Dómini, sicut dixit Isaías Prophéta. Et qui missi fúerant, erant ex pharisǽis. Et interrogavérunt eum, et dixérunt ei: Quid ergo baptízas, si tu non es Christus, neque Elías, neque Prophéta? Respóndit eis Joánnes, dicens: Ego baptízo in aqua: médius autem vestrum stetit, quem vos nescítis. Ipse est, qui post me ventúrus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrígiam calceaménti. Hæc in Bethánia facta sunt trans Jordánem, ubi erat Joánnes baptízans.
Offertorium
Ps 84:2
Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob: remisísti iniquitatem plebis tuæ.
Secreta
Devotiónis nostræ tibi, quǽsumus, Dómine, hóstia júgiter immolétur: quæ et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter operétur.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Is 35:4.
Dícite: pusillánimes, confortámini et nolíte timére: ecce, Deus noster véniet et salvábit nos.
Postcommunio
Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut hæc divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos prǽparent.
Per Dominum…
Feria IV Quattuor Temporum Adventus
Introitus
Is 45:8
Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Ps 18:2.
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Glória Patri…
Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut redemptiónis nostræ ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ subsídia cónferat, et ætérnæ beatitúdinis prǽmia largiátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 2:2-5.
In diébus illis: Dixit Isaias Prophéta: Erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus: quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem. Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces. Non levábit gens contra gentem gládium: nec exercebúntur ultra ad prǽlium. Domus Jacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini, Dei nostri.
Deo gratias.
Graduale
Ps 23:7; 23:3; 23:4
Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ.
℣. Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto ejus ? Innocens mánibus et mundo corde.
Oratio
Festína, quǽsumus, Dómine, ne tardáveris, et auxílium nobis supérnæ virtútis impénde: ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt:
Qui vivis…
Lectio
Lectio Isaíæ Prophétæ
Is 7:10-15
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elígere bonum.
Graduale
Ps 144:18; 144:21
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte.
℣. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 1:26-38
In illo tempore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitatem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Offertorium
Is 35:4.
Confortámini, et jam nolite timére: ecce enim, Deus noster retríbuet judícium: ipse véniet, et salvos nos fáciet.
Secreta
Acépta tibi sint, quǽsumus, Dómine, nostra jejúnia: quæ et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempiterna promíssa perdúcant.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Is 7:14
Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Postcommunio
Salutáris tui, Dómine, munere satiáti, súpplices deprecámur: ut, cujus lætámur gustu, renovémur efféctu.
Per Dominum…
Feria VI Quattuor Temporum Adventus
Introitus
Ps 118:151-152
Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas: inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum tu es.
Ps 118:1
Beati immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas: inítio cognóvi de testimóniis tuis, quia in ætérnum tu es.
Oratio
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut hi, qui in tua pietáte confídunt, ab omni cítius adversitáte liberéntur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 11:1-5
Hæc dicit Dóminus Deus: Egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet. Et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et pietátis; et replébit eum spíritus timóris Dómini. Non secundum visiónem oculórum judicábit: neque secúndum audítum áurium árguet: sed judicábit in justítia páuperes, et árguet in æquitáte pro mansuétis terræ: et percútiet terram virga oris sui, et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus: et fides cinctórium renum ejus.
Graduale
Ps 84:8; 84:2
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis.
℣. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:39-47
In illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Juda: et intrávit in domum Zacharíæ et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audivit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth, et exclamávit voce magna et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat Mater Dómini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo.
Offertorium
Ps 84:7-8
Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te: osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Zach 14:5
Ecce, Dóminus véniet et omnes Sancti ejus cum eo: et erit in die illa lux magna.
Postcommunio
Tui nos, Dómine, sacraménti libátio sancta restáuret: et a vetustáte purgátos, in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium.
Per Dominum…
Sabbato Temporum Adventus
Introitus
Ps 79:4; 79:2
Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim: et salvi érimus.
Ps 79:2
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph.
Glória Patri…
Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim: et salvi érimus.
Oratio
Deus, qui cónspicis, quia ex nostra pravitáte afflígimur: concéde propítius; ut ex tua visitatióne consolémur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Isa 19:20-22
In diebus illis: Clamábunt ad Dóminum a facie tribulántis, et mittet eis salvatórem et propugnatórem, qui líberet eos. Et cognoscétur Dóminus ab Ægýpto, et cognóscent Ægýptii Dóminum in die illa: et colent eum in hóstiis et in munéribus: et vota vovébunt Dómino, et solvent. Et percútiet Dóminus Ægýptum plaga, et sanábit eam: et revertántur ad Dóminum, et placábitur eis, et sanábit eos Dóminus, Deus noster.
Deo gratias.
Graduale
Ps 18:7; 18:2
A summo cœlo egréssio ejus: et occúrsus ejus usque ad summum ejus.
℣. Cœli enárrant glóriam Dei: et opera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Oratio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sub peccáti jugo et vetústa servitúte deprímimur; exspectáta unigéniti Fílii tui nova nativitáte liberémur:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Isa 35:1-7
Hæc dicit Dóminus: Lætábitur desérta et ínvia, ei exsultábit solitúdo, et florébit quasi lílium. Gérminans germinábit, et exsultábit lætabúnda et laudans: glória Líbani data est ei: decor Carméli et Saron, ipsi vidébunt glóriam Dómini, et decórem Dei nostri. Confortáte manus dissolútas, et génua debília roboráte. Dícite pusillánimis: Confortámini, et nolíte timére: ecce, Deus vester ultiónem addúcet retributiónis: Deus ipse véniet, et salvábit vos. Tunc aperiéntur óculi cæcórum, et aures surdórum patébunt. Tunc sáliet sicut cervus claudus, et apérta erit lingua mutórum: quia scissæ sunt in desérto aquæ, et torréntes in solitúdine. Et quæ erat árida, erit in stagnum, et sítiens in fontes aquárum: ait Dóminus omnípotens.
Deo gratias.
Graduale
Ps 18:6; 18:7
In sole pósuit tabernáculum suum: et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo.
℣. A summo cœlo egréssio ejus: et occúrsus ejus usque ad summum ejus.
Oratio
Indígnos nos, quǽsumus, Dómine, fámulos tuos, quos actiónis própriæ culpa contrístat, unigéniti Fílii tui advéntu lætífica:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 40:9-11
Hæc dicit Dóminus: Super montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion: exálta in fortitúdine vocem tuam, qui evangelízas Jerúsalem: exálta, noli timére. Dic civitátibus Juda: Ecce, Deus vester: ecce, Dóminus Deus in fortitúdine véniet, et bráchium ejus dominábitur: ecce, merces ejus cum eo, et opus illíus coram illo. Sicut pastor gregem suum pascet: in bráchio suo congregábit agnos, et in sinu suo levábit, Dóminus, Deus noster.
Deo gratias.
Graduale
Ps 79:20; 79:3
Dómine, Deus virtútum, convérte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
℣. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos.
Oratio
Prǽsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut Fílii tui ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ remédia cónferat, et prǽmia ætérna concédat.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 45:1-8.
Hæc dicit Dóminus christo meo Cyro, cujus apprehéndi déxteram, ut subjíciam ante fáciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et apériam coram eo jánuas, et portæ non claudéntur. Ego ante te ibo: et gloriósos terræ humiliábo: portas ǽreas cónteram, et vectes férreos confríngam. Et dabo tibi thesáuros abscónditos et arcána secretórum: ut scias, quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Israël. Propter servum meum Jacob, et Israël electum meum, et vocávi te nómine tuo: assimilávi te, et non cognovísti me. Ego Dóminus, et non est ámplius: extra me non est Deus: accínxi te, et non cognovísti me: ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidénte, quóniam absque me non est. Ego Dóminus, et non est alter, formans lucem et creans ténebras, fáciens pacem et creans malum: ego Dóminus faciens omnia hæc. Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem: et justítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eum.
Deo gratias.
Graduale
Ps 79:3,; 79:2; 79:3
Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos.
℣. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.
Oratio
Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pietátis tuæ visitatióne consolémur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ
Dan 3:47-51
In diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem de Chaldǽis, minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:
Hymnus
Dan 3:52-59
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in sǽcula.
Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Benedícant te coeli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in sǽcula.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
2 Thess 2:1-8
Fratres: Rogámus vos per advéntum Dómini nostri Jesu Christi, et nostræ congregatiónis in ipsum: ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fuerit homo peccáti, fílius perditiónis, qui adversátur, et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se, tamquam sit Deus. Non retinétis, quod, cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis? Et nunc quid detíneat, scitis, ut revelétur in suo témpore. Nam mystérium jam operátur iniquitátis: tantum ut, qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat. Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Jesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui.
Graduale
Ps:79:2-3
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph.
℣. Qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.
℣. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 3:1-6
Anno quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Iturǽæ et Trachonítidis regionis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, sub princípibus sacerdotum Anna et Cáipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zacharíæ filium, in deserto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ Prophétæ: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis vallis implébitur: et omnis mons et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei.
Offertorium
Zach 9:9
Exsúlta satis, fília Sion, prǽdica, fília Jerúsalem: ecce, Rex tuus venit tibi sanctus et Salvátor.
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 18:6-7
Exsultávit ut gigas ad curréndam viam: a summo cœlo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum.
Per Dominum…
Dominica IV Adventus
Introitus
Isa 45:8
Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Ps 18:2
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Glória Patri…
Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Oratio
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte succúrre; ut per auxílium grátiæ tuæ, quod nostra peccáta præpédiunt, indulgéntia tuæ propitiatiónis accéleret:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:1-5
Fratres: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic jam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis júdicer aut ab humáno die: sed neque meípsum júdico. Nihil enim mihi cónscius sum: sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est. Ítaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicúique a Deo.
Graduale
Ps 144:18; 144:21
Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus, qui ínvocant eum in veritáte.
℣. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja, allelúja,
℣. Veni, Dómine, et noli tardáre: reláxa facínora plebis tuæ Israël. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 3:1-6
Anno quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Iturǽæ et Trachonítidis regionis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, sub princípibus sacerdotum Anna et Cáipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zacharíæ filium, in deserto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ Prophétæ: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis vallis implébitur: et omnis mons et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei.
Offertorium
Luc 1:28
Ave, María, gratia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Is 7:14
Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Postcommunio
Sumptis munéribus, quǽsumus, Dómine: ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostræ salútis efféctus.
Per Dominum…
Dominica Infra Octavam Nativitatis
Introitus
Sap 18:14-15.
Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter háberet, omnípotens Sermo tuus, Dómine, de cœlis a regálibus sédibus venit.
Ps 92:1
Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
Glória Patri…
Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter háberet, omnípotens Sermo tuus, Dómine, de cœlis a regálibus sédibus venit.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo: ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre:
Qui tecum…
Lectio
Lectio Epístolæ beati Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal 4:1-7
Fratres: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium: sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre: ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater. Itaque jam non est servus, sed fílius: quod si fílius, et heres per Deum.
Graduale
Ps 44:3; 44:2
Speciósus forma præ fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis.
℣. Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi: lingua mea cálamus scribæ, velóciter scribéntis. Allelúja, allelúja.
Ps 92:1.
Dóminus regnávit, decórem índuit: índuit Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se virtúte. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam.
Luc 2:33-40
In illo témpore: Erat Joseph et María Mater Jesu, mirántes super his quæ dicebántur de illo. Et benedíxit illis Símeon, et dixit ad Maríam Matrem ejus: Ecce, pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israël: et in signum, cui contradicétur: et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius, ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes. Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser: hæc procésserat in diébus multis, et víxerat cum viro suo annis septem a virginitáte sua. Et hæc vídua usque ad annos octogínta quátuor: quæ non discedébat de templo, jejúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et hæc, ipsa hora supervéniens, confitebátur Dómino, et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Israël. Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth. Puer autem crescébat, et confortabátur, plenus sapiéntia: et grátia Dei erat in illo.
Offertorium
Ps 92:1-2
Deus firmávit orbem terræ, qui non commovébitur: paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a sǽculo tu es.
Secreta
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut óculis tuæ majestátis munus oblátum, et grátiam nobis piæ devotiónis obtineat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat.
Per Dominum…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Matt 2:20
Tolle Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Púeri.
Postcommunio
Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vitia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur.
Per Dominum…
Feria Infra Octavam Nativitatis
Introitus
Isa 9:6
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus.
Ps 97:1
Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.
Glória Patri…
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus.
Oratio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Titum
Tit 3:4-7
Caríssime: Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei: non ex opéribus justítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit, per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum, Salvatórem nostrum: ut, justificáti grátia ipsíus, herédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 97:3; 97:2
Vidérunt omnes fines terræ salutare Dei nostri: jubiláte Deo, omnis terra.
℣. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspéctum géntium revelávit justitiam suam. Allelúja, allelúja.
℣. Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte, gentes, et adoráte Dóminum: quia hódie descéndit lux magna super terram. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 2:15-20
In illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes, et invenérunt Maríam, et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio. Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de Púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt: et de his, quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastores, glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.
Offertorium
Ps 88:12; 88:15
Tui sunt cœli et tua est terra: orbem terrárum et plenitúdinem ejus tu fundásti: justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
Secreta
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per eúndem…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Ps 97:3
Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor:
Qui tecum…
Sanctissimi Nominis Jesu
Introitus
Phil 2:10-11
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris
Ps 8:2.
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri…
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris
Oratio
Deus, qui unigénitum Fílium tuum constituísti humáni géneris Salvatórem, et Jesum vocári jussísti: concéde propítius; ut, cujus sanctum nomen venerámur in terris, ejus quoque aspéctu perfruámur in cœlis.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Actuum Apostolorum
Act 4:8-12
In diébus illis: Petrus, replétus Spíritu Sancto, dixit: Príncipes pópuli et senióres, audíte: Si nos hódie dijudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, notum sit ómnibus vobis et omni plebi Israël: quia in nómine Dómini nostri Jesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobátus est a vobis ædificántibus: qui factus est in caput ánguli: et non est in alio áliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cœlo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri.
Graduale
Ps 105:47
Salvos fac nos, Dómine, Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in glória tua.
Isa 63:16
Tu, Dómine, Pater noster et Redémptor noster: a sǽculo nomen tuum. Allelúja, allelúja
Ps 144:21
Laudem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja

Ps 144:1
Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini sancto tuo, Jesu, in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Allelúja.
Graduale
Ps 79:20; Cant 2:14
Dómine, Deus virtútum, convérte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus: sonet vox tua in áuribus meis. Vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra nimis.
Cant 1:2
℣. Oleum effúsum nomen tuum, Jesu: ideo adolescéntulæ dilexérunt te.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 2:21
In illo témpore: Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur Puer: vocátum est nomen ejus Jesus, quod vocátum est ab Angelo, priúsquam in útero conciperétur.
Offertorium
Ps 85:12; 85:5
Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum: quóniam tu, Dómine, suávis et mitis es: et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te, allelúja.
Secreta
Benedíctio tua, clementíssime Deus, qua omnis viget creatúra, sanctíficet, quǽsumus, hoc sacrifícium nostrum, quod ad glóriam nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, offérimus tibi: ut majestáti tuæ placére possit ad laudem, et nobis profícere ad salútem.
Per eúndem…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Ps 85:9-10
Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum: quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: tu es Deus solus, allelúja.
Postcommunio
Omnípotens ætérne Deus, qui creásti et redemísti nos, réspice propítius vota nostra: et sacrifícium salutáris hóstiæ, quod in honórem nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, majestáti tuæ obtúlimus, plácido et benígno vultu suscípere dignéris; ut grátia tua nobis infúsa, sub glorióso nómine Jesu, ætérnæ prædestinatiónis titulo gaudeámus nómina nostra scripta esse in cœlis.
Per eúndem…
Sanctæ Familiæ Jesu Mariæ Joseph
Introitus
Prov 23:24; 23:25
Exsúltet gáudio pater Justi, gáudeat Pater tuus et Mater tua, et exsúltet quæ génuit te.
Ps 83:2-3
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Glória Patri…
Exsúltat gáudio pater Justi, gáudeat Pater tuus et Mater tua, et exsúltet quæ génuit te.
Oratio
Dómine Jesu Christe, qui, Maríæ et Joseph súbditus, domésticam vitam ineffabílibus virtútibus consecrásti: fac nos, utriúsque auxílio, Famíliæ sanctæ tuæ exémplis ínstrui; et consórtium cónsequi sempitérnum:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
Col 3:12-17
Fratres: Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
Graduale
Ps 26:4
Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
Ps 83:5.
Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te. Allelúja, allelúja,
Isa 45:15
Vere tu es Rex abscónditus, Deus Israël Salvátor. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 2:42-52
Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit Mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et Mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines.
Offertorium
Luc 2:22
Tulérunt Jesum paréntes ejus in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino.
Secreta
Placatiónis hostiam offérimus tibi, Dómine, supplíciter ut, per intercessiónem Deíparæ Vírginis cum beáto Joseph, famílias nostras in pace et grátia tua fírmiter constítuas.
Per eúndem…
Prefatio
de Epiphania Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia, cum Unigénitus tuus in substántia nostræ mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis suæ luce reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Luc 2:51
Descéndit Jesus cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.
Postcommunio
Quos cœléstibus réficis sacraméntis, fac, Dómine Jesu, sanctæ Famíliæ tuæ exémpla júgiter imitári: ut in hora mortis nostræ, occurrénte gloriósa Vírgine Matre tua cum beáto Joseph; per te in ætérna tabernácula récipi mereámur:
Qui vivis…
Dominica post Epiphaniam
Introitus
In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum: ecce, cujus impérii nomen est in ætérnum
Ps 99:1
Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia.
Glória Patri…
In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum: ecce, cujus impérii nomen est in ætérnum
Oratio
Vota, quǽsumus, Dómine, supplicántis pópuli cœlésti pietáte proséquere: ut et, quæ agénda sunt, vídeant, et ad implénda, quæ víderint, convaléscant.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom 12:1-5
Fratres: Obsecro vos per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis, quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos: Non plus sápere, quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuique sicut Deus divísit mensúram fídei. Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 71:18 ; 71:3
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, qui facit mirabília magna solus a sǽculo.
℣. Suscípiant montes pacem pópulo tuo, et colles justítiam. Allelúja, allelúja
Ps 99:1
Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 2:42-52
Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit Mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et Mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines.
Offertorium
Ps 99:1; 99:2
Jubiláte Deo, omnis terra, servíte Dómino in lætítia: intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: quia Dóminus ipse est Deus.
Secreta
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium vivíficet nos semper et múniat.
Per Dominum…
Prefatio
de Epiphania Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia, cum Unigénitus tuus in substántia nostræ mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis suæ luce reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Luc 2:48; 2:49
Fili, quid fecísti nobis sic? ego et pater tuus doléntes quærebámus te. Et quid est, quod me quærebátis? nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse?
Postcommunio
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas.
Per Dominum…
Dominica II post Epiphaniam
Introitus
Ps 65:4
Omnis terra adóret te, Deus, et psallat tibi: psalmum dicat nómini tuo, Altíssime.
Ps 65:1-2
Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus.
Glória Patri…
Omnis terra adóret te, Deus, et psallat tibi: psalmum dicat nómini tuo, Altíssime.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui cœléstia simul et terréna moderáris: supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi; et pacem tuam nostris concéde tempóribus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom 12:6-16
Fratres: Habéntes donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes: sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, qui exhortátur in exhortándo, qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte. Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono: Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes: Honóre ínvicem præveniéntes: Sollicitúdine non pigri: Spíritu fervéntes: Dómino serviéntes: Spe gaudéntes: In tribulatióne patiéntes: Oratióni instántes: Necessitátibus sanctórum communicántes: Hospitalitátem sectántes. Benedícite persequéntibus vos: benedícite, et nolíte maledícere. Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus: Idípsum ínvicem sentiéntes: Non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes.
Graduale
Ps 106:20-21
Misit Dóminus verbum suum, et sanávit eos: et erípuit eos de intéritu eórum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum. Allelúja, allelúja.
Ps 148:2
Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 2:1-11
In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et erat Mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit Mater ejus minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Implete hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum fáctam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.
Offertorium
Ps 65:1-2; 65:16
Jubiláte Deo, univérsa terra: psalmum dícite nómini ejus: veníte et audíte, et narrábo vobis, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimæ meæ, allelúja.
Secreta
Oblata, Dómine, múnera sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Joann 2:7; 2:8; 2:9; 2:10-11
Dicit Dóminus: Implete hýdrias aqua et ferte architriclíno. Cum gustásset architriclínus aquam vinum factam, dicit sponso: Servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc signum fecit Jesus primum coram discípulis suis.
Postcommunio
Augeátur in nobis, quǽsumus, Dómine, tuæ virtútis operatio: ut divínis vegetáti sacraméntis, ad eórum promíssa capiénda, tuo múnere præparémur.
Per Dominum…
Dominica III post Epiphaniam
Introitus
Ps 96:7-8
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.
Glória Patri…
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, infirmitatem nostram propítius réspice: atque, ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom 12:16-21
Fratres: Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: Non vosmetípsos defendéntes, caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Graduale
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 8:1-13
In illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: et ecce, leprósus véniens adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: Volo. Mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris: sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.
Offertorium
Ps 117:16; 117:17
Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Luc 4:22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
Postcommunio
Quos tantis, Dómine, largíris uti mystériis: quǽsumus; ut efféctibus nos eórum veráciter aptáre dignéris.
Per Dominum…
Dominica IV post Epiphaniam
Introitus
Ps 96:7-8
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.
Glória Patri…
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Oratio
Deus, qui nos, in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom 13:8-10
Fratres: Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Nam: Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non falsum testimónium dices, Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio.
Graduale
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 8:23-27
In illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce, motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens, imperávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna. Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obœ́diunt ei?
Offertorium
Ps 117:16; 117:17
Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut hujus sacrifícii munus oblátum fragilitátem nostram ab omni malo purget semper et múniat.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Luc 4:22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
Postcommunio
Múnera tua nos, Deus, a delectatiónibus terrenis expédiant: et cœléstibus semper instáurent aliméntis.
Per Dominum…
Dominica V post Epiphaniam
Introitus
Ps 96:7-8
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.
Glória Patri…
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Oratio
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut, quæ in sola spe grátiæ cœléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
Col 3:12-17
Fratres: Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
Graduale
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja.
Ps 96:1
℣. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:24-30
In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile factum est regnum cœlórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormírent hómines, venit inimícus ejus, et superseminávit zizánia in médio trítici, et ábiit. Cum autem crevísset herba et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia. Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? Unde ergo habet zizánia? Et ait illis: Inimícus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis, imus, et collígimus ea? Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia eradicétis simul cum eis et tríticum. Sínite utráque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizánia, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum, tríticum autem congregáte in hórreum meum.
Offertorium
Ps 117:16; 117:17
Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, placatiónis offérimus: ut et delícta nostra miserátus absólvas, et nutántia corda tu dírigas.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Luc 4:22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus.
Per Dominum…
Dominica VI post Epiphaniam
Introitus
Ps 96:7-8
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.
Glória Patri…
Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
1 Thess 1:2-10
Fratres: Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, mémores óperis fídei vestræ, et labóris, et caritátis, et sustinéntiæ spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: sciéntes, fratres, dilécti a Deo. electiónem vestram: quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti: ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia et in Achája. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia et in Achája, sed et in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annúntiant, qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo et vero, et exspectáre Fílium ejus de cœlis quem suscitávit ex mórtuis Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra.
Graduale
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja.
Ps 96:1
Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 13:31-35
In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, ¶ et fit arbor, ita ut vólucres cœli véniant et hábitent in ramis ejus. Aliam parábolam locútus est eis: Símile est regnum cœlórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínæ satis tribus, donec fermentátum est totum. Hæc ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: ut implerétur quod dictum erat per Prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.
Offertorium
Ps 117:16; 117:17
Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta
Hæc nos oblátio, Deus, mundet, quǽsumus, et rénovet, gubérnet et prótegat.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Luc 4:22
Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
Postcommunio
Cœléstibus, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus; ut semper éadem, per quæ veráciter vívimus, appétimus.
Per Dominum…
Dominica in Septuagesima
Introitus
Ps 17:5; 17:6; 17:7
Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me: et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudívit de templo sancto suo vocem meam.
Ps 17:2-3
Díligam te, Dómine, fortitúdo mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus.
Glória Patri…
Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me: et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudívit de templo sancto suo vocem meam.
Oratio
Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pro tui nóminis glória misericórditer liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 9:24-27; 10:1-5
Fratres: Nescítis, quod ii, qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravíum? Sic cúrrite, ut comprehendátis. Omnis autem, qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet: et illi quidem, ut corruptíbilem corónam accípiant; nos autem incorrúptam. Ego ígitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi áërem vérberans: sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte, cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar. Nolo enim vos ignoráre, fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt, et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube et in mari: et omnes eándem escam spiritálem manducavérunt, et omnes eúndem potum spiritálem bibérunt bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus: sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo.
Graduale
Ps 9:10-11; 9:19-20
Adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne: sperent in te, qui novérunt te: quóniam non derelínquis quæréntes te, Dómine,
℣. Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: patiéntia páuperum non períbit in ætérnum: exsúrge, Dómine, non præváleat homo.
Tractus
Ps 129:1-4
De profúndis clamávi ad te. Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.
℣. Fiant aures tuæ intendéntes in oratiónem servi tui.
℣. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?
℣. Quia apud te propitiátio est, et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 20:1-16
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile est regnum coelórum hómini patrifamílias, qui éxiit primo mane condúcere operários in víneam suam. Conventióne autem facta cum operáriis ex denário diúrno, misit eos in víneam suam. Et egréssus circa horam tértiam, vidit álios stantes in foro otiósos, et dixit illis: Ite et vos in víneam meam, et quod justum fúerit, dabo vobis. Illi autem abiérunt. Iterum autem éxiit circa sextam et nonam horam: et fecit simíliter. Circa undécimam vero éxiit, et invénit álios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiósi? Dicunt ei: Quia nemo nos condúxit. Dicit illis: Ite et vos in víneam meam. Cum sero autem factum esset, dicit dóminus víneæ procuratóri suo: Voca operários, et redde illis mercédem, incípiens a novíssimis usque ad primos. Cum veníssent ergo qui circa undécimam horam vénerant, accepérunt síngulos denários. Veniéntes autem et primi, arbitráti sunt, quod plus essent acceptúri: accepérunt autem et ipsi síngulos denários. Et accipiéntes murmurábant advérsus patremfamílias, dicéntes: Hi novíssimi una hora fecérunt et pares illos nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi et æstus. At ille respóndens uni eórum, dixit: Amíce, non facio tibi injúriam: nonne ex denário convenísti mecum? Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novíssimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, fácere? an óculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novíssimi primi, et primi novíssimi. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
Offertorium
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino, et psállere nómini tuo, Altíssime.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 30:17-18
Illúmina fáciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericórdia: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
Postcommunio
Fidéles tui, Deus, per tua dona firméntur: ut eadem et percipiéndo requírant, et quæréndo sine fine percípiant.
Per Dominum…
Dominica in Sexagesima
Introitus
Ps 43:23-26
Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem: quare fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram? adhæsit in terra venter noster: exsúrge, Dómine, ádjuva nos, et líbera nos.
Ps 43:2
Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis.
Glória Patri…
Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem: quare fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram? adhæsit in terra venter noster: exsúrge, Dómine, ádjuva nos, et líbera nos.
Oratio
Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra actióne confídimus: concéde propítius; ut, contra advérsa ómnia, Doctóris géntium protectióne muniámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 11:19-33; 12:1-9
Fratres: Libénter suffértis insipiéntes: cum sitis ipsi sapiéntes. Sustinétis enim, si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit. Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus in hac parte. In quo quis audet, - in insipiéntia dico - áudeo et ego: Hebræi sunt, et ego: Israëlítæ sunt, et ego: Semen Abrahæ sunt, et ego: Minístri Christi sunt, - ut minus sápiens dico - plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter. A Judæis quínquies quadragénas, una minus, accépi. Ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum, ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui: in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus: in labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti, in jejúniis multis, in frigóre et nuditáte: præter illa, quæ extrínsecus sunt, instántia mea cotidiána, sollicitúdo ómnium Ecclesiárum. Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror? Si gloriári opórtet: quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui est benedíctus in sǽcula, scit quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis, custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet: et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum, et sic effúgi manus ejus. Si gloriári opórtet - non éxpedit quidem, - véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quatuórdecim, - sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit - raptum hujúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio hujúsmodi hóminem, - sive in córpore, sive extra corpus néscio, Deus scit:- quóniam raptus est in paradisum: et audivit arcána verba, quæ non licet homini loqui. Pro hujúsmodi gloriábor: pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam, et si volúero gloriári, non ero insípiens: veritátem enim dicam: parco autem, ne quis me exístimet supra id, quod videt in me, aut áliquid audit ex me. Et ne magnitúdo revelatiónem extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ ángelus sátanæ, qui me colaphízet. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me: et dixit mihi: Súfficit tibi grátia mea: nam virtus in infirmitáte perfícitur. Libénter ígitur gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.
Graduale
Ps 82:19; 82:14
Sciant gentes, quóniam nomen tibi Deus: tu solus Altíssimus super omnem terram,
℣. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante fáciem venti.
Tractus
Ps 59:4; 59:6
Commovísti, Dómine, terram, et conturbásti eam.
℣. Sana contritiónes ejus, quia mota est.
℣. Ut fúgiant a fácie arcus: ut liberéntur elécti tui.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 8:4-15
In illo témpore: Cum turba plúrima convenírent, et de civitátibus properárent ad Jesum, dixit per similitúdinem: Exiit, qui séminat, semináre semen suum: et dum séminat, áliud cécidit secus viam, et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt illud. Et áliud cécidit supra petram: et natum áruit, quia non habébat humórem. Et áliud cécidit inter spinas, et simul exórtæ spinæ suffocavérunt illud. Et áliud cécidit in terram bonam: et ortum fecit fructum céntuplum. Hæc dicens, clamábat: Qui habet aures audiéndi, áudiat. Interrogábant autem eum discípuli ejus, quæ esset hæc parábola. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in parábolis: ut vidéntes non vídeant, et audiéntes non intéllegant. Est autem hæc parábola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, hi sunt qui áudiunt: déinde venit diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes salvi fiant. Nam qui supra petram: qui cum audíerint, cum gáudio suscípiunt verbum: et hi radíces non habent: qui ad tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. Quod autem in spinas cécidit: hi sunt, qui audiérunt, et a sollicitudínibus et divítiis et voluptátibus vitæ eúntes, suffocántur, et non réferunt fructum. Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et óptimo audiéntes verbum rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Offertorium
Ps 16:5; 16:6-7
Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te, Dómine.
Secreta
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, vivíficet nos semper et múniat.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 42:4
Introíbo ad altáre Dei, ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
Postcommunio
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas.
Per Dominum…
Dominica in Quinquagesima
Introitus
Ps 30:3-4
Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias: quóniam firmaméntum meum et refúgium meum es tu: et propter nomen tuum dux mihi eris, et enútries me.
Ps 30:2
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me.

Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: atque, a peccatórum vínculis absolútos, ab omni nos adversitáte custódi.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
1 Cor 13:1-13
Fratres: Si linguis hóminum loquar et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans aut cýmbalum tínniens. Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum, ita ut árdeam, caritátem autem non habuero, nihil mihi prodest. Cáritas patiens est, benígna est: cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. Cáritas numquam éxcidit: sive prophétiæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur. Ex parte enim cognóscimus, et ex parte prophetámus. Cum autem vénerit quod perféctum est, evacuábitur quod ex parte est. Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus. Quando autem factus sum vir, evacuávi quæ erant párvuli. Vidémus nunc per spéculum in ænígmate: tunc autem fácie ad fáciem. Nunc cognósco ex parte: tunc autem cognóscam, sicut et cógnitus sum. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.
Graduale
Ps 76:15; 76:16
Tu es Deus qui facis mirabília solus: notam fecísti in géntibus virtútem tuam.
℣. Liberásti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Israël et Joseph.
Tractus
Ps 99:1-2
Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia,
℣. Intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: scitóte, quod Dóminus ipse est Deus.
℣. Ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 18:31-43
In illo témpore: Assúmpsit Jesus duódecim, et ait illis: Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et consummabúntur ómnia, quæ scripta sunt per Prophétas de Fílio hominis. Tradétur enim Géntibus, et illudétur, et flagellábitur, et conspuétur: et postquam flagelláverint, occídent eum, et tértia die resúrget. Et ipsi nihil horum intellexérunt, et erat verbum istud abscónditum ab eis, et non intellegébant quæ dicebántur. Factum est autem, cum appropinquáret Jéricho, cæcus quidam sedébat secus viam, mendícans. Et cum audíret turbam prætereúntem, interrogábat, quid hoc esset. Dixérunt autem ei, quod Jesus Nazarénus transíret. Et clamávit, dicens: Jesu, fili David, miserére mei. Et qui præíbant, increpábant eum, ut tacéret. Ipse vero multo magis clamábat: Fili David, miserére mei. Stans autem Jesus, jussit illum addúci ad se. Et cum appropinquásset, interrogávit illum, dicens: Quid tibi vis fáciam? At ille dixit: Dómine, ut vídeam. Et Jesus dixit illi: Réspice, fides tua te salvum fecit. Et conféstim vidit, et sequebátur illum, magníficans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
Offertorium
Ps 118:12-13
Benedíctus es, Dómine, doce me justificatiónes tuas: in lábiis meis pronuntiávi ómnia judícia oris tui.
Secreta
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 77:29-30
Manducavérunt, et saturári sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis Dóminus: non sunt fraudáti a desidério suo.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui coeléstia aliménta percépimus, per hæc contra ómnia adversa muniámur.
Per Dominum…
Feria IV Cinerum
Benedictio cinerum
Antiphona.
Ps 68:17
Exáudi nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine.
Ps 68:2
Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
Glória Patri…
Exáudi nos, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice nos, Dómine.
Deinde Sacerdos in cornu Epistolæ, non vertens se ad populum, manibus junctis (quod servatur etiam in orationibus omnium benedictionum quoad manus junctas) dicit:
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, parce pæniténtibus, propitiáre supplicántibus: et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de coelis, qui bene ☩ dícat et sanctí ☩ ficet hos cíneres, ut sint remédium salúbre ómnibus nomen sanctum tuum humilíter implorántibus, ac semetípsos pro consciéntia delictórum suórum accusántibus, ante conspéctum divínæ cleméntiæ tuæ facínora sua deplorántibus, vel sereníssimam pietátem tuam supplíciter obnixéque flagitántibus: et præsta per invocatiónem sanctíssimi nóminis tui; ut, quicúmque per eos aspérsi fúerint, pro redemptióne peccatórum suórum, córporis sanitátem et ánimæ tutélam percípiant. Per Christum, Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Orémus.
Deus, qui non mortem, sed pæniténtiam desíderas peccatórum: fragilitátem condiciónis humánæ benigníssime réspice; et hos cíneres, quos, causa proferéndæ humilitátis atque promeréndæ véniæ, capítibus nostris impóni decérnimus, bene ☩ dícere pro tua pietáte dignáre: ut, qui nos cínerem esse, et ob pravitátis nostræ deméritum in púlverem reversúros cognóscimus; peccatórum ómnium véniam, et praemia pæniténtibus repromíssa, misericórditer cónsequi mereámur. Per Christum, Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Orémus.
Deus, qui humiliatióne flécteris, et satisfactióne placáris: aurem tuæ pietátis inclína précibus nostris; et capítibus servórum tuórum, horum cínerum aspersióne contáctis, effúnde propítius grátiam tuæ benedictiónis: ut eos et spíritu compunctiónis répleas et, quæ juste postuláverint, efficáciter tríbuas; et concéssa perpétuo stabilíta et intácta manére decérnas. Per Christum, Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui Ninivítis, in cínere et cilício pæniténtibus, indulgéntiæ tuæ remédia præstitísti: concéde propítius; ut sic eos imitémur hábitu, quaténus véniæ prosequámur obténtu.
Per Christum, Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Postea Celebrans, imposito incenso in thuribulo, ter aspergit cineres aqua benedícta, dicendo Antiphonam Aspérges, sine cantu et sine Psalmo, et ter adolet incenso. Deinde dignior Sacerdos ex Clero accedens ad Altare, imponit cineres Celebranti non genuflexo. Si vero non adsit alius Sacerdos, ipsemet Celebrans, genibus flexis coram Altari, sibi ipsi cineres imponit in capite, nihil dicens, et cantatur statim a choro:
Antiphona.
Joel 2:13
Immutémur habitu, in cínere et cilício: jejunémus, et plorémus ante Dóminum: quia multum miséricors est dimíttere peccáta nostra Deus noster.
Alia Antiph.
Joel 2:17
Inter vestíbulum et altáre plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne claudas ora canéntium te, Dómine.
Responsorium
Esther 13; Joel 2
Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne, subito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pæniténtiæ, et inveníre non póssimus. Atténde, Dómine, et miserére: quia peccávimus tibi,
Ps 78:9
Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos. Atténde, Dómine,
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Atténde, Dómine.
Sacerdos vero, dum cantantur Antiphonæ et Responsorium, detecto capite, primo imponit cineres digniori Sacerdoti, a quo ipse accepit, deinde Ministris paratis, genibus flexis coram Altari, dicens:
Genesis 3:19
Memento, homo, quia pulvis es, et in púlverem revertéris.
Postea veniunt alii, primo Clerus per ordinem, deinde populus: et genibus flexis ante Altare, singulatim recipiunt cinerem a Sacerdote, ut dictum est de Ministris. Completa cinerum impositione, Sacerdos dicit:
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre jejúniis: ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Christum, Dóminum nostrum. R. Amen.
Introitus
Sap 11:24 11:25; 11:27
Miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam et parcens illis: quia tu es Dóminus, Deus noster
Ps 56:2
Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea.
Glória Patri…
Miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam et parcens illis: quia tu es Dóminus, Deus noster
Oratio
Præsta, Dómine, fidélibus tuis: ut jejuniórum veneránda sollémnia, et cóngrua pietáte suscípiant, et secúra devotióne percúrrant.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Joélis Prophétæ
Joël 2:12-19
Hæc dicit Dóminus: Convertímini ad me in toto corde vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu. Et scíndite corda vestra, et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum, Deum vestrum: quia benígnus et miséricors est, pátiens, et multæ misericórdiæ, et præstábilis super malítia. Quis scit, si convertátur, et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem, sacrifícium et libámen Dómino, Deo vestro? Cánite tuba in Sion, sanctificáte jejúnium, vocáte coetum, congregáte pópulum, sanctificáte ecclésiam, coadunáte senes, congregáte parvulos et sugéntes úbera: egrediátur sponsus de cubíli suo, et sponsa de thálamo suo. Inter vestíbulum et altare plorábunt sacerdótes minístri Dómini, et dicent: Parce, Dómine, parce pópulo tuo: et ne des hereditátem tuam in oppróbrium, ut dominéntur eis natiónes. Quare dicunt in pópulis: Ubi est Deus eórum? Zelátus est Dóminus terram suam, et pepércit pópulo suo. Et respóndit Dóminus, et dixit populo suo: Ecce, ego mittam vobis fruméntum et vinum et óleum, et replebímini eis: et non dabo vos ultra oppróbrium in géntibus: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 56:2; 56:4
Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea.
℣. Misit de coelo, et liberávit me, dedit in oppróbrium conculcántes me.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrarum antiquarum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, libera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 6:16-21
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum jejunátis, nolíte fíeri, sicut hypócritæ, tristes. Extérminant enim fácies suas, ut appáreant homínibus jejunántes. Amen, dico vobis, quia recepérunt mercédem suam. Tu autem, cum jejúnas, unge caput tuum, et fáciem tuam lava, ne videáris homínibus jejúnans, sed Patri tuo, qui est in abscóndito: et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi. Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra: ubi ærúgo et tínea demolítur: et ubi fures effódiunt et furántur. Thesaurizáte autem vobis thesáuros in coelo: ubi neque ærúgo neque tínea demolítur; et ubi fures non effódiunt nec furántur. Ubi enim est thesáurus tuus, ibi est et cor tuum.
Offertorium
Ps 29:2-3
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me: Dómine, clamávi ad te, et sanásti me.
Secreta
Fac nos, quǽsumus, Dómine, his munéribus offeréndis conveniénter aptári: quibus ipsíus venerábilis sacraménti celebrámus exórdium.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 1:2 et 3.
Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo.
Postcommunio
Percépta nobis, Dómine, prǽbeant sacraménta subsídium: ut tibi grata sint nostra jejúnia, et nobis profíciant ad medélam.
Per Dominum…
Super populum
Deinde Sacerdos absolute dicit:
Oratio super populum
Orémus.
Et Diaconus, si in officio Diaconatus serviat versus ad populum, junctis manibus, dicit. Alioquin ipse Sacerdos, stans in eodem loco ante librum, et non vertens se ad populum.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Inclinántes se, Dómine, majestáti tuæ, propitiátus inténde: ut, qui divíno múnere sunt refécti, coeléstibus semper nutriántur auxíliis.
Per Dominum…
Feria V post Cineres
Introitus
Ps 54:17-20; 54:23
Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi, et humiliávit eos, qui est ante sǽcula et manet in ætérnum: jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet.
Ps 54:2-3
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde mihi et exáudi me.

Deus, qui culpa offénderis, pæniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is 38:1-6
In diébus illis: Ægrotávit Ezechías usque ad mortem: et introívit ad eum Isaías fílius Amos Prophéta, et dixit ei: Hæc dicit Dóminus: Dispóne dómui tuæ, quia moriéris tu, et non vives. Et convértit Ezechías fáciem suam ad paríetem, et orávit ad Dóminum, et dixit: Obsecro, Dómine, meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte et in corde perfécto, et, quod bonum est in óculis tuis, fécerim. Et flevit Ezechías fletu magno. Et factum est verbum Dómini ad Isaíam, dicens: Vade, et dic Ezechíæ: Hæc dicit Dóminus, Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrimas tuas: ecce, ego adjíciam super dies tuos quíndecim annos: et de manu regis Assyriórum éruam te et civitátem istam, et prótegam eam, ait Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 54:23, 17, 18 et 19.
Jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet.
℣. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 8:5-13
In illo témpore: Cum introísset Jesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus: Ego véniam et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen, dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade, et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.
Offertorium
Ps 24:1-3
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 50:21
Acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes et holocáusta, super altáre tuum, Dómine.
Postcommunio
Cœléstis doni benedictióne percépta: súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur; ut hoc idem nobis et sacraménti causa sit et salútis.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Parce, Dómine, parce populo tuo: ut, dignis flagellatiónibus castigátus, in tua miseratióne respíret.
Per Dominum…
Feria VI post Cineres
Introitus
Ps 29:11.
Audívit Dóminus, et misértus est mihi: Dóminus factus est adjútor meus.
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Audívit Dóminus, et misértus est mihi: Dóminus factus est adjútor meus.
Oratio
Inchoáta jejúnia, quǽsumus, Dómine, benígno favore proséquere: ut observántiam, quam corporáliter exhibémus, méntibus étiam sincéris exercére valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Isa 58:1-9
Hæc dicit Dóminus Deus: Clama, ne cesses: quasi tuba exálta vocem tuam: et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Jacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt: quasi gens, quæ justítiam fécerit, et judícium Dei sui non derelíquerit: rogant me judícia justítiæ: appropinquáre Deo volunt. Quare jejunávimus, et non aspexísti: humiliávimus ánimas nostras, et nescísti? Ecce, in die jejúnii vestri invénitur volúntas vestra, et omnes debitóres vestros repétitis. Ecce, ad lites et contentiónes jejunátis, et percútitis pugno ímpie. Nolíte jejunáre sicut usque ad hanc diem, ut audiátur in excélso clamor vester. Numquid tale est jejúnium, quod elégi, per diem afflígere hóminem ánimam suam? numquid contorquére quasi círculum caput suum, et saccum et cínerem stérnere? numquid istud vocábis jejúnium, et diem acceptábilem Dómino? Nonne hoc est magis jejúnium quod elégi? dissólve colligatiónes impietátis, solve fascículos depriméntes: dimítte eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne onus dirúmpe. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam: cum víderis nudum, operi eum, et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam justítia tua, et glória Dómini cólligete. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet: clamábis, et dicet: Ecce, adsum. Quia miséricors sum, Dóminus, Deus tuus.
Graduale
Ps 26:4
Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini,
℣. Ut vídeam voluptátem Dómini, et prótegar a templo sancto ejus.
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrarum antiquarum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, libera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 5:43-48; 6:1-4
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Audístis, quia dictum est: Diliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cœlis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injústos. Si enim dilígitis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cœléstis perféctus est. Atténdite, ne justítiam vestram faciátis coram homínibus, ut videámini ab eis: alióquin mercédem non habébitis apud Patrem vestrum, qui in cœlis est. Cum ergo facis eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritæ fáciunt in synagógis et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Amen, dico vobis, recepérunt mercédem suam. Te autem faciénte eleemósynam, nésciat sinístra tua, quid fáciat déxtera tua, ut sit eleemósyna tua in abscóndito, et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.
Offertorium
Ps 118:154; 118:125
Dómine, vivífica me secúndum elóquium tuum: ut sciam testimónia tua.
Secreta
Sacrifícium, Dómine, observántiæ quadragesimális, quod offérimus, præsta, quǽsumus: ut tibi et mentes nostras reddat accéptas, et continéntiæ promptióris nobis tríbuat facultátem.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 2:11-12
Servite Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre: apprehéndite disciplínam, ne pereátis de via justa.
Postcommunio
Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde: ut, quos uno pane cœlésti satiásti, tua fácias pietáte concórdes.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Tuére, Dómine, pópulum tuum et ab ómnibus peccátis cleménter emúnda: quia nulla ei nocébit advérsitas, si nulla ei dominétur iníquitas.
Per Dominum…
Sabbato post Cineres
Introitus
Ps 29:11.
Audívit Dóminus, et misértus est mihi: Dóminus factus est adjútor meus.
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Audívit Dóminus, et misértus est mihi: Dóminus factus est adjútor meus.
Oratio
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et concéde; ut hoc sollémne jejúnium, quod animábus corporibúsque curándis salúbriter institútum est, devóto servítio celebrémus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Isa 58:9-14
Hæc dicit Dóminus Deus: Si abstúleris de médio tui caténam, et desíeris exténdere dígitum, et loqui quod non prodest. Cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriétur in ténebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies. Et réquiem tibi dabit Dóminus semper, et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit, et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum, cujus non defícient aquæ. Et ædificabúntur in te desérta sæculórum: fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis: et vocáberis ædificátor sépium, avértens sémitas in quiétem. Si avérteris a sábbato pedem tuum, fácere voluntátem tuam in die sancto meo, et vocáveris sábbatum delicátum, et sanctum Dómini gloriósum, et glorificáveris eum, dum non facis vias tuas, et non invénitur volúntas tua, ut loquáris sermónem: tunc delectáberis super Dómino: et sustóllam te super altitúdines terræ, et cibábo te hereditáte Jacob, patris tui. Os enim Dómini locútum est.
Graduale
Ps 26:4
Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini,
℣. Ut vídeam voluptátem Dómini, et prótegar a templo sancto ejus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc 6:47-56
In illo témpore: Cum sero esset, erat navis in médio mari, et Jesus solus in terra. Et videns discípulos suos laborántes in remigándo - erat enim ventus contrárius eis, - et circa quartam vigíliam noctis venit ad eos ámbulans supra mare: et volébat præteríre eos. At illi, ut vidérunt eum ambulántem supra mare, putavérunt phantásma esse, et exclamavérunt. Omnes enim vidérunt eum, et conturbáti sunt. Et statim locútus est cum eis, et dixit eis: Confídite, ego sum, nolíte timére. Et ascéndit ad illos in navim, et cessávit ventus. Et plus magis intra se stupébant: non enim intellexérunt de pánibus: erat enim cor eórum obcæcátum. Et cum transfretássent, venérunt in terram Genésareth, et applicuérunt. Cumque egréssi essent de navi, contínuo cognovérunt eum: et percurréntes univérsam regiónem illam, cœpérunt in grabátis eos, qui se male habébant, circumférre ubi audiébant eum esse. Et quocúmque introíbat, in vicos vel in villas aut civitátes, in platéis ponébant infírmos, et deprecabántur eum, ut vel fímbriam vestiménti ejus tángerent: et quotquot tangébant eum, salvi fiébant.
Offertorium
Ps 118:154; 118:125
Dómine, vivífica me secúndum elóquium tuum: ut sciam testimónia tua.
Secreta
Súscipe, Dómine, sacrifícium, cujus te voluísti dignánter immolatióne placári: præsta, quǽsumus; ut, hujus operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostræ mentis offerámus afféctum.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 2:11-12
Servite Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre: apprehéndite disciplínam, ne pereátis de via justa.
Postcommunio
Cœléstis vitæ múnere vegetáti, quǽsumus, Dómine: ut, quod est nobis in præsénti vita mystérium, fiat æternitátis auxílium.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Fidéles tui, Deus, per tua dona firméntur: ut éadem et percipiéndo requírant, et quæréndo sine fine percípiant.
Per Dominum…
Dominica I in Quadragesimæ
Introitus
Ps 90:15; 90:16
Invocábit me, et ego exáudiam eum: erípiam eum, et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum.
Ps 90:1
Qui hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cœli commorábitur.
Glória Patri…
Invocábit me, et ego exáudiam eum: erípiam eum, et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum.
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam ánnua quadragesimáli observatióne puríficas: præsta famíliæ tuæ; ut, quod a te obtinére abstinéndo nítitur, hoc bonis opéribus exsequátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 6:1-10.
Fratres: Exhortámur vos, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Ait enim: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adjúvi te. Ecce, nunc tempus acceptábile, ecce, nunc dies salútis. Némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum: sed in ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris: per glóriam et ignobilitátem: per infámiam et bonam famam: ut seductóres et veráces: sicut qui ignóti et cógniti: quasi moriéntes et ecce, vívimus: ut castigáti et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.
Graduale
Ps 90:11-12
Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
℣. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
Tractus
Ps 90:1-7; 90:11-16
Qui hábitat in adjutório Altíssimi, in protectióne Dei cœli commorántur.
℣. Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu et refúgium meum: Deus meus, sperábo in eum.
℣. Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium et a verbo áspero.
℣. Scápulis suis obumbrábit tibi, et sub pennis ejus sperábis.
℣. Scuto circúmdabit te véritas ejus: non timébis a timóre noctúrno.
℣. A sagítta volánte per diem, a negótio perambulánte in ténebris, a ruína et dæmónio meridiáno.
℣. Cadent a látere tuo mille, et decem mília a dextris tuis: tibi autem non appropinquábit.
℣. Quóniam Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
℣. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum,
℣. Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem.
℣. Quóniam in me sperávit, liberábo eum: prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum,
℣. Invocábit me, et ego exáudiam eum: cum ipso sum in tribulatióne,
℣. Erípiam eum et glorificábo eum: longitúdine diérum adimplébo eum, et osténdam illi salutáre meum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 4:1-11
In illo témpore: Ductus est Jesus in desértum a Spíritu, ut tentarétur a diábolo. Et cum jejunásset quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, postea esúriit. Et accédens tentátor, dixit ei: Si Fílius Dei es, dic, ut lápides isti panes fiant. Qui respóndens, dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei. Tunc assúmpsit eum diábolus in sanctam civitátem, et státuit eum super pinnáculum templi, et dixit ei: Si Fílius Dei es, mitte te deórsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandávit de te, et in mánibus tollent te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum. Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum, Deum tuum. Iterum assúmpsit eum diábolus in montem excélsum valde: et ostendit ei ómnia regna mundi et glóriam eórum, et dixit ei: Hæc ómnia tibi dabo, si cadens adoráveris me. Tunc dicit ei Jesus: Vade, Sátana; scriptum est enim: Dóminum, Deum tuum, adorábis, et illi soli sérvies. Tunc relíquit eum diábolus: et ecce, Angeli accessérunt et ministrábant ei.
Offertorium
Ps 90:4-5
Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus, et sub pennis ejus sperábis: scuto circúmdabit te véritas ejus.
Secreta
Sacrifícium quadragesimális inítii sollémniter immolámus, te, Dómine, deprecántes: ut, cum epulárum restrictióne carnálium, a noxiis quoque voluptátibus temperémus.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 90:4-5
Scápulis suis obumbrábit tibi Dóminus, et sub pennis ejus sperábis: scuto circúmdabit te véritas ejus.
Postcommunio
Tui nos, Dómine, sacraménti libátio sancta restáuret: et a vetustáte purgátos, in mystérii salutáris fáciat transíre consórtium.
Per Dominum…
Feria II infra Hebd I Quadragesimæ
Introitus
Ps 122:2
Sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum: ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nobis: miserére nobis, Dómine, miserére nobis.
Ps 122:1
Ad te levávi óculos meos: qui hábitas in cœlis,
Glória Patri…
Sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum: ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nobis: miserére nobis, Dómine, miserére nobis.
Oratio
Convérte nos, Deus, salutáris noster: et, ut nobis jejúnium quadragesimále profíciat, mentes nostras cœléstibus ínstrue disciplínis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech 34:11-16
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego ipse requíram oves meas, et visitábo eas. Sicut vísitat pastor gregem suum in die, quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum: sic visitábo oves meas, et liberábo eas de ómnibus locis, in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis. Et edúcam eas de pópulis, et congregábo eas de terris, et indúcam eas in terram suam: et pascam eas in móntibus Israël, in rivis, et in cunctis sédibus terræ. In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis Israël erunt páscua eárum: ibi requiéscent in herbis viréntibus, et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israël. Ego pascam oves meas, et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. Quod períerat, requíram; et quod abjéctum erat, redúcam; et quod confractum fúerat, alligábo; et quod infírmum fúerat, consolidábo; et quod pingue et forte, custódiam: et pascam illas in judício, dicit Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 83:10; 83:9
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos.
℣. Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Matthǽum
Matt 25:31-46
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Fílius hóminis in majestáte sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedébit super sedem majestátis suæ: et congregabúntur ante eum omnes gentes, et separábit eos ab ínvicem, sicut pastor ségregat oves ab hædis: et státuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinístris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris ejus erunt: Veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum a constitutióne mundi. Esurívi enim, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me; nudus, et cooperuístis me; infírmus, et visitástis me; in cárcere eram, et venístis ad me. Tunc respondébunt ei justi, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, et pávimus te; sitiéntem, et dedimus tibi potum? quando autem te vídimus hóspitem, et collégimus te? aut nudum, et cooperúimus te? aut quando te vídimus infírmum, aut in cárcere, et vénimus ad te? Et respóndens Rex, dicet illis: Amen, dico vobis: quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis. Tunc dicet et his, qui a sinístris erunt: Discédite a me, maledícti, in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo et ángelis ejus. Esurívi enim, et non dedístis mihi manducáre; sitívi, et non dedístis mihi potum; hospes eram, et non collegístis me; nudus, et non cooperuístis me; infírmus et in cárcere, et non visitástis me. Tunc respondébunt ei et ipsi, dicéntes: Dómine, quando te vídimus esuriéntem, aut sitiéntem, aut hóspitem, aut nudum, aut infírmum, aut in cárcere, et non ministrávimus tibi? Tunc respondébit illis, dicens: Amen, dico vobis: Quámdiu non fecístis uni de minóribus his, nec mihi fecístis. Et ibunt hi in supplícium ætérnum: justi autem in vitam ætérnam.
Offertorium
Ps 118:18; 118:26; 118:73
Levábo óculos meos, et considerábo mirabília tua, Dómine, ut dóceas me justítias tuas: da mihi intelléctum, et discam mandáta tua.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, obláta sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Matt 25:40; 25:34
Amen, dico vobis: quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis: veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio sǽculi.
Postcommunio
Salutáris tui, Dómine, múnere satiáti, súpplices exorámus: ut, cujus lætámur gustu, renovémur efféctu.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Absólve, quǽsumus, Dómine, nostrórum víncula peccatórum: et, quidquid pro eis merémur, propitiátus avérte.
Per Dominum…
Feria III infra Hebd I Quadragesimæ
Introitus
Ps 89:1; 89:2
Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie: a sǽculo et in sǽculum tu es.
Ps 89:2
Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus.
Glória Patri…
Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie: a sǽculo et in sǽculum tu es.
Oratio
Réspice, Dómine, famíliam tuam: et præsta; ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 55:6-11
In diébus illis: Locútus est Isaías Prophéta, dicens: Quǽrite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum: et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum: quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitationes meæ cogitatiónes vestræ: neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cœli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Et quómodo descéndit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et panem comedénti: sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo: non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque volui, et prosperábitur in his, ad quæ misi illud: ait Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 140:2
Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine,
℣. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 21:10-17
In illo témpore: Cum intrásset Jesus Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic? Pópuli autem dicébant: Hic est Jesus Prophéta a Názareth Galilǽæ. Et intrávit Jesus in templum Dei, et ejiciébat omnes vendéntes, et eméntes in templo; et mensas nummulariórum et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et accessérunt ad eum cæci et claudi in templo: et sanávit eos. Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília, quæ fecit, et púeros clamantes in templo, et dicéntes: Hosánna fílio David: indignáti sunt, et dixérunt ei: Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legístis: Quia ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem? Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam: ibíque mansit.
Offertorium
Ps 30:15-16
In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
Secreta
Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et a cunctis nos defénde perículis.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 4:2
Cum invocárem te, exaudísti me, Deus justítiæ meæ: in tribulatióne dilatásti me: miserére mihi, Dómine, et exáudi oratiónem meam.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super Populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Ascéndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam.
Per Dominum…
Feria IV Quatuor Temporum Quadragesimæ
Introitus
Ps 24:6; 24:3; 24:22
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris.
Ps 24:1-2
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam.

Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: et contra cuncta nobis adversántia, déxteram tuæ majestátis exténde.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Exodi
Exod 24:12-18
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: Ascénde ad me in montem, et esto ibi: dabóque tibi tábulas lapídeas, et legem ac mandáta quæ scripsi: ut dóceas fílios Israël. Surrexérunt Moyses et Josue miníster ejus: ascendénsque Moyses in montem Dei, senióribus ait: Exspectáte hic, donec revertámur ad vos. Habétis Aaron et Hur vobíscum: si quid natum fúerit quæstiónis, referétis ad eos. Cumque ascendísset Moyses, opéruit nubes montem, et habitávit glória Dómini super Sínai, tegens illum nube sex diébus: séptimo autem die vocávit eum de médio calíginis. Erat autem spécies glóriæ Dómini, quasi ignis ardens super vérticem montis; in conspéctu filiórum Israël. Ingressúsque Móyses médium nébulæ, ascéndit in montem: et fuit ibi quadragínta diébus et quadragínta nóctibus.
Deo gratias.
Graduale
Ps 24:17-18
Tribulatiónes cordis mei dilatátæ sunt: de necessitátibus meis éripe me, Dómine.
℣. Vide humilitátem meam, et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea.
Oratio
Devotiónem pópuli tui, quǽsumus, Dómine, benígnus inténde: ut, qui per abstinéntiam macerántur in córpore, per fructum boni óperis reficiántur in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Regum
3 Reg 19:3-8
In diébus illis: Venit Elías in Bersabée Juda, et dimísit ibi púerum suum, et perréxit in desértum, viam uníus diéi. Cumque venísset, et sedéret subter unam juníperum, petívit ánimæ suæ, ut morerétur, et ait: Súfficit mihi, Dómine, tolle ánimam meam: neque enim mélior sum quam patres mei. Projecítque se, et obdormívit in umbra juníperi: et ecce, Angelus Dómini tétigit eum, et dixit illi: Surge et cómede. Respéxit, et ecce ad caput suum subcinerícius panis, et vas aquæ: comédit ergo et bibit, et rursum obdormívit. Reversúsque est Angelus Dómini secundo, et tétigit eum, dixítque illi: Surge, cómede: grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexísset, comédit et bibit, et ambulávit in fortitúdine cibi illíus quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, usque ad montem Dei Horeb.
Graduale
Ps 24:17; 24:18; 24:1-4
De necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea.
℣. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei.
℣. Etenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur: confundántur omnes faciéntes vana.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 12:38-50
In illo témpore: Respondérunt Jesu quidam de scribis et pharisǽis, dicéntes: Magíster, vólumus a te signum vidére. Qui respóndens, ait illis: Generátio mala et adúltera signum quærit: et signum non dábitur ei, nisi signum Jonæ Prophétæ. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diébus et tribus nóctibus: sic erit Fílius hóminis in corde terræ tribus diébus et tribus nóctibus. Viri Ninivítæ surgent in judício cum generatióne ista, et condemnábunt eam: quia pæniténtiam egérunt in prædicatióne Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic. Regína Austri surget in judício cum generatióne ista, et condemnábit eam: quia venit a fínibus terræ audire sapiéntiam Salomónis. Et ecce plus quam Sálomon hic. Cum autem immúndus spíritus exíerit ab hómine, ámbulat per loca árida, quærens réquiem, et non invénit. Tunc dicit: Revértar in domum meam, unde exívi. Et véniens invénit eam vacántem, scopis mundátam, et ornátam. Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et intrántes hábitant ibi: et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Sic erit et generatióni huic péssimæ. Adhuc eo loquénte ad turbas, ecce, Mater ejus et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce, mater tua et fratres tui foris stant, quæréntes te. At ipse respóndens dicénti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et exténdens manum in discípulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est.
Offertorium
Ps 118:47; 118:48
Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, placatiónis offérimus: ut et delícta nostra miserátus absólvas, et nutántia corda tu dírigas.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 5:2-4
Intéllege clamórem meum: inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.
Postcommunio
Tui, Dómine, perceptióne sacraménti, et a nostris mundémur occúltis, et ab hóstium liberémur insídiis.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
℣. Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, lúmine tuæ claritátis illústra: ut vidére possímus, quæ agénda sunt; et, quæ recta sunt, ágere valeámus.
Per Dominum…
Feria V infra Hebd I Quadragesimæ
Introitus
Ps 95:6
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius.
Ps 95:1
Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.
Glória Patri…
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius.
Oratio
Devotiónem pópuli tui, quǽsumus, Dómine, benígnus inténde: ut, qui per abstinéntiam macerántur in córpore, per fructum boni óperis reficiántur in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech 18:1-9
In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me, dicens: Quid est, quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël, dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Israël. Ecce, omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est: ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur. Et vir si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam, in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël: et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit: et hóminem non contristáverit: pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte avértent manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum: in præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem: hic justus est, vita vivet, ait Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 16:8; 16:2
Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me.
℣. De vultu tuo judícium meum pródeat: óculi tui vídeant æquitátem.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 15:21-28
In illo témpore: Egréssus Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. Et ecce, múlier Chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: Miserére mei, Dómine, fili David: fília mea male a dæmónio vexátur. Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum, dicéntes: Dimítte eam; quia clamat post nos. Ipse autem respóndens, ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël. At illa venit, et adorávit eum, dicens: Dómine, ádjuva me. Qui respóndens, ait: Non est bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. At illa dixit: Etiam, Dómine: nam et catélli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominórum suórum. Tunc respóndens Jesus, ait illi: O múlier, magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis. Et sanáta est fília ejus ex illa hora.
Offertorium
Ps 33:8-9
Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.
Secreta
Sacrifícia, Dómine, quǽsumus, propénsius ista nos salvent, quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Joann 6:52
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.
Postcommunio
Tuórum nos, Dómine, largitáte donórum, et temporálibus attólle præsídiis, et rénova sempitérnis.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
℣. Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Da, quǽsumus, Dómine, pópulis christiánis: et, quæ profiténtur, agnóscere, et cœléste munus dilígere, quod frequéntant.
Per Dominum…
Feria VI Quattuor Temporum Quadragesimæ
Introitus
Ps 24:17; 24:18
De necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea.
Ps 24:1-2
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam.
Glória Patri…
De necessitátibus meis éripe me, Dómine: vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea.
Oratio
Esto, Dómine, propítius plebi tuæ: et, quam tibi facis esse devótam, benígno réfove miserátus auxílio.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech 18:20-28
Hæc dicit Dóminus Deus: Anima, quæ peccáverit, ipsa moriétur: fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii: justítia justi super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum. Si autem ímpius égerit pæniténtiam ab ómnibus peccátis suis, quæ operátus est, et custodíerit ómnia præcépta mea, et fécerit judícium et justítiam: vita vivet, et non moriétur. Omnium iniquitátum ejus, quas operátus est, non recordábor: in justítia sua, quam operátus est, vivet. Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis, et vivat? Si autem avérterit se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes, quas operári solet ímpius, numquid vivet? omnes justítiæ ejus, quas fécerat, non recordabúntur: in prævaricatióne, qua prævaricátus est, et in peccáto suo, quod peccávit, in ipsis moriétur. Et dixístis: Non est æqua via Dómini. Audíte ergo, domus Israël: Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Cum enim avérterit se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem, moriétur in eis: in injustítia, quam operátus est, moriétur. Et cum avérterit se ímpius ab impietáte sua, quam operátus est, et fécerit judícium et justítiam: ipse ánimam suam vivificábit. Consíderans enim, et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis, quas operátus est, vita vivet, et non moriétur, ait Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 85:2; 85:6
Salvum fac servum tuum. Deus meus, sperántem in te.
℣. Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 5:1-15
In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiébat, a quacúmque detinebátur infirmitáte. Erat autem quidam homo ibi, trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset Jesus jacéntem, et cognovísset, quia jam multum tempus habéret, dicit ei: Vis sanus fíeri? Respóndit ei lánguidus: Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam: dum vénio enim ego, álius ante me descéndit. Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabátum tuum, et ámbula. Et statim sanus factus est homo ille: et sústulit grabátum suum, et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo. Dicébant ergo Judǽi illi, qui sanátus fúerat: Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum. Respóndit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabátum tuum, et ámbula. Interrogavérunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabátum tuum et ámbula? Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat, quis esset. Jesus enim declinávit a turba constitúta in loco. Póstea invénit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce, sanus factus es: jam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat. Abiit ille homo, et nuntiávit Judǽis, quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
Offertorium
Ps 102:2; 102:5
Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes ejus: et renovábitur, sicut áquilæ, juvéntus tua.
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera nostris obláta servítiis: et tua propítius dona sanctífica.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 6:11
Erubéscant et conturbéntur omnes inimíci mei: avertántur retrórsum, et erubéscant valde velóciter.
Postcommunio
Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Exáudi nos, miséricors Deus: et méntibus nostris grátiæ tuæ lumen osténde.
Per Dominum…
Sabbato Quattuor Temporum Quadragesimæ
Introitus
Ps 87:3
Intret orátio mea in conspéctu tuo: inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.
Ps 87:2
Dómine, Deus salútis meæ: in die clamávi, et nocte coram te.
Glória Patri…
Intret orátio mea in conspéctu tuo: inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.
Oratio
Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: atque ab eo flagélla tuæ iracúndiæ cleménter avérte.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Deuteronómii
Deut 26:12-19
In diébus illis: Locútus est Móyses ad pópulum, dicens: Quando compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, loquéris in conspéctu Dómini, Dei tui: Abstuli, quod sanctificátum est de domo mea, et dedi illud levítæ et ádvenæ et pupíllo ac víduæ, sicut jussísti mihi: non præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui. Obœdívi voci Dómini, Dei mei, et feci ómnia, sicut præcepísti mihi. Réspice de sanctuário tuo et de excélso cœlórum habitáculo, et benedic pópulo tuo Israël, et terræ, quam dedísti nobis, sicut jurásti pátribus nostris, terræ lacte et melle manánti. Hódie Dóminus, Deus tuus, præcépit tibi, ut fácias mandáta hæc atque judícia: et custódias et ímpleas ex toto corde tuo et ex tota ánima tua. Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus, et ámbules in viis ejus, et custódias cæremónias illíus et mandáta atque judícia, et obœ́dias ejus império. Et Dóminus elégit te hódie, ut sis ei pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia præcépta illíus: et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus, quas creávit in laudem et nomen et glóriam suam: ut sis pópulus sanctus Dómini, Dei tui, sicut locútus est.
Deo gratias.
Graduale
Ps 78:9; 78:10
Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Oratio
Protéctor noster, áspice, Deus: ut, qui malórum nostrórum póndere prémimur, percépta misericórdia, líbera tibi mente famulémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Deuteronómii
Deut 11:22-25
In diébus illis: Dixit Móyses fíliis Israël: Si custodiéritis mandáta, quæ ego præcípio vobis, et fecéritis ea, ut diligátis Dóminum, Deum vestrum, et ambulétis in ómnibus viis ejus, adhæréntes ei, dispérdet Dóminus omnes gentes istas ante fáciem vestram, et possidébitis eas, quæ majóres et fortióres vobis sunt. Omnis locus quem calcáverit pes vester, vester erit. A desérto et a Líbano, a flúmine magno Euphráte usque ad mare Occidentále, erunt términi vestri. Nullus stabit contra vos: terrórem vestrum et formídinem dabit Dóminus, Deus vester, super omnem terram, quam calcatúri estis, sicut locútus est vobis Dóminus, Deus vester.
Deo gratias.
Graduale
Ps 83:10; 83:9
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos.
℣. Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.
Oratio
Adésto, quǽsumus, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut esse, te largiénte, mereámur et inter próspera húmiles, et inter advérsa secúri.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Machabæórum
2 Mach 1:23-26; 1:27
In diébus illis: Oratiónem faciébant omnes sacerdótes, dum consummarétur sacrifícium, Jónatha inchoánte, céteris autem respondéntibus. Et Nehemíæ erat orátio hunc habens modum: Dómine Deus, ómnium Creátor, terríbilis et fortis, justus et miséricors, qui solus es bonus rex, solus præstans, solus justus et omnípotens et ætérnus, qui líberas Israël de omni malo, qui fecísti patres eléctos et sanctificásti eos: áccipe sacrifícium pro univérso pópulo tuo Israël, et custódi partem tuam et sanctífica: ut sciant gentes, quia tu es Deus noster.
Deo gratias.
Graduale
Ps 89:13; 89:1
Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos.
℣. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.
Oratio
Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pro tui nóminis glória misericórditer liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 36:1-10
Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum: et immítte timórem tuum super gentes, quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant, quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua. Alleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis, ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, quóniam non est Deus præter te, Dómine. Innova signa et immúta mirabília. Glorífica manum et bráchium dextrum. Excita furórem et effúnde iram. Tolle adversárium et afflíge inimícum. Festína tempus et meménto finis, ut enárrent mirabília tua, Dómine, Deus noster.
Deo gratias.
Graduale
Ps 140:2
Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine.
℣. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Oratio
Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni, et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ
Dan 3:47-51
In diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem de Chaldǽis, minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:
Hymnus
Dan 3:52-59
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in sǽcula.
Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Benedícant te coeli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in sǽcula.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Oratio
Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
1 Thess 5:14-23
Fratres: Rogámus vos, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infirmos, patiéntes estóte ad omnes. Vidéte, ne quis malum pro malo alícui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes. Semper gaudéte. Sine intermissióne oráte. In ómnibus grátias ágite: hæc est enim volúntas Dei in Christo Jesu in ómnibus vobis. Spíritum nolíte exstínguere. Prophetías nolíte spérnere. Omnia autem probáte: quod bonum est tenéte. Ab omni spécie mala abstinéte vos. Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla, in advéntu Dómini nostri Jesu Christi servétur.
Graduale
Ps 116:1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli.
℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 17:1-9
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
Offertorium
Ps 87:2-3
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
Secreta
Præséntibus sacrifíciis, quǽsumus, Dómine, jejúnia nostra sanctífica: ut, quod observántia nostra profitétur extrínsecus, intérius operétur.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 7:2
Dómine, Deus meus, in te sperávi: líbera me ab ómnibus persequéntibus me, et éripe me.
Postcommunio
Sanctificatiónibus tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Fidéles tuos, Deus, benedíctio desideráta confírmet: quæ eos et a tua voluntáte numquam fáciat discrepáre, et tuis semper indúlgeat benefíciis gratulári.
Per Dominum…
Dominica II in Quadragesimæ
Introitus
Ps 24:6; 24:3; 24:22
Reminíscere miseratiónum tuarum, Dómine, et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris.
Ps 24:1-2
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam.
Glória Patri…
Reminíscere miseratiónum tuarum, Dómine, et misericórdiæ tuæ, quæ a sǽculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris.
Oratio
Deus, qui cónspicis omni nos virtúte destítui: intérius exteriúsque custódi; ut ab ómnibus adversitátibus muniámur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
1 Thess 4:1-7.
Fratres: Rogámus vos et obsecrámus in Dómino Jesu: ut, quemádmodum accepístis a nobis, quómodo opórteat vos ambuláre et placére Deo, sic et ambulétis, ut abundétis magis. Scitis enim, quæ præcépta déderim vobis Per Dominum Jesum. Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne et honóre; non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum: et ne quis supergrediátur neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut prædíximus vobis et testificáti sumus. Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 24:17-18
Tribulatiónes cordis mei dilatátæ sunt: de necessitátibus meis éripe me, Dómine,
℣. Vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea.
Tractus
Ps 105:1-4
Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
℣. Quis loquétur poténtias Dómini: audítas fáciet omnes laudes ejus?
℣. Beáti, qui custódiunt judícium et fáciunt justítiam in omni témpore.
℣. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: vísita nos in salutári tuo.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 17:1-9
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
Offertorium
Ps 118:47; 118:48
Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi.
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 5:2-4
Intéllege clamórem meum: inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.
Postcommunio
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas.
Per Dominum…
Feria II infra Hebd II Quadragesimæ
Introitus
Ps 25:11-12.
Rédime me, Dómine, et miserére mei: pes enim meus stetit in via recta: in ecclésiis benedícam Dóminum.
Ps 25:1
Júdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum: et in Dómino sperans, non infirmábor.
Glória Patri…
Rédime me, Dómine, et miserére mei: pes enim meus stetit in via recta: in ecclésiis benedícam Dóminum.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut família tua, quæ se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinet: sectándo justítiam, a culpa jejúnet.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ.
Dan 9:15-19
In diébus illis: Orávit Dániel Dóminum, dicens: Dómine, Deus noster, qui eduxísti pópulum tuum de terra Ægýpti in manu forti, et fecísti tibi nomen secúndum diem hanc; peccávimus, iniquitátem fécimus, Dómine, in omnem justítiam tuam: avertátur, óbsecro, ira tua et furor tuus a civitáte tua Jerúsalem et monte sancto tuo. Propter peccáta enim nostra et iniquitátes patrum nostrórum. Jerúsalem et pópulus tuus in oppróbrium sunt ómnibus per circúitum nostrum. Nunc ergo exáudi, Deus noster, oratiónem servi tui et preces ejus: et osténde fáciem tuam super sanctuárium tuum, quod desértum est, propter temetípsum. Inclína, Deus meus, aurem tuam, et audi: áperi óculos tuos, et vide desolatiónem nostram et civitátem, super quam invocátum est nomen tuum: neque enim in justificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Exáudi, Dómine, placáre, Dómine: atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus: quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 69:6; 69:3
Adjútor meus et liberátor meus esto: Dómine, ne tardáveris.
℣. Confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joh 8:21-29
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Ego vado, et quærétis me, et in peccáto vestro moriémini. Quo ego vado, vos non potéstis veníre. Dicébant ergo Judǽi: Numquid interfíciet semetípsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potéstis veníre? Et dicébat eis: Vos de deórsum estis, ego de supérnis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis, quia moriémini in peccátis vestris: si enim non credidéritis, quia ego sum, moriémini in peccáto vestro. Dicébant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Princípium, qui et loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui et judicáre. Sed qui me misit, verax est: et ego quæ audívi ab eo, hæc loquor in mundo. Et non cognovérunt, quia Patrem ejus dicébat Deum. Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum, et a meípso fácio nihil: sed, sicut dócuit me Pater, hæc loquor: et qui me misit, mecum est, et non relíquit me solum: quia ego, quæ plácita sunt ei, fácio semper.
Offertorium
Ps 15:7; 15:8
Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
Secreta
Hæc hóstia, Dómine, placatiónis et laudis, tua nos protectióne dignos effíciat.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 8:2
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et cœléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges; consuétæ misericórdiæ tríbue benígnus efféctum.
Per Dominum…
Feria III infra Hebd II Quadragesimæ
Introitus
Ps 26:8; 26:9
Tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum. vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.
Ps 26:1
Dóminus illuminátio mea, et salus mea: quem timébo?
Glória Patri…
Tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum. vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.
Oratio
Pérfice, quǽsumus, Dómine, benígnus in nobis observántiæ sanctæ subsídium: ut, quæ te auctóre faciénda cognóvimus, te operánte impleámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Regum.
3 Reg 17:8-16
In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens: Surge et vade in Saréphta Sidoniórum, et manébis ibi: præcépi enim ibi mulíeri víduæ, ut pascat te. Surréxit et ábiit in Saréphta. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna, et vocávit eam, dixítque ei: Da mihi páululum aquæ in vase, ut bibam. Cumque illa pérgeret, ut afférret, clamávit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua. Quæ respóndit: Vivit Dóminus, Deus tuus, quia non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínæ in hýdria, et páululum ólei in lécytho: en, cóllige duo ligna, ut ingrédiar, et fáciam illum mihi et fílio meo, ut comedámus et moriámur. Ad quam Elías ait: Noli timére, sed vade, et fac, sicut dixísti: verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum, et affer ad me: tibi autem et fílio tuo fácies póstea. Hæc autem dicit Dóminus, Deus Israël: Hýdria farínæ non defíciet, nec lécythus ólei minuétur, usque ad diem, in qua Dóminus datúrus est plúviam super fáciem terræ. Quæ ábiit, et fecit juxta verbum Elíæ: et comédit ipse et illa et domus ejus: et ex illa die hýdria farínæ non defécit, et lécythus ólei non est imminútus, juxta verbum Dómini, quod locútus fúerat in manu Elíæ.
Graduale
Ps 54:23; 54:17; 54:18; 54:19
Jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet.
℣. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 23:1-12
In illo témpore: Locútus est Jesus ad turbas et ad discípulos suos, dicens: Super cáthedram Móysi sedérunt scribæ et pharisǽi. Omnia ergo, quæcúmque díxerint vobis, serváte et fácite: secúndum ópera vero eórum nolíte fácere: dicunt enim, et non fáciunt. Alligant enim ónera grávia et importabília, et impónunt in húmeros hóminum: dígito autem suo nolunt ea movére. Omnia vero ópera sua fáciunt, ut videántur ab homínibus: dilátant enim phylactéria sua, et magníficant fímbrias. Amant autem primos recúbitus in cenis, et primas cáthedras in synagógis, et salutatiónes in foro, et vocári ab homínibus Rabbi. Vos autem nolíte vocári Rabbi: unus est enim Magíster vester, omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolíte vocáre vobis super terram, unus est enim Pater vester, qui in cœlis est. Nec vocémini magístri: quia Magíster vester unus est, Christus. Qui major est vestrum, erit miníster vester. Qui autem se exaltáverit, humiliábitur: et qui se humiliáverit, exaltábitur.
Offertorium
Ps 50:3.
Miserére mei, Dómine, secúndum magnam misericórdiam tuam: dele, Dómine, iniquitátem meam.
Secreta
Sanctificatiónem tuam nobis, Dómine, his mystériis operáre placátus: quæ nos et a terrénis purget vítiis, et ad cœléstia dona perdúcat.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 9:2-3
Narrábo ómnia mirabília tua: lætábor, et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.
Postcommunio
Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos tuis, quǽsumus, semper obœdíre mandátis.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et animárum nostrárum medére languóribus: ut, remissióne percépta, in tua semper benedictióne lætámur.
Per Dominum…
Feria IV infra Hebd II Quadragesimæ
Introitus
Ps 37:22-23.
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me: inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Ps 37:2
Dómine, ne in furóre tuo árguas me: neque in ira tua corrípias me.
Glória Patri…
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me: inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Oratio
Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: et, quos ab escis carnálibus prǽcipis abstinére, a nóxiis quoque vítiis cessáre concéde.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Esther.
Esth 13:8-11; 13:15-17
In diébus illis: Orávit Mardochǽus ad Dóminum, dicens: Dómine, Dómine, Rex omnípotens, in dicióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est, qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. Tu fecísti cœlum et terram, et quidquid cœli ámbitu continétur. Dóminus ómnium es, nec est, qui resístat majestáti tuæ. Et nunc, Dómine Rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Ne despícias partem tuam, quam redemísti tibi de Ægýpto. Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine, et ne claudas ora te canéntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 27:9; 27:1
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ.
℣. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas a me, et ero símilis descendéntibus in lacum.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 20:17-28
In illo témpore: Ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, et tradent eum Géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget. Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Nescítis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus. Jesus autem vocávit eos ad se, et ait: Scitis, quia príncipes géntium dominántur eórum: et qui majóres sunt, potestátem exércent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster: et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Offertorium
Ps 24:1-3
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta
Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius réspice: et, per hæc sancta commércia, víncula peccatórum nostrórum absólve.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 10:8
Justus Dóminus, et justítiam diléxit: æquitátem vidit vultus ejus.
Postcommunio
Sumptis, Dómine, sacraméntis: ad redemptiónis ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum: ut, spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces.
Per Dominum…
Feria V infra Hebd II Quadragesimæ
Introitus
Ps 69:2; 69:3
Deus, in adjutórium meum inténde: Dómine, ad adjuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam.
Ps 69:4
Avertántur retrórsum et erubéscant: qui cógitant mihi mala.
Glória Patri…
Deus, in adjutórium meum inténde: Dómine, ad adjuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam.
Oratio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, auxílium grátiæ tuæ: ut, jejúniis et oratiónibus conveniénter inténti, liberémur ab hóstibus mentis et córporis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Jeremíæ Prophétæ.
Jer 17:5-10
Hæc dicit Dóminus Deus: Maledíctus homo, qui confídit in hómine, et ponit carnem bráchium suum, et a Dómino recédit cor ejus. Erit enim quasi myrícæ in desérto, et non vidébit, cum vénerit bonum: sed habitábit in siccitáte in desérto, in terra salsúginis et inhabitábili. Benedíctus vir, qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia ejus. Et erit quasi lignum, quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas: et non timébit, cum vénerit æstus. Et erit fólium ejus víride, et in témpore siccitátis non erit sollícitum, nec aliquándo désinet fácere fructum. Pravum est cor ómnium et inscrutábile: quis cognóscet illud? Ego Dóminus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuíque juxta viam suam, et juxta fructum adinventiónum suárum: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 78:9; 78:10
Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 16:19-31
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Homo quidam erat dives, qui induebátur púrpura et bysso: et epulabátur cotídie spléndide. Et erat quidam mendícus, nómine Lázarus, qui jacébat ad jánuam ejus, ulcéribus plenus, cúpiens saturári de micis, quæ cadébant de mensa dívitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniébant et lingébant úlcera ejus. Factum est autem, ut morerétur mendícus, et portarétur ab Angelis in sinum Abrahæ. Mórtuus est autem et dives, et sepúltus est in inférno. Elevans autem óculos suos, cum esset in torméntis, vidit Abraham a longe, et Lázarum in sinu ejus: et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserére mei, et mitte Lázarum, ut intíngat extrémum dígiti sui in aquam, ut refrígeret linguam meam, quia crúcior in hac flamma. Et dixit illi Abraham: Fili, recordáre, quia recepísti bona in vita tua, et Lázarus simíliter mala: nunc autem hic consolátur, tu vero cruciáris. Et in his ómnibus, inter nos et vos chaos magnum firmátum est: ut hi, qui volunt hinc transíre ad vos, non possint, neque inde huc transmeáre. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Hábeo enim quinque fratres, ut testétur illis, ne et ipsi véniant in hunc locum tormentórum. Et ait illi Abraham: Habent Móysen et Prophétas: áudiant illos. At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mórtuis íerit ad eos, pæniténtiam agent. Ait autem illi: Si Móysen et Prophétas non áudiunt, neque si quis ex mórtuis resurréxerit, credent.
Offertorium
Exod 32:11; 32:13; 32:14
Precátus est Móyses in conspéctu Dómini, Dei sui, et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo? parce iræ ánimæ tuæ: meménto Abraham, Isaac et Jacob, quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.
Secreta
Præsénti sacrifício, nómini tuo nos, Dómine, jejúnia dicáta sanctíficent: ut, quod observántia nostra profitétur extérius, intérius operétur efféctu.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Joann 6:57
Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.
Postcommunio
Grátia tua nos, quǽsumus, Dómine, non derelínquat: quæ et sacræ nos déditos fáciat servitúti, et tuam nobis opem semper acquírat.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus: ut iis, qui te auctóre et gubernatóre gloriántur, et congregáta restáures et restauráta consérves.
Per Dominum…
Feria VI infra Hebd II Quadragesimæ
Introitus
Ps 16:15
Ego autem cum justítia apparébo in conspéctu tuo: satiábor, dum manifestábitur glória tua.
Ps 16:1
Exáudi, Dómine, justitiam meam: inténde deprecatióni meæ.
Glória Patri…
Ego autem cum justítia apparébo in conspéctu tuo: satiábor, dum manifestábitur glória tua.
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sacro nos purificánte jejúnio, sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias perveníre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Génesis.
Gen 37:6-22
In diébus illis: Dixit Joseph frátribus suis: Audíte sómnium meum, quod vidi: Putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum. Respondérunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciémur dicióni tuæ? Hæc ergo causa somniórum atque sermónum, invídiæ et ódii fómitem ministrávit. Aliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem et lunam et stellas úndecim adoráre me. Quod cum patri suo et frátribus rettulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium, quod vidísti? Num ego et mater tua et fratres tui adorábimus te super terram? Invidébant ei ígitur fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat. Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem, dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte: Præsto sum, ait ei: Vade et vide, si cuncta próspera sint erga fratres tuos et pécora: et renúntia mihi, quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit, quid quǽreret. At ille respóndit: Fratres meos quæro: índica mihi, ubi pascant greges. Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain. Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere, et mútuo loquebántur: Ecce, somniátor venit; veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem, dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit, quid illi prosint sómnia sua. Audiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat: Non interficiátis ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed projícite eum in cistérnam hanc, quæ est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo.
Graduale
Ps 119:1-2
Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, et exaudívit me.
℣. Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis et a lingua dolósa.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 21:33-46
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum et princípibus sacerdótum parábolam hanc: Homo erat paterfamílias, qui plantávit víneam, et sepem circúmdedit ei, et fodit in ea tórcular, et ædificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est. Cum autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut accíperent fructus ejus. Et agrícolæ, apprehénsis servis ejus, alium cecidérunt, alium occidérunt, álium vero lapidavérunt. Iterum misit álios servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter. Novíssime autem misit ad eos fílium suum, dicens: Verebúntur fílium meum. Agrícolæ autem vidéntes fílium, dixérunt intra se: Hic est heres, veníte, occidámus eum, et habébimus hereditátem ejus. Et apprehénsum eum ejecérunt extra víneam, et occidérunt. Cum ergo vénerit dóminus víneæ, quid fáciet agrícolis illis? Ajunt illi: Malos male perdet: et víneam suam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis. Dicit illis Jesus: Numquam legístis in Scriptúris: Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli? A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris. Ideo dico vobis, quia auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus ejus. Et qui cecíderit super lápidem istum, confringétur: super quem vero cecíderit, cónteret eum. Et cum audíssent príncipes sacerdótum et pharisǽi parábolas ejus, cognovérunt, quod de ipsis díceret. Et quæréntes eum tenére, timuérunt turbas: quóniam sicut Prophétam eum habébant.
Offertorium
Ps 39:14; 39:15
Dómine, in auxílium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxílium meum réspice.
Secreta
Hæc in nobis sacrifícia, Deus, et actióne permáneant, et operatióne firméntur.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 11:8
Tu, Dómine, servábis nos, et custódies nos a generatióne hac in ætérnum.
Postcommunio
Fac nos, quǽsumus, Dómine: accépto pígnore salútis ætérnæ, sic téndere congruénter; ut ad eam perveníre possímus.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis: ut, bonis opéribus inhæréndo, tuæ semper virtútis mereátur protectióne deféndi.
Per Dominum…
Sabbato infra Hebd II Quadragesimæ
Introitus
Ps 18:8.
Lex Dómini irreprehensíbilis, convértens ánimas: testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
Ps 18:2
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Glória Patri…
Lex Dómini irreprehensíbilis, convértens ánimas: testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
Oratio
Da, quǽsumus, Dómine, nostris efféctum jejúniis salutárem: ut castigátio carnis assúmpta, ad nostrárum vegetatiónem tránseat animárum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Genesis
Gen 27:6-40
In diébus illis: Dixit Rebécca fílio suo Jacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei: Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos, ut cómedam et benedícam tibi coram Dómino, ántequam móriar. Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis meis: et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur: quas cum intúleris et coméderit, benedícat tibi, priúsquam moriátur. Cui ille respóndit: Nosti, quod Esau, frater meus, homo pilósus sit, et ego lenis: si attrectáverit me pater meus et sénserit, tímeo, ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne. Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quæ dixi. Abiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus. Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum: pelliculásque hædórum circúmdedit mánibus, et colli nuda protéxit. Dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit. Quibus illátis, dixit: Pater mi! At ille respóndit: Audio. Quis es tu, fili mi? Dixítque Jacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci, sicut præcepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua. Rursúmque Isaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit, ut cito occúrreret mihi quod volébam. Dixítque Isaac: Accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis fílius meus Esau, an non. Accéssit ille ad patrem, et palpáto eo, dixit Isaac: Vox quidem vox Jacob est, sed manus manus sunt Esau. Et non cognóvit eum, quia pilósæ manus similitúdinem majóris exprésserant. Benedícens ergo illi, ait: Tu es fílius meus Esau? Respóndit: Ego sum. At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto, dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi. Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus fragrántiam, benedícens illi, ait: Ecce, odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus. Det tibi Deus de rore cœli, et de pinguédine terræ abundántiam fruménti et vini. Et sérviant tibi pópuli, et adorent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuæ. Qui male díxerit tibi, sit ille maledíctus: et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur. Vix Isaac sermónem impléverat, et egrésso Jacob foras, venit Esau, coctósque de venatióne cibos íntulit patri, dicens: Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui, ut benedícat mihi ánima tua. Dixítque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respóndit: Ego sum fílius tuus primogénitus Esau. Expávit Isaac stupóre veheménti, et ultra quam credi potest, admírans, ait: Quis ígitur ille est, qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus, priúsquam tu veníres? Benedixíque ei, et erit benedíctus. Audítis Esau sermónibus patris, irrúgiit clamóre magno, et consternátus, ait: Bénedic étiam et mihi, pater mi. Qui ait: Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit benedictiónem tuam. At ille subjunxit: Juste vocátum est nomen ejus Jacob: supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc secúndo surrípuit benedictiónem meam. Rursúmque ad patrem: Numquid non reservásti, ait, et mihi benedictiónem? Respóndit Isaac: Dóminum tuum illum constítui, et omnes fratres ejus servitúti illíus subjugávi: fruménto et vino stabilívi eum, et tibi post hæc, fili mi, ultra quid fáciam? Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater? mihi quoque óbsecro ut benedícas. Cumque ejulátu magno fleret, motus Isaac, dixit ad eum: In pinguédine terræ, et in rore cœli désuper erit benedíctio tua.
Graduale
Ps 91:2-3
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
℣. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 15:11-32
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis et scribis parábolam istam: Homo quidam hábuit duos fílios, et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substántiæ, quæ me contíngit. Et divísit illis substántiam. Et non post multos dies, congregátis ómnibus, adolescéntior fílius péregre proféctus est in regiónem longínquam, et ibi dissipávit substántiam suam vivéndo luxurióse. Et postquam ómnia consummásset, facta est fames válida in regióne illa, et ipse cœpit egére. Et ábiit, et adhǽsit uni cívium regiónis illíus. Et misit illum in villam suam, ut pásceret porcos. Et cupiébat implére ventrem suum de síliquis, quas porci manducábant: et nemo illi dabat. In se autem revérsus, dixit: Quanti mercenárii in domo patris mei abúndant pánibus, ego autem hic fame péreo? Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccávi in cœlum et coram te: jam non sum dignus vocári fílius tuus: fac me sicut unum de mercenáriis tuis. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsíus, et misericórdia motus est, et accúrrens cécidit super collum ejus, et osculátus est eum. Dixítque ei fílius: Pater, peccávi in cœlum et coram te, jam non sum dignus vocári fílius tuus. Dixit autem pater ad servos suos: Cito proférte stolam primam, et indúite illum, et date ánnulum in manum ejus, et calceaménta in pedes ejus: et addúcite vítulum saginátum et occídite, et manducémus et epulémur, quia hic fílius meus mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est. Et cœpérunt epulári. Erat autem fílius ejus sénior in agro: et cum veníret, et appropinquáret dómui, audívit symphóniam et chorum: et vocávit unum de servis, et interrogávit, quid hæc essent. Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occídit pater tuus vítulum saginátum, quia salvum illum recépit. Indignátus est autem, et nolébat introíre. Pater ergo illíus egréssus, cœpit rogáre illum. At ille respóndens, dixit patri suo: Ecce, tot annis sérvio tibi, et numquam mandátum tuum præterívi, et numquam dedísti mihi hædum, ut cum amícis meis epulárer: sed postquam fílius tuus hic, qui devorávit substántiam suam cum meretrícibus, venit, occidísti illi vítulum saginátum. At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et ómnia mea tua sunt: epulári autem et gaudére oportébat, quia frater tuus hic mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est.
Offertorium
Ps 12:4-5
Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
Secreta
His sacrifíciis, Dómine, concéde placátus: ut, qui própriis orámus absólvi delíctis, non gravémur extérnis.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Luc 15:32
Opórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit: períerat, et invéntus est.
Postcommunio
Sacraménti tui, Dómine, divína libátio, penetrália nostri cordis infúndat: et sui nos partícipes poténter effíciat.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut, quæ in sola spe grátiæ cœléstis innítitur, cœlésti étiam protectióne muniátur.
Per Dominum…
Dominica III in Quadragesimæ
Introitus
Ps 24:15-16.
Oculi mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos: réspice in me, et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego.
Ps 24:1-2
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam,
Glória Patri…
Oculi mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos: réspice in me, et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego.
Oratio
Quǽsumus, omnípotens Deus, vota humílium réspice: atque, ad defensiónem nostram, déxteram tuæ majestátis exténde.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes 5:1-9
Fratres: Estóte imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi: et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis oblatiónem, et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Fornicátio autem et omnis immundítia aut avarítia nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos: aut turpitúdo aut stultilóquium aut scurrílitas, quæ ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio. Hoc enim scitóte intelligéntes, quod omnis fornicátor aut immúndus aut ávarus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei. Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in fílios diffidéntiæ. Nolíte ergo éffici partícipes eórum. Erátis enim aliquándo ténebræ: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte: fructus enim lucis est in omni bonitáte et justítia et veritáte.
Graduale
Ps 9:20; 9:4
Exsúrge, Dómine, non præváleat homo: judicéntur gentes in conspéctu tuo.
℣. In converténdo inimícum meum retrórsum, infirmabúntur, et períbunt a facie tua.
Tractus
Ps 122:1-3
Ad te levávi óculos meos, qui hábitas in cœlis.
℣. Ecce, sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum.
℣. Et sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nostri,
℣. Miserére nobis, Dómine, miserére nobis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 11:14-28
In illo témpore: Erat Jesus ejíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset dæmónium, locútus est mutus, et admirátæ sunt turbæ. Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub, príncipe dæmoniórum, éjicit dæmónia. Et álii tentántes, signum de cœlo quærébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet. Si autem et sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum ejus? quia dícitis, in Beélzebub me ejícere dæmónia. Si autem ego in Beélzebub ejício dæmónia: fílii vestri in quo ejíciunt? Ideo ipsi júdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei ejício dæmónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea, quæ póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distríbuet. Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum, dispérgit. Cum immúndus spíritus exíerit de hómine, ámbulat per loca inaquósa, quærens réquiem: et non invéniens, dicit: Revértar in domum meam, unde exívi. Et cum vénerit, invénit eam scopis mundátam, et ornátam. Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Factum est autem, cum hæc díceret: extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Ps 18:9, 10, 11, 12
Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, et judícia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.
Secreta
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 83:4-5
Passer invénit sibi domum, et turtur nidum, ubi repónat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus: beáti, qui hábitant in domo tua, in sǽculum sǽculi laudábunt te.
Postcommunio
A cunctis nos, quǽsumus, Dómine, reátibus et perículis propitiátus absólve: quos tanti mystérii tríbuis esse partícipes.
Per Dominum…
Feria II infra Hebd III Quadragesimæ
Introitus
Ps 55:5.
In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: in Deo sperábo, non timebo, quid fáciat mihi homo.
Ps 55:2
Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me.
Glória Patri…
In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: in Deo sperábo, non timebo, quid fáciat mihi homo.
Oratio
Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut, sicut ab escis carnálibus abstinémus; ita sensus quoque nostros a nóxiis retrahámus excéssibus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Regum.
4 Reg 5:1-15
In diébus illis: Náaman, princeps milítiæ regis Sýriæ, erat vir magnus apud dóminum suum, et honorátus: per illum enim dedit Dóminus salútem Sýriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprósus. Porro de Sýria egréssi fúerant latrúnculi, et captívam dúxerant de terra Israël puéllam párvulam, quæ erat in obséquio uxóris Náaman, quæ ait ad dóminam suam: Utinam fuísset dóminus meus ad Prophétam, qui est in Samaría: profécto curásset eum a lepra, quam habet. Ingréssus est ítaque Náaman ad dóminum suum, et nuntiávit ei, dicens: Sic et sic locúta est puélla de terra Israël. Dixítque ei rex Sýriæ: Vade, et mittam lítteras ad regem Israël. Qui cum proféctus esset, et tulísset secum decem talénta argénti, et sex míllia áureos, et decem mutatória vestimentórum, détulit lítteras ad regem Israël in hæc verba: Cum accéperis epístolam hanc, scito, quod míserim ad te Náaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. Cumque legísset rex Israël lítteras, scidit vestiménta sua, et ait: Numquid Deus ego sum, ut occídere possim et vivificáre, quia iste misit ad me, ut curem hóminem a lepra sua? animadvértite et vidéte, quod occasiónes quærat advérsum me. Quod cum audísset Eliséus vir Dei, scidísse vidélicet regem Israël vestiménta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidísti vestiménta tua? véniat ad me, et sciat esse prophétam in Israël. Venit ergo Náaman cum equis et cúrribus, et stetit ad óstium domus Eliséi: misítque ad eum Eliséus núntium, dicens: Vade, et laváre sépties in Jordáne, et recípiet sanitátem caro tua, atque mundáberis. Irátus Náaman recedébat, dicens: Putábam, quod egrederétur ad me, et stans invocáret nomen Dómini, Dei sui, et tángeret manu sua locum lepræ, et curáret me. Numquid non melióres sunt Abana et Pharphar, flúvii Damásci, ómnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder? Cum ergo vertísset se, et abíret indígnans, accessérunt ad eum servi sui, et locúti sunt ei: Pater, et si rem grandem dixísset tibi Prophéta, certe fácere debúeras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Laváre, et mundáberis? Descéndit, et lavit in Jordáne sépties, juxta sermónem viri Dei, et restitúta est caro ejus, sicut caro púeri párvuli, et mundátus est. Reversúsque ad virum Dei cum univérso comitátu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio, quod non sit álius Deus in univérsa terra, nisi tantum in Israël.
Graduale
Ps 55:9, 2
Deus, vitam meam annuntiávi tibi: posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo.
℣. Miserére mei, Dómine, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
℣. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 4:23-30.
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Utique dicétis mihi hanc similitúdinem: Médice, cura teípsum: quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. Ait autem: Amen, dico vobis, quia nemo prophéta accéptus est in pátria sua. In veritáte dico vobis, multæ víduæ erant in diébus Elíæ in Israël, quando clausum est cœlum annis tribus et ménsibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: et ad nullam illárum missus est Elías, nisi in Sarépta Sidóniæ ad mulíerem víduam. Et multi leprósi erant in Israël sub Eliséo Prophéta: et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus. Et repléti sunt omnes in synagóga ira, hæc audiéntes. Et surrexérunt, et ejecérunt illum extra civitátem: et duxérunt illum usque ad supercílium montis, super quem cívitas illórum erat ædificáta, ut præcipitárent eum. Ipse autem tránsiens per médium illórum, ibat.
Offertorium
Ps 54:2-3
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me, et exáudi me.
Secreta
Munus, quod tibi, Dómine, nostræ servitútis offérimus, tu salutáre nobis pérfice sacraméntum.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 13:7
Quis dabit ex Sion salutáre Israël? cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Subvéniat nobis, Dómine, misericórdia tua: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári.
Per Dominum…
Feria III infra Hebd III Quadragesimæ
Introitus
Ps 16:6, 8
Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me.
Ps 16:1
Exáudi, Dómine, justítiam meam: inténde deprecatiónem meam.
Glória Patri…
Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me.
Oratio
Exáudi nos, omnípotens et miséricors Deus: et continéntiæ salutáris propítius nobis dona concéde.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Regum.
4 Reg 4:1-7
In diébus illis: Múlier quædam clamábat ad Eliséum Prophétam, dicens: Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti, quia servus tuus fuit timens Dóminum: et ecce, créditor venit, ut tollat duos fílios meos ad serviéndum sibi. Cui dixit Eliséus: Quid vis, ut fáciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respóndit: Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei, quo ungar. Cui ait: Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca. Et ingrédere, et claude óstium tuum, cum intrínsecus fúeris tu et fílii tui: et mitte inde in ómnia vasa hæc: et cum plena fúerint, tolles. Ivit ítaque múlier, et clausit óstium super se et super fílios suos: illi offerébant vasa, et illa infundébat. Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respóndit: Non hábeo. Stetítque óleum. Venit autem illa, et indicávit hómini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditóri tuo: tu autem et fílii tui vívite de réliquo.
Graduale
Ps 18:13-14
Ab occúltis meis munda me, Dómine: et ab aliénis parce servo tuo.
℣. Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: et emundábor a delícto máximo.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 18:15-22
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si peccáverit in te frater tuus, vade, et córripe eum inter te et ipsum solum. Si te audíerit, lucrátus eris fratrem tuum. Si autem te non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duórum vel trium téstium stet omne verbum. Quod si non audíerit eos: dic ecclésiæ. Si autem ecclésiam non audíerit: sit tibi sicut éthnicus et publicánus. Amen, dico vobis, quæcúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta et in cœlo: et quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in cœlo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consénserint super terram, de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cœlis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum. Tunc accédens Petrus ad eum, dixit: Dómine, quóties peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? usque sépties? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque sépties, sed usque septuágies sépties.
Offertorium
Ps 117:16, 17
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta
Per hæc véniat, quǽsumus, Dómine, sacraménta nostræ redemptiónis efféctus: qui nos et ab humánis rétrahat semper excéssibus, et ad salutária dona perdúcat.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 14:1-2
Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? aut quis requiéscet in monte sancto tuo? Qui ingréditur sine mácula, et operátur justítiam.
Postcommunio
Sacris, Dómine, mystériis expiáti: et véniam, quǽsumus, consequámur et grátiam.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Tua nos, Dómine, protectióne defénde: et ab omni semper iniquitáte custódi.
Per Dominum…
Feria IV infra Hebd III Quadragesimæ
Introitus
Ps 30:7-8
Ego autem in Dómino sperábo: exsultábo et lætábor in tua misericórdia: quia respexísti humilitátem meam.
Ps 30:2
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me.
Glória Patri…
Ego autem in Dómino sperábo: exsultábo et lætábor in tua misericórdia: quia respexísti humilitátem meam.
Oratio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: ut salutáribus jejúniis erudíti, a nóxiis quoque vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Exodi
Exod 20:12-24
Hæc dicit Dóminus Deus: Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus, Deus tuus, dabit tibi. Non occídes. Non mœcháberis. Non furtum fácies. Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Non concupísces domum próximi tui: nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum nec ómnia, quæ illíus sunt. Cunctus autem pópulus vidébat voces, et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque fumántem: et, pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiámus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur. Et ait Móyses ad pópulum: Nolite timére: ut enim probáret vos, venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis. Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem, in qua erat Deus. Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Vos vidístis, quod de cœlo locútus sim vobis. Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis. Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco, in quo memória fúerit nóminis mei.
Graduale
Ps 6:3-4
Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: sana me, Dómine,
℣. Conturbáta sunt ómnia ossa mea: et ánima mea turbáta est valde.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangéliim secúndum Matthǽum
Matt 15:1-20
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum ab Jerosólymis scribæ et pharisǽi, dicéntes: Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? Non enim lavant manus suas, cum panem mandúcant. Ipse autem respóndens, ait illis: Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Nam Deus dixit: Honóra patrem et matrem. Et: Qui male díxerit patri vel matri, morte moriátur. Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri vel matri: munus quodcúmque est ex me, tibi próderit: et non honorificábit patrem suum aut matrem suam: et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram. Hypócritæ, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens: Pópulus hic lábiis me honórat: cor autem eórum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum. Et convocátis ad se turbis, dixit eis: Audíte, et intellégite. Non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem. Tunc accedéntes discípuli ejus, dixérunt ei: Scis, quia pharisǽi, audíto verbo hoc, scandalizáti sunt? At ille respóndens, ait: Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus cœléstis, eradicábitur. Sínite illos: cæci sunt et duces cæcórum. Cæcus autem si cæco ducátum præstet, ambo in fóveam cadunt. Respóndens autem Petrus, dixit ei: Edíssere nobis parábolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intelléctu estis? Non intellégitis, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur ? Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem: de corde enim éxeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ. Hæc sunt, quæ coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem.
Offertorium
Ps 108:21
Dómine, fac mecum misericórdiam tuam, propter nomen tuum: quia suávis est misericórdia tua.
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: et tua mystéria celebrántes, ab ómnibus nos defénde perículis.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 15:10
Notas mihi fecísti vias vitæ: adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine.
Postcommunio
Sanctíficet nos, Dómine, qua pasti sumus, mensa cœléstis: et a cunctis erróribus expiátos, supérnis promissiónibus reddat accéptos.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui protectiónis tuæ grátiam quǽrimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus.
Per Dominum…
Feria V infra Hebd III Quadragesimæ
Introitus
Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum
Ps 77:1
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Glória Patri…
Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum
Oratio
Magníficet te, Dómine, sanctórum tuórum Cosmæ et Damiáni beáta solémnitas: qua et illis glóriam sempitérnam, et opem nobis ineffábili providéntia contulísti.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Jeremíæ Prophétæ.
Jer 7:1-7
In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Sta in porta domus Dómini: et prǽdica ibi verbum istud, et dic: Audíte verbum Dómini, omnis Juda, qui ingredímini per portas has, ut adorétis Dóminum. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Bonas fácite vias vestras et stúdia vestra: et habitábo vobíscum in loco isto. Nolíte confídere in verbis mendácii, dicéntes: Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est. Quóniam si bene direxéritis vias vestras et stúdia vestra: si fecéritis judícium inter virum et próximum ejus, ádvenæ et pupíllo et víduæ non fecéritis calúmniam, nec sánguinem innocéntem effudéritis in loco hoc, et post deos aliénos non ambulavéritis in malum vobismetípsis: habitábo vobíscum in loco isto, in terra, quam dedi pátribus vestris a sǽculo et usque in sǽculum: ait Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 144:15-16
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno,
℣. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 4:38-44
In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem dæmónia a multis clamántia et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ.
Offertorium
Ps 137:7
Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meorum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.
Secreta
In tuorum, Dómine, pretiósa morte justórum sacrifícium illud offérimus, de quo martýrium sumpsit omne princípium.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 118:4-5
Tu mandásti, mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viæ meæ, ad custodiéndas justificatiónes tuas.
Postcommunio
Sit nobis, Dómine, sacraménti tui certa salvátio: quæ cum beatórum Mártyrum tuórum Cosmæ et Damiáni méritis implorátur.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Subjéctum tibi pópulum, quǽsumus, Dómine, propitiátio cœléstis amplíficet: et tuis semper fáciat servíre mandátis.
Per Dominum…
Feria VI infra Hebd III Quadragesimæ
Introitus
Ps 85:17.
Fac mecum, Dómine, signum in bonum: ut vídeant, qui me oderunt, et confundántur: quóniam tu, Dómine, adjuvísti me et consolátus es me.
Ps 85:1
Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: quóniam inops et pauper sum ego.
Glória Patri…
Fac mecum, Dómine, signum in bonum: ut vídeant, qui me oderunt, et confundántur: quóniam tu, Dómine, adjuvísti me et consolátus es me.
Oratio
Jejúnia nostra, quǽsumus, Dómine, benígno favóre proséquere: ut, sicut ab aliméntis abstinémus in córpore; ita a vítiis jejunémus in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Numeri.
Num 20:1, 3, 6-13
In diébus illis: Convenérunt fílii Israël adversum Móysen et Aaron: et versi in seditiónem, dixérunt: Date nobis aquam, ut bibámus. Ingressúsque Móyses et Aaron, dimíssa multitúdine, tabernáculum fœ́deris, corruérunt proni in terram, clamaverúntque ad Dóminum, atque dixérunt: Dómine Deus, audi clamórem hujus pópuli, et áperi eis thesáurum tuum, fontem aquæ vivæ, ut, satiáti, cesset murmurátio eórum. Et appáruit glória Dómini super eos. Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Tolle virgam, et cóngrega pópulum, tu et Aaron frater tuus, et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, bibet omnis multitúdo et juménta ejus. Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei, congregáta multitúdine ante petram, dixítque eis: Audíte, rebélles et incréduli: Num de petra hac vobis aquam potérimus ejícere? Cumque elevásset Móyses manum, percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet, et juménta. Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israël, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis. Hæc est aqua contradictiónis, ubi jurgáti sunt fílii Israël contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.
Graduale
Ps 27:7, 1
In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor illi.
℣. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas, ne discédas a me.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
℣. Dómine, ne memíneris
iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 4:5-42
In illo témpore: Venit Jesus in civitátem Samaríæ, quæ dícitur Sichar: juxta prǽdium, quod dedit Jacob Joseph, fílio suo. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigátus ex itínere, sedébat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. Venit múlier de Samaría hauríre aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bíbere. - Discípuli enim ejus abíerant in civitátem, ut cibos émerent. - Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Judǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? non enim coutúntur Judǽi Samaritánis. Respóndit Jesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam. Dicit ei múlier: Dómine, neque in quo háurias habes, et púteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis púteum, et ipse ex eo bibit et fílii ejus et pécora ejus? Respóndit Jesus et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum: qui autem bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. Dicit ad eum mulier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam neque véniam huc hauríre. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respóndit múlier, et dixit: Non hábeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixísti, quia non hábeo virum: quinque enim viros habuísti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixísti. Dicit ei múlier: Dómine, vídeo, quia Prophéta es tu. Patres nostri in monte hoc adoravérunt, et vos dícitis, quia Jerosólymis est locus, ubi adoráre opórtet. Dicit ei Jesus: Múlier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosólymis adorábitis Patrem. Vos adorátis, quod nescítis: nos adorámus, quod scimus, quia salus ex Judǽis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum. Spíritus est Deus: et eos, qui adórant eum, in spíritu et veritáte opórtet adoráre. Dicit ei mulier: Scio, quia Messías venit (qui dícitur Christus). Cum ergo vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Et contínuo venérunt discípuli ejus: et mirabántur, quia cum mulíere loquebátur. Nemo tamen dixit: Quid quæris, aut quid loquéris cum ea? Reliquit ergo hýdriam suam múlier, et ábiit in civitátem, et dicit illis homínibus: Veníte, et vidéte hóminem, qui dixit mihi ómnia, quæcúmque feci: numquid ipse est Christus? Exiérunt ergo de civitáte, et veniébant ad eum. Intérea rogábant eum discípuli, dicéntes: Rabbi, mandúca. Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducáre, quem vos nescítis. Dicébant ergo discípuli ad ínvicem: Numquid áliquis áttulit ei manducáre? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut fáciam voluntátem ejus, qui misit me, ut perfíciam opus ejus. Nonne vos dícitis, quod adhuc quátuor menses sunt, et messis venit? Ecce, dico vobis: Leváte óculos vestros, et vidéte regiónes, quia albæ sunt jam ad messem. Et qui metit, mercédem áccipit, et cóngregat fructum in vitam ætérnam: ut, et qui séminat, simul gáudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum: quia álius est qui séminat, et álius est qui metit. Ego misi vos métere quod vos non laborástis: alii laboravérunt, et vos in labóres eórum introístis. Ex civitáte autem illa multi credidérunt in eum Samaritanórum, propter verbum mulíeris testimónium perhibéntis: Quia dixit mihi ómnia, quæcúmque feci. Cum veníssent ergo ad illum Samaritáni, rogavérunt eum, ut ibi manéret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures credidérunt in eum propter sermónem ejus. Et mulíeri dicébant: Quia jam non propter tuam loquélam crédimus: ipsi enim audívimus, et scimus, quia hic est vere Salvátor mundi.
Offertorium
Ps 5:3-4
Inténde voci oratiónis meæ, Rex meus, et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.
Secreta
Réspice, quǽsumus, Dómine, propítius ad múnera, quæ sacrámus: ut tibi grata sint, et nobis salutária semper exsístant.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Joann 4:13, 14
Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.
Postcommunio
Hujus nos, Dómine, percéptio sacraménti mundet a crimine: et ad cœléstia regna perdúcat.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in tua protectióne confídimus, cuncta nobis adversántia, te adjuvánte, vincámus.
Per Dominum…
Sabbato infra Hebd III Quadragesimæ
Introitus
Ps 5:2-3.
Verba mea áuribus pércipe, Dómine, intéllege clamórem meum: inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus.
Ps 5:4
Quóniam ad te orábo, Dómine: mane exáudies vocem meam.
Glória Patri…
Verba mea áuribus pércipe, Dómine, intéllege clamórem meum: inténde voci oratiónis meæ, Rex meus et Deus meus.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinent; sectándo justítiam, a culpa jejúnent.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ
Dan 13:1-9, 15-17, 19-30, 33-62
In diébus illis: Erat vir hábitans in Babylóne, et nomen ejus Jóakim: et accépit uxorem nómine Susánnam, fíliam Helcíæ, pulchram nimis, et timéntem Deum: paréntes enim illíus, cum essent justi, erudiérunt fíliam suam secúndum legem Móysi. Erat autem Jóakim dives valde, et erat ei pomárium vicínum dómui suæ: et ad ipsum confluébant Judǽi, eo quod esset honorabílior ómnium. Et constítuti sunt de pópulo duo senes júdices in illo anno: de quibus locútus est Dóminus: Quia egréssa est iníquitas de Babylóne a senióribus judícibus, qui videbántur régere pópulum. Isti frequentábant domum Jóakim, et veniébant ad eos omnes, qui habébant judícia. Cum autem pópulus revertísset per merídiem, ingrediebátur Susánna, et deambulábat in pomário viri sui. Et vidébant eam senes cotídie ingrediéntem et deambulántem: et exarsérunt in concupiscéntiam ejus: et evertérunt sensum suum, et declinavérunt óculos suos, ut non vidérent cœlum, neque recordaréntur judiciórum justórum. Factum est autem, cum observárent diem aptum, ingréssa est aliquándo sicut heri et núdius tértius, cum duábus solis puéllis, voluítque lavári in pomário: æstus quippe erat, et non erat ibi quisquam, præter duos senes abscónditos et contemplántes eam. Dixit ergo puéllis: Afférte mihi óleum et smígmata, et óstia pomárii cláudite, ut laver. Cum autem egréssæ essent puéllæ, surrexérunt duo senes, et accurrérunt ad eam, et dixérunt: Ecce, óstia pomárii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscéntia tui sumus: quam ob rem assentíre nobis, et commiscére nobiscum. Quod si nolúeris, dicémus contra te testimónium, quod fúerit tecum júvenis, et ob hanc causam emíseris puéllas a te. Ingémuit Susánna, et ait: Angústiæ sunt mihi úndique: si enim hoc égero, mors mihi est: si autem non egero, non effúgiam manus vestras. Sed mélius est mihi absque ópere incídere in manus vestras, quam peccáre in conspéctu Dómini. Et exclamávit voce magna Susánna: exclamavérunt autem et senes adversus eam. Et cucúrrit unus ad óstia pomárii, et aperuit. Cum ergo audíssent clamórem fámuli domus in pomário, irruérunt per postícum, ut vidérent, quidnam esset. Postquam autem senes locúti sunt, erubuérunt servi veheménter: quia numquam dictus fúerat sermo hujuscémodi de Susánna. Et facta est dies crástina. Cumque venísset pópulus ad Jóakim virum ejus, venérunt et duo senióres, pleni iníqua cogitatióne advérsus Susánnam, ut interfícerent eam. Et dixérunt coram pópulo: Míttite ad Susánnam fíliam Helcíæ, uxórem Jóakim. Et statim misérunt. Et venit cum paréntibus et fíliis et univérsis cognátis suis. Flébant ígitur sui, et omnes qui nóverant eam. Consurgéntes autem duo senióres in médio pópuli, posuérunt manus suas super caput ejus. Quæ flens suspéxit ad cœlum: erat enim cor ejus fidúciam habens in Dómino. Et dixérunt senióres: Cum deambularémus in pomário soli, ingréssa est hæc cum duábus puéllis: et clausit óstia pomárii, et dimísit a se puéllas. Venítque ad eam adoléscens, qui erat abscónditus, et concúbuit cum ea. Porro nos, cum essémus in ángulo pomárii, vidéntes iniquitátem, cucúrrimus ad eos, et vídimus eos pariter commiscéri. Et illum quidem non quívimus comprehéndere, quia fórtior nobis erat, et apértis óstiis exsilívit: hanc autem cum apprehendissémus, interrogávimus, quisnam esset adoléscens, et nóluit indicáre nobis: hujus rei testes sumus. Crédidit eis multitúdo quasi sénibus et judícibus pópuli, et condemnavérunt eam ad mortem. Exclamávit autem voce magna Susánna, et dixit: Deus ætérne, qui absconditórum es cógnitor, qui nosti ómnia, ántequam fiant, tu scis, quóniam falsum testimónium tulérunt contra me: et ecce, mórior, cum nihil horum fécerim, quæ isti malitióse composuérunt advérsum me. Exaudívit autem Dóminus vocem ejus. Cumque ducerétur ad mortem, suscitávit Dóminus spíritum sanctum pueri junióris, cujus nomen Dániel. Et exclamávit voce magna: Mundus ego sum a sánguine hujus. Et convérsus omnis pópulus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locútus es? Qui cum staret in médio eórum, ait: Sic fátui, fílii Israël, non judicántes, neque quod verum est cognoscéntes, condemnástis fíliam Israël? Revertímini ad judícium, quia falsum testimónium locúti sunt advérsus eam. Revérsus est ergo pópulus cum festinatióne. Et dixit ad eos Dániel: Separáte illos ab ínvicem procul, et dijudicábo eos. Cum ergo divísi essent alter ab áltero, vocávit unum de eis, et dixit ad eum: Inveteráte diérum malórum, nunc venérunt peccáta tua, quæ operabáris prius: júdicans judícia injústa, innocéntes ópprimens, et dimíttens nóxios, dicénte Dómino: Innocéntem et justum non interfícies. Nunc ergo, si vidisti eam, dic, sub qua arbóre vidéris eos colloquéntes sibi. Qui ait: Sub schino. Dixit autem Dániel: Recte mentítus es in caput tuum. Ecce enim, Angelus Dei, accépta senténtia ab eo, scindet te médium. Et, amóto eo, jussit veníre álium, et dixit ei: Semen Chánaan, et non Juda, spécies decépit te, et concupiscéntia subvértit cor tuum: sic faciebátis filiábus Israël, et illæ timéntes loquebántur vobis: sed fília Juda non sustínuit iniquitátem vestram. Nunc ergo dic mihi, sub qua arbóre comprehénderis eos loquéntes sibi. Qui ait: Sub prino. Dixit autem ei Dániel: Recte mentítus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Dómini, gládium habens, ut secet te médium, et interfíciat vos. Exclamávit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixérunt Deum, qui salvat sperántes in se. Et consurrexérunt advérsus duos senióres (convícerat enim eos Dániel ex ore suo falsum dixísse testimónium), fecerúntque eis, sicut male égerant advérsus próximum: et interfecérunt eos, et salvátus est sanguis innóxius in die illa.
Graduale
Ps 22:4
Si ámbulem in médio umbræ mortis, non timébo mala: quóniam tu mecum es, Dómine.
℣. Virga tua et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 8:1-11
In illo témpore: Perréxit Jesus in montem Olivéti: et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum, et sedens docébat eos. Addúcunt autem scribæ et pharisǽi mulíerem in adultério deprehénsam: et statuérunt eam in médio, et dixérunt ei: Magíster, hæc múlier modo deprehénsa est in adultério. In lege autem Móyses mandávit nobis hujúsmodi lapidáre. Tu ergo quid dicis? Hoc autem dicébant tentántes eum, ut possent accusáre eum. Jesus autem inclínans se deórsum, dígito scribébat in terra. Cum ergo perseverárent interrogántes eum, eréxit se, et dixit eis: Qui sine peccáto est vestrum, primus in illam lápidem mittat. Et íterum se inclínans, scribébat in terra. Audiéntes autem unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus: et remánsit solus Jesus, et múlier in médio stans. Erigens autem se Jesus, dixit ei: Múlier, ubi sunt, qui te accusábant? nemo te condemnávit? Quæ dixit: Nemo, Dómine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnábo: Vade, et jam ámplius noli peccáre.
Offertorium
Ps 118:133.
Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum: ut non dominétur mei omnis injustítia, Dómine.
Secreta
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut hujus sacrifícii munus oblátum, fragilitátem nostram ab omni malo purget semper et múniat.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Joann 8:10, 11
Nemo te condemnávit, mulier? Nemo, Dómine. Nec ego te condemnábo: jam ámplius noli peccáre.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut inter ejus membra numerémur, cujus córpori communicámus et sánguini:
Qui tecum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Præténde, Dómine, fidélibus tuis déxteram cœléstis auxílii: ut te toto corde perquírant; et, quæ digne póstulant, cónsequi mereántur.
Per Dominum…
Dominica IV in Quadragesimæ
Introitus
Is 66:10 et 11
Lætáre, Jerúsalem: et convéntum fácite, omnes qui dilígitis eam: gaudéte cum lætítia, qui in tristítia fuístis: ut exsultétis, et satiémini ab ubéribus consolatiónis vestræ.
Ps 121:1.
Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui ex mérito nostræ actiónis afflígimur, tuæ grátiæ consolatióne respirémus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
Gal 4:22-31
Fratres: Scriptum est: Quóniam Abraham duos fílios hábuit: unum de ancílla, et unum de líbera. Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est: qui autem de líbera, per repromissiónem: quæ sunt per allegoríam dicta. Hæc enim sunt duo testaménta. Unum quidem in monte Sina, in servitútem génerans: quæ est Agar: Sina enim mons est in Arábia, qui conjúnctus est ei, quæ nunc est Jerúsalem, et servit cum fíliis suis. Illa autem, quæ sursum est Jerúsalem, líbera est, quæ est mater nostra. Scriptum est enim: Lætáre, stérilis, quæ non paris: erúmpe, et clama, quæ non párturis: quia multi fílii desértæ, magis quam ejus, quæ habet virum. Nos autem, fratres, secúndum Isaac promissiónis fílii sumus. Sed quómodo tunc is, qui secúndum carnem natus fúerat, persequebátur eum, qui secúndum spíritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptúra? Ejice ancíllam et fílium ejus: non enim heres erit fílius ancíllæ cum fílio líberæ. Itaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii, sed líberæ: qua libertáte Christus nos liberávit.
Graduale
Ps 121:1, 7
Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus.
℣. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.
Tractus
Ps 124:1-2
Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
℣. Montes in circúitu ejus: et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 6:1-15
In illo témpore: Abiit Jesus trans mare Galilǽæ, quod est Tiberíadis: et sequebátur eum multitúdo magna, quia vidébant signa, quæ faciébat super his, qui infirmabántur. Súbiit ergo in montem Jesus: et ibi sedébat cum discípulis suis. Erat autem próximum Pascha, dies festus Judæórum. Cum sublevásset ergo óculos Jesus et vidísset, quia multitúdo máxima venit ad eum, dixit ad Philíppum: Unde emémus panes, ut mandúcent hi? Hoc autem dicébat tentans eum: ipse enim sciébat, quid esset factúrus. Respóndit ei Philíppus: Ducentórum denariórum panes non suffíciunt eis, ut unusquísque módicum quid accípiat. Dicit ei unus ex discípulis ejus, Andréas, frater Simónis Petri: Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeáceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? Dixit ergo Jesus: Fácite hómines discúmbere. Erat autem fænum multum in loco. Discubuérunt ergo viri, número quasi quinque míllia. Accépit ergo Jesus panes, et cum grátias egísset, distríbuit discumbéntibus: simíliter et ex píscibus, quantum volébant. Ut autem impléti sunt, dixit discípulis suis: Collígite quæ superavérunt fragménta, ne péreant. Collegérunt ergo, et implevérunt duódecim cóphinos fragmentórum ex quinque pánibus hordeáceis, quæ superfuérunt his, qui manducáverant. Illi ergo hómines cum vidíssent, quod Jesus fécerat signum, dicébant: Quia hic est vere Prophéta, qui ventúrus est in mundum. Jesus ergo cum cognovísset, quia ventúri essent, ut ráperent eum et fácerent eum regem, fugit íterum in montem ipse solus.
Offertorium
Ps 134:3, 6
Laudáte Dóminum, quia benígnus est: psállite nómini ejus, quóniam suávis est: ómnia, quæcúmque vóluit, fecit in cœlo et in terra.
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 121:3-4
Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas, cujus participátio ejus in idípsum: illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, ad confiténdum nómini tuo, Dómine.
Postcommunio
Da nobis, quǽsumus, miséricors Deus: ut sancta tua, quibus incessánter explémur, sincéris tractémus obséquiis, et fidéli semper mente sumámus.
Per Dominum…
Feria II infra Hebd IV Quadragesimæ
Introitus
Ps 53:3-4
Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me: Deus, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe verba oris mei.
Ps 53:5
Quóniam aliéni insurrexérunt in me: et fortes quæsiérunt ánimam meam.
Glória Patri…
Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me: Deus, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe verba oris mei.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, observatiónes sacras ánnua devotióne recoléntes, et córpore tibi placeámus et mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Regum
3 Reg 3:16-28.
In diébus illis: Venérunt duæ mulíeres meretríces ad regem Salomónem, steterúntque coram eo, quarum una ait: Obsecro, mi dómine: ego et múlier hæc habitabámus in domo una, et péperi apud eam in cubículo. Tértia autem die postquam ego péperi, péperit et hæc: et erámus simul, nullúsque álius nobíscum in domo, excéptis nobis duábus. Mórtuus est autem fílius mulíeris hujus nocte: dórmiens quippe oppréssit eum. Et consúrgens intempéstæ noctis siléntio, tulit fílium meum de látere meo ancíllæ tuæ dormiéntis, et collocávit in sinu suo: suum autem fílium, qui erat mórtuus, pósuit in sinu meo. Cumque surrexíssem mane, ut darem lac fílio meo, appáruit mórtuus: quem diligéntius íntuens clara luce, deprehéndi non esse meum, quem genúeram. Respondítque áltera múlier: Non est ita, ut dicis, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. E contrário illa dicébat: Mentiris: fílius quippe meus vivit, et fílius tuus mórtuus est. Atque in hunc modum contendébant coram rege. Tunc rex ait: Hæc dicit Fílius meus vivit, et fílius tuus mórtuus est. Et ista respóndit: Non, sed fílius tuus mórtuus est, meus autem vivit. Dixit ergo rex: Afférte mihi gládium. Cumque attulíssent gládium coram rege: Divídite, inquit, infántem vivum in duas partes, et dat dimídiam partem uni, et dimídiam partem álteri. Dixit autem múlier, cujus fílius erat vivus, ad regem - commóta sunt quippe víscera ejus super fílio suo: - Obsecro, dómine, date illi infántem vivum, et nolíte interfícere eum. E contrário illa dicébat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividátur. Respóndit rex et ait: Date huic infántem vivum, et non occidátur: hæc est enim mater ejus. Audívit ítaque omnis Israël judícium, quod judicásset rex, et timuérunt regem, vidéntes sapiéntiam Dei esse in eo ad faciéndum judícium.
Graduale
Ps 30:3
Esto mihi in Deum protectórem et in locum refúgii, ut salvum me fácias.
Ps 70:1.
℣. Deus, in te sperávi: Dómine, non confúndar in ætérnum.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
℣. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 2:13-25
In illo témpore: Prope erat Pascha Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam: et invénit in templo vendéntes boves et oves et colúmbas, et nummulários sedéntes. Et cum fecísset quasi flagéllum de funículis, omnes ejécit de templo, oves quoque et boves, et nummulariórum effúdit æs et mensas subvértit. Et his, qui colúmbas vendébant, dixit: Auférte ista hinc, et nolíte fácere domum Patris mei domum negotiatiónis. Recordáti sunt vero discípuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuæ comédit me. Respondérunt ergo Judǽi, et dixérunt ei: Quod signum osténdis nobis, quia hæc facis? Respóndit Jesus et dixit eis: Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud. Dixérunt ergo Judǽi: Quadragínta et sex annis ædificátum est templum hoc, et tu in tribus diébus excitábis illud? Ille autem dicébat de templo córporis sui. Cum ergo resurrexísset a mórtuis, recordáti sunt discípuli ejus, quia hoc dicébat, et credidérunt Scriptúræ, et sermóni, quem dixit Jesus. Cum autem esset Jerosólymis in Pascha in die festo, multi credidérunt in nómine ejus, vidéntes signa ejus, quæ faciébat. Ipse autem Jesus non credébat semetípsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimónium perhibéret de hómine: ipse enim sciébat, quid esset in hómine.
Offertorium
Ps 99:1-2
Jubiláte Deo, omnis terra, servíte Dómino in lætítia: intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: quia Dóminus ipse est Deus.
Secreta
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium vivíficet nos semper et múniat.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 18:13, 14
Ab occúltis meis munda me, Dómine: et ab aliénis parce servo tuo.
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salutáribus sacraméntis: ad redemptiónis ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Deprecatiónem nostram, quǽsumus. Dómine, benígnus exáudi: et, quibus supplicándi præstas afféctum, tríbue defensiónis auxílium.
Per Dominum…
Feria III infra Hebd IV Quadragesimæ
Introitus
Ps 54:2-3
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me et exáudi me.
Ps 54:3-4
Contristátus sum in exercitatióne mea: et conturbátus sum a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.
Glória Patri…
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me et exáudi me.
Oratio
Sacræ nobis, quǽsumus, Dómine, observatiónis jejúnia: et piæ conversatiónis augméntum, et tuæ propitiatiónis contínuum præstent auxílium.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Exodi.
Exod 32:7-14
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Descénde de monte: peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti. Recessérunt cito de via, quam ostendísti eis: fecerúntque sibi vítulum conflátilem, et adoravérunt, atque immolántes ei hóstias, dixérunt: Isti sunt dii tui, Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti. Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: Cerno, quod pópulus iste duræ cervícis sit: dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos, et déleam eos, faciámque te in gentem magnam. Móyses autem orábat Dóminum, Deum suum, dicens: Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti in fortitúdine magna et in manu robústa? Ne quæro dicant Ægýptii: Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus et deléret e terra: quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui. Recordáre Abraham, Isaac et Israël, servórum tuórum, quibus jurásti per temetípsum, dicens: Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cœli: et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper. Placatúsque est Dóminus, ne fáceret malum, quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.
Graduale
Ps 43:26, 2
Exsúrge, Dómine, fer opem nobis: et líbera nos propter nomen tuum.
℣. Deus, áuribus nostris audívimus: et patres nostri annuntiavérunt nobis opus, quod operátus es in diébus eórum et in diébus antíquis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 7:14-31
In illo témpore: Jam die festo mediánte, ascéndit Jesus in templum, et docébat. Et mirabántur Judǽi, dicéntes: Quómodo hic lítteras scit, cum non didícerit? Respóndit eis Jesus et dixit: Mea doctrína non est mea, sed ejus, qui misit me. Si quis volúerit voluntátem ejus fácere, cognóscet de doctrína, utrum ex Deo sit, an ego a meípso loquar. Qui a semetípso lóquitur, glóriam própriam quærit. Qui autem quærit glóriam ejus, qui misit eum, hic verax est, et injustítia in illo non est. Nonne Móyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? quid me quǽritis interfícere ? Respóndit turba, et dixit: Dæmónium habes: quis te quærit interfícere ? Respóndit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes mirámini. Proptérea Móyses dedit vobis circumcisiónem -non quia ex Móyse est, sed ex pátribus: - et in sábbato circumcíditis hóminem. Si circumcisiónem áccipit homo in sábbato, ut non solvátur lex Móysi: mihi indignámini, quia totum hóminem sanum feci in sábbato? Nolíte judicáre secúndum fáciem, sed justum judícium judicáte. Dicébant ergo quidam ex Jerosólymis: Nonne hic est, quem quærunt interfícere ? Et ecce, palam lóquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognovérunt príncipes, quia hic est Christus? Sed hunc scimus, unde sit: Christus autem, cum vénerit, nemo scit, unde sit. Clamábat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis et, unde sim, scitis, et a meípso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescítis. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit. Quærébant ergo eum apprehéndere: et nemo misit in illum manus, quia nondum vénerat hora ejus. De turba autem multi credidérunt in eum.
Offertorium
Ps 39:2, 3, 4
Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.
Secreta
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 19:6
Lætábimur in salutári tuo: et in nómine Dómini, Dei nostri, magnificábimur.
Postcommunio
Hujus nos, Dómine, percéptio sacraménti mundet a crímine: et ad cæléstia regna perdúcat.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Miserére, Dómine, pópulo tuo: et contínuis tribulatiónibus laborántem, propítius respiráre concéde.
Per Dominum…
Feria IV infra Hebd IV Quadragesimæ
Introitus
Ezech 36:23-26
Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spíritum novum.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.

Deus, qui et justis prǽmia meritórum et peccatóribus per jejúnium véniam præbes: miserére supplícibus tuis; ut reátus nostri conféssio indulgéntiam valeat percípere delictórum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Ezechiélis Prophétæ.
Ezech 36:23-28
Hæc dicit Dóminus Deus: Sanctificábo nomen meum magnum, quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum: ut sciant gentes, quia ego Dóminus, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de géntibus, et congregábo vos de univérsis terris, et addúcam vos in terram vestram. Et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. Et dabo vobis cor novum, et spíritum novum ponam in médio vestri: et áuferam cor lapídeum de carne vestra, et dabo vobis cor cárneum. Et spíritum meum ponam in médio vestri: et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis, et judícia mea custodiátis et operémini. Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris: et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum: dicit Dóminus omnípotens.
Deo gratias.
Graduale
Ps 38:12, 6
Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.
℣. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quos jejúnia votíva castígant, ipsa quoque devótio sancta lætíficet; ut, terrénis afféctibus mitigátis, facílius cœléstia capiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is 1:16-19
Hæc dicit Dóminus Deus: Lavámini, mundi estóte, auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis: quiéscite ágere pervérse, díscite benefácere: quærite judícium, subveníte opprésso, judicáte pupíllo, deféndite víduam. Et veníte et argúite me, dicit Dóminus: si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix dealbabúntur: et si fúerint rubra quasi vermículus, velut lana alba erunt. Si voluéritis et audiéritis me, bona terræ comedétis: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 32:12, 6
Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
℣. Verbo Dómini cœli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
℣. Dómine, ne memíneris
iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 9:1-38
In illo témpore: Prætériens Jesus vidit hóminem cæcum a nativitáte: et interrogavérunt eum discípuli ejus: Rabbi, quis peccávit, hic aut paréntes ejus, ut cæcus nascerétur? Respóndit Jesus: Neque hic peccávit neque paréntes ejus: sed ut manifesténtur ópera Dei in illo. Me opórtet operári ópera ejus, qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operári. Quámdiu sum in mundo, lux sum mundi. Hæc cum dixísset, éxspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linívit lutum super óculos ejus, et dixit ei: Vade, lava in natatória Síloë (quod interpretátur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. Itaque vicíni, et qui víderant eum prius, quia mendícus erat, dicébant: Nonne hic est, qui sedébat et mendicábat? Alii dicébant: Quia hic est. Alii autem: Nequáquam, sed símilis est ei. Ille vero dicébat: Quia ego sum. Dicébant ergo ei: Quómodo apérti sunt tibi óculi? Respóndit: Ille homo, qui dícitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatória Síloë, et lava. Et ábii, et lavi, et vídeo. Et dixérunt ei: Ubi est ille? Ait: Néscio. Addúcunt eum ad pharisǽos, qui cæcus fúerat. Erat autem sábbatum, quando lutum fecit Jesus, et apéruit óculos ejus. Iterum ergo interrogábant eum pharisǽi, quómodo vidísset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et vídeo. Dicébant ergo ex pharisǽis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sábbatum non custódit. Alii autem dicébant: Quómodo potest homo peccátor hæc signa fácere ? Et schisma erat inter eos. Dicunt ergo cæco íterum: Tu quid dicis de illo, qui apéruit óculos tuos? Ille autem dixit: Quia Prophéta est. Non credidérunt ergo Judǽi de illo, quia cæcus fuísset, et vidísset, donec vocavérunt paréntes ejus, qui víderat: et interrogavérunt eos, dicéntes: Hic est fílius vester, quem vos dícitis, quia cæcus natus est? Quómodo ergo nunc videt? Respondérunt eis paréntes ejus, et dixérunt: Scimus, quia hic est fílius noster, et quia cæcus natus est: quómodo autem nunc vídeat, nescímus: aut quis ejus apéruit óculos, nos nescímus: ipsum interrogáte, ætátem habet, ipse de se loquátur. Hæc dixérunt paréntes ejus, quóniam timébant Judǽos: jam enim conspiráverant Judǽi, ut, si quis eum confiterétur esse Christum, extra synagógam fíeret. Proptérea paréntes ejus dixérunt: Quia ætátem habet, ipsum interrogáte. Vocavérunt ergo rursum hóminem, qui fúerat cæcus, et dixérunt ei: Da glóriam Deo. Nos scimus, quia hic homo peccátor est. Dixit ergo eis ille: Si peccátor est, néscio: unum scio, quia, cæcus cum essem, modo vídeo. Dixérunt ergo illi: Quid fecit tibi? quómodo apéruit tibi óculos? Respóndit eis: Dixi vobis jam, et audístis: quid íterum vultis audíre? Numquid et vos vultis discípuli ejus fíeri? Maledixérunt ergo ei, et dixérunt: Tu discípulus illíus sis: nos autem Móysi discípuli sumus. Nos scimus, quia Móysi locútus est Deus: hunc autem nescímus, unde sit. Respóndit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirábile est, quia vos néscitis, unde sit, et apéruit meos óculos: scimus autem, quia peccatóres Deus non audit: sed, si quis Dei cultor est et voluntátem ejus facit, hunc exáudit. A sǽculo non est audítum, quia quis apéruit óculos cæci nati. Nisi esset hic a Deo, non póterat fácere quidquam. Respondérunt et dixérunt ei: In peccátis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecérunt eum foras. Audívit Jesus, quia ejecérunt eum foras, et cum invenísset eum, dixit ei: Tu credis in Fílium Dei? Respóndit ille et dixit: Quis est, Dómine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidísti eum, et qui lóquitur tecum, ipse est. At ille ait: Credo, Dómine. (Hic genuflectitur) Et prócidens adorávit eum.
Offertorium
Ps 65:8-9, 20
Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam, et misericórdiam suam a me.
Secreta
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut his sacrifíciis peccáta nostra mundéntur; quia tunc veram nobis tríbuis et mentis et córporis sanitátem.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Joann 9:11
Lutum fecit ex sputo Dóminus, et linívit óculos meos: et ábii, et lavi, et vidi, et crédidi Deo.
Postcommunio
Sacraménta, quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster: et spirituálibus nos répleant aliméntis, et corporálibus tueántur auxíliis.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Páteant aures misericórdiæ tuæ. Dómine, précibus supplicántium: et, ut peténtibus desideráta concédas; fac eos, quæ tibi sunt plácita, postuláre.
Per Dominum…
Feria V infra Hebd IV Quadragesimæ
Introitus
Ps 104:3-4.
Lætétur cor quæréntium Dóminum: quǽrite Dóminum, et confirmámini: quǽrite fáciem ejus semper.
Ps 104:1
Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus.
Glória Patri…
Lætétur cor quæréntium Dóminum: quǽrite Dóminum, et confirmámini: quǽrite fáciem ejus semper.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quos jejúnia votíva castígant, ipsa quoque devótio sancta lætíficet; ut, terrénis afféctibus mitigátis, facílius cœléstia capiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Regum
4 Reg 4:25-38
In diébus illis: Venit múlier Sunamítis ad Eliséum in montem Carméli: cumque vidísset eam vir Dei e contra, ait ad Giézi púerum suum: Ecce Sunamítis illa. Vade ergo in occúrsum ejus, et dic ei: Recte ne ágitur circa te, et circa virum tuum, et circa fílium tuum? Quæ respóndit: Recte. Cumque venísset ad virum Dei in montem, apprehéndit pedes ejus: et accéssit Giézi, ut amovéret eam. Et ait homo Dei: Dimítte illam: ánima enim ejus in amaritúdine est, et Dóminus celávit a me, et non indicávit mihi. Quæ dixit illi: Numquid petívi fílium a dómino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illúdas me? Et ille ait ad Giézi: Accínge lumbos tuos, et tolle báculum meum in manu tua, et vade. Si occurrérit tibi homo, non salútes eum: et si salutáverit te quíspiam, non respóndeas illi: et pones báculum meum super fáciem púeri. Porro mater púeri ait: Vivit Dóminus et vivit ánima tua, non dimíttam te. Surréxit ergo, et secútus est eam. Giézi autem præcésserat ante eos, et posúerat báculum super fáciem púeri, et non erat vox neque sensus: reversúsque est in occúrsum ejus, et nuntiávit ei, dicens: Non surréxit puer. Ingréssus est ergo Eliséus domum, et ecce, puer mórtuus jacébat in léctulo ejus: ingressúsque clausit óstium super se et super púerum: et orávit ad Dóminum. Et ascéndit, et incúbuit super púerum: posuítque os suum super os ejus, et óculos suos super óculos ejus, et manus suas super manus ejus: et incurvávit se super eum: et calefácta est caro púeri. At ille revérsus, deambulávit in domo, semel huc atque illuc: et ascéndit et incúbuit super eum: et oscitávit puer sépties, aperuítque oculos. At ille vocávit Giézi, et dixit ei: Voca Sunamítidem hanc. Quæ vocáta ingréssa est ad eum. Qui ait: Tolle fílium tuum. Venit illa, et córruit ad pedes ejus, et adorávit super terram: tulítque fílium suum, et egréssa est, et Eliséus revérsus est in Gálgala.
Graduale
Ps 73:20, 19, 22
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
℣. Exsúrge, Dómine, júdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 7:11-16
In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce, defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vídua erat, et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accéssit et tétigit lóculum. - Hi autem, qui portábant, stetérunt - Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit, qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia Prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.
Offertorium
Ps 69:2, 3, 4
Dómine, ad adjuvándum me festína: confundántur omnes, qui cógitant servis tuis mala.
Secreta
Purífica nos, miséricors Deus: ut Ecclésiæ tuæ preces, quæ tibi gratæ sunt, pia múnera deferéntes, fiant expiátis méntibus gratióres.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 70:16-17, 18
Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus: Deus, docuísti me a juventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me.
Postcommunio
Cœléstia dona capiéntibus, quǽsumus, Dómine: non ad judícium proveníre patiáris, quæ fidélibus tuis ad remédium providísti.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Pópuli tui, Deus, institútor et rector, peccáta, quibus impugnátur, expélle: ut semper tibi plácitus, et tuo munímine sit secúrus.
Per Dominum…
Feria VI infra Hebd IV Quadragesimæ
Introitus
Ps 18:15
Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper: Dómine, adjútor meus, et redémptor meus.
Ps 18:2
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Glória Patri…
Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper: Dómine, adjútor meus, et redémptor meus.
Oratio
Deus, qui ineffabílibus mundum rénovas sacraméntis: præsta, quǽsumus; ut Ecclésia tua et ætérnis profíciat institútis, et temporálibus non destituátur auxíliis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Regum.
3 Reg 17:17-24
In diébus illis: Ægrotávit fílius mulíeris matris famílias, et erat languor fortíssimus, ita ut non remanéret in eo hálitus. Dixit ergo ad Elíam: Quid mihi et tibi, vir Dei? Ingréssus es ad me, ut rememoraréntur iniquitátes meæ, et interfíceres fílium meum? Et ait ad eam Elías: Da mihi fílium tuum. Tulítque eum de sinu ejus, et portávit in cenáculum, ubi ipse manébat, et pósuit super léctulum suum, et clamávit ad Dóminum, et dixit: Dómine, Deus meus, étiam ne víduam, apud quam ego utcúmque susténtor, afflixísti, ut interfíceres fílium ejus? Et expándit se, atque mensus est super púerum tribus vícibus, et clamávit ad Dóminum, et ait: Dómine, Deus meus, revertátur, óbsecro, ánima púeri hujus in víscera ejus. Et exaudívit Dóminus vocem Elíæ: et revérsa est ánima púeri intra eum, et revíxit. Tulítque Elías púerum, et depósuit eum de cenáculo in inferiórem domum, et trádidit matri suæ, et ait illi: En, vivit fílius tuus. Dixítque múlier ad Elíam: Nunc in isto cognóvi, quóniam vir Dei es tu, et verbum Dómini in ore tuo verum est.
Graduale
Ps 117:8-9
Bonum est confídere in Dómino, quam confídere in hómine.
℣. Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
℣. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 11:1-45
In illo témpore: Erat quidam languens Lázarus a Bethánia, de castéllo Maríæ et Marthæ, soróris ejus. (María autem erat, quæ unxit Dóminum unguénto, et extérsit pedes ejus capíllis suis: cujus frater Lázarus infirmabátur.) Misérunt ergo soróres ejus ad eum, dicéntes: Dómine, ecce, quem amas infirmátur. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infírmitas hæc non est ad mortem, sed pro glória Dei, ut glorificétur Fílius Dei per eam. Diligébat autem Jesus Martham et sorórem ejus, Maríam, et Lázarum. Ut ergo audívit, quia infirmabátur, tunc quidem mansit in eódem loco duóbus diébus. Déinde post hæc dixit discípulis suis: Eámus in Judǽam íterum. Dicunt ei discípuli: Rabbi, nunc quærébant te Judǽi lapidáre, et íterum vadis illuc? Respóndit Jesus: Nonne duódecim sunt horæ diéi? Si quis ambuláverit in die, non offéndit, quia lucem hujus mundi videt: si autem ambuláverit in nocte, offéndit, quia lux non est in eo. Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lázarus, amícus noster, dormit: sed vado, ut a somno éxcitem eum. Dixérunt ergo discípuli ejus: Dómine, si dormit, salvus erit. Díxerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putavérunt, quia de dormitióne somni díceret. Tunc ergo Jesus dixit eis maniféste: Lazarus mórtuus est: et gáudeo propter vos, ut credátis, quóniam non eram ibi: sed eámus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dícitur Dídymus, ad condiscípulos: Eámus et nos, ut moriámur cum eo. Venit itaque Jesus, et invénit eum quátuor dies jam in monuménto habéntem. (Erat autem Bethánia juxta Jerosólymam quasi stádiis quíndecim.) Multi autem ex Judǽis vénerant ad Martham et Maríam, ut consolaréntur eas de fratre suo. Martha ergo, ut audívit quia Jesus venit, occúrrit illi: María autem domi sedébat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Dómine, si fuísses hic, frater meus non fuísset mórtuus: sed et nunc scio, quia, quæcúmque popósceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Jesus: Resúrget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio, quia resúrget in resurrectióne in novíssimo die. Dixit ei Jesus: Ego sum resurréctio et vita: qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet: et omnis, qui vivit et credit in me, non moriétur in ætérnum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Dómine, ego crédidi, quia tu es Christus, Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti. Et cum hæc dixísset, ábiit et vocávit Maríam, sorórem suam, siléntio, dicens: Magíster adest, et vocat te. Illa ut audívit, surgit cito, et venit ad eum: nondum enim vénerat Jesus in castéllum; sed erat adhuc in illo loco, ubi occúrrerat ei Martha. Judǽi ergo, qui erant cum ea in domo et consolabántur eam, cum vidíssent Maríam, quia cito surréxit et éxiit, secúti sunt eam, dicéntes: Quia vadit ad monuméntum, ut ploret ibi. María ergo, cum venísset, ubi erat Jesus, videns eum, cécidit ad pedes ejus, et dicit ei: Dómine, si fuísses hic, non esset mórtuus frater meus. Jesus ergo, ut vidit eam plorántem, et Judǽos, qui vénerant cum ea, plorántes, infrémuit spíritu, et turbávit seípsum, et dixit: Ubi posuístis eum? Dicunt ei: Dómine, veni et vide. Et lacrimátus est Jesus. Dixérunt ergo Judǽi: Ecce, quómodo amábat eum. Quidam autem ex ipsis dixérunt: Non póterat hic, qui apéruit óculos cæci nati, facere, ut hic non morerétur? Jesus ergo rursum fremens in semetípso, venit ad monuméntum. Erat autem spelúnca, et lapis superpósitus erat ei. Ait Jesus: Tóllite lápidem. Dicit ei Martha, soror ejus, qui mórtuus fúerat: Dómine, jam fetet, quatriduánus est enim. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi, quóniam, si credíderis, vidébis glóriam Dei? Tulérunt ergo lápidem: Jesus autem, elevátis sursum óculis, dixit: Pater, grátias ago tibi, quóniam audísti me. Ego autem sciébam, quia semper me audis, sed propter pópulum, qui circúmstat, dixi: ut credant, quia tu me misísti. Hæc cum dixísset, voce magna clamávit: Lázare, veni foras. Et statim pródiit, qui fúerat mórtuus, ligátus pedes et manus ínstitis, et fácies illíus sudário erat ligáta. Dixit eis Jesus: Sólvite eum, et sínite abíre. Multi ergo ex Judǽis, qui vénerant ad Maríam et Martham, et víderant quæ fecit Jesus, credidérunt in eum.
Offertorium
Ps 17:28; 17:32
Pópulum húmilem salvum fácies, Dómine, et óculos superbórum humiliábis: quóniam quis Deus præter te, Dómine?
Secreta
Múnera nos, Dómine, quǽsumus, obláta puríficent: et te nobis jugiter fáciant esse placátum.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Joann 11:33, 35, 43, 44, 39
Videns Dóminus flentes soróres Lázari ad monuméntum, lacrimátus est coram Judǽis, et exclamávit: Lázare, veni foras: et pródiit ligátis mánibus et pédibus, qui fúerat quatriduánus mórtuus.
Postcommunio
Hæc nos, quǽsumus, Dómine, participátio sacraménti: et a propriis reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui infirmitátis nostræ cónscii, de tua virtúte confídimus, sub tua semper pietáte gaudeámus.
Per Dominum…
Sabbato infra Hebd IV Quadragesimæ
Introitus
Isa 55:1
Sitiéntes, veníte ad aquas, dicit Dóminus: et qui non habétis prétium, veníte et bíbite cum lætítia.
Ps 77:1.
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Glória Patri…
Sitiéntes, veníte ad aquas, dicit Dóminus: et qui non habétis prétium, veníte et bíbite cum lætítia.
Oratio
Fiat, Dómine, quǽsumus, per grátiam tuam fructuósus nostræ devotiónis afféctus: quia tunc nobis próderunt suscépta jejúnia, si tuæ sint plácita pietáti.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Isa 49:8-15
Hæc dicit Dóminus: In témpore plácito exaudívi te, et in die salútis auxiliátus sum tui: et servávi te, et dedi te in fœdus pópuli, ut suscitáres terram, et possidéres hereditátes dissipátas: ut díceres his, qui vincti sunt: Exíte: et his, qui in ténebris: Revelámini. Super vias pascéntur, et in ómnibus planis páscua eórum. Non esúrient neque sítient, et non percútiet eos æstus et sol: quia miserátor eórum reget eos, et ad fontes aquárum potábit eos. Et ponam omnes montes meos in viam, et sémitæ meæ exaltabúntur. Ecce, isti de longe vénient, et ecce illi ab aquilóne et mari, et isti de terra austráli. Laudáte, cœli, et exsúlta, terra, jubiláte, montes, laudem: quia consolátus est Dóminus pópulum suum, et páuperum suórum miserébitur. Et dixit Sion: Derelíquit me Dóminus, et Dóminus oblítus est mei. Numquid oblivísci potest múlier infántem suum, ut non misereátur fílio uteri sui? et si illa oblíta fúerit, ego tamen non oblivíscar tui, dicit Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 9:14, 1-2
Tibi, Dómine, derelíctus est pauper: pupíllo tu eris adjútor.
℣. Ut quid, Dómine, recessísti longe, déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne? dum supérbit ímpius, incénditur pauper.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 8:12-20
In illo témpore: Locútus est Jesus turbis Judæórum, dicens: Ego sum lux mundi: qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ. Dixérunt ergo ei pharisǽi: Tu de te ipso testimónium pérhibes: testimónium tuum non est verum. Respóndit Jesus et dixit eis: Et si ego testimónium perhíbeo de meípso, verum est testimónium meum: quia scio, unde veni et quo vado: vos autem nescítis, unde vénio aut quo vado. Vos secúndum carnem judicátis: ego non júdico quemquam: et si júdico ego, judícium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et, qui misit me, Pater. Et in lege vestra scriptum est, quia duórum hóminum testimónium verum est. Ego sum, qui testimónium perhíbeo de meípso: et testimónium pérhibet de me, qui misit me, Pater. Dicébant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respóndit Jesus: Neque me scitis neque Patrem meum: si me scirétis, fórsitan et Patrem meum scirétis. Hæc verba locútus est Jesus in gazophylácio, docens in templo: et nemo apprehéndit eum, quia necdum vénerat hora ejus.
Offertorium
Ps 17:3
Factus est Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus: et sperábo in eum.
Secreta
Oblatiónibus nostris, quǽsumus, Dómine, placáre suscéptis: et ad te nostras étiam rebélles compélle propítius voluntátes.
Per Dominum…
Prefatio
de Quadragesima
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 22:1-2
Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: in loco páscuæ ibi me collocávit: super aquam refectiónis educávit me.
Postcommunio
Tua nos, quǽsumus, Dómine, sancta puríficent: et operatióne sua tibi plácitos esse perfíciant.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Deus, qui sperántibus in te miseréri pótius éligis quam irásci: da nobis digne flere mala, quæ fécimus; ut tuæ consolatiónis grátiam inveníre mereámur.
Per Dominum…
Dominica I Passionis
Introitus
Ps 42:1-2.
Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso éripe me: quia tu es Deus meus et fortitúdo mea.
Ps 42:3
Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me de duxérunt et adduxérunt in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso éripe me: quia tu es Deus meus et fortitúdo mea.
Oratio
Quǽsumus, omnípotens Deus, famíliam tuam propítius réspice: ut, te largiénte, regátur in córpore; et, te servánte, custodiátur in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr 9:11-15
Fratres: Christus assístens Póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis: neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. Si enim sanguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus, inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis: quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti? Et ídeo novi Testaménti mediátor est: ut, morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri Testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis, in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 142:9, 10
Eripe me, Dómine, de inimícis meis: doce me fácere voluntátem tuam
Ps 17:48-49
Liberátor meus, Dómine, de géntibus iracúndis: ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me.
Tractus
Ps 128:1-4
Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea.
℣. Dicat nunc Israël: sæpe expugnavérunt me a juventúte mea.
℣. Etenim non potuérunt mihi: supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres.
℣. Prolongavérunt iniquitátes suas: Dóminus justus concídit cervíces peccatórum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 8:46-59
In illo témpore: Dicébat Jesus turbis Judæórum: Quis ex vobis árguet me de peccáto? Si veritátem dico vobis, quare non créditis mihi? Qui ex Deo est, verba Dei audit. Proptérea vos non audítis, quia ex Deo non estis. Respondérunt ergo Judǽi et dixérunt ei: Nonne bene dícimus nos, quia Samaritánus es tu, et dæmónium habes? Respóndit Jesus: Ego dæmónium non hábeo, sed honorífico Patrem meum, et vos inhonorástis me. Ego autem non quæro glóriam meam: est, qui quærat et júdicet. Amen, amen, dico vobis: si quis sermónem meum serváverit, mortem non vidébit in ætérnum. Dixérunt ergo Judǽi: Nunc cognóvimus, quia dæmónium habes. Abraham mórtuus est et Prophétæ; et tu dicis: Si quis sermónem meum serváverit, non gustábit mortem in ætérnum. Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mórtuus est? et Prophétæ mórtui sunt. Quem teípsum facis? Respóndit Jesus: Si ego glorífico meípsum, glória mea nihil est: est Pater meus, qui gloríficat me, quem vos dícitis, quia Deus vester est, et non cognovístis eum: ego autem novi eum: et si díxero, quia non scio eum, ero símilis vobis, mendax. Sed scio eum et sermónem ejus servo. Abraham pater vester exsultávit, ut vidéret diem meum: vidit, et gavísus est. Dixérunt ergo Judǽi ad eum: Quinquagínta annos nondum habes, et Abraham vidísti? Dixit eis Jesus: Amen, amen, dico vobis, ántequam Abraham fíeret, ego sum. Tulérunt ergo lápides, ut jácerent in eum: Jesus autem abscóndit se, et exívit de templo.
Offertorium
Ps 9:1, 118:17, 107
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: retríbue servo tuo: vivam, et custódiam sermónes tuos: vivífica me secúndum verbum tuum, Dómine.
Secreta
Hæc múnera, quǽsumus Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
1 Cor 11:24, 25
Hoc corpus, quod pro vobis tradétur: hic calix novi Testaménti est in meo sánguine, dicit Dóminus: hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem.
Postcommunio
Adésto nobis, Dómine, Deus noster: et, quos tuis mystériis recreásti, perpétuis defénde subsídiis.
Per Dominum…
Feria II infra Hebd Passionis
Introitus
Ps 55:2
Miserére mihi, Dómine, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me.
Ps 55:3
Conculcavérunt me inimíci mei tota die: quóniam multi bellántes advérsum me.
Miserére mihi, Dómine, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me.
Oratio
Sanctífica, quǽsumus, Dómine, nostra jejúnia: et cunctárum nobis indulgéntiam propítius largíre culpárum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Jonæ Prophétæ.
Jonæ 3:1-10
In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad Jonam Prophétam secúndo, dicens: Surge, et vade in Níniven civitátem magnam: et prǽdica in ea prædicatiónem, quam ego loquor ad te. Et surréxit Jonas, et ábiit in Níniven juxta verbum Dómini. Et Nínive erat civitas magna itínere trium diérum. Et cœpit Jonas introíre in civitátem itínere diéi uníus: et clamávit et dixit: Adhuc quadragínta dies, et Nínive subvertétur. Et credidérunt viri Ninivítæ in Deum: et prædicavérunt jejúnium, et vestíti sunt saccis a majore usque ad minórem. Et pervénit verbum ad regem Nínive: et surréxit de sólio suo, et abjécit vestiméntum suum a se, et indútus est sacco, et sedit in cínere. Et clamávit et dixit in Nínive ex ore regis et príncipum ejus, dicens: Hómines et juménta et boves et pécora non gustent quidquam: nec pascántur, et aquam non bibant. Et operiántur saccis hómines et juménta, et clament ad Dóminum in fortitúdine, et convertátur vir a via sua mala, et ab iniquitáte, quæ est in mánibus eórum. Quis scit, si convertátur et ignóscat Deus: et revertátur a furóre iræ suæ, et non períbimus? Et vidit Deus ópera eórum, quia convérsi sunt de via sua mala: et misértus est pópulo suo Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 53:4, 3
Deus, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe verba oris mei.
℣. Deus, in nómine tuo salvum me fac, et in virtúte tua líbera me.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
℣. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 7:32-39
In illo témpore: Misérunt príncipes et pharisǽi minístros, ut apprehénderent Jesum. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum tempus vobíscum sum: et vado ad eum, qui me misit. Quærétis me, et non inveniétis: et ubi ego sum, vos non potéstis veníre. Dixérunt ergo Judǽi ad semetípsos: Quo hic itúrus est, quia non inveniémus eum? numquid in dispersiónem géntium itúrus est, et doctúrus gentes? Quis est hic sermo, quem dixit: Quærétis me, et non inveniétis: et ubi sum ego, vos non potéstis veníre? In novíssimo autem die magno festivitátis stabat Jesus, et clamábat, dicens: Si quis sitit, véniat ad me et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptúra, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum.
Offertorium
Ps 6:5
Dómine, convértere, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Secreta
Concéde nobis, Dómine, Deus noster: ut hæc hóstia salutáris et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuæ propitiátio majestátis.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 23:10
Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
Postcommunio
Sacraménti tui, quǽsumus, Dómine, participátio salutáris, et purificatiónem nobis tríbuat, et medélam.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis: ut, bonis opéribus inhæréndo, tua semper mereátur protectióne deféndi.
Per Dominum…
Feria III infra Hebd Passionis
Introitus
Ps 26:14
Exspécta Dóminum, viríliter age: et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Ps 26:1
Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timebo?
Exspécta Dóminum, viríliter age: et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Oratio
Nostra tibi, Dómine, quǽsumus, sint accépta jejúnia: quæ nos et expiándo grátia tua dignos effíciant; et ad remédia perdúcant ætérna.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ
Dan 14:27, 28-42
In diébus illis: Congregáti sunt Babylónii ad regem, et dixérunt ei: Trade nobis Daniélem, qui Bel destrúxit et dracónem interfécit, alióquin interficiémus te, et domum tuam. Vidit ergo rex, quod irrúerent in eum veheménter: et necessitáte compúlsus trádidit eis Daniélem. Qui misérunt eum in lacum leónum, et erat ibi diébus sex. Porro in lacu erant leónes septem, et dabántur eis duo córpora cotídie et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorárent Daniélem. Erat autem Hábacuc prophéta in Judǽa, et ipse cóxerat pulméntum, et intríverat panes in alvéolo: et ibat in campum, ut ferret messóribus. Dixítque Angelus Dómini ad Hábacuc: Fer prándium, quod habes, in Babylónem Daniéli, qui est in lacu leónum. Et dixit Hábacuc: Dómine, Babylónem non vidi, et lacum néscio. Et apprehéndit eum Angelus Dómini in vértice ejus, et portávit eum capíllo cápitis sui, posuítque eum in Babylóne supra lacum in ímpetu spíritus sui. Et clamávit Hábacuc, dicens: Dániel, serve Dei, tolle prándium, quod misit tibi Deus. Et ait Dániel: Recordátus es mei, Deus, et non dereliquísti diligéntes te. Surgénsque Daniel comédit. Porro Angelus Dómini restítuit Hábacuc conféstim in loco suo. Venit ergo rex die séptimo, ut lugéret Daniélem: et venit ad lacum et introspéxit, et ecce Dániel sedens in médio leónum. Et exclamávit voce magna rex, dicens: Magnus es, Dómine, Deus Daniélis. Et extráxit eum de lacu leónum. Porro illos, qui perditiónis ejus causa fúerant, intromísit in lacum, et devoráti sunt in moménto coram eo. Tunc rex ait: Páveant omnes habitántes in univérsa terra Deum Daniélis: quia ipse est salvátor, fáciens signa et mirabília in terra: qui liberávit Daniélem de lacu leónum.
Graduale
Ps 42:1, 3
Discérne causam meam, Dómine: ab hómine iníquo et dolóso éripe me.
℣. Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 7:1-13
In illo témpore: Ambulábat Jesus in Galilǽam, non enim volébat in Judǽam ambuláre, quia quærébant eum Judǽi interfícere. Erat autem in próximo dies festus Judæórum, Scenopégia. Dixérunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judǽam, ut et discípuli tui vídeant ópera tua, quæ facis. Nemo quippe in occúlto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifésta teipsum mundo. Neque enim fratres ejus credébant in eum. Dixit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advénit: tempus autem vestrum semper est parátum. Non potest mundus odísse vos: me autem odit: quia ego testimónium perhíbeo de illo, quod ópera ejus mala sunt. Vos ascéndite ad diem festum hunc, ego autem non ascéndo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum implétum est. Hæc cum dixísset, ipse mansit in Galilǽa. Ut autem ascendérunt fratres ejus, tunc et ipse ascéndit ad diem festum non maniféste, sed quasi in occúlto. Judǽi ergo quærébant eum in die festo, et dicébant: Ubi est ille? Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicébant: Quia bonus est. Alii autem dicébant: Non, sed sedúcit turbas. Nemo tamen palam loquebátur de illo, propter metum Judæórum.
Offertorium
Ps 9:11-12, 13
Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelínquis quæréntes te: psállite Dómino, qui hábitat in Sion: quóniam non est oblítus oratiónes páuperum.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, deférimus immolándas: quæ temporálem consolatiónem signíficent; ut promíssa non desperémus ætérna.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 24:22
Rédime me, Deus Israël, ex ómnibus angústiis meis.
Postcommunio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ divína sunt, júgiter exsequéntes, donis mereámur cœléstibus propinquáre.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Da nobis, quǽsumus, Dómine: perseverántem in tua voluntáte famulátum; ut in diébus nostris, et mérito et número, pópulus tibi sérviens augeátur.
Per Dominum…
Feria IV infra Hebd Passionis
Introitus
Ps 17:48-49
Liberátor meus de géntibus iracúndis: ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me, Dómine.
Ps 17:2-3
Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus.
Liberátor meus de géntibus iracúndis: ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me, Dómine.
Oratio
Sanctificáto hoc jejúnio, Deus, tuórum corda fidélium miserátor illústra: et quibus devotiónis præstas afféctum, præbe supplicántibus pium benígnus audítum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Levítici.
Lev 19:1-2, 11-19, 25
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israël, et dices ad eos: Ego Dóminus, Deus vester. Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum. Non perjurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. Non fácies calúmniam próximo tuo: nec vi ópprimes eum. Non morábitur opus mercenárii tui apud te usque mane. Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum: sed timébis Dóminum, Deum tuum, quia ego sum Dóminus. Non fácies quod iníquum est, nec injúste judicábis. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Juste júdica próximo tuo. Non eris criminátor, nec susúrro in pópulo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus. Non óderis fratrem tuum in corde tuo, sed públice árgue eum, ne hábeas super illo peccátum. Non quæras ultiónem, nec memor eris injúriæ cívium tuórum. Díliges amícum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus. Leges meas custodíte. Ego enim sum Dóminus, Deus vester.
Graduale
Ps 29:2-4
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me.
℣. Dómine, Deus meus, clamávi ad te, et sanásti me: Dómine, abstraxísti ab ínferis ánimam meam, salvásti me a descendéntibus in lacum.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
℣. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 10:22-38
In illo témpore: Facta sunt encǽnia in Jerosólymis: et hiems erat. Et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Circumdedérunt ergo eum Judǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Respóndit eis Jesus: Loquor vobis, et non créditis: Opera, quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me: sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. Oves meæ vocem meam áudiunt: et ego cognósco eas, et sequúntur me: et ego vitam ætérnam do eis: et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi, majus ómnibus est: et nemo potest rápere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. Sustulérunt ergo lápides Judǽi, ut lapidárent eum. Respóndit eis Jesus: Multa bona ópera osténdi vobis ex Patre meo, propter quod eórum opus me lapidátis? Respondérunt ei Judǽi: De bono ópere non lapidámus te, sed de blasphémia: et quia tu, homo cum sis, facis teípsum Deum. Respóndit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia ego dixi, dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptúra: quem Pater sanctificávit, et misit in mundum, vos dícitis: Quia blasphémas: quia dixi, Fílius Dei sum? Si non fácio ópera Patris mei, nolíte crédere mihi. Si autem fácio, et si mihi non vultis crédere, opéribus crédite, ut cognoscátis et credátis, quia Pater in me est et ego in Patre.
Offertorium
Ps 58:2
Eripe me de inimícis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me líbera me, Dómine.
Secreta
Annue, miséricors Deus: ut hóstias placatiónis et laudis sincéro tibi deferámus obséquio.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 25:6-7
Lavábo inter innocéntes manus meas, et circuíbo altáre tuum, Dómine: ut áudiam vocem laudis tuæ, et enárrem univérsa mirabília tua.
Postcommunio
Cœléstis doni benedictióne percépta: súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur; ut hoc idem nobis et sacraménti causa sit et salútis.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges; consuétæ misericórdiæ tríbue benígnus efféctum.
Per Dominum…
Feria V infra Hebd Passionis
Introitus
Dan 3:31
Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti: quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non obedívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut dígnitas condiciónis humánæ, per immoderántiam sauciáta, medicinális parsimóniæ stúdio reformétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ
Dan 3:25, 34-45
In diébus illis: Orávit Azarías Dóminum, dicens: Dómine, Deus noster: ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum, et ne díssipes testaméntum tuum: neque áuferas misericórdiam tuam a nobis propter Abraham diléctum tuum, et Isaac servum tuum, et Israël sanctum tuum: quibus locútus es, póllicens, quod multiplicáres semen eórum sicut stellas cœli, et sicut arénam, quæ est in líttore maris: quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes, sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra. Et non est in témpore hoc princeps, et dux, et prophéta, neque holocáustum, neque sacrifícium, neque oblátio, neque incénsum, neque locus primitiárum coram te, ut possímus inveníre misericórdiam tuam: sed in ánimo contríto et spíritu humilitátis suscipiámur. Sicut in holocáusto aríetum et taurórum, et sicut in míllibus agnórum pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi: quóniam non est confúsio confidéntibus in te. Et nunc séquimur te in toto corde, et timémus te, et quǽrimus fáciem tuam. Ne confúndas nos: sed fac nobíscum juxta mansuetúdinem tuam et secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. Et érue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo, Dómine: et confundántur omnes, qui osténdunt servis tuis mala, confundántur in omni poténtia tua: et robur eórum conterátur: et sciant, quia tu es Dóminus, Deus solus, et gloriósus super orbem terrárum, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 95:8-9
Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus
Ps 28:9
Revelávit Dóminus condénsa: et in templo ejus omnes dicent glóriam.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 7:36-50
In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. ¶ Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset Prophéta, sciret útique, quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuidam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Respóndens Simon, dixit: Æstimo, quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et cœpérunt, qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Offertorium
Ps 136:1
Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.
Secreta
Dómine, Deus noster, qui in his pótius creatúris, quas ad fragilitátis nostræ subsídium condidísti, tuo quoque nómini múnera jussísti dicánda constítui: tríbue, quǽsumus; ut et vitæ nobis præséntis auxílium et æternitátis effíciant sacraméntum.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 118:49-50
Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.
Postcommunio
Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de munere temporáli, fiat nobis remédium sempitérnum.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Esto, quǽsumus, Dómine, propítius plebi tuæ: ut, quæ tibi non placent, respuéntes; tuórum pótius repleántur delectatiónibus mandatórum.
Per Dominum…
Feria VI infra Hebd Passionis
Introitus
Ps 30:10, 16, 18
Miserére mihi, Dómine, quóniam tríbulor: líbera me, et éripe me de mánibus inimicórum meórum et a persequéntibus me: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
Ps 30:2
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me.

Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut peccáta nostra castigatióne voluntária cohibéntes, temporáliter pótius macerémur, quam supplíciis deputémur ætérnis.
Per Dominum…
Commemoratio Oratio
Commemoratio Septem Dolorum B. M. V.
Deus, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gladius pertransívit: concéde propítius; ut, qui transfixiónem ejus et passiónem venerándo recólimus, gloriósis méritis et précibus ómnium Sanctórum Cruci fidéliter astántium intercedéntibus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Jeremíæ Prophétæ
Jer 17:13-18
In diébus illis: Dixit Jeremías: Dómine, omnes, qui te derelínquunt, confundéntur: recedéntes a te in terra scribéntur: quóniam dereliquérunt venam aquárum vivéntium Dóminum. Sana me. Dómine, et sanábor: salvum me fac, et salvus ero: quóniam laus mea tu es. Ecce, ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Dómini? Véniat. Et ego non sum turbátus, te pastórem sequens: et diem hóminis non desiderávi, tu scis. Quod egréssum est de lábiis meis, rectum in conspéctu tuo fuit. Non sis tu mihi formídini, spes mea tu in die afflictiónis. Confundántur, qui me persequúntur, et non confúndar ego: páveant illi, et non páveam ego. Induc super eos diem afflictiónis, et dúplici contritióne cóntere eos, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 34:20, 22
Pacífice loquebántur mihi inimíci mei: et in ira molésti erant mihi.
℣. Vidísti, Dómine, ne síleas: ne discédas a me.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
Ps 78:8-9
℣. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 11:47-54
In illo témpore: Collegérunt pontífices et pharisǽi concílium advérsus Jesum, et dicébant: Quid fácimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimíttimus eum sic, omnes credent in eum: et vénient Románi, et tollent nostrum locum et gentem. Unus autem ex ipsis, Cáiphas nómine, cum esset póntifex anni illíus, dixit eis: Vos nescítis quidquam, nec cogitátis, quia éxpedit vobis, ut unus moriátur homo pro pópulo, et non tota gens péreat. Hoc autem a semetípso non dixit: sed cum esset póntifex anni illíus, prophetávit, quod Jesus moritúrus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut fílios Dei, qui erant dispérsi, congregáret in unum. Ab illo ergo die cogitavérunt, ut interfícerent eum. Jesus ergo jam non in palam ambulábat apud Judǽos: sed ábiit in regiónem juxta desértum, in civitátem, quæ dícitur Ephrem, et ibi morabátur cum discípulis suis.
Offertorium
Ps 118:12, 121, 42
Benedíctus es, Dómine, doce me justificatiónes tuas: et non tradas calumniántibus me supérbis: et respondébo exprobrántibus mihi verbum.
Secreta
Præsta nobis, miséricors Deus: ut digne tuis servíre semper altáribus mereámur; et eórum perpétua participatióne salvári.
Per Dominum…
Commemoratio Secreta
Commemoratio Septem Dolorum B. M. V.
Offérimus tibi preces et hóstias, Dómine Jesu Christe, humíliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beátæ Maríæ, Matris tuæ, précibus recensémus; suo suorúmque sub Cruce Sanctórum consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuæ, méritum cum beátis habeámus:
Qui vivis…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 26:12
Ne tradíderis me, Dómine, in ánimas persequéntium me: quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
Postcommunio
Sumpti sacrifícii, Dómine, perpetua nos tuítio non derelínquat: et nóxia semper a nobis cuncta depéllat.
Per Dominum…
Commemoratio Postcommunio
Commemoratio Septem Dolorum B. M. V.
Sacrifícia, quæ súmpsimus, Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuæ et Vírginis devóte celebrántes: nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum:
Qui vivis…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui protectiónis tuæ grátiam quǽrimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus.
Per Dominum…
Commemoratio Septem Dolorum B. M. V.
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Sabbato infra Hebd Passionis
Introitus
Ps 30:10,16, 18
Miserére mihi, Dómine, quóniam tríbulor: líbera me, et éripe me de mánibus inimicórum meórum et a persequéntibus me: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
Ps 30:2
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me.
Miserére mihi, Dómine, quóniam tríbulor: líbera me, et éripe me de mánibus inimicórum meórum et a persequéntibus me: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
Oratio
Profíciat, quǽsumus, Dómine, plebs tibi dicáta piæ devotiónis afféctu: ut sacris actiónibus erudíta, quanto majestáti tuæ fit grátior, tanto donis potióribus augeátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Jeremíæ Prophétæ
Jer 18:18-23
In diébus illis: Dixérunt ímpii Judǽi ad ínvicem: Veníte, et cogitémus contra justum cogitatiónes: non enim períbit lex a sacerdóte, neque consílium a sapiénte, nec sermo a prophéta: veníte, et percutiámus eum lingua, et non attendámus ad univérsos sermónes ejus. Atténde, Dómine, ad me, et audi vocem adversariórum meórum. Numquid rédditur pro bono malum, quia fodérunt fóveam ánimæ meæ? Recordáre, quod stéterim in conspéctu tuo, ut lóquerer pro eis bonum, et avérterem indignatiónem tuam ab eis. Proptérea da fílios eórum in famem, et deduc eos in manus gládii: fiant uxóres eórum absque líberis, et víduæ: et viri eárum interficiántur morte: júvenes eórum confodiántur gládio in prǽlio. Audiátur clamor de dómibus eórum: addúces enim super eos latrónem repénte: quia fodérunt fóveam, ut cáperent me, et láqueos abscondérunt pédibus meis. Tu autem, Dómine, scis omne consílium eórum advérsum me in mortem: ne propitiéris iniquitáti eórum, et peccátum eórum a fácie tua non deleátur. Fiant corruéntes in conspéctu tuo, in témpore furóris tui abútere eis, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 34:20, 22
Pacífice loquebántur mihi inimíci mei: et in ira molésti erant mihi.
℣. Vidísti, Dómine, ne síleas: ne discédas a me.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 12:10-36
In illo témpore: Cogitavérunt príncipes sacerdótum, ut et Lázarum interfícerent: quia multi propter illum abíbant ex Judǽis, et credébant in Jesum. In crástinum autem turba multa, quæ vénerat ad diem festum, cum audíssent, quia venit Jesus Jerosólymam, accepérunt ramos palmárum, et processérunt óbviam ei, et clamábant: Hosánna, benedíctus, qui venit in nómine Dómini, Rex Israël. Et invénit Jesus aséllum, et sedit super eum, sicut scriptum est: Noli timére, fília Sion: ecce, Rex tuus venit sedens super pullum ásinæ. Hæc non cognovérunt discípuli ejus primum: sed quando glorificátus est Jesus, tunc recordáti sunt, quia hæc erant scripta de eo: et hæc fecérunt ei. Testimónium ergo perhibébat turba, quæ erat cum eo, quando Lázarum vocávit de monuménto, et suscitávit eum a mórtuis. Proptérea et óbviam venit ei turba: quia audiérunt eum fecísse hoc signum. Pharisǽi ergo dixérunt ad semetípsos: Vidétis, quia nihil profícimus? Ecce, mundus totus post eum ábiit. Erant autem quidam gentíles ex his, qui ascénderant, ut adorárent in die festo. Hi ergo accessérunt ad Philíppum, qui erat a Bethsáida Galilǽæ: et rogábant eum, dicéntes: Dómine, vólumus Jesum vidére. Venit Philíppus, et dicit Andréæ: Andréas rursum et Philíppus dixérunt Jesu. Jesus autem respóndit eis, dicens: Venit hora, ut clarificétur Fílius hóminis. Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus. Nunc ánima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hac hora. Sed proptérea veni in horam hanc. Pater, clarífica nomen tuum. Venit ergo vox de cœlo: Et clarificávi, et íterum clarificábo. Turba ergo, quæ stabat et audíerat, dicebat tonítruum esse factum. Alii dicébant: Angelus ei locútus est. Respóndit Jesus et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. Nunc judícium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejiciétur foras. Et ego si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meípsum. - Hoc autem dicébat, signíficans, qua morte esset moritúrus. - Respóndit ei turba: Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum, et quómodo tu dicis: Opórtet exaltári Fílium hominis? Quis est iste Fílius hominis? Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum lumen in vobis est. Ambuláte, dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant: et qui ámbulat in ténebris, nescit, quo vadat. Dum lucem habétis, crédite in lucem: ut fílii lucis sitis. Hæc locútus est Jesus: et ábiit, et abscóndit se ab eis.
Offertorium
Ps 118:12, 121, 42
Benedíctus es, Dómine, doce me justificatiónes tuas: et non tradas calumniántibus me supérbis: et respondébo exprobrántibus mihi verbum.
Secreta
A cunctis nos, quǽsumus, Dómine, reátibus et perículis propitiátus absólve: quos tanti mystérii tríbuis esse consórtes.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 26:12
Ne tradíderis me, Dómine, in ánimas persequéntium me: quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
Postcommunio
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut hujus semper participatióne vivámus.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Tueátur, quǽsumus, Dómine, déxtera tua pópulum deprecántem: et purificátum dignánter erúdiat; ut, consolatióne præsénti, ad futúra bona profíciat.
Per Dominum…
Dominica II Passionis seu in Palmis
Benedictio Palmorum
Celebrans, omissa aspersione aquae, proceditur ad benedicendum ramos palmarum seu olivarum, sive aliarum arborum. Color paramentorum est rubeus.
Matt 21:9
Ant. Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini. O Rex Israël: Hosánna in excélsis.
Celebrans, in positum in opportuniore loco presbyterii, versus populum, iunctis manibus cantat:
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Bene ☩ dic, quǽsumus, Dómine, hos palmárum ramos: et præsta; ut, quod pópulus tuus in tui veneratiónem hodiérna die corporáliter agit, hoc spirituáliter summa devotióne perfíciat, de hoste victóriam reportándo et opus misericórdiæ summópere diligéndo. Per Christum Dominum nostrum.
℟. Amen.
Tunc celebrans primum ter aspergit ramos, super abacum positos, postea, ad cancellos, ramos fidelium.
De distributione ramorum
Celebrans dat ramos benedictos primum omnibus clericis, deinde ministrantibus, denique, ad cancellos, fidelibus. Et cum inceperit distribuere, cantantur sequentes antiphonæ et psalmi, hoc modo:
Ant. Púeri Hebræórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: Hosánna in excélsis.
Psalmus 23:1-2; 23:7-10
Dómini est terra et plenitúdo eius, orbis terrárum et univérsi qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum et super flúmina præparávit eum.
Ant. Púeri Hebræórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: Hosánna in excélsis.
Attóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
Ant. Púeri Hebræórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: Hosánna in excélsis.
Attóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit rex glóriæ.
Quis est iste rex glóriæ? Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Ant. Púeri Hebræórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: Hosánna in excélsis.
Glória Patri…
Ant. Púeri Hebræórum, portántes ramos olivárum, obviavérunt Dómino, clamántes et dicéntes: Hosánna in excélsis.
Psalmus 46
Ant. Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: Hosánna filio David; benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Omnes gentes pláudite mánibus: iubiláte Deo in voce exultatiónis.
Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis, rex magnus super omnem terram.
Ant. Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: Hosánna filio David; benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Subiécit pópulos nobis: et gentes sub pédibus nóstris.
Elegit nobis hereditátem suam: spéciem Iacob quam diléxit.
Ant. Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: Hosánna filio David; benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Ascéndit Deus in iúbilo: et Dóminus in voce tubæ.
Psállite Deo nostro, psállite: psállite regi nostro, psállite.
Ant. Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: Hosánna filio David; benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Quóniam rex omnis terræ Deus: psállite sapiénter.
Regnávit Deus super gentes: Deus sedit super sedem sanctam suam.
Ant. Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: Hosánna filio David; benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Abraham: quóniam Dei fortes terræ veheménter elevati sunt.
Ant. Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: Hosánna filio David; benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Glória Patri…
Ant. Púeri Hebræórum vestiménta prosternébant in via, et clamábant dicéntes: Hosánna filio David; benedíctus qui venit in nómine Dómini.
De lectione Evangelica
Ramorum distributione peracta, diaconus defert librum Evangeliorum ad altare. Celebrans ponit incensum in thuribulo. Diaconus fiunt omnia ut in Missa quando Evangelium decantandum est.
Munda cor meum ac labia mea, omnípotens Deus, qui labia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
D. Jube, domne, benedícere.
Sacerdos respondet:
S. Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis: ut digne et competénter annúnties Evangélium suum: In nómine Patris, et Fílii, ☩ et Spíritus Sancti. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
℟. Glória tibi, Dómine.
Matt 21:1-9
In illo témpore: Cum appropinquásset Jesus Jerosólymis, et venísset Béthphage ad montem Olivéti: tunc misit duos discípulos suos, dicens eis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam et pullum cum ea: sólvite et addúcite mihi: et si quis vobis áliquid dixerit, dícite, quia Dóminus his opus habet, et conféstim dimíttet eos. Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur, quod dictum est per Prophétam, dicéntem: Dícite fíliae Sion: Ecce, Rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam et pullum, fílium subjugális. Eúntes autem discípuli, fecérunt, sicut præcépit illis Jesus. Et adduxérunt ásinam et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére tecérunt. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: turbæ autem, quæ præcedébant et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini.
℟. Laus tibi, Christe!
S. Per Evangelica dicta, deleantur nostra delicta.
De processione cum ramis benedictis
His peractis, celebrans ponit incensum in thuribulo, more solito. Deinde diaconus, vertens se ad populum, dicit:
℣. Procedámus in pace.
Respondent omnes:
℟. In nómine Christi. Amen.
Processio dirigatur, si fieri potest, extra ecclesiam. Sicubi vero habeatur altera ecclesia, in qua ramorum benedictio commode peragi possit, nihil impedit, quominus benedictio eorum ibi fiat, et deinde processio pergat ad ecclesiam principalem.
Incipiente processione, cantari possunt antiphonæ sequentes, omnes, vel aliquæ, pro opportunitate.
Occúrrunt turbæ cum flóribus et palmis Redemptóri óbviam: et victóri triumphánti digna dant obséquia: Fílium Dei ore gentes prædicant: et in laudem Christi voces tonant per núbila: «Hosánna in excélsis».
Cum Angelis et púeris fidéles inveniántur, triumphatóri mortis damántes: «Hosánna in excélsis».
Turba multa, quæ convénerat ad diem festum, clamábat Dómino: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: «Hosánna in excélsis».
Luc 19:37, 38
Cœpérunt omnes turbæ descendéntium gaudéntes laudáre Deum voce magna, super ómnibus quas víderant virtútibus, dicéntes: «Benedíctus qui venit Rex in nómine Dómini; pax in terra, et glória in excélsis».
Progrediente processione, cantatur sequens hymnus, populo, si fieri potest, duos primos versus continuo repetente, ut infra notatur.
Hymnus ad Christum Regem
Chorus:
Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe, Redémptor: Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Omnes:

Israël es tu Rex, Davidis et ínclita proles: Nómine qui in Dómini, Rex benedícte, venis.
Omnes:
Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe, Redémptor: Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus:
Coetus in excélsis te laudat caelicus omnis, Et mortális homo, et cuncta creáta simul.
Omnes:
Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe, Redémptor: Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus:
Plebs Hebraea tibi cum palmis óbvia venit: Cum prece, voto, hymnis, ádsumus ecce tibi.
Omnes:
Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe, Redémptor: Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus:
Hi tibi passúro solvébant múnia laudis: Nos tibi regnánti pángimus ecce melos.
Omnes:
Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe, Redémptor: Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Chorus:
Hi placuére tibi, pláceat devótio nostra: Rex bone, Rex clemens, cui bona cuncta placent.
Omnes:
Glória, laus et honor tibi sit, Rex Christe, Redémptor: Cui pueríle decus prompsit Hosánna pium.
Ant. Omnes colláudant nomen tuum, et dicunt: «Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis».
Psalmus 147
Lauda, Jerúsalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum: benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem: et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ: velóciter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: nébulam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas: ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?
Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Jacob: justítias, et judícia sua Israël.
Non fecit táliter omni natióni: et judícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri…
Ant. Omnes colláudant nomen tuum, et dicunt: «Benedíctus qui venit in nómine Dómini: Hosánna in excélsis».
Fulgéntibus palmis prostérnimur adveniénti Dómino: huic omnes occurrámus cum hymnis et cánticis, glorificántes et dicéntes: «Benedíctus Dóminus».
Ave, Rex noster, Fili David, Redémptor mundi, quem prophétæ praedixérunt Salvatórem dómui Israël esse ventúrum. Te enim ad salutárem víctimam Pater misit in mundum, quem exspectábant omnes sancti ab orígine mundi, et nunc: «Hosánna Fílio David. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis».
Nihil impedit, quominus cantetur a
fidelibus hymnus Christus vincit, vel alius
cantus in honorem Christi Regis.
Intrante processione in ecclesiam,
dum celebrans per valvas ecclesiæ transit,
incipitur ultima antiphona.
Ingrediénte Dómino in sanctam civitátem, Hebræórum púeri resurrectiónem vitæ pronuntiántes,
Cum ramis palmárum: «Hosánna, clamábant, in excélsis».
Cum audísset pópulus, quod Jesus veníret Jerosólymam, exiérunt óbviam ei.
Cum ramis palmárum: «Hosánna, clamábant, in excélsis».
Celebrans, cum ministris sacris, ascendit ad altare, et versum populum cantat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Oremus.
Dómine Jesu Christe, Rex ac Redémptor noster, in cuius honórem, hoc ramos gestántes, solémnes laudes decantávimus: concéde propítius ut, quocúmque hi rami deportáti fúerint, ibi tuæ benedictiónis grátia descéndat, et quavis dǽmonum iniquitáte vel illusióne profligáta, déxtera tua prótegat, quos redémit: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
Omnes:
℟. Amen.
Oratione finita, celebrans et ministri deponunt paramenta rubea, assumentes, pro Missa, violacea.
Rami non tenentur manibus, dum in Missa historia Passionis Domini cantatur vel legitur.
Introitus
Ps 21:20 et 22.
Dómine, ne longe fácias auxílium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: líbera me de ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Ps 21:2
Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum.
Dómine, ne longe fácias auxílium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: líbera me de ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui humáno géneri, ad imitándum humilitátis exémplum, Salvatórem nostrum carnem súmere et crucem subíre fecísti: concéde propítius; ut et patiéntiæ ipsíus habére documénta et resurrectiónis consórtia mereámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Phil 2:5-11
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Graduale
Ps 72:24 et 1-3
Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me: et cum glória assumpsísti me.
℣. Quam bonus Israël Deus rectis corde! mei autem pæne moti sunt pedes: pæne effúsi sunt gressus mei: quia zelávi in peccatóribus, pacem peccatórum videns.
Tractus 21:2-9, 18, 19, 22, 24, 32
Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti?
℣. Longe a salúte mea verba delictórum meórum.
℣. Deus meus, clamábo per diem, nec exáudies: in nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
℣. Tu autem in sancto hábitas, laus Israël.
℣. In te speravérunt patres nostri: speravérunt, et liberásti eos.
℣. Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: in te speravérunt, et non sunt confúsi.
℣. Ego autem sum vermis, et non homo: oppróbrium hóminum et abjéctio plebis.
℣. Omnes, qui vidébant me, aspernabántur me: locúti sunt lábiis et movérunt caput.
℣. Sperávit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
℣. Ipsi vero consideravérunt et conspexérunt me: divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
℣. Líbera me de ore leónis: et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
℣. Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, magnificáte eum.
℣. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: et annuntiábunt cœli justítiam ejus.
℣. Pópulo, qui nascétur, quem fecit Dóminus.
Evangelium
Pássio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Matthǽum.
Matt 26:36-75; 27:1-60.
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dícitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: J. Sedéte hic, donec vadam illuc et orem. C. Et assúmpto Petro et duóbus fíliis Zebedæi, cœpit contristári et mæstus esse. Tunc ait illis: J. Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigilate mecum. C. Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam, orans et dicens: J. Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste: Verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. C. Et venit ad discípulos suos, et invénit eos dormiéntes: et dicit Petro: J. Sic non potuístis una hora vigiláre mecum? Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma. C. Iterum secúndo ábiit et orávit, dicens: J. Pater mi, si non potest hic calix transíre, nisi bibam illum, fiat volúntas tua. C. Et venit íterum, et invenit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti. Et relíctis illis, íterum ábiit et orávit tértio, eúndem sermónem dicens. Tunc venit ad discípulos suos, et dicit illis: J. Dormíte jam et requiéscite: ecce, appropinquávit hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. Súrgite, eámus: ecce, appropinquávit, qui me tradet. C. Adhuc eo loquénte, ecce, Judas, unus de duódecim, venit, et cum eo turba multa cum gládiis et fústibus, missi a princípibus sacerdótum et senióribus pópuli. Qui autem trádidit eum, dedit illis signum, dicens: S. Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum. C. Et conféstim accédens ad Jesum, dixit: S. Ave, Rabbi. C. Et osculátus est eum. Dixítque illi Jesus: J. Amíce, ad quid venísti? C. Tunc accessérunt, et manus injecérunt in Jesum et tenuérunt eum. Et ecce, unus ex his, qui erant cum Jesu, exténdens manum, exémit gládium suum, et percútiens servum príncipis sacerdótum, amputávit aurículam ejus. Tunc ait illi Jesus: J. Convérte gládium tuum in locum suum. Omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt. An putas, quia non possum rogáre Patrem meum, et exhibébit mihi modo plus quam duódecim legiónes Angelórum? Quómodo ergo implebúntur Scripturæ, quia sic oportet fíeri? C. In illa hora dixit Jesus turbis: J. Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus comprehéndere me: cotídie apud vos sedébam docens in templo, et non me tenuístis. C. Hoc autem totum factum est, ut adimpleréntur Scripturæ Prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt. At illi tenéntes Jesum, duxérunt ad Cáipham, príncipem sacerdótum, ubi scribæ et senióres convénerant. Petrus autem sequebátur eum a longe, usque in átrium príncipis sacerdótum. Et ingréssus intro, sedébat cum minístris, ut vidéret finem. Príncipes autem sacerdótum et omne concílium quærébant falsum testimónium contra Jesum, ut eum morti tráderent: et non invenérunt, cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime autem venérunt duo falsi testes et dixérunt: S. Hic dixit: Possum destrúere templum Dei, et post tríduum reædificáre illud. C. Et surgens princeps sacerdótum, ait illi: S. Nihil respóndes ad ea, quæ isti advérsum te testificántur? C. Jesus autem tacébat. Et princeps sacerdótum ait illi: S. Adjúro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Fílius Dei. C. Dicit illi Jesus: J. Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis, ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem in núbibus cœli. C. Tunc princeps sacerdótum scidit vestiménta sua, dicens: S. Blasphemávit: quid adhuc egémus téstibus? Ecce, nunc audístis blasphémiam: quid vobis vidétur? C. At illi respondéntes dixérunt: S. Reus est mortis. C. Tunc exspuérunt in fáciem ejus, et cólaphis eum cecidérunt, álii autem palmas in fáciem ejus dedérunt, dicéntes: S. Prophetíza nobis, Christe, quis est, qui te percússit? C. Petrus vero sedébat foris in átrio: et accéssit ad eum una ancílla, dicens: S. Et tu cum Jesu Galilæo eras. C. At ille negávit coram ómnibus, dicens: S. Néscio, quid dicis. C. Exeúnte autem illo jánuam, vidit eum ália ancílla, et ait his, qui erant ibi: S. Et hic erat cum Jesu Nazaréno. C. Et íterum negávit cum juraménto: Quia non novi hóminem. Et post pusíllum accessérunt, qui stabant, et dixérunt Petro: S. Vere et tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit. C. Tunc cœpit detestári et juráre, quia non novísset hóminem. Et contínuo gallus cantávit. Et recordátus est Petrus verbi Jesu, quod díxerat: Priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras, flevit amáre. Mane autem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum et senióres pópuli advérsus Jesum, ut eum morti tráderent. Et vinctum adduxérunt eum, et tradidérunt Póntio Piláto præsidi. Tunc videns Judas, qui eum trádidit, quod damnátus esset, pæniténtia ductus, réttulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum et senióribus, dicens: S. Peccávi, tradens sánguinem justum. C. At illi dixérunt: S. Quid ad nos? Tu vidéris. C. Et projéctis argénteis in templo, recéssit: et ábiens, láqueo se suspéndit. Príncipes autem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: S. Non licet eos míttere in córbonam: quia prétium sánguinis est. C. Consílio autem ínito, emérunt ex illis agrum fíguli, in sepultúram peregrinórum. Propter hoc vocátus est ager ille, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis, usque in hodiérnum diem. Tunc implétum est, quod dictum est per Jeremíam Prophétam, dicéntem: Et accepérunt trigínta argénteos prétium appretiáti, quem appretiavérunt a fíliis Israël: et dedérunt eos in agrum fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus. Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogávit eum præses, dicens: S. Tu es Rex Judæórum? C. Dicit illi Jesus: J. Tu dicis. C. Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum et senióribus, nihil respóndit. Tunc dicit illi Pilátus: S. Non audis, quanta advérsum te dicunt testimónia? C. Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur præses veheménter. Per diem autem sollémnem consuéverat præses pópulo dimíttere unum vinctum, quem voluíssent. Habébat autem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas. Congregátis ergo illis, dixit Pilátus: S. Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam, an Jesum, qui dícitur Christus? C. Sciébat enim, quod per invídiam tradidíssent eum. Sedénte autem illo pro tribunáli, misit ad eum uxor ejus, dicens: S. Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hódie per visum propter eum. C. Príncipes autem sacerdótum et senióres persuasérunt populis, ut péterent Barábbam, Jesum vero pérderent. Respóndens autem præses, ait illis: S. Quem vultis vobis de duóbus dimítti? C. At illi dixérunt: S. Barábbam. C. Dicit illis Pilátus: S. Quid ígitur fáciam de Jesu, qui dícitur Christus? C. Dicunt omnes: S. Crucifigátur. C. Ait illis præses: S. Quid enim mali fecit? C. At illi magis clamábant, dicéntes: S. Crucifigátur. C. Videns autem Pilátus, quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret: accépta aqua, lavit manus coram pópulo, dicens: S. Innocens ego sum a sánguine justi hujus: vos vidéritis. C. Et respóndens univérsus pópulus, dixit: S. Sanguis ejus super nos et super fílios nostros. C. Tunc dimísit illis Barábbam: Jesum autem flagellátum trádidit eis, ut crucifigerétur. Tunc mílites præsidis suscipiéntes Jesum in prætórium, congregavérunt ad eum univérsam cohórtem: et exuéntes eum, chlámydem coccíneam circumdedérunt ei: et plecténtes corónam de spinis, posuérunt super caput ejus, et arúndinem in déxtera ejus. Et genu flexo ante eum, illudébant ei, dicéntes: S. Ave, Rex Judæórum. C. Et exspuéntes in eum, accepérunt arúndinem, et percutiébant caput ejus. Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum chlámyde et induérunt eum vestiméntis ejus, et duxérunt eum, ut crucifígerent. Exeúntes autem, invenérunt hóminem Cyrenæum, nómine Simónem: hunc angariavérunt, ut tólleret crucem ejus. Et venérunt in locum, qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriæ locus. Et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mixtum. Et cum gustásset, nóluit bibere. Postquam autem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta ejus, sortem mitténtes: ut implerétur, quod dictum est per Prophétam dicentem: Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Et sedéntes, servábant eum. Et imposuérunt super caput ejus causam ipsíus scriptam: Hic est Jesus, Rex Judæórum. Tunc crucifíxi sunt cum eo duo latrónes: unus a dextris et unus a sinístris. Prætereúntes autem blasphemábant eum, movéntes cápita sua et dicéntes: S. Vah, qui déstruis templum Dei et in tríduo illud reædíficas: salva temetípsum. Si Fílius Dei es, descénde de cruce. C. Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus, dicébant: S. Alios salvos fecit, seípsum non potest salvum fácere: si Rex Israël est, descéndat nunc de cruce, et crédimus ei: confídit in Deo: líberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Fílius Dei sum. C. Idípsum autem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei. A sexta autem hora ténebræ factæ sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamávit Jesus voce magna, dicens: J. Eli, Eli, lamma sabactháni? C. Hoc est: J. Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? C. Quidam autem illic stantes et audiéntes dicébant: S. Elíam vocat iste. C. Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam implévit acéto et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere. Céteri vero dicébant: S. Sine, videámus, an véniat Elías líberans eum. C. Jesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum.
Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum.
Et ecce, velum templi scissum est in duas partes a summo usque deórsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, et monuménta apérta sunt: et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt. Et exeúntes de monuméntis post resurrectiónem ejus, venérunt in sanctam civitátem, et apparuérunt multis. Centúrio autem et qui cum eo erant, custodiéntes Jesum, viso terræmótu et his, quæ fiébant, timuérunt valde, dicéntes: S. Vere Fílius Dei erat iste. C. Erant autem ibi mulíeres multæ a longe, quæ secútæ erant Jesum a Galilæa, ministrántes ei: inter quas erat María Magdaléne, et María Jacóbi, et Joseph mater, et mater filiórum Zebedæi. Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nómine Joseph, qui et ipse discípulus erat Jesu. Hic accéssit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Tunc Pilátus jussit reddi corpus. Et accépto córpore, Joseph invólvit illud in síndone munda. Et pósuit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra. Et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti, et ábiit.
Offertorium
Ps 68:21-22.
Impropérium exspectávit cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni: et dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Secreta
Concéde, quǽsumus, Dómine: ut óculis tuæ majestátis munus oblátum, et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Matt 26:42.
Pater, si non potest hic calix transíre, nisi bibam illum: fiat volúntas tua.
Postcommunio
Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii: et vitia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur.
Per Dominum…
Feria II Hebdomadæ Sanctæ
Introitus
Ps 34:1-2.
Júdica, Dómine, nocéntes me, expúgna impugnántes me: apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Ps 34:3
Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
Júdica, Dómine, nocéntes me, expúgna impugnántes me: apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in tot advérsis ex nostra infirmitáte defícimus; intercedénte unigéniti Fílii tui passióne respirémus:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Isa 50:5-10
In diébus illis: Dixit Isaías: Dóminus Deus apéruit mihi aurem, ego autem non contradíco: retrórsum non ábii. Corpus meum dedi percutiéntibus et genas meas velléntibus: fáciem meam non avérti ab increpántibus et conspuéntibus in me. Dóminus Deus auxiliátor meus, ídeo non sum confúsus: ídeo posui fáciem meam ut petram duríssimam, et scio, quóniam non confúndar. Juxta est, qui justíficat me, quis contradícet mihi? Stemus simul, quis est adversárius meus? Accédat ad me. Ecce, Dóminus Deus auxiliátor meus: quis est, qui condémnet me? Ecce, omnes quasi vestiméntum conteréntur, tinea cómedet eos. Quis ex vobis timens Dóminum, áudiens vocem servi sui? Qui ambulávit in ténebris, et non est lumen ei, speret in nómine Dómini, et innitátur super Deum suum.
Graduale
Ps 34:23 et 3
Exsúrge, Dómine, et inténde judício meo, Deus meus et Dóminus meus, in causam meam.
℣. Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui me persequúntur.
Tractus
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis
Ps 78:8-9
Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur)
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 12:1-9
Ante sex dies Paschæ venit Jesus Bethániam, ubi Lázarus fúerat mórtuus, quem suscitávit Jesus. Fecérunt autem ei cenam ibi: et Martha ministrábat, Lázarus vero unus erat ex discumbéntibus cum eo. María ergo accépit libram unguénti nardi pístici pretiósi, et unxit pedes Jesu, et extérsit pedes ejus capíllis suis: et domus impléta est ex odóre unguénti. Dixit ergo unus ex discípulis ejus, Judas Iscariótes, qui erat eum traditúrus: Quare hoc unguéntum non véniit trecéntis denáriis, et datum est egénis? Dixit autem hoc, non quia de egénis pertinébat ad eum, sed quia fur erat, et lóculos habens, ea, quæ mittebántur, portábat. Dixit ergo Jesus: Sínite illam, ut in diem sepultúræ meæ servet illud. Páuperes enim semper habétis vobíscum: me autem non semper habétis. Cognóvit ergo turba multa ex Judǽis, quia illic est: et venérunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lázarum vidérent, quem suscitávit a mórtuis.
Offertorium
Ps 142:9-10
Eripe me de inimícis meis, Dómine: ad te confúgi, doce me fácere voluntátem tuam: quia Deus meus es tu.
Secreta
Hæc sacrifícia nos, omnípotens Deus, poténti virtúte mundátos, ad suum fáciant purióres veníre princípium.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 34:26
Erubéscant et revereántur simul, qui gratulántur malis meis: induántur pudóre et reveréntia, qui malígna loquúntur advérsus me.
Postcommunio
Prǽbeant nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem: quo eórum páriter et actu delectémur et fructu.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et ad benefícia recolénda, quibus nos instauráre dignátus es, tríbue veníre gaudéntes.
Per Dominum…
Feria III Hebdomadæ Sanctæ
Introitus
Gal 6:14
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus.
Ps 66:2
Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.

Omnípotens sempitérne Deus: da nobis ita Domínicæ passiónis sacraménta perágere; ut indulgéntiam percípere mereámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Jeremíæ Prophétæ
Jer 11:18-20
In diébus illis: Dixit Jeremías: Dómine, demonstrásti mihi, et cognóvi: tunc ostendísti mihi stúdia eórum. Et ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam: et non cognóvi, quia cogitavérunt super me consília, dicéntes: Mittámus lignum in panem ejus, et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen ejus non memorétur ámplius. Tu autem, Dómine Sábaoth, qui júdicas juste et probas renes et corda, vídeam ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam, Dómine, Deus meus.
Graduale
Ps 34:13 et 1-2
Ego autem, dum mihi molésti essent, induébam me cilício, et humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertétur.
℣. Júdica, Dómine, nocéntes me, expúgna impugnántes me: apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium mihi.
Evangelium
Pássio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Marcum
Marc 14:32-72; 15, 1-46
Et véniunt in prǽdium, cui nomen Gethsémani. Et ait discípulis suis: J. Sedéte hic, donec orem. C. Et assúmit Petrum et Jacóbum et Joánnem secum: et cœpit pavére et tædére. Et ait illis: J. Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigiláte. C. Et cum processísset páululum, prócidit super terram: et orábat, ut, si fíeri posset, transíret ab eo hora: et dixit: J. Abba, Pater, ómnia tibi possibília sunt, transfer cálicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. C. Et venit et invénit eos dormiéntes. Et ait Petro: J. Simon, dormis? non potuísti una hora vigiláre? Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro vero infírma. C. Et íterum ábiens orávit, eúndem sermónem dicens. Et revérsus, dénuo invénit eos dormiéntes - erant enim óculi eórum graváti - et ignorábant, quid respondérent ei. Et venit tértio, et ait illis: J. Dormíte jam et requiéscite. Súfficit: venit hora: ecce, Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. Súrgite, eámus: ecce, qui me tradet, prope est. C. Et, adhuc eo loquénte, venit Judas Iscariótes, unus de duódecim, et cum eo turba multa cum gládiis et lignis, a summis sacerdótibus et scribis et senióribus. Déderat autem tráditor ejus signum eis, dicens: S. Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum et dúcite caute. C. Et cum venísset, statim accédens ad eum, ait: S. Ave, Rabbi. C. Et osculátus est eum. At illi manus injecérunt in eum, et tenuérunt eum. Unus autem quidam de circumstántibus, edúcens gládium, percússit servum summi sacerdótis: et amputávit illi aurículam. Et respóndens Jesus, ait illis: J. Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et lignis comprehéndere me? cotídie eram apud vos in templo docens, et non me tenuístis. Sed ut impleántur Scriptúræ. C. Tunc discípuli ejus relinquéntes eum, omnes fugérunt. Adoléscens autem quidam sequebátur eum amíctus síndone super nudo: et tenuérunt eum. At ille, rejécta síndone, nudus profúgit ab eis. Et adduxérunt Jesum ad summum sacerdótem: et convenérunt omnes sacerdótes et scribæ et senióres. Petrus autem a longe secútus est eum usque intro in átrium summi sacerdótis: et sedébat cum minístris ad ignem, et calefaciébat se. Summi vero sacerdótes et omne concílium quærébant advérsus Jesum testimónium, ut eum morti tráderent, nec inveniébant. Multi enim testimónium falsum dicébant advérsus eum: et conveniéntia testimónia non erant. Et quidam surgéntes, falsum testimónium ferébant advérsus eum, dicéntes: S. Quóniam nos audívimus eum dicéntem: Ego dissólvam templum hoc manufáctum, et per tríduum áliud non manufáctum ædificábo. C. Et non erat convéniens testimónium illórum. Et exsúrgens summus sacérdos in médium, interrogávit Jesum, dicens: S. Non respóndes quidquam ad ea, quæ tibi objiciúntur ab his? C. Ille autem tacébat et nihil respóndit. Rursum summus sacérdos interrogábat eum, et dixit ei: S. Tu es Christus, Fílius Dei benedícti? C. Jesus autem dixit illi: J. Ego sum: et vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem cum núbibus cœli. C. Summus autem sacérdos scindens vestiménta sua, ait: S. Quid adhuc desiderámus testes? Audístis blasphémiam: quid vobis videtur? C. Qui omnes condemnavérunt eum esse reum mortis. Et cœpérunt quidam conspúere eum, et veláre fáciem ejus, et cólaphis eum cǽdere, et dícere ei: S. Prophetíza. C. Et minístri álapis eum cædébant. Et cum esset Petrus in átrio deórsum, venit una ex ancíllis summi sacerdótis: et cum vidísset Petrum calefaciéntem se, aspíciens illum, ait: S. Et tu cum Jesu Nazaréno eras. C. At ille negávit, dicens: S. Neque scio neque novi, quid dicas. C. Et éxiit foras ante átrium, et gallus cantávit. Rursus autem cum vidísset illum ancílla, cœpit dícere circumstántibus: Quia hic ex illis est. At ille íterum negávit. Et post pusíllum rursus, qui astábant, dicébant Petro: S. Vere ex illis es: nam et Galilǽus es. C. Ille autem cœpit anathematizáre et juráre: Quia néscio hóminem istum, quem dícitis. Et statim gallus íterum cantávit. Et recordátus est Petrus verbi, quod díxerat ei Jesus: Priúsquam gallus cantet bis, ter me negábis. Et cœpit flere. Et conféstim mane consílium faciéntes summi sacerdótes, cum senióribus et scribis et univérso concílio, vinciéntes Jesum, duxérunt, et tradidérunt Piláto. Et interrogávit eum Pilátus: S. Tu es Rex Judæórum? C. At ille respóndens, ait illi: J. Tu dicis. C. Et accusábant eum summi sacerdótes in multis. Pilátus autem rursum interrogávit eum, dicens: S. Non respóndes quidquam? vide, in quantis te accúsant. C. Jesus autem ámplius nihil respóndit, ita ut mirarétur Pilátus. Per diem autem festum solébat dimíttere illis unum ex vinctis, quemcúmque petiíssent. Erat autem, qui dicebátur Barábbas, qui cum seditiósis erat vinctus, qui in seditióne fécerat homicídium. Et cum ascendísset turba, cœpit rogáre, sicut semper faciébat illis. Pilátus autem respóndit eis, et dixit: S. Vultis dimíttam vobis Regem Judæórum? C. Sciébat enim, quod per invídiam tradidíssent eum summi sacerdótes. Pontífices autem concitavérunt turbam, ut magis Barábbam dimítteret eis. Pilátus autem íterum respóndens, ait illis: S. Quid ergo vultis fáciam Regi Judæórum? C. At illi íterum clamavérunt: S. Crucifíge eum. C. Pilátus vero dicébat illis: S. Quid enim mali fecit? C. At illi magis clamábant: S. Crucifíge eum. C. Pilátus autem volens pópulo satisfácere, dimísit illis Barábbam, et trádidit Jesum flagéllis cæsum, ut crucifigerétur. Mílites autem duxérunt eum in átrium prætórii, et cónvocant totam cohórtem, et índuunt eum púrpura, et impónunt ei plecténtes spíneam corónam. Et cœpérunt salutáre eum: Ave, Rex Judæórum. Et percutiébant caput ejus arúndine: et conspuébant eum et, ponéntes génua, adorábant eum. Et postquam illusérunt ei, exuérunt illum púrpura, et induérunt eum vestiméntis suis: et edúcunt illum, ut crucifígerent eum. Et angariavérunt prætereúntem quémpiam, Simónem Cyrenǽum, veniéntem de villa, patrem Alexándri et Rufi, ut tólleret crucem ejus. Et perdúcunt illum in Gólgotha locum, quod est interpretátum Calváriæ locus. Et dabant ei bíbere myrrhátum vinum: et non accépit. Et crucifigéntes eum, divisérunt vestiménta ejus, mitténtes sortem super eis, quis quid tólleret. Erat autem hora tértia: et crucifixérunt eum. Et erat títulus causæ ejus inscríptus: Rex Judæórum. Et cum eo crucifígunt duos latrónes: unum a dextris et alium a sinístris ejus. Et impléta est Scriptúra, quæ dicit: Et cum iníquis reputátus est. Et prætereúntes blasphemábant eum, movéntes cápita sua et dicéntes: S. Vah, qui déstruis templum Dei, et in tribus diébus reædíficas: salvum fac temetípsum, descéndens de cruce. C. Simíliter et summi sacerdótes illudéntes, ad altérutrum cum scribis dicébant: S. Alios salvos fecit, seípsum non potest salvum fácere. Christus Rex Israël descéndat nunc de cruce, ut videámus et credámus. C. Et qui cum eo crucifíxi erant, convitiabántur ei. Et facta hora sexta, ténebræ factæ sunt per totam terram, usque in horam nonam. Et hora nona exclamávit Jesus voce magna, dicens: J. Eloi, Eloi, lamma sabactháni? C. Quod est interpretátum: J. Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? C. Et quidam de circumstántibus audiéntes, dicébant: S. Ecce, Elíam vocat. C. Currens autem unus, et implens spóngiam acéto, circumponénsque cálamo, potum dabat ei, dicens: S. Sínite, videámus, si véniat Elías ad deponéndum eum. C. Jesus autem emíssa voce magna exspirávit. (Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum) Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deórsum. Videns autem centúrio, qui ex advérso stabat, quia sic clamans exspirásset, ait: S. Vere hic homo Fílius Dei erat. C. Erant autem et mulíeres de longe aspiciéntes: inter quas erat María Magdaléne, et María Jacóbi minóris, et Joseph mater, et Salóme: et cum esset in Galilǽa, sequebántur eum, et ministrábant ei, et áliæ multæ, quæ simul cum eo ascénderant Jerosólymam.
Et cum jam sero esset factum (quia erat Parascéve, quod est ante sábbatum) venit Joseph ab Arimathǽa, nóbilis decúrio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audácter introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Pilátus autem mirabátur, si jam obiísset. Et accersíto centurióne, interrogávit eum, si jam mórtuus esset. Et cum cognovísset a centurióne, donávit corpus Joseph. Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto, quod erat excísum de petra, et advólvit lápidem ad óstium monuménti.
Offertorium
Ps 139:5
Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: et ab homínibus iníquis éripe me.
Secreta
Sacrifícia nos, quǽsumus, Dómine, propénsius ista restáurent: quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis.
Per Dominum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 68:13-14
Advérsum me exercebántur, qui sedébant in porta: et in me psallébant, qui bibébant vinum: ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: tempus benepláciti, Deus, in multitúdine misericórdiæ tuæ.
Postcommunio
Sanctificatiónibus tuis, omnípotens Deus: et vítia nostra curéntur, et remédia nobis sempitérna provéniant.
Per Dominum…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Tua nos misericórdia, Deus, et ab omni subreptióne vetustátis expúrget, et capáces sanctæ novitátis effíciat.
Per Dominum…
Feria IV Hebdomadæ Sanctæ
Introitus
Phil 2:10, 8 et 11
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: quia Dóminus factus est obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis: ideo Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Ps 101:2
Dómine, exáudi oratiónem meam: et clamor meus ad te véniat.
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: quia Dóminus factus est obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis: ideo Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nostris excéssibus incessánter afflígimur, per unigéniti Fílii tui passiónem liberémur:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Isa 63:1-7
Hæc dicit Dóminus Deus: Dícite fíliæ Sion: Ecce Salvátor tuus venit: ecce, merces ejus cum eo. Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis véstibus de Bosra? Iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ. Ego, qui loquor justítiam, et propugnátor sum ad salvándum. Quare ergo rubrum est induméntum tuum, et vestiménta tua sicut calcántium in torculári? Tórcular calcávi solus, et de géntibus non est vir mecum: calcávi eos in furóre meo, et conculcávi eos in ira mea: et aspérsus est sanguis eórum super vestiménta mea, et ómnia induménta mea inquinávi. Dies enim ultiónis in corde meo, annus redemptiónis meæ venit. Circumspéxi, et non erat auxiliátor: quæsívi, et non fuit, qui adjuváret: et salvávit mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi. Et conculcávi pópulos in furóre meo, et inebriávi eos in indignatióne mea, et detráxi in terram virtútem eórum. Miseratiónum Dómini recordábor, laudem Dómini super ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus, Deus noster.
Deo gratias.
Graduale
Ps 68:18 et 2-3
Ne avértas fáciem tuam a púero tuo, quóniam tríbulor: velóciter exáudi me.
℣. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam: infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia.
Oratio
Deus, qui pro nobis Fílium tuum Crucis patíbulum subire voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestatem: concéde nobis fámulis tuis; ut resurrectiónis grátiam consequámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 53:1-12.
In diébus illis: Dixit Isaías: Dómine, quis crédidit audítui nostro? et bráchium Dómini cui revelátum est? Et ascéndet sicut virgúltum coram eo, et sicut radix de terra sitiénti: non est spécies ei neque decor: et vídimus eum, et non erat aspéctus, et desiderávimus eum: despéctum et novíssimum virórum, virum dolórum, et sciéntem infirmitátem: et quasi abscónditus vultus ejus et despéctus, unde nec reputávimus eum. Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit: et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra: disciplína pacis nostræ super eum, et livóre ejus sanáti sumus. Omnes nos quasi oves errávimus, unusquísque in viam suam declinávit: et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrum. Oblátus est, quia ipse vóluit, et non apéruit os suum: sicut ovis ad occisiónem ducétur, et quasi agnus coram tondénte se obmutéscet, et non apériet os suum. De angústia et de judício sublátus est: generatiónem ejus quis enarrábit? quia abscíssus est de terra vivéntium: propter scelus pópuli mei percússi eum. Et dabit ímpios pro sepultúra, et dívitem pro morte sua: eo quod iniquitátem non fécerit, neque dolus fúerit in ore ejus. Et Dóminus vóluit contérere eum in infirmitáte: si posúerit pro peccáto ánimam suam, vidébit semen longævum, et volúntas Dómini in manu ejus dirigátur. Pro eo, quod laborávit ánima ejus, vidébit, et saturábitur: in sciéntia sua justificábit ipse justus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit. Ideo dispértiam ei plúrimos: et fórtium dívidet spólia, pro eo, quod trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est: et ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit.
Graduale
Ps. 101:2-5, 14
Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat.
℣. Ne avértas fáciem tuam a me: in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
℣. In quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me.
℣. Quia defecérunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut in frixório confríxa sunt.
℣. Percússus sum sicut fænum, et áruit cor meum: quia oblítus sum manducáre panem meum.
℣. Tu exsúrgens, Dómine, miseréberis Sion: quia venit tempus miseréndi eius.
Evangelium
Pássio Dómini nostri Jesu Christi secúndum Lucam.
Luc 22:39-71; 23:1-53
In illo témpore: Egréssus Jesus ibat secúndum consuetúdinem in montem Olivárum. Secúti sunt autem illum et discípuli. Et cum pervenísset ad locum, dixit illis: J. Oráte, ne intrétis in tentatiónem. C. Et ipse avúlsus est ab eis, quantum jactus est lápidis, et pósitis génibus orábat, dicens: J. Pater, si vis, transfer cálicem istum a me: verúmtamen non mea volúntas, sed tua fiat. C. Appáruit autem illi Angelus de cœlo, confórtans eum. Et factus in agónia, prolíxius orábat. Et factus est sudor ejus, sicut guttæ sánguinis decurréntis in terram. Et cum surrexísset ab oratióne, et venísset ad discípulos suos, invénit eos dormiéntes præ tristítia. Et ait illis: J.Quid dormítis? súrgite, oráte, ne intrétis in tentatiónem. C. Adhuc eo loquénte, ecce turba: et qui vocabátur Judas, unus de duódecim, antecedébat eos: et appropinquávit Jesu, ut oscularétur eum. Jesus autem dixit illi: J. Juda, ósculo Fílium hóminis tradis? C. Vidéntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futúrum erat, dixérunt ei: S. Dómine, si percútimus in gladio? C. Et percússit unus ex illis servum príncipis sacerdótum, et amputávit aurículam ejus déxteram. Respóndens autem Jesus, ait: J. Sínite usque huc. C. Et cum tetigísset aurículam ejus, sanávit eum. Dixit autem Jesus ad eos, qui vénerant ad se, príncipes sacerdótum et magistrátus templi et senióres: J. Quasi ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus? Cum cotídie vobíscum fúerim in templo, non extendístis manus in me: sed hæc est hora vestra et potéstas tenebrárum. C. Comprehendéntes autem eum, duxérunt ad domum príncipis sacerdótum: Petrus vero sequebátur a longe. Accénso autem igne in médio átrii, et circumsedéntibus illis, erat Petrus in médio eórum. Quem cum vidísset ancílla quædam sedéntem ad lumen, et eum fuísset intúita, dixit: S. Et hic cum illo erat. C. At ille negávit eum, dicens: S. Múlier, non novi illum. C. Et post pusíllum álius videns eum, dixit: S. Et tu de illis es. C. Petrus vero ait: S. O homo, non sum. C. Et intervállo facto quasi horæ uníus, álius quidam affirmábat, dicens: S. Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. C. Et ait Petrus: S. Homo, néscio, quid dicis. C. Et contínuo adhuc illo loquénte cantávit gallus. Et convérsus Dóminus respéxit Petrum. Et recordátus est Petrus verbi Dómini, sicut díxerat: Quia priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras Petrus flevit amáre. Et viri, qui tenébant illum, illudébant ei, cædéntes. Et velavérunt eum et percutiébant fáciem ejus: et interrogábant eum, dicéntes: S. Prophetíza, quis est, qui te percússit? C. Et alia multa blasphemántes dicébant in eum. Et ut factus est dies, convenérunt senióres plebis et príncipes sacerdótum et scribæ, et duxérunt illum in concílium suum, dicentes: S. Si tu es Christus, dic nobis. C. Et ait illis: J. Si vobis díxero, non credétis mihi: si autem et interrogávero, non respondébitis mihi, neque dimittétis. Ex hoc autem erit Fílius hóminis sedens a dextris virtútis Dei. C. Dixérunt autem omnes: S. Tu ergo es Fílius Dei? C. Qui ait: J. Vos dicitis, quia ego sum. C. At illi dixérunt: S. Quid adhuc desiderámus testimónium? Ipsi enim audívimus de ore ejus. C. Et surgens omnis multitúdo eórum, duxérunt illum ad Pilátum. Cœpérunt autem illum accusáre, dicéntes: S. Hunc invénimus subverténtem gentem nostram, et prohibéntem tribúta dare Cæsari, et dicéntem se Christum regem esse. C. Pilátus autem interrogávit eum, dicens: S. Tu es Rex Judæórum? C. At ille respóndens, ait: J. Tu dicis. C. Ait autem Pilátus ad príncipes sacerdótum et turbas: S. Nihil invénio causæ in hoc hómine. C. At illi invalescébant, dicéntes: S. Cómmovet pópulum, docens per univérsam Judæam, incípiens a Galilæa usque huc. C. Pilátus autem áudiens Galilæam, interrogávit, si homo Galilæus esset. Et ut cognóvit, quod de Heródis potestáte esset, remísit eum ad Heródem, qui et ipse Jerosólymis erat illis diébus. Heródes autem, viso Jesu, gavísus est valde. Erat enim cúpiens ex multo témpore vidére eum, eo quod audíerat multa de eo, et sperábat signum áliquod vidére ab eo fíeri. Interrogábat autem eum multis sermónibus. At ipse nihil illi respondébat. Stabant autem príncipes sacerdótum et scribæ, constánter accusántes eum. Sprevit autem illum Heródes cum exércitu suo: et illúsit indútum veste alba, et remísit ad Pilátum. Et facti sunt amíci Heródes et Pilátus in ipsa die: nam ántea inimíci erant ad ínvicem. Pilátus autem, convocátis princípibus sacerdótum et magistrátibus et plebe, dixit ad illos: S. Obtulístis mihi hunc hóminem, quasi averténtem pópulum, et ecce, ego coram vobis intérrogans, nullam causam invéni in hómine isto ex his, in quibus eum accusátis. Sed neque Heródes: nam remísi vos ad illum, et ecce, nihil dignum morte actum est ei. Emendátum ergo illum dimíttam. C. Necésse autem habébat dimíttere eis per diem festum, unum. Exclamávit autem simul univérsa turba, dicens: S. Tolle hunc, et dimítte nobis Barábbam. C. Qui erat propter seditiónem quandam fáctam in civitáte et homicídium missus in cárcerem. Iterum autem Pilátus locútus est ad eos, volens dimíttere Jesum. At illi succlamábant, dicéntes: S. Crucifíge, crucifíge eum. C. Ille autem tértio dixit ad illos: S. Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invénio in eo: corrípiam ergo illum et dimíttam. C. At illi instábant vócibus magnis, postulántes, ut crucifigerétur. Et invalescébant voces eórum. Et Pilátus adjudicávit fíeri petitiónem eórum. Dimísit autem illis eum, qui propter homicídium et seditiónem missus fúerat in cárcerem, quem petébant: Jesum vero trádidit voluntáti eórum. Et cum dúcerent eum, apprehendérunt Simónem quendam Cyrenénsem, veniéntem de villa: et imposuérunt illi crucem portáre post Jesum. Sequebátur autem illum multa turba pópuli, et mulíerum, quæ plangébant et lamentabántur eum. Convérsus autem ad illas Jesus dixit: J. Filiæ Jerúsalem, nolíte flere super me, sed super vos ipsas flete et super fílios vestros. Quóniam ecce vénient dies, in quibus dicent: Beátæ stériles, et ventres, qui non genuérunt, et úbera, quæ non lactavérunt. Tunc incípient dícere móntibus: Cádite super nos; et cóllibus: Operíte nos. Quia si in víridi ligno hæc fáciunt, in árido quid fiet? C. Ducebántur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficeréntur. Et postquam venérunt in locum, qui vocátur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum: et latrónes, unum a dextris et álterum a sinístris. Jesus autem dicebat: J. Pater, dimítte illis: non enim sciunt, quid fáciunt. C. Dividéntes vero vestiménta ejus, misérunt sortes. Et stabat pópulus spectans, et deridébant eum príncipes cum eis, dicéntes: S. Alios salvos fecit: se salvum fáciat, si hic est Christus Dei electus. C. Illudébant autem ei et mílites accedéntes, et acétum offeréntes ei, et dicéntes: S. Si tu es Rex Judæórum, salvum te fac. C. Erat autem et superscríptio scripta super eum lítteris græcis et latínis et hebráicis: Hic est Rex Judæórum. Unus autem de his, qui pendébant, latrónibus, blasphemábat eum, dicens: S. Si tu es Christus, salvum fac temetípsum, et nos. C. Respóndens autem alter increpábat eum, dicens: S. Neque tu times Deum, quod in eadem damnatióne es. Et nos quidem juste, nam digna factis recípimus: hic vero nihil mali gessit. C. Et dicebat ad Jesum: S. Dómine, meménto mei, cum véneris in regnum tuum. C. Et dixit illi Jesus: J. Amen, dico tibi: Hódie mecum eris in paradíso. C. Erat autem fere hora sexta, et ténebræ factæ sunt in univérsam terram usque in horam nonam. Et obscurátus est sol: et velum templi scissum est médium. Et clamans voce magna Jesus, ait: J. Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum. C. Et hæc dicens, exspirávit.
Et ecce, vir nómine Joseph, qui erat decúrio, vir bonus et justus: hic non consénserat consílio et áctibus eórum, ab Arimathǽa civitáte Judǽæ, qui exspectábat et ipse regnum Dei. Hic accéssit ad Pilátum et pétiit corpus Jesu: et depósitum invólvit síndone, et pósuit eum in monuménto excíso, in quo nondum quisquam pósitus fúerat.
Offertorium
Ps 101:2-3
Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te pervéniat: ne avértas fáciem tuam a me.
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, munus oblátum, et dignánter operáre: ut, quod passiónis Fílii tui, Dómini nostri, mystério gérimus, piis afféctibus consequámur.
Per eúndem…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 101:13 et 14.
Potum meum cum fletu temperábam: quia élevans allisísti me: et ego sicut fænum árui: tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: tu exsúrgens miseréberis Sion, quia venit tempus miseréndi ejus.
Postcommunio
Largíre sénsibus nostris, omnípotens Deus: ut, per temporálem Fílii tui mortem, quam mystéria veneránda testántur, vitam te nobis dedísse perpétuam confidámus.
Per eúndem…
Super populum
Oratio super populum
Orémus.
Humiliáte cápita vestra Deo.
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et Crucis subíre torméntum:
Qui tecum…
Feria Quinta in Coena Domini
Introitus
Gal 6:14.
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus
Ps 66:2
Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus
Oratio
Deus, a quo et Judas reatus sui poenam, et confessiónis suæ latro praemium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor 11:20-32.
Fratres: Conveniéntibus vobis in unum, jam non est Domínicam coenam manducáre. Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam coenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur,ut non cum hoc mundo damnémur.
Graduale
Phil 2:8-9
Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis
℣. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 13:1-15
Ante diem festum Paschae, sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Et cena facta, cum diábolus jam misísset in cor, ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ: sciens, quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: surgit a cena et ponit vestiménta sua: et cum accepísset línteum, præcínxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo, scies autem póstea. Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciébat enim, quisnam esset, qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum et accépit vestiménta sua: cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis, quid fécerim vobis? Vos vocátis me Magíster et Dómine: et bene dícitis: sum étenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster: et vos debétis alter altérius laváre pedes. Exémplum enim dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis.
De lotione pedum
Post homiliam proceditur, ad lotionem pedum. In medio presbyterii, vel in ipsa aula ecclesiæ, parata sint sedilia hinc inde pro duodecim viris, quorum lavabuntur pedes; cetera quae occurrunt, tempore opportuno, in mensula parentur. Interim diaconus et subdiaconus, seu duo maiores ex ministrantibus, inducunt duodecim viros selectos, binos et binos, ad locum paratum, dum schola vel ipse clerus assistens incipit, cantando vel recitando, antiphonas, psalmos et versus infrascriptos. Duodecim autem viri selecti, facta reverentia altari ac celebranti, in presbyterio sedenti, disponuntur per sedilia; tunc ministri sacri, seu ministrantes, adibunt celebrantem. Omnes deponunt manipulum, celebrans vero etiam planetam.
Antiphona 1
Joann 13:34.
Ant. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus.
Ps 118:1.
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Ant. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus.
Antiphona 2
Joann 13:4, 5 et 15.
Ant. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis.
Ps 47:2.
Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.

Antiphona 3
Joann 13:12, 13 et 15.
Ant. Dóminus Jesus, postquam cenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: «Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis».
Ps 84:2.
Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob.
Ant. Dóminus Jesus, postquam cenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: «Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis».
Antiphona 4
Joann 13:6-7 et 8.
Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Jesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».
℣. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus.
Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Jesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».
℣. «Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea».
Ant. «Dómine, tu mihi lavas pedes?» Respóndit Jesus et dixit ei: «Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum».
Antiphona 5
Joann 13:14.
Ant. «Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes?»
Ps 48:2
Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, qui habitátis orbem.
Ant. «Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes?»
Antiphona 6
Joann 13:35.
Ant. «In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem».
℣. Dixit Jesus discípulis suis.
Ant. «In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem».
Antiphona 7
1 Cor 13:13.
Ant. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.
℣. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major horum est cáritas.
Ant. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas.
Antiphona 8
Sequens antiphona cum suis versibus
numquam omittitur; incipitur autem, omissis,
si opus sit, praecedentibus, lotione pedum
ad finem vergente.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
℣. Congregávit nos in unum Christi amor.
℣. Exsultémus et in ipso jucundémur.
℣. Timeámus et amémus Deum vivum.
℣. Et ex corde diligámus nos sincéro.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
℣. Simul ergo cum in unum congregámur:
℣. Ne nos mente dividámur, caveámus.
℣. Cessent júrgia malígna, cessent lites.
℣. Et in médio nostri sit Christus Deus.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
℣. Simul quoque cum Beátis videámus
℣. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus:
℣. Gáudium, quod est imménsum atque probum,
℣. Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen.
Post lotionem celebrans ante medium altaris versus populum, dicit:
Pater noster…
℣. Et ne nos inducas in tentationem:
℟. Sed libera nos a malo.
℣. Tu mandásti mandáta tua, Dómine.
℟. Custodíri nimis.
℣. Tu lavásti pedes discipulórum tuórum.
℟. Opera mánuum tuárum ne despícias.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Adésto, Dómine, quǽsumus, offício servitútis nostræ: et quia tu discípulis tuis pedes laváre dignátus es, ne despícias ópera mánuum tuárum, quæ nobis retinénda mandásti: ut, sicut hic nobis, et a nobis exterióra abluúntur inquinaménta; sic a te ómnium nostrum interióra lavéntur peccáta. Quod ipse præstáre dignéris, qui vivis et regnas Deus: per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Offertorium
Ps 117:16 et 17.
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta
Ipse tibi, quǽsumus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, sacrifícium nostrum reddat accéptum, qui discípulis suis in sui commemoratiónem hoc fíeri hodiérna traditióne monstrávit, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster:
Qui tecum…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communicantes
Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Jesus Christus pro nobis est tráditus: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beati Ioseph, eiusdem Virginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomaei, Matthaei, Simónis et Thaddaei: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus ob diem, in qua Dóminus noster Jesus Christus trádidit discípulis suis Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda: quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus, Signat ter super Oblata, bene ☩ díctam, adscríp ☩ tam, ra ☩ tam, rationábilem acceptabilémque fácere dignéris: Signat semel super Hóstiam, ut nobis Cor ☩ pus, et semel super Cálicem, et San ☩ guis fiat dilectíssimi Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi.
Qui prídie, quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hódie, Accipit Hostiam, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, Elevat oculos ad coelum, et elevátis óculis in coelum ad te Deum, Patrem suum omnipoténtem, Caput inclinat, tibi grátias agens, Signat super Hostiam, bene ☩ dixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.
Communio
Joann 13:12, 13 et 15.
Dóminus Jesus, postquam coenávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis.
Postcommunio
Refécti vitálibus aliméntis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod témpore nostræ mortalitátis exséquimur, immortalitátis tuæ múnere consequámur.
Per Dominum…
Post Missam
Missa expleta, statim proceditur ad solemnem translationem et repositionem Sacramenti. Dum fit processio, cantatur hymnus.
Hymnus Pange Lingua
Pange língua, gloriósi
Córporis mystérium,
Sanguinísque pretiósi,
Quem in mundi prétium
Fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.
Nobis datus, nobis natus
Ex intácta Vírgine,
Et in mundo conversátus,
Sparso verbi sémine.
Sui moras incolátus.
Miro clausit órdine.
In suprémæ nocte cœnae
Recúmbens cum frátribus,
Observáta lege plene
Cibis in legálibus,
Cibum turbæ duodénæ
Se dat suis mánibus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem éfficit;
Fitque sanguis Christi merum:
Et si sensus déficit,
Ad firmándum cor sincérum
Sola fides súfficit.
Tantum ergo Sacraméntum
Venerémur cérnui:
Et antíquum documéntum
Novo cedat ritui:
Præstet fides supplémentum
Sénsuum deféctui.
Genitóri, Genitóque
Laus et iubilátio:
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedíctio
Procedénti ab utróque
Compar sit laudátio.
Amen.
Denudatione altaris
Deinde celebrans et ministri, seu
ministrantes, exeunt ante altare maius; facta
eidem reverentia, stantes, incipiunt
denudationem altarium, hoc modo:
Celebrans dicit clara voce sequentem
antiphonam:
Antiphona
Ps 21:19
Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem.
(21:2) Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
(21:3) Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
(21:4) Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
(21:5) In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
(21:6) Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
(21:7) Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
(21:8) Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
(21:9) Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
(21:10) Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:
(21:11) De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
(21:12) Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.
(21:13) Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
(21:14) Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
(21:15) Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
(21:15) Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
(21:16) Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
(21:17) Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
(21:18) Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
(21:19) Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
(21:20) Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
(21:21) Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
(21:22) Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
(21:23) Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
(21:24) Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
(21:25) Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
(21:25) Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
(21:26) Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
(21:27) Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
(21:28) Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
(21:28) Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.
(21:29) Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
(21:30) Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.
(21:31) Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
(21:32) Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cœli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.
Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem.
Feria Sexta in Parasceve
De prima parte: Lectiones
Deus, qui peccati veteris hereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui, Domini nostri, passione solvisti: da, ut, conformes eidem facti; sicut imaginem terrenae naturae necessitate portavimus, ita imaginem coelestis gratiae sanctificatione portemus. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Celebrans ad sedilia pergunt.
Lectio prima
Osee 6:1-6
Haec dicit Dominus: In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum: quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies: in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius. Sciemus, sequemurque, ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, et serotinus terrae. Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Iuda? Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris mei: et iudicia tua quasi lux egredientur. Quia misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Responsorium
Hab 3,2-3
Domine, audivi auditum tuum, et timui: consideravi opera tua, et expavi.
℣. In medio duorum animalium innotesceris: dum appropinquaverint anni cognosceris: dum advenerit, tempus, ostenderis.
℣. In eo, dum conturbata fuerit anima mea: in ira, misericordiae memor eris.
℣. Deus a Libano veniet, et Sanctus de monte umbroso, et condenso.
℣. Operuit coelos maiestas eius: et laudis eius plena est terra.
Responsorio absoluto, omnes surgunt; celebrans cantat:
Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Oratio
Deus, a quo et Iudas reatus sui poenam, et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede novis tuae propitiationis effectum: ut sicut in passione sua Iesus Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum; ita nobis, ablato vetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur:
Qui tecum…
Oratione expleta, sequitur altera lectio.
Lectio secunda
Exodus 12:1-11
In diebus illis: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad venscendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et haedum. Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. Si quid residuum fuerit, igne comburetis. Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase id est transitus Domini.
Responsorium
Ps 139:2-10, 14
Eripe me, Domine, ab homine malo: a viro iniquo libera me.
℣. Qui cogitaverunt malitias in corde: tota die constituebant praelia.
℣. Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum.
℣. Custodi me, Domine, de manu peccatoris: et ab hominibus iniquis libera me.
℣. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos: absconderunt superbi laqueum mihi.
℣. Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis, iuxta iter scandalum posuerunt mihi.
℣. Dixi Domino, Deus meus es tu: exaudi, Domine, vocem orationis meae.
℣. Domine, Domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli.
℣. Ne tradas me a desiderio meo peccatori: cogitaverunt adversus me: ne derelinquas me, ne unquam exaltentur.
℣. Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.
℣. Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo: et habitabunt recti cum vultu tuo.
Passio
Proceditur ad cantum vel lectionem historiae Passionis Domini secundum Ioannem.
S. Dominus sit in cordibus vestris et in labiis vestris.
℟. Amen.
Passio Domini nostri Iesu Christi secundum Ioannem.
Joannes 18:1-40; 19:1-42
J = Jesus; C = Evangelista; S = alia characters.
In illo tempore: Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: J. Quem quaeritis? C. Responderunt ei: S. Iesum Nazarenum. C. Dicit eis Iesus: J. Ego sum. C. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo interrogavit eos: J. Quem quaeritis? C. Illi autem dixerunt, S. Iesum Nazarenum. C. Respondit Iesus: J. Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. C. Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: J. Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem didit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum: et adduxerunt eum ad Annam primum; erat autem socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas, quo consilium dederat Iudaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. Sequebatur autem Iesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Iesu in atrium pontificis. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: S. Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi, et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se. Erat autem cum eis et Petrus stans, et califaciens se. Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis, et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: J. Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? interroga eos, qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. C. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu, dicens: S. Sic respondes pontifici? C. Respondit ei Iesus: J. Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? C. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discipulis eius es? C. Negavit ille, et dixerit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? C. Responderunt, et dixerunt ei: S. Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. C. Dixit ergo eis Pilatus: S. Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. C. Dixerunt ergo ei Iudaei: S. Nobis non licet interficere quemquam. C. Ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Iudaeorum? C. Respondit Iesus: J. A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? C. Respondit Pilatus: S. Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua, et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? C. Respondit Iesus: J. Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis: nun autem regnum meum non est hinc. C. Dixit itaque est Pilatus: S. Ergo Rex es tu? C. Respondit Iesus: J. Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilatus: S. Quid est veritas? C. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dicit eis: S. Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis Regem Iudaeorum? C. Clamverunt ergo rursum omnes, dicentes: S. Non hunc, sed Barabbam. C. Erat autem Barabbas latro. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum, et dicebant: S. Ave Rex Iudaeorum. C. Et dabant ei alapas. Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: S. Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. C. Exivit ergo Iesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum. Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidissent cum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: S. Crucifige, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S. Accpipte eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. C. Responderunt ei Iudaei: S. Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. C. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Iesum: S. Unde es tu? C. Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: S. Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? C. Respondit Iesus: J. Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. C. Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant, dicentes: S. Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. C. Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Iudaeis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamabant: S. Tolle, tolle, crucifige eum. C. Dicit eis Pilatus: S. Regem vestrum crucifigam? C. Responderunt pontifices: S. Non habemus regem, nisi Caesarem. C. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae, locum, hebraice autem Golgotha: ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. Hunc ergo titulum multi Iudaeorum legerunt, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: S. Noli scribere, Rex Iudaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. C. Respondit Pilatus: S. Quod scripsi, scripsi. C. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes: unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: S. Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. C. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum videsset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: J. Mulier, ecce filius tuus. C. Deinde dicit discipulo: J. Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: J. Sitio. C. Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: J. Consummatum est. C. Et inclinato capite, tradidit spiritum.
Hie genuflectitur, et pausatur aliquantulum.
Iudaei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati) rogaverunt Pilaum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura: sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credatis. Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae, et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.
De secunda parte: De Orationibus Solemnibus, quae etiam «Oratio Fidelium» dicuntur
Dicuntur autem hoc ordine: Praecedit celebrantis praefatio, qua intentio specialis indicatur, et cantatur tono peculiari infra notato, manibus iunctis; deinde celebrans dicit Oremus, diaconus Flectamus genua, et omnes, flexis genibus, per aliquod temporis spatium in silentio orant; dicto a diacono Levate, omnes surgunt, et celebrans, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem. Celebrans dicit Oremus, Flectamus genua, et, brevi interposita precatione, flexis genibus et in silentio, dicit Levate, deinde surgit, et, extensis manibus ac in tono feriali, dicit orationem.
1. Pro Sanctam Ecclesiam
Oremus, dilectissimi nobis, pro Ecclesia sancta Dei: ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare, et custodire dignetur toto orbe terrarum: subiiciens ei principatus, et potestates: detque nobis quietam et tranquilam vitam degentibus, glorificare Deum Patrem omnipotentem.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti: custodi opera misericordiae tuae; ut Ecclesia tua toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
2. Pro Summo Pontifice
Oremus et pro beatissimo Papa nostro N., ut Deus et Dominus noster, qui elegit eum in ordine episcopatus, salvum atque incolumem custodiat Ecclesiae suae sanctae, ad regendum populum sanctum Dei.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, cuius iudicio universa fundantur: respice propitius ad preces nostras, et electum nobis Antistitem tua pietate conserva; ut christiana plebs, quae te gubernatur auctore, sub tanto pontifice, credulitatis suae meritis augeatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
3. Pro Clerici et Fidelium
Oremus et pro omnibus Episcopis, Presbyteris, Diaconibus, Subdiaconibus, Acolythis, Exorcistis, Lectoribus, Ostiariis, Confessionibus, Virginibus, Viduis: et pro omni populi sancto Dei.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, cuius spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur: exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes; ut gratiae tuae munere, ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
4. Pro omnibus res publicas moderantibus
Oremus et pro omnibus res publicas moderantibus, eorumque ministeriis et potestatibus: ut Deus et Dominus noster mentes et corda eorum secundum voluntatem suam dirigat ad nostram perpetuam pacem.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura populorum: respice benignus ad eos, qui nos in potestate regunt; ut ubique terrarum, dextera tua protegente, et religionis integritas, et patriae securitas indesinenter consistat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
5. Pro catechumenis
Oremus et pro catechumenis nostris: ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum, ianuamque misericordiae; ut per lavacrum regenerationis accepta remissione omnium peccatorum, et ipsi inveniantur in Christo Iesu Domino nostro.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole foecundas: auge fidem et intellectum catechumenis nostris; ut renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis aggregentur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
6. Pro fidelium necessitates
Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus: morbos auferat: famem depellat: aperiat carceres: vincula dissolvat: peregrinantibus reditum: infirmantibus sanitatem: navigantibus portum salutis indulgeat.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, moestorum consolatio, laborantium fortitudo: perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium; ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant affuisse. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.
7. Pro Ecclesia unitatis
Oremus et pro haereticis et schismaticis: ut Deus et Dominus noster eruat eos ab erroribus universis; et ad sanctam matrem Ecclesiam Catholicam atque Apostolicam revocare dignetur.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui salvas omnes, et neminem vis perire: respice ad animas diabolica fraude deceptas; ut omni haeretica pravitatae deposita, errantium corda resipiscant, et ad veritatis tuae redeant unitatem. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
8. Pro Iudaeis
Oremus et pro Iudaeis. Ut Deus et Dominus noster illuminet corda eorum, ut agnoscant Iesum Christum salvatorem omnium hominum.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui vis ut omnes homines salvi fiant et ad agnitionem veritatis veniant, concede propitius, ut plenitudine gentium in Ecclesiam Tuam intrante omnis Israel salvus fiat. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
9. Pro Paganis
Oremus et pro paganis: ut Deus omnipotens auferat iniquitatem a cordibus eorum; ut relictis idolis suis, convertantur ad Deum vivum et verum, et unicum Filium eius Iesum Christum Deum et Dominum nostrum.
S. Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui non mortem peccatorum, sed vitam semper inquiris: suscipe pro vitam semper inquiris: suscipe propitius orationem nostram, et libera eos ab idolorum cultura; et aggrega Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℟. Amen.
De tertia parte: De Solemni Sanctae Crucis Adoratione
Orationibus solemnibus completis, celebrans et ministri redeunt ad sedilia, ubi celebrans deponit pluviale, ministri dalmaticam vel tunicellam; et datur initium solemni adorationi sanctae Crucis. Adhibeatur Crux satis magna, cum Crucifixo, velo violaceo obtecto, quod facile removed possit. Cum presbyterium ingressi fuerint, celebrans et subdiaconus ipsis obviam veniunt, et in medio, ante altare, celebrans Crucem e manibus diaconi accipit. Celebrans, accedens ad latus Epistolae, ibique, stans in piano, versa facie ad populum, Crucem a summitate parum detegit. Deinde solus incipit antiphonam Ecce lignum Crucis.
℣. Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pependit.
℟. Venite, adoremus.

Post detectionem Crucis sequitur eiusdem solemnis adoratio, hoc modo: Crux, postquam detecta fuerit, traditur a celebrante duobus acolythis, vel ministrantibus, qui stantes in suppedaneo, ante medium altar is, et facie ad populum versa, earn hinc inde ita per bracchia sustentant,ut pes Crucis super suppedaneum consistat. Alii vero duo acolythi, vel ministrantes, qui candelabra accensa gestabant, eisdem candelabris a dextris et a sinistris Crucis super suppedaneum collocatis, genuflexi manent in later ibus suppedanei, in superiore gradu, facie versus Crucem. Tune incipit adoratio sanctae Crucis, ordine sequenti: primus accedit solus celebrans; deinde ministri, postea clerus, demum ministrantes. Hi omnes, si commode fieri possit, prius calceamenta deponunt, et, unus post alium, accedentes ad Crucem, simplici genuflexione ter repetita, pedes Crucifixi osculantur. Sancta Crux, adoratione ex parte celebrantis, ministrorum, cleri ac ministrantium peracta, a duobus acolythis, seu ministrantibus, comitantibus aliis duobus acolythis, seu minist rantibus, cum candelabris accensis, defertur ad cancellos, et ibidem sustentatur eodem modo, ut supra, ita ut fideles, ante Crucem quasi processionaliter transeuntes, primum viri, deinde mulieres, pedes Crucifixi devote deosculari possint, praemissa simplici genuflexione.
Improperia
Chorum 1 et 2
℣. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Quia eduxi te de terra Aegypti, parasti crucem Salvatori tuo.
Chorum 1 tum chorum 2
℟. Agios o Theos!
℟. Sanctus Deus!
℟. Agios ischyros!
℟. Sanctus fortis!
℟. Agios athanatos, eleison imas.
℟. Sanctus immortalis, miserere nobis.
Chorum 1 et 2
℣. Quia eduxi te per desertum quadraginta annis, et manna cibavi te, et introduxi te in terram satis bonam: parasti Crucem Salvatori tuo.
Chorum 1 tum chorum 2
℟. Agios o Theos!
℟. Sanctus Deus!
℟. Agios ischyros!
℟. Sanctus fortis!
℟. Agios athanatos, eleison imas.
℟. Sanctus immortalis, miserere nobis.
Chorum 1 et 2
℣. Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti: et lancea perforasti latus Salvatori tuo.
Chorum 1 tum chorum 2
℟. Agios o Theos!
℟. Sanctus Deus!
℟. Agios ischyros!
℟. Sanctus fortis!
℟. Agios athanatos, eleison imas.
℟. Sanctus immortalis, miserere nobis.
Chorum 1 tum chorum 2
℣. Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitus suis: et tu me flagellatum tradidisti.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Ego eduxi te de Aegypto, demerso Pharaone in Mare Rubrum: et tu me tradidisti principibus sacerdotum.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Ego ante te aperui mare: et tu aperuisti lancea latus meum.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Ego ante te praeivi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetorium Pilati.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Ego te pavi manna per desertum: et tu me cecidisti alapis et flagellis.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Ego te potavi aqua salutis de petra: et tu me potasti felle, et aceto.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Ego propter te Chananaeorum reges percussi: et tu percussisti arundine caput meum.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedisti capiti meo spineam coronam.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
℣. Ego te exaltavi magna virtute: et tu me suspendisti in patibulo Crucis.
℟. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? Responde mihi.
Antiphona
Ant. Crucem tuam adoramus, Domine: et sanctam resurrectionem tuam laudamus, et glorificamus: ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo.
Ps 66,2
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis. Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Ant. Crucem tuam adoramus, Domine: et sanctam resurrectionem tuam laudamus, et glorificamus: ecce enim propter lignum venit gaudium in universo mundo.
Hymnus Crux Fidelis
Ant. Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine, Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.
℣. Pange, lingua, gloriosi, lauream certaminis, et super crucis trophaeo cic triumphum nobilem: qualiter Redemptor orbis immolatus vicerit.
Ant. Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis! Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine.
℣. De parentis protoplasti fraude Factor condolens, quando pomi noxialis in necem morsu ruit: Iipse lignum tunc notavit. Damna ligni ut solveret.
Ant. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet.
℣. Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat: multiformis proditoris ars ut artem falleret: et medelam ferret inde, hostes unde laeserat.
Ant. Crux fidelis.
℣. Quando venit ergo sacri plenitudo temporis, missus est ab arce Patris natus, orbis Conditor: atque ventre virginali carne amictus prodiit.
Ant. Dulce lignum.
℣. Vagit infans inter arcta conditus praesepia: membra pannis involuta virgo Mater alligat: et Dei manus, pedesque stricta cingit fascia.
Ant. Crux fidelis.
℣. Lustra sex qui iam peregit, tempus implens corporis, sponte libera Redemptor passioni deditus, Agnus in Crucis levatur immolandus stipite.
Ant. Dulce lignum.
℣. Felle potus ecce languet: spina, clavi, lancea, mite corpus perforarunt, unda manat, et cruor: terra, pontus, astra, mundus. quo lavantur flumine!
Ant. Crux fidelis.
℣. Flecte ramos, arbor alta, tensa lax viscera, et rigor lentescat ille, quem dedit nativitas: et superni membra Regis tende miti stipite.
Ant. Dulce lignum.
℣. Sola digna tu fuisti ferre mundi victimam: atque portum praeparare arca mundo naufrago: quam sacer cruor perunxit, fusus Agni corpore.
Ant. Crux fidelis.
℣. Sempiterna sit beatae trinitate gloria: aequa Patri, Filioque; par decus Paraclito: unus Trinique nomen laudet universitas. Amen.
Ant. Dulce lignum.
Adoratione Crucis expleta, ipsa Crux ab acolythis, vel ministrantibus, qui earn sustentaverant, comitantibus aliis duobus acolythis, vel ministrantibus, cum candelabris accensis, reportatur ad altare, ibique collocatur in medio, et quidem, si altar is dispositio id permittat, adeo in altum ut commode a fidelibus conspici possit, quin celebranti in caeremoniis sequentibus, super altare peragendis, incommodum praebeat. Candelabra vero accensa deponuntur super altare.
Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, quia per Crucem tuam redemisti mundum.
Per lignum servi facti sumus, et per sanctam Crucem liberati sumus: fructus arboris seduxit nos, Filius Dei redemit nos.
Salvator mundi, salva nos: qui per Crucem et Sanguinem tuum redemisti nos, auxiliare nobis, te deprecamur, Deus noster.
De quarta parte: Communio
Cum ad altare maius pervenerint, illud ascendunt, diaconus sacram pyxidem super corporale, acolythi autem candelabra super altare deponunt. Celebrans, iunctis manibus, dicit solus:
Oremus.
Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:
Celebrans, item iunctis manibus, et omnes praesentes prosequuntur:
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittibus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.
Celebrans solus, clara et distincta voce atque manibus extensis, prosequitur:
Libera nos, quǽsumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus, et futuris: et intercidente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genetrice Maria, cum beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, et omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris: ut ope misericordiae tuae adiuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi. Per eumdem Christum Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Et ab omnibus respondetur:
℟. Amen.
Et continuo celebrans recitat, submissa voce, sequentem orationem, de more inclinatus, manibusque iunctis super altare positis:
Perceptio Corporis tui, Domine Iesu Christe, quod ego indignus sumere praesumo, non mihi proveniat in iudicium et condemnationem: sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis, et corporis, et ad medalem percipiendam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Turn discooperit pyxidem, et, facta genuflexione, accipit sacram particulam, et, tenens illam supra pyxidem, inclinatus et pectus percutiens, ter dicit, more solito:
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.
Domine, non sum dignus.
Domine, non sum dignus.
Postea, signans se Sacramento, adiungit submissa voce:
Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam. Amen.
Et sumit Corpus reverenter. Celebrans, conversus ad populum, dicit:
Misereatur vestri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.
Omnes respondent:
Amen.
Celebrans prosequitur:
Indulgentiam, absolutionem ☩ et remissionem peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens et misericors Dominus.
Omnes respondent:
Amen.
Deinde ad altare se convertit, genuflectit, apprehendit pyxidem, et more solito conversus ad populum, in medio altaris, dicit clara voce:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Mox subdit:
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum die verbo, et sanabitur anima mea;
Domine, non sum dignus.
Domine, non sum dignus.
Et procedit ad distributionem Communionis, ut supra feria V in Cena Domini, 159, n. 29, dictum est. Sacerdotes vero stolam violaceam deferunt.
Oremus.
Super populum tuum quǽsumus, Domine, qui passionem et mortem Filii tui devota mente recoluit, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
℟. Amen.
Oremus.
Omnipotens et misericors Deus, qui Christi tui beata passione et morte nos reparasti: conserva in nobis operam misericordiae tuae; ut huius mysterii participatione, perpetua devotione vivamus. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
℟. Amen.
Oremus.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus, Filius tuus, per suum cruorem instituit paschale mysterium. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
℟. Amen.
Sabbato Sancto
Benedictio ignis
Hora competenti tobaleis cooperiuntur
altaria, sed candelæ exstinctæ manent usque
ad principium Missæ. Interim excutitur
ignis de lapide, et ex eo accenduntur carbones.
Celebrans induitur amictu, alba, cingulo,
stola et pluviali violacei coloris; ministri
sacri amictu, alba, cingulo, diaconus
stola et dalmatica, subdiaconus tunicella,
eiusdem coloris.
(Sacerdos induitur amictu, alba, cingulo,
stola et pluviali violaceo, vel manet sine
casula.)
Adstantibus ministris, seu ministrantibus
cum cruce, aqua benedicta et incenso,
sive ante portam, sive in aditu ecclesiæ, vel
intus eam, ubi scilicet populus ritum sacrum
melius sequi possit, celebrans benedicit
novum ignem, dicens:
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Deus, qui per Fílium tuum, angulárem scílicet lápidem, claritátis tuæ ignem fidélibus contulísti: prodúctum e sílice, nostris profutúrum úsibus, novum hunc ignem sanctí ☩ fica: et concéde nobis, ita per hæc festa paschália cœléstibus desidériis inflammári; ut ad perpétuæ claritátis, puris méntibus, valeámus festa pertíngere. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Deinde ignem ter aspergit, nihil dicens.
De benedictione cerei Paschalis
Unus ministrantium portat cereum paschalem ante celebrantem, qui facit super earn crux, litteram græcam Alpha, subtus vero litteram Omega, et inter bracchia crucis quatuor numeros exprimentes annum currentem.
Christus heri et hódie,
incidit hastam erectam
Princípium et Finis,
incidit hastam transversam
Alpha
incidit supra hastam erectam litteram Α;
et Omega;
incidit subtus hastam erectam litteram Ω;
Ipsíus sunt témpora
incidit primum numerum anni currentis in angulo sinistro superiore crucis
et sǽcula;
incidit secundum numerum anni currentis in angulo dextro superiore crucis
Ipsi gloria et imperium
incidit tertium numerum anni currentis in angulo sinistro inferiore crucis
per universa æternitátis sǽcula. Amen.
incidit quartum numerum anni currentis in angulo dextro inferiore crucis
Incisione crucis et aliorum signorum, quæ coloribus vel alio modo antea præparari possunt, peracta, diaconus, seu alius ministranttiun, præbet celebranti grana incensi, quæ idem celebrans, si non sunt benedicta ter aspergit et ter adolet incenso. Deinde infigit quinque grana in foramina.
Per sua sancta vúlnera
gloriósa
custódiat
et consérvet nos
Christus Dóminus. Amen.
Tum diaconus, seu unus ministrantium,
porrigit celebranti parvam candelam,
de novo igne accensam, qua cereum accendit, dicens:
Lumen Christi glorióse resurgéntis
Díssipet ténebras cordis et mentis.
Mox, celebrans benedicit cereum accensum, dicens:
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Véniat, quǽsumus, omnípotens Deus, super hoc incénsum céreum larga tuæ bene ☩ dictiónis infúsio: et hunc noctúrnum splendórem invisíbilis regenerátor, inténde; ut non solum sacrifícium, quod hac nocte litátum est, arcána lúminis tui admixtióne refúlgeat; sed in quocúmque loco ex hujus sanctificatiónis mystério aliquid fúerit deportátum, expúlsa diabólicæ fraudis nequítia, virtus tuæ majestátis assístat. Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Interim luminaria ecclesiæ exstinguuntur.
De solemni processione
Tum celebrans iterum ponit incensum
in thuribulo; postea diaconus, depositis
paramentis violaceis, et indutus stola
et dalmatica albi coloris, accipit cereum
paschalem accensum, et ordinatur processio:
præcedit thuriferarius, sequitur subdiaconus
cum cruce, diaconus cum cereo accenso,
post eum statim celebrans, deinde
clerus per ordinem, et populus.
Cum diaconus ingressus est ecclesiam,
stans, cantat solus:
℣. Lumen Christi.
cui omnes genuflectentes versus cereum benedictum, respondent:
℟. Deo grátias.
Celebrans vero de cereo benedicto propriam
candelam accendit.
℣. Lumen Christi.
℟. Deo grátias.
Et de cereo benedicto accenduntur candelæ cleri.
℣. Lumen Christi.
℟. Deo grátias.
Tertio procedens ante altare, in medio chori, rursum adhuc altius cantat:
Et accenduntur candelæ: populi de cereo benedicto, et luminaria ecclesiæ.
De praeconio paschali
Diaconus accipiens librum, petit benedictionem, dicens:
Iube, domne, benedícere.
Et celebrans subiungit:
Dóminus sit in corde tuo, et in lábiis tuis, ut digne et competénter annúntiem suum paschále præcónium: in nómine Patris, et Fílii, ☩ et Spíritus Sancti.
Et diaconus respondet:
Amen.
Postea diaconus vadit ad legile, strato albo coopertum, et ponit super eo librum, et incensat; deinde, circumiens cereum paschalem, etiam illum thurificat. Tunc surgentibus omnibus, et stantibus, ut fit ad Evangelium, diaconus cantat præconium paschale, habens ante se cereum paschalem.
Exsúltet iam Angélica turba coelórum: exsúltent divína mystéria: et pro tanti Regis victória tuba ínsonet salutáris. Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóribus: et ætérni Regis splendóre illustráta, totíus orbis se séntiat amisísse calíginem. Lætétur et mater Ecclésia, tanti lúminis adornáta fulgóribus: et magnis populórum vócibus hæc aula resúltet. Quaprópter astántes vos, fratres caríssimi, ad tam miram huius sancti lúminis claritátem, una mecum, quæso, Dei omnipoténtis misericórdiam invocáte. Ut, qui me non meis méritis intra Levitárum númerum dignatus est aggregáre: lúminis sui claritátem infúndens, Cérei huius laudem implére perfíciat. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Fílium suum: qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: Per omnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum Spíritu tuo.
℣. Sursum corda.
℟. Habémus ad Dóminum.
℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
℟. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, invísibilem Deum Patrem omnipoténtem Filiúmque eius unigénitum, Dominum nostrum Iesum Christum, toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre. Qui pro nobis ætérno Patri Adæ débitum solvit: et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit. Hæc sunt enim festa paschália, in quibus verus ille Agnus occíditur, cuius sánguine postes fidelium consecrántur. Hæc nox est, in qua primum patres nostros, fílios Israël edúctos de Ægýpto, Mare Rubrum sicco vestígio transire fecísti. Hæc ígitur nox est, quæ peccatórum ténebras colúmnæ illuminatióne purgávit. Hæc nox est, quæ hódie per univérsum mundum in Christo credéntes, a vítiis sǽculi et calígine peccatórum segregátos, reddit grátiæ, sóciat sanctitáti. Hæc nox est, in qua, destrúctis vínculis mortis, Christus ab ínferis victor ascéndit. Nihil enim nobis nasci prófuit, nisi rédimi profuísset. O mira circa nos tuæ pietátis dignátio! O inæstimábilis diléctio caritátis: ut servum redimeres, Fílium tradidísti! O certe necessárium Adæ peccátum, quod Christi morte delétum est! O felix culpa, quæ talem ac tantum méruit habére Redemptórem! O vere beáta nox, quæ sola méruit scire tempus et horam, in qua Christus ab ínferis resurréxit! Hæc nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminábitur: Et nox illuminátio mea in deliciis meis. Huius ígitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat: et reddit innocéntiam lapsis et mæstis lætítiam. Fugat ódia, concórdiam parat et curvat impéria.
In huius ígitur noctis grátia, súscipe, sancte Pater, incénsi huius sacrifícium vespertínum: quod tibi in hac Cérei oblatióne solémni, per ministrórum manus de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia. Sed iam colúmnæ huius præcónia nóvimus, quam in honórem Dei rútilans ignis accéndit. Qui licet sit divísus in partes, mutuáti tamen lúminis detriménta non novit. Alitur enim liquántibus ceris, quas in substántiam pretiósæ huius lámpadis apis mater edúxit. O vere beáta nox, quæ exspoliávit Ægýptios, ditávit Hebrǽos! Nox, in qua terrénis cæléstia, humánis divína iungúntur.
Orámus ergo te, Dómine: ut Céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus, ad noctis huius calíginem destruéndam, indefíciens persevéret. Et in odórem suavitátis accéptus, supérnis lumináribus misceátur. Flammas eius lúcifer matutínus invéniat. Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum. Ille, qui regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit. Precámur ergo te, Dómine: ut nos fámulos tuos, omnémque clerum, et devotíssimum pópulum: una cum beatíssimo Papa nostro N., et Antístite nostro N., quiéte témporum concéssa, in his paschálibus gáudiis, assídua protectióne régere, gubernáre et conserváre digneris. Réspice étiam ad eos, qui nos in potestáte regunt, et, ineffábili pietátis et misericórdiæ tuæ múnere, dírige cogitatiónes eórum ad iustítiam et pacem, ut de terréna operositáte ad cæléstem pátriam pervéniant cum omni populo tuo. Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
De lectionibus
Post præconium paschale, diaconus,
depositis paramentis albis, assumit violacea,
et vadit ad celebrantem.
In fine lectionis, vel post canticum,
dicuntur orationes hoc modo: omnes surgunt;
celebrans dicit Orémus, diaconus
Flectámus genua, et omnes, una cum ipso
celebrante, flexis genibus, per aliquod temporis
spatium in silentio orant; dicto a diacono
Leváte, omnes surgunt, et celebrans
dicit orationem, in tono feriali, et iunctis
manibus.
Lectio prima
Gen. 1:1-31; 2:1-2
In principio creavit Deus cælum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et Spiritus Dei ferebatur super aquas.
Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmentum. Et factum est ita. Vocavit Deus firmamentum Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. Et vocavit Deus aridam, Terram, congregationisque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies tertius.
Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: ut luminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo luminaria magna: luminaria maius, ut præesset diei, et luminarie minus, ut præesset nocti: et stellas. Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies quartus.
Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane, dies quintus.
Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo: iumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. Et fecit Deus quod esset bonum, et ait:
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili quod movetur in terra.
Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementum generis sui, ut sint vobis in escam: et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis, quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. Viditque Deus cuncta quæ fecerat: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Deus, qui mirabiliter creasti hominem, et mirabilius redemisti: da nobis, quǽsumus, contra oblectamenta peccati, mentis ratione persistere; ut mereamur ad æterna gaudia pervenire.
Per Dominum…
Lectio secunda
Exod 14:24-31; 15:1
In diebus illis: Factum est in vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum: et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Aegyptios super currus et equites eorum. Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare: nec unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris: liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam. quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo eius. Tunc cecinit Moyses, et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt:
Canticum
Exod 15:1-2
Cantemus Domino: gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorum proiecit in mare: adiutor, et protector factus est mihi in salutem.
℣. Hic Deus meus, et honorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum.
℣. Dominus conterens bella: Dominus nomen est illi.
Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Deus, cuius antiqua miracula etiam nostris sæculis coruscare sentimus: dum quod uni populo, a persecutione Aegyptiaca liberando, dexteræ tuæ potentia contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris: præsta; ut in Abrahæ filios, et in Israëliticam dignitatem, totius mundi transeat plenitudo.
Per Dominum…
Lectio tertia
Isa 4:2-6
In die illa erit germen Domini in magnificentia, et gloria, et fructus terræ sublimis, et exultatio his, qui salvati fuerint de Israël. Et erit: Omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Ierusalem. Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius, in spiritu iudicii, et spiritu ardoris. Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et absconsionem a turbine, et a pluvia.
Canticum
Isa 5:1-2
Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi.
℣. Et maceriam circumdedit, et circumfodit: et plantavit vineam Sorec: et ædificavit turrim in medio eius.
℣. Et torcular fodit in ea: vinea enim Domini Sabaoth, domus Israël est.
Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Deus, qui in omnibus Ecclesiæ tuæ filiis sanctorum prophetarum voce manifestasti, in omni loco dominationis tuæ, satorem te bonorum seminum, et electorum palmitum esse cultorem: tribue populis tuis, qui et vinearum apud te nomine censentur, et segetum; ut, spinarum et tribulorum squalore resecato, digna efficiantur fruge fecundi.
Per Dominum…
Lectio quarta
Deut 31:22-30
In diebus illis: Scripsit ergo Moyses canticum et docuit filios Israël. Præcepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum. Postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine, atque conplevit: præcepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini dicens: Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ foederis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me, et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero? Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram. Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israël, verba carminis huius, et ad finem usque conplevit:
Canticum
Deut. 32:1-4
Attende, cælum, et loquar: et audiat terra verba ex ore meo.
℣. Exspectetur sicut pluvia eloquium meum: et descendant sicut ros verba mea, sicut imber super gramina.
℣. Et sicut nix super fænum: quia nomen Domini invocabo.
℣. Date magnitudinem Deo nostro: Deus, vera opera eius, et omnes viæ eius iudicia.
℣. Deus fidelis, in quo non est iniquitas: iustus et sanctus Dominus.
Oremus.
℣. Flectamus genua.
℟. Levate.
Deus, celsitudo humilium et fortitudo rectorum, qui per sanctum Moysen puerum tuum, ita erudire populum tuum sacri carminis tui decantatione voluisti, ut illa legis iteratio fieret etiam nostra directio: excita in omnem iustificatarum gentium plenitudinem potentiam tuam, et da lætitiam, mitigando terrorem; ut, omnium peccatis tua remissione deletis, quod denuntiatum est in ultionem, transeat in salutem.
Per Dominum…
De prima parte Litaniarum
His expletis, a duobus cantoribus, in medio chori genuflexis, cantantur Litaniæ Sanctorum.
℣. Kýrie eléison.
℟. Kýrie eléison.
℣. Christe eléison.
℟. Christe eléison.
℣. Kýrie eléison.
℟. Kýrie eléison.
℣. Pater de cǽlis, Deus. R. Miserére nobis.
℣. Fili Redémptor mundi, Deus. R. Miserére nobis.
℣. Spíritus Sancte, Deus. R. Miserére nobis.
℣. Sancta Trínitas, unus Deus. R. Miserére nobis.
℣. Sancta María. R. Ora pro nobis.
℣. Sancta Dei Génetrix. R. Ora pro nobis.
℣. Sancta Virgo vírginum. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Míchaël. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Gábriel. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Ráphaël. R. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Angeli et Archángeli. R. Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti beatórum Spirítuum órdines. R. Oráte pro nobis.
℣. Sancte Ioánnes Baptísta. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Ioseph. R. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancte Patriárchæ et Prophétæ. R. Oráte pro nobis.
℣. Sancte Petre. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Paule. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Andréa. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Ioánnes. R. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Apóstoli et Evangelístæ. R. Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti Discípuli Dómini. R. Oráte pro nobis.
℣. Sancte Stéphane. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Laurénti. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Vincénti. R. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Mártyres. R. Oráte pro nobis.
℣. Sancte Silvéster. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Gregóri. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Augustíne. R. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Pontífices et Confessóres. R. Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti Doctóres. R. Oráte pro nobis.
℣. Sancte Antóni. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Benedícte. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Domínice. R. Ora pro nobis.
℣. Sancte Francísce. R. Ora pro nobis.
℣. Omnes sancti Sacerdótes et Levítæ. R. Oráte pro nobis.
℣. Omnes sancti Mónachi et Eremítæ. R. Oráte pro nobis.
℣. Sancta María Magdaléna. R. Ora pro nobis.
℣. Sancta Agnes. R. Ora pro nobis.
℣. Sancta Cæcília. R. Ora pro nobis.
℣. Sancta Agatha. R. Ora pro nobis.
℣. Sancta Anastásia. R. Ora pro nobis.
℣. Omnes sanctæ Vírgines et Víduæ. R. Oráte pro nobis.
℣. Omnes Sancti et Sanctæ Dei. R. Intercédite pro nobis.
Postea, si ecclesia habet fontem baptismalem, ritus prosequitur ut infra.
De benedictione aquae baptismalis
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, adésto magnæ pietátis tuæ mystériis, adésto sacraméntis: et ad recreándos novos pópulos, quos tibi fons baptismátis párturit, spíritum adoptiónis emítte; ut, quod nostræ humilitátis geréndum est ministério, virtútis tuæ impleátur efféctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus:
Per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
℣. Sursum corda.
℟. Habémus ad Dóminum.
℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
℟. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus: qui invisibili potentia, sacramentorum tuorum mirabiliter operaris effectum: et licet nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni: tu tamen gratiæ tuæ dona non deserens, etiam ad nostras preces aures tuæ pietatis inclinas. Deus, cuius Spiritus super aquas inter ipsa munda primordia ferebatur: ut iam tunc virtutem sanctificationis, aquarum natura conciperet. Deus, qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti: ut, unius eiusdemque elementi mysterio, et finis esset vitiis, et origo virtutibus. Respice, Domine, in faciem Ecclesiæ tuæ, et multiplica in ea regenerationes tuas, qui gratiæ tuæ affluentis impetu lætificas civitatem tuam: fontemque baptismatis aperis toto orbe terrarum gentibus innovandis: ut, tuæ maiestatis imperio, sumat Unigeniti tui gratiam de Spiritu Sancto.
Hic celebrans in modum crucis aquam dividit manu extensa, quam statim linteo extergit, dicens:
Qui hanc aquam, regenerandis hominibus præparatam, arcana sui numinis admixtione fecundet: ut, sanctificatione concepta, ab immaculato divini fontis utero, in novam renata creaturam, progenies cælestis emergat: et quos aut sexus in corpore, aut ætas discernit in tempore, omnes in unam pariat gratia mater infantiam. Procul ergo hinc, iubente te, Domine, omnis spiritus immundus abscedat: procul tota nequitia diabolicæ fraudis absistat. Nihil hoc loci habeat contrariæ virtutis admixtio: non insidiando cicumvolet: non latendo subrepat: non inficiendo corrumpat.
Aquam manu tangit.
Sit hæc sancta et innocens creatura, libera ab omni impugnatoris incursu, et totius nequitiæ purgata discessu. Sit fons vivus, aqua regenerans, unda purificans: ut omnes hoc lavacro salutifero diluendi, operante in eis Spiritu Sancto, perfectæ purgationis indulgentiam consequantur.
Unde benedico te, creatura aquæ, per Deum ☩ vivum, per Deum ☩ verum, per Deum ☩ sanctum: per Deum, qui te, in principio, verbo separavit ab arida: cuius Spiritus super te ferebatur.
Hic manu aquam dividit, et effundit eam versus quatuor mundi partes, dicens:
Qui te paradisi fonte manare fecit, et in quatuor fluminibus totam terram rigare præcepit. Qui te in deserto amaram, suavitate indita, fecit esse potabilem, et sitienti populo de petra produxit. Bene ☩ dico te et per Iesum Christum Filium eius unicum, Dominum nostrum: qui te in Cana Galilææ signo admirabili, sua potentia convertit in vinum. Qui pedibus super te ambulavit: et a Ioanne in Iordane in te baptizatus est. Qui te una cum sanguine de latere suo produxit: et discipulis suis iussit, ut credentes baptizarentur in te, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Mutat vocem, et prosequitur recto tono:
Hæc nobis præcepta servantibus tu, Deus omnipotens, clemens adesto: tu benignus aspira.
Halat ter in aquam in modum crucis, dicens:
Tu has simplices aquas tuo ore benedicito: ut præter naturalem emundationem, quam lavandis possunt adhibere corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces.
Hic celebrans paululum demittit cereum in aquam: et resumens tonum præfationis, dicit:
Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus Sancti.
Descendat, ut supra. Et deinde sufflans ter in aquam, secundum hanc
figuram Ψ, prosequitur:
Totamque huius aquæ substantiam, regenerandi fecundet effectu.
Hic tollitur cereus de aqua, et prosequitur:
Hic omnium peccatorum maculæ deleantur: hic natura ad imaginem tuam condita, et ad honorem sui reformata principii, conctis vetustatis squaloribus emundetur: ut omnis homo, sacramentum hoc regenerationis ingressus, in veræ innocentiæ novam infantium renascatur.
Sequentia dicit legendo:
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum: qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem.
℟. Amen.
His peractis, celebrans, qui benedicit aquam, infundit de oleo catechumenorum in eam, dicens:
Sanctificetur ☩ et fecundetur fons iste Oleo salutis renascentibus ex eo, in vitam æternam.
℟. Amen.
Deinde infundit de chrismate, dicens:
Infusio Chrismatis Domini nostri Iesu Christi, et Spiritus Sancti Paracliti, fiat in nomine santæ Trinitatis.
℟. Amen.
Postea accipit ambas ampullas dicti olei sancti, et chrismatis, et de utroque simul in modum crucis infundendo, dicit:
Commixtio Chrismatis sanctificationis, et Olei unctionis, et aquæ baptismatis, pariter fiat in nomine Pa ☩ tris, et Fi ☩ lii, et Spiritus ☩ Sancti.
℟. Amen.
Si aderunt baptizandi, eos baptizet more consueto. Deinde diaconus cum vase aquæ baptismalis, nisi conveniat ipsum ab acolythis portari.
Canticum
Ps 41:2-4
Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus.
℣. Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
℣. Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
Aqua baptismali in fontem immissa, celebrans, manibus iunctis et in tono feriali, dicit:
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius ad devotionem populi renascentis, qui sicut cervus, aquarum tuarum expetit fontem: et concede propitius; ut fidei ipsius sitis, baptismatis mysterio, animam corpusque sanctificet. Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Et incensat fontem.
Tunc redeunt omnes in silentio in chorum, et datur initium renovationi promissionum Baptismatis.
De renovatione promissionum baptismatis
Celebrans assumit stolam et pluviale albi coloris; deinde, imposito thure, et facta incensatione cerei, stans iuxta illum, facie versus ad populum, vel ex ambone seu pulpito, incipit, ut sequitur:
Hac sacratissima nocte, fratres carissimi, sancta Mater Ecclesia, recolens Domini nostri Iesu Christi mortem ei sepulturam, eum redamando vigilat; et, celebrans eiusdem gloriosam resurrectionem, lætabunda gaudet.
Quoniam vero, ut docet Apostolus, consepulti sumus cum Christo per baptismum in mortem, quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitæ oportet ambulare; scientes, veterem hominem nostrum simul cum Christo crucifixem esse, ut ultra non serviamus peccato. Existimemus ergo nos mortuos quidem esse peccato, viventis autem Deo in Christo Iesu Domino nostro.
Quapropter, fratres carissimi, quadragesimali exercitatione absoluta, sancti baptismatis promissionis renovemus, quibus olim satanæ et operibus eius, sicut et mundo, qui inimicus est Dei, abrenuntiavimus, et Deo in sancta Ecclesia catholica fideliter servire promisimus.
Itaque:
S. Abrenuntiatis Satanæ?
O. Abrenuntiamus.
S. Et omnibus operibus eius?
O. Abrenuntiamus.
S. Et omnibus pompis eius?
O. Abrenuntiamus.
S. Creditis in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terræ?
O. Credimus.
S. Creditis in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, natum et passum?
O. Credimus.
S. Creditis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorem, carnis resurrectionem, et vitam æternam?
O. Credimus.
S. Nunc autem una simul Deum precemur, sicut Dominus noster Iesus Christus orare nos docuit:
O. Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittibus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
S. Et Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui nos regeneravit ex aqua et Spiritu Sancto, quique nobis dedit remissionem peccatorum, ipse nos custodiat gratia sua in eodem Christo Iesu Domino nostro in vitam æternam.
O. Amen.
Et aspergit populum aqua benedicta
De altera parte Litaniarum
Renovatione promissionum Baptismatis peracta, cantores, seu ipse sacerdos, incipiunt alteram partem Litaniarum. Propitius esto, usque ad finem, omnibus genuflexis et respondentibus. Interim cereus paschalis reponitur in candelabro suo, in latere Evangelii, et altare paratur pro Missa solemni, luminaribus accensis et floribus.
℣. Propítius esto. R. Parce nobis, Dómine.
℣. Propítius esto. R. Exaudi nos, Dómine.
℣. Ab omni malo. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Ab omni peccáto. R. Líbera nos, Dómine.
℣. A morte perpétua. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per advéntum tuum. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per nativitátem tuum. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per baptísmum et sanctum ieiúnium tuum. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per crucem et passiónem tuam. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per mortem et sepultúram tuam. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per sanctam resurrectiónem tuam. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per admirábilem ascensiónem tuam. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Per advéntum Spíritus Sancti Parácliti. R. Líbera nos, Dómine.
℣. In die iudícii. R. Líbera nos, Dómine.
℣. Peccatóres. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut nobis parcas. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut Ecclésiam tuam sanctam régere et conserváre dignéris. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut domnum apostólicum et omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut régibus et princípibus christiánis, pacem et veram concórdiam donáre dignéris. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut nosmetípsos in tuo sancto servítio confortáre et conserváre dignéris. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut ómnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas. R. Te rogámus, audi nos
℣. Ut fructus terræ dare et conserváre dignéris. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut ómnibus fidélibus defúnctis réquiem ætérnam donáre dignéris. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Ut nos exaudíre dignéris. R. Te rogámus, audi nos.
℣. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi. R. Parce nobis, Dómine.
℣. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi. R. Exaudi nos, Dómine.
℣. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi. R. Miserére nobis.
℣. Christe, audi nos.
℟. Christe, exáudi nos.
De Missa solemni Vigiliæ paschalis
Celebratio solius Missæ Vigiliæ paschalis sine cæremoniis præcedentibus interdicitur.
Sacra Communio fidelibus dari potest tantummodo inter Missarum solemnia, vel continuo ac statim ab iis expletis; exceptis iis, qui in periculo mortis sunt constituti.
In fine Litaniarum, cantores solemniter incipiunt Kyrie, eléison, ut in Missa moris est. Interim celebrans cum ministris, in paramentis albis, seu cum ministrantibus, accedit ad altare, et, facta ei debita reverentia, omissis psalmo Iudica me, Deus, et confessione, statim ascendens, osculatur illud in medio, et incensat more solito.
Oratio
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Deus, qui hanc sacratíssimum noctem gloria domínicæ Resurrectiónis illústras: consérva in nova famíliæ tuæ progénie adoptiónis spíritum, quem dedísti; ut, córpore et mente renováti, puram tibi exhíbeant servitútem.
Per eúndem…
Lectio
Lectio Epistolæ beati Pauli apostoli ad Colossenses.
Col 3:1-4
Fratres: si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens: quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram. Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo. Cum Christus apparúerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.
Deo gratias.
Finita Epistola, celebrans incipit alleluia et totum decantat ter, elevando vocem gradatim: et omnes post quamlibet vicem, in eodem tono, repetunt illud idem:
S. Allelúia.
C. Allelúia.
S. Allelúia.
C. Allelúia.
S. Allelúia.
C. Allelúia.
Postea cantores prosequuntur:
Ps. 117, 1
℣. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Graduale
Ps. 116
℣. Laudáte Dominum omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli.
℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Evangelium
Ad Evangelium non portantur luminaria
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
℟. Glória tibi, Dómine.
Matt. 28. 1-7
Véspere autem sábbati, quæ lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne, et áltera María vidére sepúlcrum. Et ecce terræmótus factus est magnus. Angelus enim Dómini descéndit de cælo: et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum: erat autem aspéctus eius sicut fulgur: et vestiméntum eius sicut nix. Præ timóre autem eius extérriti sunt custódes, et factu sunt velut mórtui. Respóndens autem Angelus, dixit muliéribus: «Nolíte timére vos: scio enim, quod Iesum, qui crucifíxus est, quǽritis: non est hic: surréxit enim, sicut dixit. Veníte, et vidéte locum, ubi pósitus erat Dóminus. Et cito eúntes dícite discípulis eius, quia surréxit et ecce præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis. Ecce prædíxi vobis».
Non dicitur Credo et Offertorium.
Secreta
Suscipe, quǽsumus, Domine, preces populi tui, cum oblationibus hostiarum: ut paschalibus initiata mysteriis, ad æternitatis nobis medelam, te operante, proficiant.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed hac potíssimum nocte gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Pro Laudibus
Post sumptionem Sacramenti, distributio Communionis, purificatio et ablutio fiunt more solito; deinde pro LAUDIBUS dominicæ Resurrectionis in choro cantatur antiphona:
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Psalmus 150.
(150:1) Laudáte Dóminum in sanctis eius laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
(150:2) Laudáte eum in virtútibus eius, laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
(150:3) Laudáte eum in sono tubæ, laudáte eum in psaltério, et cíthara.
(150:4) Laudáte eum in týmpano, et choro: laudáte eum in chordis et órgano.
(150:5) Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: omnes spíritus laudet Dóminum.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.
Celebrans in cantu incipit antiphonam ad Benedíctus.
Mk 16,2
Ant. Et valde mane una sabbatórum, véniunt ad monuméntum, orto iam sole, allelúia.
Benedictus
Luc 1,68-79
r. Benedíctus ☩ Dóminus, Deus Israël: quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
r. Et eréxit cornu salútis nobis: in domo David, púeri sui.
r. Sicut locútus est per os sanctórum, qui a sæculo sunt, prophetárum ejus:
r. Salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium, qui odérunt nos.
r. Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: et memorári testaménti sui sancti.
r. Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, datúrum se nobis:
r. Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi.
r. In sanctitáte, et justítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.
r. Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
r. Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: in remissiónem peccatórum eórum:
r. Per víscera misericórdiæ Dei nostri: in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
r. Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
r. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
r. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Et valde mane una sabbatórum, véniunt ad monuméntum, orto iam sole, allelúia.
Postcommunio
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde: ut, quos sacraméntis Paschálibus satiásti tua fácias pietáte concórdes.
Per Dominum…
Conclusio
℣. Ite, Missa est, allelúia, allelúia.
℟. Deo grátias, allelúia, allelúia.
Dominica Resurrectionis
Introitus
Ps 138:18; 138:5-6.
Resurréxi, et adhuc tecum sum, allelúja: posuísti super me manum tuam, allelúja: mirábilis facta est sciéntia tua, allelúja, allelúja.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Resurréxi, et adhuc tecum sum, allelúja: posuísti super me manum tuam, allelúja: mirábilis facta est sciéntia tua, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui hodiérna die per Unigénitum tuum æternitátis nobis áditum, devícta morte, reserásti: vota nostra, quæ præveniéndo aspíras, étiam adjuvándo proséquere.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1 Cor 5:7-8
Fratres: Expurgáte vetus ferméntum, ut sitis nova conspérsio, sicut estis ázymi. Etenim Pascha nostrum immolátus est Christus. Itaque epulémur: non in ferménto véteri, neque in ferménto malítiæ et nequítiæ: sed in ázymis sinceritátis et veritátis.
Graduale
Ps. 117:24; 117:1
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
℣. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. Allelúja, allelúja.
1 Cor 5:7
℣. Pascha nostrum immolátus est Christus.
Sequentia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequentia dicitur usque ad Sabbatum in Albis inclusive.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc 16:1-7.
In illo témpore: María Magdaléne et María Jacóbi et Salóme emérunt arómata, ut veniéntes úngerent Jesum. Et valde mane una sabbatórum, véniunt ad monuméntum, orto jam sole. Et dicébant ad ínvicem: Quis revólvet nobis lápidem ab óstio monuménti? Et respiciéntes vidérunt revolútum lápidem. Erat quippe magnus valde. Et introëúntes in monuméntum vidérunt júvenem sedéntem in dextris, coopértum stola cándida, et obstupuérunt. Qui dicit illis: Nolíte expavéscere: Jesum quǽritis Nazarénum, crucifíxum: surréxit, non est hic, ecce locus, ubi posuérunt eum. Sed ite, dícite discípulis ejus et Petro, quia præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis, sicut dixit vobis.
Offertorium
Ps. 75:9-10.
Terra trémuit, et quiévit, dum resúrgeret in judício Deus, allelúja.
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: ut, Paschálibus initiáta mystériis, ad æternitátis nobis medélam, te operánte, profíciant.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
1 Cor 5:7-8
Pascha nostrum immolátus est Christus, allelúja: itaque epulémur in ázymis sinceritátis et veritátis, allelúja, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde: ut, quos sacraméntis paschálibus satiásti, tua fácias pietáte concordes.
Per Dominum…
Die II infra octavam Paschæ
Introitus
Exod 13:5; 13:9
Introdúxit vos Dóminus in terram fluéntem lac et mel, allelúja: et ut lex Dómini semper sit in ore vestro, allelúja, allelúja.
Ps 104:1
Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus.
Glória Patri…
Introdúxit vos Dóminus in terram fluéntem lac et mel, allelúja: et ut lex Dómini semper sit in ore vestro, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui sollemnitáte pascháli, mundo remédia contulísti: pópulum tuum, quǽsumus, cœlésti dono proséquere; ut et perféctam libertátem consequi mereátur, et ad vitam profíciat sempitérnam.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostólorum
Act. 10, 37-43.
In diébus illis: Stans Petrus in médio plebis, dixit: Viri fratres, vos scitis, quod factum est verbum per univérsam Judǽam: incípiens enim a Galilǽa, post baptísmum, quod prædicávit Joánnes, Jesum a Názareth: quómodo unxit eum Deus Spíritu Sancto et virtúte, qui pertránsiit benefaciéndo, et sanándo omnes oppréssos a diábolo, quóniam Deus erat cum illo. Et nos testes sumus ómnium, quæ fecit in regióne Judæórum et Jerúsalem, quem occidérunt suspendéntes in ligno. Hunc Deus suscitávit tértia die, et dedit eum maniféstum fíeri, non omni pópulo, sed téstibus præordinátis a Deo: nobis, qui manducávimus et bíbimus cum illo, postquam resurréxit a mórtuis. Et præcépit nobis prædicáre pópulo et testificári, quia ipse est, qui constitútus est a Deo judex vivórum et mortuórum. Huic omnes Prophétæ testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum.
Graduale
Ps 117:24; 117:2
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
℣. Dicat nunc Israël, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
Allelúja, allelúja.
Matt 28:2
Angelus Dómini descéndit de cœlo: et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum.
Sequentia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequentia dicitur usque ad Sabbatum in Albis inclusive.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 24:13-35
In illo témpore: Duo ex discípulis Jesu ibant ipsa die in castéllum, quod erat in spátio stadiórum sexagínta ab Jerúsalem, nómine Emmaus. Et ipsi loquebántur ad ínvicem de his ómnibus, quæ accíderant. Et factum est, dum fabularéntur et secum quǽrerent: et ipse Jesus appropínquans ibat cum illis: óculi autem illórum tenebántur, ne eum agnóscerent. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermónes, quos confértis ad ínvicem ambulántes, et estis tristes? Et respóndens unus, cui nomen Cléophas, dixit ei: Tu solus peregrínus es in Jerúsalem, et non cognovísti, quæ facta sunt in illa his diébus? Quibus ille dixit: Quæ? Et dixérunt: De Jesu Nazaréno, qui fuit vir Prophéta potens in ópere et sermóne, coram Deo et omni pópulo: et quómodo eum tradidérunt summi sacerdótes et príncipes nostri in damnatiónem mortis, et crucifixérunt eum. Nos autem sperabámus, quia ipse esset redemptúrus Israël: et nunc super hæc ómnia tértia dies est hódie, quod hæc facta sunt. Sed et mulíeres quædam ex nostris terruérunt nos, quæ ante lucem fuérunt ad monuméntum, et, non invénto córpore ejus, venérunt, dicéntes se étiam visiónem Angelórum vidísse, qui dicunt eum vívere. Et abiérunt quidam ex nostris ad monuméntum: et ita invenérunt, sicut mulíeres dixérunt, ipsum vero non invenérunt. Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credéndum in ómnibus, quæ locúti sunt Prophétæ! Nonne hæc opórtuit pati Christum, et ita intráre in glóriam suam? Et incípiens a Móyse et ómnibus Prophétis, interpretabátur illis in ómnibus Scriptúris, quæ de ipso erant. Et appropinquavérunt castéllo, quo ibant: et ipse se finxit lóngius ire. Et coëgérunt illum, dicéntes: Mane nobiscum, quóniam advesperáscit et inclináta est jam dies. Et intrávit cum illis. Et factum est, dum recúmberet cum eis, accépit panem, et benedíxit, ac fregit, et porrigébat illis. Et apérti sunt óculi eórum, et cognovérunt eum: et ipse evánuit ex óculis eórum. Et dixérunt ad ínvicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loquerétur in via, et aperíret nobis Scriptúras? Et surgéntes eádem hora regréssi sunt in Jerúsalem: et invenérunt congregátas úndecim, et eos, qui cum illis erant, dicéntes: Quod surréxit Dóminus vere, et appáruit Simóni. Et ipsi narrábant, quæ gesta erant in via: et quómodo cognovérunt eum in fractióne panis.
Offertorium
Matt 28:2; 28:5-6
Angelus Dómini descéndit de cœlo, et dixit muliéribus: Quem quǽritis, surréxit, sicut dixit, allelúja.
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: ut, paschálibus initiáta mystériis, ad æternitátis nobis medélam, te operánte, profíciant.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Luc 24:34
Surréxit Dóminus, et appáruit Petro, allelúja.
Postcommunio
Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde: ut, quos sacraméntis paschálibus satiásti, tua fácias pietáte concórdes.
Per Dominum…
Die III infra octavam Paschæ
Introitus
Eccli 15:3-4
Aqua sapiéntiæ potávit eos, allelúja: firmábitur in illis et non flectétur, allelúja: et exaltábit eos in ætérnum, allelúja, allelúja.
Ps 104: 1
Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus.
Glória Patri…
Aqua sapiéntiæ potávit eos, allelúja: firmábitur in illis et non flectétur, allelúja: et exaltábit eos in ætérnum, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam novo semper fœtu multíplicas: concéde fámulis tuis; ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 13:16; 13:26-33
In diébus illis: Surgens Paulus et manu siléntium índicens, ait: Viri fratres, fílii géneris Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salútis hujus missum est. Qui enim habitábant Jerúsalem, et príncipes ejus, ignorántes Jesum et voces Prophetárum, quæ per omne sábbatum legúntur, judicántes implevérunt: et nullam causam mortis inveniéntes in eo, petiérunt a Piláto, ut interfícerent eum. Cumque consummássent ómnia, quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno, posuérunt eum in monuménto. Deus vero suscitávit eum a mórtuis tértia die: qui visus est per dies multos his, qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Jerúsalem, qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Et nos vobis annuntiámus eam, quæ ad patres nostros repromíssio facta est: quóniam hanc Deus adimplévit fíliis nostris, resúscitans Jesum Christum, Dóminum nostrum.
Graduale
Ps 117:24;106:2
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
Ps 106:2
℣. Dicant nunc, qui redémpti sunt a Dómino: quos redémit de manu inimíci, et de regiónibus congregávit eos.
Allelúja, allelúja.
℣. Surrexit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno.
Sequentia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequentia dicitur usque ad Sabbatum in Albis inclusive.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 24, 36-47
In illo témpore: Stetit Jesus in médio discipulórum suórum et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolíte timére. Conturbáti vero et contérriti, existimábant se spíritum vidére. Et dixit eis: Quid turbáti estis, et cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes, quia ego ipse sum: palpáte et vidéte: quia spíritus carnem et ossa non habet, sicut me vidétis habére. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credéntibus et mirántibus præ gáudio, dixit: Habétis hic aliquid, quod manducétur? At illi obtulérunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducásset coram eis, sumens relíquias, dedit eis. Et dixit ad eos: Hæc sunt verba, quæ locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse est impléri ómnia, quæ scripta sunt in lege Móysi et Prophétis et Psalmis de me. Tunc apéruit illis sensum, ut intellégerent Scriptúras. Et dixit eis: Quóniam sic scriptum est, et sic oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia die: et prædicári in nómine ejus pœniténtiam, et remissiónem peccatórum in omnes gentes.
Offertorium
Ps. 17:14; 17:16
Intónuit de cœlo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes aquárum, allelúja.
Secreta
Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Col 3:1-2
Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens, allelúja: quæ sursum sunt sápite, allelúja.
Postcommunio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut paschális percéptio sacraménti, contínua in nostris méntibus persevéret.
Per Dominum…
Die VI infra octavam Paschæ
Introitus
Matt 25:34
Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, allelúja: quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 95:1
Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.
Glória Patri…
Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, allelúja: quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui nos Resurrectiónis Domínicæ ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut per temporália festa, quæ ágimus, perveníre ad gáudia ætérna mereámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 3:13-15; 3:17-19
In diébus illis: Apériens Petrus os suum, dixit: Viri Israëlítæ, et qui timétis Deum, audíte. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum, glorificávit Fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, judicánte illo dimítti. Vos autem sanctum et justum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis: auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cujus nos testes sumus. Et nunc, fratres, scio, quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri. Deus autem, quæ prænuntiávit per os ómnium Prophetárum, pati Christum suum, sic implévit. Pœnitémini ígitur et convertímini, ut deleántur peccáta vestra.
Graduale
Ps 117:24; 117:16
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
℣. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me.
Allelúja, allelúja.
Luc 24:34
℣. Surréxit Dóminus vere: et appáruit Petro.
Sequentia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequentia dicitur usque ad Sabbatum in Albis inclusive.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 21:1-14
In illo témpore: Manifestávit se íterum Jesus discípulis ad mare Tiberíadis. Manifestávit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánaël, qui erat a Cana Galilǽæ, et fílii Zebedǽi et álii ex discípulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscári. Dicunt ei: Venímus et nos tecum. Et exiérunt et ascendérunt in navim: et illa nocte nihil prendidérunt. Mane autem facto, stetit Jesus in lítore: non tamen cognovérunt discípuli, quia Jesus est. Dixit ergo eis Jesus: Púeri, numquid pulmentárium habétis? Respondérunt ei: Non. Dicit eis: Míttite in déxteram navígii rete, et inveniétis. Misérunt ergo: et jam non valébant illud tráhere præ multitúdine píscium. Dixit ergo discípulus ille, quem diligébat Jesus, Petro: Dóminus est. Simon Petrus cum audísset, quia Dóminus est, túnica succínxit se - erat enim nudus, - et misit se in mare. Alii autem discípuli navígio venérunt - non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis, - trahéntes rete píscium. Ut ergo descendérunt in terram, vidérunt prunas pósitas, et piscem superpósitum, et panem. Dicit eis Jesus: Afférte de píscibus, quos prendidístis nunc. Ascéndit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis píscibus centum quinquagínta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Jesus: Veníte, prandéte. Et nemo audébat discumbéntium interrogáre eum: Tu quis es? sciéntes, quia Dóminus est. Et venit Jesus, et áccipit panem, et dat eis, et piscem simíliter. Hoc jam tértio manifestátus est Jesus discípulis suis, cum resurrexísset a mórtuis.
Offertorium
Ps 77:23-25
Portas cœli apéruit Dóminus: et pluit illis manna, ut éderent: panem cœli dedit eis: panem Angelórum manducávit homo, allelúja.
Secreta
Sacrifícia, Dómine, paschálibus gáudiis immolámus: quibus Ecclésia tua mirabíliter et páscitur et nutrítur.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Rom 6:9
Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur, allelúja: mors illi ultra non dominábitur, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Ab omni nos, quǽsumus, Dómine, vetustáte purgátos: sacraménti tui veneránda percéptio in novam tránsferat creatúram:
Qui vivis…
Die V infra octavam Paschæ
Introitus
Sap 10:20-21
Victrícem manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, allelúja: quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas, allelúja, allelúja.
Ps 97:1
Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit.
Glória Patri…
Victrícem manum tuam, Dómine, laudavérunt páriter, allelúja: quia sapiéntia apéruit os mutum, et linguas infántium fecit disértas, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti: da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium, et píetas actiónum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolorum
Act 8:26-40
In diébus illis: Angelus Dómini locútus est ad Philíppum, dicens: Surge et vade contra meridiánum ad viam, quæ descéndit ab Jerúsalem in Gazam: hæc est desérta. Et surgens ábiit. Et ecce vir Æthiops eunúchus, potens Candácis regínæ Æthíopum, qui erat super omnes gazas ejus, vénerat adoráre in Jerúsalem: et revertebátur sedens super currum suum, legénsque Isaíam Prophétam. Dixit autem Spíritus Philíppo: Accéde et adjúnge te ad currum istum. Accúrrens autem Philíppus, audívit eum legéntem Isaíam Prophétam, et dixit: Putásne, intéllegis, quæ legis? Qui ait: Et quómodo possum, si non áliquis osténderit mihi? Rogavítque Philíppum, ut ascénderet et sedéret secum. Locus autem Scriptúræ, quam legébat, erat hic: Tamquam ovis ad occisiónem ductus est: et sicut agnus coram tondénte se, sine voce, sic non apéruit os suum. In humilitáte judícium ejus sublátum est. Generatiónem ejus quis enarrábit, quóniam tollétur de terra vita ejus? Respóndens autem eunúchus Philíppo, dixit: Obsecro te, de quo Prophéta dicit hoc? de se, an de álio áliquo? Apériens autem Philíppus os suum, et incípiens a Scriptúra ista, evangelizávit illi Jesum. Et dum irent per viam, venérunt ad quandam aquam: et ait eunúchus: Ecce aqua, quid próhibet me baptizári? Dixit autem Philíppus: Si credis ex toto corde, licet. Et respóndens, ait: Credo, Fílium Dei esse Jesum Christum. Et jussit stare currum: et descendérunt utérque in aquam, Philíppus et eunúchus, et baptizávit eum. Cum autem ascendíssent de aqua, Spíritus Dómini rápuit Philíppum, et ámplius non vidit eum eunúchus. Ibat autem per viam suam gaudens. Philíppus autem invéntus est in Azóto, et pertránsiens evangelizábat civitátibus cunctis - donec veníret Cæsaréam - nomen Dómini Jesu Christi.
Graduale
Ps 117:24; 117:22-23.
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
℣. Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli: a Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris.
Allelúja, allelúja,
℣. Surréxit Christus, qui creávit ómnia: et misértus est humáno géneri.
Sequentia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequentia dicitur usque ad Sabbatum in Albis inclusive.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 20:11-18
In illo témpore: María stabat ad monuméntum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinávit se et prospéxit in monuméntum: et vidit duos Angelos in albis, sedéntes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi pósitum fúerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Múlier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulérunt Dóminum meum: et néscio, ubi posuérunt eum. Hæc cum dixísset, convérsa est retrórsum, et vidit Jesum stantem: et non sciébat, quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Múlier, quid ploras? quem quæris? Illa exístimans, quia hortulánus esset, dicit ei: Dómine, si tu sustulísti eum, dícito mihi, ubi posuísti eum: et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: María. Convérsa illa, dicit ei: Rabbóni - quod dícitur Magíster. - Dicit ei Jesus: Noli me tángere, nondum enim ascéndi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascéndo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Venit María Magdaléne annúntians discípulis: Quia vidi Dóminum, et hæc dixit mihi.
Offertorium
Exod 13:5
In die solemnitátis vestræ, dicit Dóminus, indúcam vos in terram fluéntem lac et mel, allelúja.
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera populórum tuórum propítius: ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti, sempitérnam beatitúdinem consequántur.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
1 Pet 2:9
Pópulus acquisitiónis, annuntiáte virtútes ejus, allelúja: qui vos de ténebris vocávit in admirábile lumen suum, allelúja.
Postcommunio
Exáudi, Dómine, preces nostras: ut redemptiónis nostræ sacrosáncta commércia, et vitæ nobis cónferant præséntis auxílium, et gáudia sempitérna concílient.
Per Dominum…
Die VI infra octavam Paschæ
Introitus
Ps 77:53
Edúxit eos Dóminus in spe, allelúja: et inimícos eórum opéruit mare, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 77:1
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Glória Patri…
Edúxit eos Dóminus in spe, allelúja: et inimícos eórum opéruit mare, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánæ fœ́dere contulísti: da méntibus nostris; ut, quod professióne celebrámus, imitémur efféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Petri 3:18-22
Caríssimi: Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, justus pro injústis, ut nos offérret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu. In quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus véniens prædicávit: qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábant Dei patiéntiam in diébus Noë, cum fabricarétur arca, in qua pauci, id est octo ánimæ salvæ factæ sunt per aquam. Quod et vos nunc símilis formæ salvos facit baptísma: non carnis deposítio sórdium, sed consciéntiæ bonæ interrogátio in Deum per resurrectiónem Jesu Christi, Dómini nostri, qui est in dextera Dei.
Graduale
Ps 117:24; 117:26-27
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea.
℣. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: Deus Dóminus, et illúxit nobis.
Allelúja, allelúja.
Ps 95:10
Dícite in géntibus: quia Dóminus regnávit a ligno.
Sequentia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequentia dicitur usque ad Sabbatum in Albis inclusive.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 28:16-20
In illo témpore: Undecim discípuli abiérunt in Galilǽam, in montem, ubi constitúerat illis Jesus. Et vidéntes eum adoravérunt: quidam autem dubitavérunt. Et accédens Jesus locútus est eis, dicens: Data est mihi omnis potéstas in cœlo, et in terra. Eúntes ergo, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
Offertorium
Exod 12:14
Erit vobis hæc dies memoriális, allelúja: et diem festum celebrábitis solémnem Dómino in progénies vestras: legítimum sempitérnum diem, allelúja, allelúja, allelúja.
Secreta
Hóstias, quǽsumus, Dómine, placátus assúme: quas et pro renatórum expiatióne peccáti deférimus, et pro acceleratióne cœléstis auxílii.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 28:18-19
Data est mihi omnis potéstas in cœlo et in terra, allelúja: eúntes, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Réspice, quǽsumus, Dómine, pópulum tuum: et, quem ætérnis dignátus es renováre mystériis, a temporálibus culpis dignánter absólve.
Per Dominum…
Sabbato in Albis
Introitus
Ps 104:43.
Edúxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, allelúja: et eléctos suos in lætítia, allelúja, allelúja.
Ps 104:1
Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus.
Glória Patri…
Edúxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, allelúja: et eléctos suos in lætítia, allelúja, allelúja.
Oratio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui festa paschália venerándo égimus, per hæc contíngere ad gáudia ætérna mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 2:1-10
Caríssimi: Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: si tamen gustástis, quóniam dulcis est Dóminus. Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et honorificátum: et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce, pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundátur. Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli, et lapis offensiónis, et petra scándali his, qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis ejus, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 117:24
Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. Allelúja.
Ps 112:1
Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini.
Ab hoc die usque ad Sabbatum Quatuor Temporum Pentecostes inclusive, in omnibus Missis, non dicitur Graduale sed quatuor Allelúja cum duobus Versibus, ordine infrascripto; in Missa tamen Rogationum, in Vigilia Pentecostes et post quamlibet Lectionem in Sabbato Quatuor Temporum ejusdem, unum Allelúja dicitur cum unico Versu.
Sequentia
Víctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus rédemit oves: Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo: dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea: præcédet vos in Galilǽam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere: tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequentia dicitur usque ad Sabbatum in Albis inclusive.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joannes 20:1-9
In illo témpore: Una sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum: et vidit lápidem sublátum a monuménto. Cucúrrit ergo, et venit ad Simónem Petrum, et ad álium discípulum, quem amábat Jesus, et dicit illis: Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum. Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et venérunt ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit primus ad monuméntum. Et cum se inclinásset, vidit pósita linteámina, non tamen introívit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum, et vidit linteámina pósita, et sudárium, quod fúerat super caput ejus, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Tunc ergo introívit et ille discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum: et vidit et crédidit: nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere.
Offertorium
Ps 7:26-27
Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: benedíximus vobis de domo Dómini: Deus Dóminus, et illúxit nobis, allelúja, allelúja.
Secreta
Concéde, quǽsumus, Dómine, semper nos per hæc mystéria paschália gratulári: ut contínua nostræ reparatiónis operátio perpétuæ nobis fiat causa lætítiæ.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed hac potíssimum die gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Gal 3:27
Omnes, qui in Christo baptizáti estis, Christum induístis, allelúja.
Postcommunio
Redemptiónis nostræ múnere vegetáti, quǽsumus, Dómine: ut, hoc perpétuæ salútis auxílio, fides semper vera profíciat.
Per Dominum…
Dominica in Albis in Octava Paschæ
Introitus
1 Pet 2:2
Quasi modo géniti infántes, allelúja: rationábiles, sine dolo lac concupíscite, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 80:2.
Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob.
Glória Patri…
Quasi modo géniti infántes, allelúja: rationábiles, sine dolo lac concupíscite, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui paschália festa perégimus, hæc, te largiénte, móribus et vita teneámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli
1 Joannes 5:4-10
Caríssimi: Omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victória, quæ vincit mundum, fides nostra. Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quóniam Jesus est Fílius Dei? Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. Et Spíritus est, qui testificátur, quóniam Christus est véritas. Quóniam tres sunt, qui testimónium dant in cœlo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: Spíritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei majus est: quóniam hoc est testimónium Dei, quod majus est: quóniam testificátus est de Fílio suo. Qui credit in Fílium Dei, habet testimónium Dei in se.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Matt 28:7
In die resurrectiónis meæ, dicit Dóminus, præcédam vos in Galilǽam. Allelúja.
Joannes 20:26
Post dies octo, jánuis clausis, stetit Jesus in médio discipulórum suórum, et dixit: Pax vobis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 20:19-31
In illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judæórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hæc cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis; et quorum retinuéritis, reténta sunt. Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei álii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi vídero in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. Deínde dicit Thomæ: Infer dígitum tuum huc et vide manus meas, et affer manum tuam et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. Respóndit Thomas et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti: beáti, qui non vidérunt, et credidérunt. Multa quidem et ália signa fecit Jesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc. Hæc autem scripta sunt, ut credátis, quia Jesus est Christus, Fílius Dei: et ut credéntes vitam habeátis in nómine ejus.
Offertorium
Matt 28:2; 28:5-6
Angelus Dómini descéndit de cœlo, et dixit muliéribus: Quem quǽritis, surréxit, sicut dixit, allelúja.
Secreta
Súscipe múnera, Dómine, quǽsumus, exsultántis Ecclésiæ: et, cui causam tanti gáudii præstitísti, perpétuæ fructum concéde lætítiæ.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 20:27
Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, allelúja: et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum.
Per Dominum…
Dominica II Post Pascha
Introitus
Ps 32:5-6
Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti sunt, allelúja, allelúja.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti sunt, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui in Fílii tui humilitáte jacéntem mundum erexísti: fidélibus tuis perpétuam concéde lætítiam; ut, quos perpétuæ mortis eripuísti cásibus, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Petri 2:21-25
Caríssimi: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste: qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut, peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Luc 24:35
Cognovérunt discípuli Dóminum Jesum in fractióne panis. Allelúja
Joannes 10:14
Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 10:11-16
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.
Offertorium
Ps 62:2; 62:5
Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo: et in nómine tuo levábo manus meas, allelúja.
Secreta
Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio: ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 10:14
Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, vivificatiónis tuæ grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur.
Per Dominum…
Dominica III Post Pascha
Introitus
Ps 65:1-2.
Jubiláte Deo, omnis terra, allelúja: psalmum dícite nómini ejus, allelúja: date glóriam laudi ejus, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 65:3
Dícite Deo, quam terribília sunt ópera tua, Dómine! in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
Glória Patri…
Jubiláte Deo, omnis terra, allelúja: psalmum dícite nómini ejus, allelúja: date glóriam laudi ejus, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre justítiæ, veritátis tuæ lumen osténdis: da cunctis, qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quæ huic inimíca sunt nómini; et ea, quæ sunt apta, sectári.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 2:11-19
Caríssimi: Obsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam, conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. Subjécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi, quasi præcellénti: sive dúcibus, tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum: quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte. Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis, sed étiam dýscolis. Hæc est enim grátia: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 110:9
Redemptiónem misit Dóminus pópulo suo. Allelúja.
Luc 24:46
Oportébat pati Christum, et resúrgere a mórtuis: et ita intráre in glóriam suam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 16:16-22
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Módicum, et jam non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me: quia vado ad Patrem. Dixérunt ergo ex discípulis ejus ad ínvicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Módicum, et non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me, et quia vado ad Patrem? Dicébant ergo: Quid est hoc, quod dicit: Módicum? nescímus, quid lóquitur. Cognóvit autem Jesus, quia volébant eum interrogáre, et dixit eis: De hoc quǽritis inter vos, quia dixi: Módicum, et non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me. Amen, amen, dico vobis: quia plorábitis et flébitis vos, mundus autem gaudébit: vos autem contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium. Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepérerit púerum, jam non méminit pressúræ propter gáudium, quia natus est homo in mundum. Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis.
Offertorium
Ps 145:2
Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo, quámdiu ero, allelúja.
Secreta
His nobis, Dómine, mystériis conferátur, quo, terréna desidéria mitigántes, discámus amáre cœléstia.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 16:16
Módicum, et non vidébitis me, allelúja: íterum módicum, et vidébitis me, quia vado ad Patrem, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Sacraménta quæ súmpsimus, quǽsumus, Dómine: et spirituálibus nos instáurent aliméntis, et corporálibus tueántur auxíliis.
Per Dominum…
Dominica IV Post Pascha
Introitus
Ps 97:1; 97:2
Cantáte Dómino cánticum novum, allelúja: quia mirabília fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 97:1
Salvávit sibi déxtera ejus: et bráchium sanctum ejus.
Glória Patri…
Cantáte Dómino cánticum novum, allelúja: quia mirabília fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis: da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis; ut inter mundánas varietátes ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jas 1:17-21
Caríssimi: Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúræ ejus. Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum et tardus ad iram. Ira enim viri justítiam Dei non operátur. Propter quod abjiciéntes omnem immundítiam et abundántiam malítiæ, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 117:16.
Déxtera Dómini fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me. Allelúja.
Rom 6:9
Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur: mors illi ultra non dominábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 16:5-14
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vado ad eum, qui misit me: et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis? Sed quia hæc locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum. Sed ego veritátem dico vobis: expédit vobis, ut ego vadam: si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos. Et cum vénerit ille, árguet mundum de peccáto et de justítia et de judício. De peccáto quidem, quia non credidérunt in me: de justítia vero, quia ad Patrem vado, et jam non vidébitis me: de judício autem, quia princeps hujus mundi jam judicátus est. Adhuc multa hábeo vobis dícere: sed non potéstis portáre modo. Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem. Non enim loquétur a semetípso: sed quæcúmque áudiet, loquétur, et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. Ille me clarificábit: quia de meo accípiet et annuntiábit vobis.
Offertorium
Ps 65:1-2; 65:16
Jubiláte Deo, univérsa terra, psalmum dícite nómini ejus: veníte et audíte, et narrábo vobis, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimæ meæ, allelúja.
Secreta
Deus, qui nos, per hujus sacrifícii veneránda commércia, uníus summæ divinitátis partícipes effecísti: præsta, quǽsumus; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joann 16:8
Cum vénerit Paráclitus Spíritus veritátis, ille árguet mundum de peccáto et de justítia et de judício, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Adésto nobis, Dómine, Deus noster: ut per hæc, quæ fidéliter súmpsimus, et purgémur a vítiis et a perículis ómnibus eruámur.
Per Dominum…
Dominica V Post Pascha
Introitus
Isa 48:20
Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja.
Ps 65:1-2
Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus.
Glória Patri…
Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, éadem faciámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jas 1:22-27
Caríssimi: Estóte factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetípsos. Quia si quis audítor est verbi et non factor: hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo: considerávit enim se et ábiit, et statim oblítus est, qualis fúerit. Qui autem perspéxerit in legem perfectam libertátis et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem hæc est: Visitáre pupíllos et viduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos rédemit sánguine suo. Allelúja.
Joannes 16:28
Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 16:23-30
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo: Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora, cum jam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis. In illo die in nómine meo petétis: et non dico vobis, quia ego rogábo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis quia ego a Deo exívi. Exívi a Patre et veni in mundum: íterum relínquo mundum et vado ad Patrem. Dicunt ei discípuli ejus: Ecce, nunc palam loquéris et provérbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis ómnia et non opus est tibi, ut quis te intérroget: in hoc crédimus, quia a Deo exísti.
Offertorium
Ps 65:8-9; 65:20
Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.
Secreta
Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 95:2
Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Tríbue nobis, Dómine, cæléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere.
Per Dominum…
In vigilia Ascensionis
Introitus
Is 48:20
Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja
Ps 65:1-2
Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus.
Glória Patri…
Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja
Oratio
Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Eph 4:7-13
Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos rédemit sánguine suo. Allelúja.
Joannes 16:28
℣. Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joannes 17:1-11
In illo témpore: Sublevátis Jesus óculis in cœlum, dixit: Pater, venit hora, clarífica Fílium tuum, ut Fílius tuus claríficet te: sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Hæc est autem vita ætérna: ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum. Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam: et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti; et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt, quia ómnia, quæ dedísti mihi, abs te sunt: quia verba, quæ dedísti mihi, dedi eis: et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere, quia a te exivi, et credidérunt, quia tu me misísti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi: quia tui sunt: et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificátus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.
Offertorium
Ps 65:8-9; 65:20
Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.
Secreta
Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus.
Per Dominum…
Prefatio
Paschalis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hoc potíssimum gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 95:2.
Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Tríbue nobis, Dómine, cœléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere.
Per Dominum…
In Ascensione Domini
Introitus
Acta 1:11
Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cœlum? allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cœlum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 46:2
Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Glória Patri…
Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cœlum? allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cœlum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Actuum Apostólorum
Act 1:1-11
Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus facere et docére usque in diem, qua, præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multas arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis - inquit - per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Judǽa et Samaría et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in cœlum eúntem illum, ecce, duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cœlum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cœlum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cœlum.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 46:6
Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ. Allelúja.
Ps 67:18-19
℣. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc 16:14-20
In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.
Dicto Evangelio exstinguitur Cereus paschalis.
Offertorium
Ps 46:6
Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriósa Ascensióne deférimus: et concéde propítius; ut a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus ætérnam.
Per eúndem…
Prefatio
de Ascensione Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit et, ipsis cernéntibus, est elevátus in cælum, ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 67:33-34
Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, allelúja.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisíbili consequámur efféctu.
Per Dominum…
Dominica post Ascensionem
Introitus
Ps 26:7; 26:8; 26:9
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja.
Ps 26:1
Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo?
Glória Patri…
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus: fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem; et majestáti tuæ sincéro corde servíre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 4:7-11
Caríssimi: Estóte prudéntes et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne: unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum, Dóminum nostrum.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 46:9
℣. Regnávit Dóminus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Allelúja.
Joannes 14:18
℣. Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:26-27; 16:1-4
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se præstáre Deo. Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem neque me. Sed hæc locútus sum vobis: ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini, quia ego dixi vobis.
Offertorium
Ps 46:6.
Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Secreta
Sacrifícia nos, Dómine, immaculáta puríficent: et méntibus nostris supérnæ grátiæ dent vigórem.
Per Dominum…
Prefatio
de Ascensione Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit et, ipsis cernéntibus, est elevátus in cælum, ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 17:12-13; 17:15
Pater, cum essem cum eis, ego servábam eos, quos dedísti mihi, allelúja: nunc autem ad te vénio: non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Repléti, Dómine, munéribus sacris: da, quǽsumus; ut in gratiárum semper actióne maneámus.
Per Dominum…
Sabbato in Vigilia Pentecostes
Introitus
Ezek 36:23; 36:24; 36:25-26
Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spíritum novum, allelúja, allelúja
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spíritum novum, allelúja, allelúja
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut claritatis tuæ super nos splendor effúlgeat; et lux tuæ lucis corda eórum, qui per grátiam tuam renáti sunt, Sancti Spíritus illustratióne confírmet.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolorum.
Acts 19:1-8
In diébus illis: Factum est, cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus, peragrátis superióribus pártibus, veníret Ephesum et inveníret quosdam discípulos: dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque, si Spíritus Sanctus est, audívimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Joannis baptísmate. Dixit autem Paulus: Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens: In eum, qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est in Jesum. His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim. Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei.
Graduale
Allelúja
Ps 106:1
℣. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericordia ejus.
Ps 116:1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli,
℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joannes 14:15-21
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et alium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscétis eum: quia apud vos manébit et in vobis erit. Non relínquam vos órphanos: véniam ad vos. Adhuc módicum: et mundus me jam non videt. Vos autem vidétis me, quia ego vivo, et vos vivétis. In illo die vos cognoscétis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandáta mea et servat ea: ille est, qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum.
Offertorium
Ps 103:30-31
Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ: sit glória Dómini in sǽcula, allelúja.
Secreta
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodierna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 7:37-39
Ultimo festivitátis die dicébat Jesus: Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ: hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet.
Per Dominum…
Dominica Pentecostes
Introitus
Sap 1:7.
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 67:2
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
Glória Patri…
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 2:1-11
Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes discípuli pariter in eódem loco: et factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis: et replévit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Erant autem in Jerúsalem habitántes Judǽi, viri religiósi ex omni natióne, quæ sub cœlo est. Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes. Stupébant autem omnes et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti, qui loquúntur, Galilǽi sunt? Et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Ælamítæ et qui hábitant Mesopotámiam, Judǽam et Cappadóciam, Pontum et Asiam, Phrýgiam et Pamphýliam, Ægýptum et partes Líbyæ, quæ est circa Cyrénen, et ádvenæ Románi, Judǽi quoque et Prosélyti, Cretes et Arabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 103:30
Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic genuflectitur)
℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 14:23-31
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audístis, non est meus: sed ejus, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis. Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum neque formídet. Audístis, quia ego dixi vobis: Vado et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit, credátis. Jam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio.
Offertorium
Ps 67:29-30
Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.
Secreta
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodierna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Act 2:2; 2:4
Factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet.
Per Dominum…
Die II infra octavam Pentecostes
Introitus
Ps 80:17
Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja.
Ps 80:2
Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob.
Glória Patri…
Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum: concéde plebi tuæ piæ petitiónis efféctum; ut, quibus dedísti fidem, largiáris et pacem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 10:34; 10:42-48
In diébus illis: Apériens Petrus os suum, dixit: Viri fratres, nobis præcépit Dóminus prædicáre pópulo: et testificári, quia ipse est, qui constitútus est a Deo judex vivórum et mortuórum. Huic omnes Prophétæ testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum. Adhuc loquénte Petro verba hæc, cecidit Spíritus Sanctus super omnes, qui audiébant verbum. Et obstupuérunt ex circumcisióne fidéles, qui vénerant cum Petro: quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est. Audiébant enim illos loquéntes linguis et magnificántes Deum. Tunc respóndit Petrus: Numquid aquam quis prohibére potest, ut non baptizéntur hi, qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos? Et jussit eos baptizári in nómine Dómini Jesu Christi.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Acts 2:4
Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei. Allelúja. (Hic genuflectitur)
℣. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 3:16-21
In illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei. Hoc est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras quam lucem: erant enim eórum mala ópera. Omnis enim, qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera ejus: qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera ejus, quia in Deo sunt facta.
Offertorium
Ps 17:14 et 16
Intónuit de cœlo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes aquárum, allelúja.
Secreta
Propítius, Dómine, quǽsumus, hæc dona sanctífica: et, hóstiæ spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 14:26
Spíritus Sanctus docébit vos, allelúja: quæcúmque díxero vobis, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Adésto, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo: et, quem mystériis cœléstibus imbuísti, ab hóstium furóre defénde.
Per Dominum…
Die III infra octavam Pentecostes
Introitus
Esdr 2:36 2:37
Accípite jucunditátem glóriæ vestræ, allelúja: grátias agéntes Deo, allelúja: qui vos ad cœléstia regna vocávit, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 77:1.
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Glória Patri…
Accípite jucunditátem glóriæ vestræ, allelúja: grátias agéntes Deo, allelúja: qui vos ad cœléstia regna vocávit, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Adsit nobis, quǽsumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti: quæ et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 8:14-17
In diébus illis: Cum audíssent Apóstoli, qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joánnem. Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis, ut accíperent Spíritum Sanctum: nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 14:26
Spíritus Sanctus docébit vos, quæcúmque díxero vobis. Allelúja. (Hic genuflectitur)
℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 10:1-10
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Amen, amen, dico vobis: qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per óstium, pastor est óvium. Huic ostiárius áperit, et oves vocem ejus áudiunt, et próprias oves vocat nominátim et edúcit eas. Et cum próprias oves emíserit, ante eas vadit: et oves illum sequúntur, quia sciunt vocem ejus. Aliénum autem non sequúntur, sed fúgiunt ab eo; quia non novérunt vocem alienórum. Hoc provérbium dixit eis Jesus. Illi autem non cognovérunt, quid loquerétur eis. Dixit ergo eis íterum Jesus: Amen, amen, dico vobis, quia ego sum óstium óvium. Omnes, quotquot venérunt, fures sunt et latrónes, et non audiérunt eos oves. Ego sum óstium. Per me si quis introíerit, salvábitur: et ingrediétur et egrediétur et páscua invéniet. Fur non venit, nisi ut furétur et mactet et perdat. Ego veni, ut vitam hábeant et abundántius hábeant.
Offertorium
Ps 77:23-25
Portas cœli aperuit Dóminus: et pluit illis manna, ut éderent: panem cœli dedit eis, panem Angelórum manducávit homo, allelúja.
Secreta
Puríficet nos, quǽsumus. Dómine, múneris præséntis oblátio: et dignos sacra participatióne effíciat.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 15:26; 16:14
Spíritus qui a Patre procédit, allelúja: ille me clarificábit, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, Spíritus Sanctus divínis réparet sacraméntis: quia ipse est remíssio ómnium peccatórum.
Per Dominum…
Feria IV Quattuor Temporum Pentecostes
Introitus
Ps 67:8 67:9
Deus, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis, allelúja: terra mota est, cœli distillavérunt, allelúja, allelúja.
Ps. 67:2.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
Glória Patri…
Deus, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis, allelúja: terra mota est, cœli distillavérunt, allelúja, allelúja.
Oratio
Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet: et indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Act 2:14-21.
In diébus illis: Stans Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: Viri Judǽi, et qui habitátis Jerúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea. Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia: sed hoc est, quod dictum est per Prophétam Joël: Et erit in novíssimis diébus - dicit Dóminus - effúndam de Spíritu meo super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, et júvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt. Et quidem super servos meos et super ancíllas meas in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt: et dabo prodígia in cœlo sursum et signa in terra deórsum, sánguinem et ignem et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras et luna in sánguinem, antequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus. Et erit: omnis, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
Deo gratias.
Graduale
Alleluia.
Ps 32:6
Verbo Dómini cœli firmáti sunt, et Spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
Gloria
Glória in excélsis Deo. Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spíritu ☩ in glória Dei Patris. Amen.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut Spíritus Sanctus advéniens, templum nos glóriæ suæ dignánter inhabitándo perfíciat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 5:12-16
In diébus illis: Per manus autem Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in pláteas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. (Hic genuflectitur) Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 6:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum: et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Est scriptum in Prophétis: Et erunt omnes docíbiles Dei. Omnis, qui audívit a Patre et dídicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen, dico vobis: qui credit in me, habet vitam ætérnam. Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt. Hic est panis de cœlo descéndens: ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
Offertorium
Ps 118:47-48
Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi, allelúja.
Secreta
Accipe, quǽsumus, Dómine, munus oblátum: et dignánter operáre; ut, quod mystériis ágimus, piis efféctibus celebrámus.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodierna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 14:27
Pacem relínquo vobis, allelúja: pacem meam do vobis, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Suméntes, Dómine, cœléstia sacraménta, quǽsumus cleméntiam tuam: ut quod temporáliter gérimus ætérnis gáudiis consequámur
Per Dominum…
Die V infra octavam Pentecostes
Introitus
Sap 1:7
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 67:2.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
Glória Patri…
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 8:5-8
In diébus illis: Philíppus descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes et vidéntes signa, quæ faciébat. Multi enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna, exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 103:30
℣. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic genuflectitur)
℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 9:1-6
In illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos prædicáre regnum Dei et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.
Offertorium
Ps 67:29-30
Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.
Secreta
Múnera, quǽsumus, Dómine, oblata sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodierna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Acts 2:2 2:4
Factus est repénte de cœlo sonus tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet.
Per Dominum…
Feria VI Quattuor temporum Pentecostes
Introitus
Ps 70:8 70:23
Repleátur os meum laude tua, allelúja: ut possim cantáre, allelúja: gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi, allelúja, allelúja.
Ps 70:1-2
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me.
Glória Patri…
Repleátur os meum laude tua, allelúja: ut possim cantáre, allelúja: gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi, allelúja, allelúja.
Oratio
Da, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ, miséricors Deus: ut, Sancto Spíritu congregáta, hostíli nullátenus incursióne turbétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Joélis Prophétæ
Joël 2:23-24; 2:26-27
Hæc dicit Dóminus Deus: Exsultáte, fílii Sion, et lætámini in Dómino, Deo vestro: quia dedit vobis doctórem justítiæ, et descéndere fáciet ad vos imbrem matutínum et serótinum, sicut in princípio. Et implebúntur áreæ fruménto et redundábunt torculária vino et óleo. Et comedétis vescéntes et saturabímini, et laudábitis nomen Dómini, Dei vestri, qui fecit mirabília vobíscum: et non confundétur pópulus meus in sempitérnum. Et sciétis, quia in médio Israël ego sum: et ego Dóminus, Deus vester, et non est ámplius: et non confundétur pópulus meus in ætérnum: ait Dóminus omnípotens.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 12:1
O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis! Allelúja. (Hic genuflectitur)
℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 5:17-26
In illo témpore: Factum est in una diérum, et Jesus sedébat docens. Et erant pharisǽi sedéntes, et legis doctóres, qui vénerant ex omni castéllo Galilǽæ et Judǽæ et Jerúsalem: et virtus Dómini erat ad sanándum eos. Et ecce, viri portántes in lecto hóminem, qui erat paralýticus: et quærébant eum inférre, et pónere ante eum. Et non inveniéntes, qua parte illum inférrent præ turba, ascendérunt supra tectum, et per tégulas summisérunt eum cum lecto in médium ante Jesum. Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittúntur tibi peccáta tua. Et cœpérunt cogitáre scribæ et pharisǽi, dicéntes: Quis est hic, qui lóquitur blasphémias ? Quis potest dimíttere peccáta nisi solus Deus? Ut cognóvit autem Jesus cogitatiónes eórum, respóndens dixit ad illos: Quid cogitátis in córdibus vestris? Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta, an dícere: Surge et ámbula? Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, ait paralýtico: Tibi dico, surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Et conféstim consúrgens coram illis, tulit lectum, in quo jacébat: et ábiit in domum suam, magníficans Deum. Et stupor apprehéndit omnes et magnificábant Deum. Et repléti sunt timóre, dicéntes: Quia vídimus mirabília hódie.
Offertorium
Ps 145:2
Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo, quámdiu ero, allelúja.
Secreta
Sacrifícia, Dómine, tuis obláta conspéctibus, ignis ille divínus absúmat, qui discipulórum Christi, Fílii tui, per Spíritum Sanctum corda succéndit.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodierna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 14:18
Non vos relínquam órphanos: véniam ad vos íterum, allelúja: et gaudébit cor vestrum, allelúja.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii: humíliter deprecántes; ut, quæ in tui commemoratiónem nos fácere præcepísti, in nostræ profíciant infirmitátis auxílium:
Qui vivis…
Sabbato Quattuor Temporum Pentecostes
Introitus
Rom 5:5.
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, allelúja: per inhabitántem Spíritum ejus in nobis, allelúja, allelúja.
Ps 102:1
Benedic, anima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Glória Patri…
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, allelúja: per inhabitántem Spíritum ejus in nobis, allelúja, allelúja.
Oratio
Méntibus nostris, quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde: cujus et sapiéntia cónditi sumus, et providéntia gubernámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Joélis Prophétæ
Joel 2:28-32
Hæc dicit Dóminus Deus: Effúndam Spíritum meum super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt. Sed et super servos meos et ancíllas in diébus illis effúndam Spíritum meum. Et dabo prodígia in cœlo et in terra, sánguinem et ignem et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras et luna in sánguinem: ántequam véniat dies Dómini magnus ei horríbilis. Et erit: omnis, qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
Deo gratias.
Graduale
Allelúja.
Joannes 6:64
Spíritus est, qui vivíficat: caro autem non prodest quidquam.
Oratio
Illo nos igne, quǽsumus, Dómine, Spíritus Sanctus inflámmet: quem Dóminus noster Jesus Christus misit in terram, et vóluit veheménter accéndi:
Qui tecum…
Lectio
Léctio libri Levítici
Lev 23:9-11; 23:15-17; 23:21
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manípulos spicárum, primítias messis vestræ ad sacerdótem: qui elevábit fascículum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis, áltero die sábbati, et sanctificábit illum. Numerábitis ergo ab áltero die sábbati, in quo obtulístis manípulum primitiárum, septem hebdómadas plenas, usque ad álteram diem expletiónis hebdómadæ séptimæ, id est, quinquagínta dies: et sic offerétis sacrifícium novum Dómino ex ómnibus habitáculis vestris, panes primitiárum duos de duábus décimis símilæ fermentátæ, quos coquétis in primítias Dómini. Et vocábitis hunc diem celebérrimum atque sanctíssimum: omne opus servíle non faciétis in eo. Legítimum sempitérnum erit in cunctis habitáculis et generatiónibus vestris: dicit Dóminus omnípotens.
Deo gratias.
Graduale
Allelúja.
Job 26:13
Spíritus ejus ornávit cœlos.
Oratio
Deus, qui, ad animárum medélam, jejúnii devotióne castigári córpora præcepísti: concéde nobis propítius; et mente et córpore tibi semper esse devótos.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Deuteronómii
Deut 26:1-3; 7-11.
In diébus illis: Dixit Moyses fíliis Israël: Audi, Israël, quæ ego præcípio tibi hódie. Cum intráveris terram, quam Dóminus, Deus tuus, tibi datúrus est possidéndam, et obtinúeris eam atque habitáveris in ea: tolles de cunctis frúgibus tuis primítias, et pones in cartállo, pergésque ad locum, quem Dóminus, Deus tuus, elégerit, ut ibi invocétur nomen ejus: accedésque ad sacerdótem, qui fúerit in diébus illis, et dices ad eum: Profíteor hódie coram Dómino, Deo tuo, qui exaudívit nos, et respexit humilitátem nostram et labórem atque angústiam: et edúxit nos de Ægýpto in manu forti et bráchio exténto, in ingénti pavóre, in signis atque porténtis: et introdúxit ad locum istum, et trádidit nobis terram lacte et melle manántem. Et idcírco nunc óffero primítias frugum terræ, quam Dóminus dedit mihi. Et dimíttes eas in conspéctu Dómini, Dei tui, et adoráto Dómino, Deo tuo. Et epuláberis in ómnibus bonis, quæ Dóminus, Deus tuus, déderit tibi.
Deo gratias.
Graduale
Allelúja.
Acts 2:1
Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter sedéntes.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, salutáribus jejúniis erudíti, ab ómnibus étiam vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Levítici
Lev 26:3-12
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Si in præcéptis meis ambulavéritis, et mandáta mea custodiéritis et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis, et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur. Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem: et comedétis panem vestrum in saturitáte, et absque pavóre habitábitis in terra vestra. Dabo pacem in fínibus vestris: dormiétis, et non erit, qui extérreat. Auferam malas béstias, et gládius non transíbit términos vestros. Persequémini inimícos vestros, et córruent coram vobis. Persequéntur quinque de vestris centum aliénos et centum de vobis decem mília: cadent inimíci vestri gládio in conspéctu vestro. Respíciam vos et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum. Comedétis vetustíssima véterum, et vétera novis superveniéntibus projiciétis. Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abjíciet vos ánima mea. Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus: dicit Dóminus omnípotens.
Deo gratias.
Graduale
Allelúja.
℣. (Hic genuflectitur) Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: sic nos ab épulis carnálibus abstinére; ut a vítiis irruéntibus páriter jejunémus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ
Dan 3:47-51
In diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem de Chaldǽis, minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:
Graduale
Allelúja.
Dan 3:52
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in sǽcula.
Oratio
Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 5:1-5.
Fratres: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: scientes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.
Graduale
Ps 116:1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli.
℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Sequentia
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 4:38-44
In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem dæmónia a multis clamántia et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ.
Offertorium
Ps 87:2-3.
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine, allelúja.
Secreta
Ut accépta tibi sint, Dómine, nostra jejúnia: præsta nobis, quǽsumus; hujus múnere sacraménti purificátum tibi pectus offérre.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodierna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 3:8
Spíritus, ubi vult, spirat: et vocem ejus audis, allelúja, allelúja: sed nescis, unde véniat aut quo vadat, allelúja, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Prǽbeant nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem: quo eórum páriter et actu delectémur et fructu.
Per Dominum…
Dominica Post Pentecosten
Introitus
Ps 12:6
Dómine, in tua misericórdia sperávi: exsultávit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.
Ps 12:1
Usquequo, Dómine, oblivísceris me in finem? usquequo avértis fáciem tuam a me?
Glória Patri…
Dómine, in tua misericórdia sperávi: exsultávit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi.
Oratio
Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Joánni Apóstoli
1 Joannnes 4:8-21
Caríssimi: Deus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas: non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. Caríssimi, si sic Deus diléxit nos: et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas ejus in nobis perfécta est. In hoc cognóscimus, quóniam in eo manémus et ipse in nobis: quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur, quóniam Pater misit Fílium suum Salvatórem mundi. Quisquis conféssus fúerit, quóniam Jesus est Fílius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Et nos cognóvimus et credídimus caritáti, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est: et qui manet in caritáte, in Deo manet et Deus in eo. In hoc perfécta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die judicii: quia, sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritáte: sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet. Qui autem timet, non est perféctus in caritáte. Nos ergo diligámus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. Si quis díxerit, quóniam díligo Deum, et fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quómodo potest dilígere? Et hoc mandátum habémus a Deo: ut, qui diligit Deum, díligat et fratrem suum.
Graduale
Ps 40:5; 40:2
Ego dixi: Dómine, miserére mei: sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
℣. Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus. Allelúja, allelúja.
Ps 5:2
Verba mea áuribus pércipe, Dómine: intéllege clamórem meum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:36-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Date, et dábitur vobis: mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. Dicébat autem illis et similitúdinem: Numquid potest cæcus cæcum dúcere? nonne ambo in fóveam cadunt? Non est discípulus super magistrum: perféctus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas? Aut quómodo potes dícere fratri tuo: Frater, sine, ejíciam festúcam de óculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypócrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspícies, ut edúcas festúcam de óculo fratris tui.
Offertorium
Ps 5:3-4.
Inténde voci orationis meæ, Rex meus et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.
Secreta
Hóstias nostras, quǽsumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 9:2-3
Narrábo ómnia mirabília tua: lætábor et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.
Postcommunio
Tantis, Dómine, repléti munéribus: præsta, quǽsumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus.
Per Dominum…
Dominica Sanctissimæ Trinitatis
Introitus
Tob 12:6
Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Ps 8:2
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri…
Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia majestátis adoráre Unitátem: quǽsumus; ut, ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 11:33-36.
O altitúdo divitiárum sapiéntiæ et sciéntiæ Dei: quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Dómini? Aut quis consiliárius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula. Amen.
Graduale
Dan 3:55-56
Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim,
℣. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli, et laudábilis in sǽcula. Allelúja, allelúja.
Dan 3:52
℣. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in sǽcula. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 28:18-20
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Data est mihi omnis potéstas in cœlo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
Offertorium
Tob 12:6.
Benedíctus sit Deus Pater, unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Secreta
Sanctífica, quǽsumus, Dómine, Deus noster, per tui sancti nóminis invocatiónem, hujus oblatiónis hóstiam: et per eam nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Tob 12:6
Benedícimus Deum cœli et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Postcommunio
Profíciat nobis ad salútem córporis et ánimæ, Dómine, Deus noster, hujus sacraménti suscéptio: et sempitérnæ sanctæ Trinitátis ejusdémque indivíduæ Unitátis conféssio.
Per Dominum…
Festum Sanctissimi Corporis Christi
Introitus
Ps 80:17
Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 80:2
Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob.
Glória Patri…
Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
1 Cor 11:23-29
Fratres: Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine. Hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini.
Graduale
Ps 144:15-16
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno,
℣. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. Allelúja, allelúja,
Joannes 6:56-57
Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo. Alleluia.
Sequentia
Thomæ de Aquino. (infra octavam ad libitum Celebrantis omitti potest, juxta Rubricas.)
Lauda, Sion, Salvatórem,
lauda ducem et pastórem
in hymnis et cánticis.
Quantum potes, tantum aude:
quia major omni laude,
nec laudáre súfficis.
Laudis thema speciális,
panis vivus et vitális
hódie propónitur.
Quem in sacræ mensa cenæ
turbæ fratrum duodénæ
datum non ambígitur.
Sit laus plena, sit sonóra,
sit jucúnda, sit decóra
mentis jubilátio.
Dies enim sollémnis agitur,
in qua mensæ prima recólitur
hujus institútio.
In hac mensa novi Regis,
novum Pascha novæ legis
Phase vetus términat.
Vetustátem nóvitas,
umbram fugat véritas,
noctem lux elíminat.
Quod in cœna Christus gessit,
faciéndum hoc expréssit
in sui memóriam.
Docti sacris institútis,
panem, vinum in salútis
consecrámus hóstiam.
Dogma datur Christiánis,
quod in carnem transit panis
et vinum in sánguinem.
Quod non capis, quod non vides,
animosa fírmat fides,
præter rerum órdinem.
Sub divérsis speciébus,
signis tantum, et non rebus,
latent res exímiæ.
Caro cibus, sanguis potus:
manet tamen Christus totus
sub utráque spécie.
A suménte non concísus,
non confráctus, non divísus:
ínteger accípitur.
Sumit unus, sumunt mille:
quantum isti, tantum ille:
nec sumptus consúmitur.
Sumunt boni, sumunt mali
sorte tamen inæquáli,
vitæ vel intéritus.
Mors est malis, vita bonis:
vide, paris sumptiónis
quam sit dispar éxitus.
Fracto demum sacraménto,
ne vacílles, sed meménto,
tantum esse sub fragménto,
quantum toto tégitur.
Nulla rei fit scissúra:
signi tantum fit fractúra:
qua nec status nec statúra
signáti minúitur.
Ecce panis Angelórum,
factus cibus viatórum:
vere panis filiórum,
non mitténdus cánibus.
In figúris præsignátur,
cum Isaac immolátur:
agnus paschæ deputátur:
datur manna pátribus.
Bone pastor, panis vere,
Jesu, nostri miserére:
tu nos pasce, nos tuére:
tu nos bona fac vidére
in terra vivéntium.
Tu, qui cuncta scis et vales:
qui nos pascis hic mortáles:
tuos ibi commensáles,
coherédes et sodáles
fac sanctórum cívium.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia sancti Evangéli secúndum Joánnem
Joann 6:56-59
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de cœlo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum.
Offertorium
Levit 21:6
Sacerdótes Dómini incénsum et panes ófferunt Deo: et ideo sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus, allelúja.
Secreta
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
1 Cor 11:26-27
Quotiescúmque manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat: itaque quicúmque manducáverit panem vel bíberit calicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini, allelúja.
Postcommunio
Fac nos, quǽsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Corporis et Sanguinis tui temporalis percéptio præfigúrat:
Qui vivis…
Dominica II Post Pentecosten
Introitus
Ps 17:19-20
Factus est Dóminus protéctor meus, et edúxit me in latitúdinem: salvum me fecit, quóniam vóluit me.
Ps 17:2-3
Díligam te. Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus.
Glória Patri…
Factus est Dóminus protéctor meus, et edúxit me in latitúdinem: salvum me fecit, quóniam vóluit me.
Oratio
Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli
1 John 3:13-18
Caríssimi: Nolíte mirári, si odit vos mundus. Nos scimus, quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis, qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam hujus mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére, et cláuserit víscera sua ab eo: quómodo cáritas Dei manet in eo? Filíoli mei, non diligámus verbo neque lingua, sed ópere et veritáte.
Graduale
Ps 119:1-2
Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, et exaudívit me.
℣. Dómine, libera ánimam meam a lábiis iníquis, et a lingua dolósa. Allelúja, allelúja.
Ps 7:2
Dómine, Deus meus, in te sperávi: salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me et líbera me. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 14:16-24
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis parábolam hanc: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocávit multos. Et misit servum suum hora cœnæ dícere invitátis, ut venírent, quia jam paráta sunt ómnia. Et cœpérunt simul omnes excusáre. Primus dixit ei: Villam emi, et necésse hábeo exíre et vidére illam: rogo te, habe me excusátum. Et alter dixit: Juga boum emi quinque et eo probáre illa: rogo te, habe me excusátum. Et álius dixit: Uxórem duxi, et ídeo non possum veníre. Et revérsus servus nuntiávit hæc dómino suo. Tunc irátus paterfamílias, dixit servo suo: Exi cito in pláteas et vicos civitátis: et páuperes ac débiles et cæcos et claudos íntroduc huc. Et ait servus: Dómine, factum est, ut imperásti, et adhuc locus est. Et ait dóminus servo: Exi in vias et sepes: et compélle intrare, ut impleátur domus mea. Dico autem vobis, quod nemo virórum illórum, qui vocáti sunt, gustábit cœnam meam.
Offertorium
Ps 6:5
Dómine, convértere, et éripe ánimam meam: salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Secreta
Oblátio nos, Dómine, tuo nómini dicánda puríficet: et de die in diem ad cœléstis vitæ tránsferat actiónem.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 12:6
Cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi: et psallam nómini Dómini altíssimi.
Postcommunio
Sumptis munéribus sacris, quǽsumus, Dómine: ut cum frequentatióne mystérii, crescat nostræ salútis efféctus.
Per Dominum…
Sanctissimi Cordis Domini Nostri Jesu Christi
Introitus
Ps 32:11; 32:19
Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. (Allelúja, allelúja.)
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. (Alleluia, alleluia.)
Oratio
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Eph 3:8-12, 14-19
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
Graduale
Ps 24:8-9
Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.
Mt 11:29
Allelúja, allelúja. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.
Graduale
Matt 11:29; 11:28
Allelúja, allelúja. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.
℣. Veníte ad me, omnes qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos. Allelúja.
Graduale
Ps 102:8-10
Miséricors et miserátor Dóminus, longánimis, et multum miséricors,
℣. Non in perpétuum irascétur, neque in ætérnum comminábitur.
℣. Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 19:31-37
In illo témpore: Judǽi - quóniam Parascéve erat, - ut non remanérent in cruce córpora sábbato - erat enim magnus dies ille sábbati, - rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
Offertorium
Ps 68:21
Impropérium exspectávit Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
Secreta
Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum.
Per eúndem…
Prefatio
de sacratissimo Cordis Jesu
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui Unigénitum tuum, in Cruce pendéntem, láncea mílitis transfígi voluísti: ut apértum Cor, divínæ largitátis sacrárium, torréntes nobis fúnderet miseratiónis et grátiæ: et, quod amóre nostri flagráre numquam déstitit, piis esset réquies et pœniténtibus pateret salútis refúgium. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 19:34
Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.
Postcommunio
Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discámus terréna despícere, et amáre cœléstia:
Qui vivis…
Dominica III Post Pentecosten§
Introitus
Ps. 24:16; 24:18
Réspice in me et miserére mei, Dómine: quóniam únicus et pauper sum ego: vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus.
Ps. 24:1-2
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam.
Glória Patri…
Réspice in me et miserére mei, Dómine: quóniam únicus et pauper sum ego: vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus.
Oratio
Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus ætérna.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet. 5:6-11
Caríssimi: Humiliámini sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estote et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens circuit, quærens, quem dévoret: cui resístite fortes in fide: sciéntes eándem passiónem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps. 54:23; 54:17; 54:19
Jacta cogitátum tuum in Dómino: et ipse te enútriet.
℣. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi. Allelúja, allelúja.
Ps. 7:12
Deus judex justus, fortis et pátiens, numquid iráscitur per síngulos dies? Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 15:1-10
In illo témpore: Erant appropinquántes ad Jesum publicáni et peccatóres, ut audírent illum. Et murmurábant pharisǽi et scribæ, dicéntes: Quia hic peccatóres recipit et mandúcat cum illis. Et ait ad illos parábolam istam, dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto, et vadit ad illam, quæ períerat, donec invéniat eam? Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos gaudens: et véniens domum, cónvocat amícos et vicínos, dicens illis: Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quæ períerat? Dico vobis, quod ita gáudium erit in cœlo super uno peccatóre pœniténtiam agénte, quam super nonagínta novem justis, qui non índigent pœniténtia. Aut quæ múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit domum, et quærit diligénter, donec invéniat? Et cum invénerit, cónvocat amícas et vicínas, dicens: Congratulámini mihi, quia invéni drachmam, quam perdíderam? Ita dico vobis: gáudium erit coram Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.
Offertorium
Ps. 9:11-12 9:13
Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelínquis quæréntes te: psállite Dómino, qui hábitat in Sion: quóniam non est oblítus oratiónem páuperum.
Secreta
Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiæ: et salúti credéntium perpétua sanctificatióne suménda concéde.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Luc 15:10.
Dico vobis: gáudium est Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.
Postcommunio
Sancta tua nos, Dómine, sumpta vivíficent: et misericórdiæ sempitérnæ prǽparent expiátos.
Per Dominum…
Dominica IV Post Pentecosten
Introitus
Ps 26:1; 26:2
Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timebo? Dóminus defensor vitæ meæ, a quo trepidábo? qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
Ps 26:3
Si consístant advérsum me castra: non timébit cor meum.
Glória Patri…
Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timebo? Dóminus defensor vitæ meæ, a quo trepidábo? qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
Oratio
Da nobis, quǽsumus, Dómine: ut et mundi cursus pacífice nobis tuo órdine dirigátur; et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 8:18-23
Fratres: Exístimo, quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est, non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus, adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 78:9; 78:10
Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Allelúja, allelúja.
Ps 9:5; 9:10
Deus, qui sedes super thronum, et júdicas æquitátem: esto refúgium páuperum in tribulatióne. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 5:1-11
In illo témpore: Cum turbæ irrúerent in Jesum, ut audírent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth. Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatóres autem descénderant et lavábant rétia. Ascéndens autem in unam navim, quæ erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum. Et sedens docébat de navícula turbas. Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem: Duc in altum, et laxáte rétia vestra in captúram. Et respóndens Simon, dixit illi: Præcéptor, per totam noctem laborántes, nihil cépimus: in verbo autem tuo laxábo rete. Et cum hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam: rumpebátur autem rete eórum. Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent et adjuvárent eos. Et venérunt, et implevérunt ambas navículas, ita ut pæne mergeréntur. Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine. Stupor enim circumdéderat eum et omnes, qui cum illo erant, in captúra píscium, quam céperant: simíliter autem Jacóbum et Joánnem, fílios Zebedǽi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Jesus: Noli timére: ex hoc jam hómines eris cápiens. Et subdúctis ad terram návibus, relictis ómnibus, secuti sunt eum.
Offertorium
Ps 12:4-5
Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
Secreta
Oblatiónibus nostris, quǽsumus, Dómine, placáre suscéptis: et ad te nostras étiam rebélles compélle propítius voluntátes.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 17:3
Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus: Deus meus, adjútor meus.
Postcommunio
Mystéria nos, Dómine, quǽsumus, sumpta puríficent: et suo múnere tueántur.
Per Dominum…
Dominica V Post Pentecosten
Introitus
Ps 26:7; 26:9
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: adjútor meus esto, ne derelínquas me neque despícias me, Deus, salutáris meus.
Ps 26:1
Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?
Glória Patri…
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: adjútor meus esto, ne derelínquas me neque despícias me, Deus, salutáris meus.
Oratio
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti: infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 3:8-15
Caríssimi: Omnes unánimes in oratióne estóte, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles: non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis. Qui enim vult vitam dilígere et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum. Declínet a malo, et fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam. Quia óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala. Et quis est, qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si quid patímini propter justítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis: et non conturbémini. Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris.
Graduale
Ps 83:10; 83:9
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos.
℣. Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:1
Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: et super salutáre tuum exsultábit veheménter. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:20-24
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nisi abundáverit justítia vestra plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cœlórum. Audístis, quia dictum est antíquis: Non occídes: qui autem occíderit, reus erit judício. Ego autem dico vobis: quia omnis, qui iráscitur fratri suo, reus erit judício. Qui autem díxerit fratri suo, raca: reus erit concílio. Qui autem díxerit, fátue: reus erit gehénnæ ignis. Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris, quia frater tuus habet áliquid advérsum te: relínque ibi munus tuum ante altáre et vade prius reconciliári fratri tuo: et tunc véniens ófferes munus tuum.
Offertorium
Ps 15:7 et 8
Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
Secreta
Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris: et has oblatiónes famulórum famularúmque tuárum benígnus assúme; ut, quod sínguli obtulérunt ad honórem nóminis tui, cunctis profíciat ad salútem.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 26:4
Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
Postcommunio
Quos cœlésti, Dómine, dono satiásti: præsta, quǽsumus; ut a nostris mundémur occúltis et ab hóstium liberémur insídiis.
Per Dominum…
Dominica VI Post Pentecosten
Introitus
Ps 27:8-9
Dóminus fortitudo plebis suæ, et protéctor salutárium Christi sui est: salvum fac pópulum tuum, Dómine, et benedic hereditáti tuæ, et rege eos usque in sǽculum.
Ps 27:1
Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: ne quando táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
Glória Patri…
Dóminus fortitudo plebis suæ, et protéctor salutárium Christi sui est: salvum fac pópulum tuum, Dómine, et benedic hereditáti tuæ, et rege eos usque in sǽculum.
Oratio
Deus virtútum, cujus est totum quod est óptimum: ínsere pectóribus nostris amórem tui nóminis, et præsta in nobis religiónis augméntum; ut, quæ sunt bona, nútrias, ac pietátis stúdio, quæ sunt nutríta, custódias.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 6:3-11
Fratres: Quicúmque baptizáti sumus in Christo Jesu, in morte ipsíus baptizáti sumus. Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem: ut, quómodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis ejus: simul et resurrectiónis érimus. Hoc sciéntes, quia vetus homo noster simul crucifíxus est: ut destruátur corpus peccáti, et ultra non serviámus peccáto. Qui enim mórtuus est, justificátus est a peccáto. Si autem mórtui sumus cum Christo: crédimus, quia simul étiam vivémus cum Christo: sciéntes, quod Christus resurgens ex mórtuis, jam non móritur, mors illi ultra non dominábitur. Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte, vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 89:13; 89:1
Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos.
℣. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.
Allelúja, allelúja.
Ps 30:2-3
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me: inclína ad me aurem tuam, accélera, ut erípias me. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 8:1-9
In illo témpore: Cum turba multa esset cum Jesu, nec habérent, quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: Miséreor super turbam: quia ecce jam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent: et si dimísero eos jejúnos in domum suam, defícient in via: quidam enim ex eis de longe venérunt. Et respondérunt ei discípuli sui: Unde illos quis póterit hic saturáre pánibus in solitúdine? Et interrogávit eos: Quot panes habétis? Qui dixérunt: Septem. Et præcépit turbæ discúmbere super terram. Et accípiens septem panes, grátias agens fregit, et dabat discípulis suis, ut appónerent, et apposuérunt turbæ. Et habébant piscículos paucos: et ipsos benedíxit, et jussit appóni. Et manducavérunt, et saturáti sunt, et sustulérunt quod superáverat de fragméntis, septem sportas. Erant autem qui manducáverant, quasi quátuor mília: et dimísit eos.
Offertorium
Ps 16:5; 16:6-7
Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te, Dómine.
Secreta
Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et has pópuli tui oblatiónes benígnus assúme: et, ut nullíus sit írritum votum, nullíus vácua postulátio, præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 26:6
Circuíbo et immolábo in tabernáculo ejus hóstiam jubilatiónis: cantábo et psalmum dicam Dómino.
Postcommunio
Repléti sumus, Dómine, munéribus tuis: tríbue, quǽsumus; ut eórum et mundémur efféctu et muniámur auxílio.
Per Dominum…
Dominica VII Post Pentecosten
Introitus
Ps 46:2
Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Ps 46:3
Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: Rex magnus super omnem terram.
Glória Patri…
Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Oratio
Deus, cujus providéntia in sui dispositióne non fállitur: te súpplices exorámus; ut nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédas.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 6:19-23
Fratres: Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiæ et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre justítiæ in sanctificatiónem. Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis justítiæ. Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? Nam finis illórum mors est. Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam. Stipéndia enim peccáti mors. Grátia autem Dei vita ætérna, in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 33:12; 33:6
Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.
℣. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur.
Allelúja, allelúja.
Ps 46:2
Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 7:15-21
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces: a frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de tríbulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor mala bonos fructus fácere. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur et in ignem mittétur. Igitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Non omnis, qui dicit mihi, Dómine, Dómine, intrábit in regnum cœlórum: sed qui facit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est, ipse intrábit in regnum cœlórum.
Offertorium
Dan 3:40
Sicut in holocáustis aríetum et taurórum, et sicut in mílibus agnórum pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi: quia non est confúsio confidéntibus in te, Dómine.
Secreta
Deus, qui legálium differéntiam hostiárum unius sacrifícii perfectione sanxísti: accipe sacrifícium a devótis tibi fámulis, et pari benedictióne, sicut múnera Abel, sanctífica; ut, quod sínguli obtulérunt ad majestátis tuæ honórem, cunctis profíciat ad salútem.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 30:3
Inclína aurem tuam, accélera, ut erípias me.
Postcommunio
Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et ad ea, quæ sunt recta, perdúcat.
Per Dominum…
Dominica VIII Post Pentecosten
Introitus
Ps 47:10-11.
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ: justítia plena est déxtera tua.
Ps 47:2.
Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Glória Patri…
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ: justítia plena est déxtera tua.
Oratio
Largíre nobis, quǽsumus, Dómine, semper spíritum cogitándi quæ recta sunt, propítius et agéndi: ut, qui sine te esse non póssumus, secúndum te vívere valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 8:12-17
Fratres: Debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus. Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini: si autem spíritu facta carnis mortificavéritis, vivétis. Quicúmque enim spíritu Dei aguntur, ii sunt fílii Dei. Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba - Pater. - Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro, quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi.
Graduale
Ps 30:3
Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias.
Ps 70:1
℣. Deus, in te sperávi: Dómine, non confúndar in ætérnum.
Allelúja, allelúja.
Ps 47:2
Magnus Dóminus, et laudábilis valde, in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 16:1-9
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habébat víllicum: et hic diffamátus est apud illum, quasi dissipásset bona ipsíus. Et vocávit illum et ait illi: Quid hoc audio de te? redde ratiónem villicatiónis tuæ: jam enim non póteris villicáre. Ait autem víllicus intra se: Quid fáciam, quia dóminus meus aufert a me villicatiónem? fódere non váleo, mendicáre erubésco. Scio, quid fáciam, ut, cum amótus fúero a villicatióne, recípiant me in domos suas. Convocátis itaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo: Quantum debes dómino meo? At ille dixit: Centum cados ólei. Dixítque illi: Accipe cautiónem tuam: et sede cito, scribe quinquagínta. Deínde álii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros trítici. Ait illi: Accipe lítteras tuas, et scribe octogínta. Et laudávit dóminus víllicum iniquitátis, quia prudénter fecísset: quia fílii hujus sǽculi prudentióres fíliis lucis in generatióne sua sunt. Et ego vobis dico: fácite vobis amicos de mammóna iniquitátis: ut, cum defecéritis, recípiant vos in ætérna tabernácula.
Offertorium
Ps 17:28; 17:32
Pópulum húmilem salvum fácies, Dómine, et óculos superbórum humiliábis: quóniam quis Deus præter te, Dómine?
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera, quæ tibi de tua largitáte deférimus: ut hæc sacrosáncta mystéria, grátiæ tuæ operánte virtúte, et præséntis vitæ nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 33:9
Gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus: beátus vir, qui sperat in eo.
Postcommunio
Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis cæléste mystérium: ut, cujus exséquimur cultum, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
Dominica IX Post Pentecosten
Introitus
Ps 53:6-7
Ecce, Deus adjuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ: avérte mala inimícis meis, et in veritáte tua dispérde illos, protéctor meus, Dómine.
Ps 53:3
Deus, in nómine tuo salvum me fac: et in virtúte tua libera me.
Glória Patri…
Ecce, Deus adjuvat me, et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ: avérte mala inimícis meis, et in veritáte tua dispérde illos, protéctor meus, Dómine.
Oratio
Páteant aures misericórdiæ tuæ, Dómine, précibus supplicántium: et, ut peténtibus desideráta concédas; fac eos quæ tibi sunt plácita, postuláre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
1 Cor 10:6-13
Fratres: Non simus concupiscéntes malórum, sicut et illi concupiérunt. Neque idolólatræ efficiámini, sicut quidam ex ipsis: quemádmodum scriptum est: Sedit pópulus manducáre et bíbere, et surrexérunt lúdere. Neque fornicémur, sicut quidam ex ipsis fornicáti sunt, et cecidérunt una die vigínti tria mília. Neque tentémus Christum, sicut quidam eórum tentavérunt, et a serpéntibus periérunt. Neque murmuravéritis, sicut quidam eórum murmuravérunt, et periérunt ab exterminatóre. Hæc autem ómnia in figúra contingébant illis: scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos fines sæculórum devenérunt. Itaque qui se exístimat stare, vídeat ne cadat. Tentátio vos non apprehéndat, nisi humána: fidélis autem Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id, quod potéstis, sed fáciet étiam cum tentatióne provéntum, ut póssitis sustinére.
Graduale
Ps 8:2
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in universa terra!
℣. Quóniam eleváta est magnificéntia tua super cœlos.
Allelúja, allelúja.
Ps 58:2
Eripe me de inimícis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me líbera me. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 19:41-47
In illo témpore: Cum appropinquáret Jesus Jerúsalem, videns civitátem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovísses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscóndita sunt ab óculis tuis. Quia vénient dies in te: et circúmdabunt te inimíci tui vallo, et circúmdabunt te: et coangustábunt te úndique: et ad terram prostérnent te, et fílios tuos, qui in te sunt, et non relínquent in te lápidem super lápidem: eo quod non cognóveris tempus visitatiónis tuæ. Et ingréssus in templum, cœpit ejícere vendéntes in illo et eméntes, dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus oratiónis est. Vos autem fecístis illam speluncam latrónum. Et erat docens cotídie in templo.
Offertorium
Ps 18:9, 10, 11, 12
Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, et judícia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.
Secreta
Concéde nobis, quǽsumus, Dómine, hæc digne frequentáre mystéria: quia, quóties hujus hóstiæ commemorátio celebrátur, opus nostræ redemptiónis exercétur.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Joann 6:57
Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo, dicit Dóminus.
Postcommunio
Tui nobis, quǽsumus, Dómine, commúnio sacraménti, et purificatiónem cónferat, et tríbuat unitátem.
Per Dominum…
Dominica X Post Pentecosten
Introitus
Ps 54:17-20; 54:23
Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam, ab his, qui appropínquant mihi: et humiliávit eos, qui est ante sǽcula et manet in ætérnum: jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet.
Ps 54:2-3
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde mihi et exáudi me.
Glória Patri…
Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam, ab his, qui appropínquant mihi: et humiliávit eos, qui est ante sǽcula et manet in ætérnum: jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet.
Oratio
Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, ad tua promíssa curréntes, cœléstium bonórum fácias esse consórtes.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 12:2-11
Fratres: Scitis, quóniam, cum gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini eúntes. Ideo notum vobisfacio, quod nemo in Spíritu Dei loquens, dicit anáthema Jesu. Et nemo potest dícere, Dóminus Jesus, nisi in Spíritu Sancto. Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus. Et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus. Et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus. Unicuíque autem datur manifestátio Spíritus ad utilitátem. Alii quidem per Spíritum datur sermo sapiéntiæ álii autem sermo sciéntiæ secúndum eúndem Spíritum: álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu: álii operátio virtútum, álii prophetía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum. Hæc autem ómnia operátur unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis, prout vult.
Graduale
Ps 16:8; 16:2
Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me.
℣. De vultu tuo judícium meum pródeat: óculi tui vídeant æquitátem.
Allelúja, allelúja.
Ps 64:2
Te decet hymnus, Deus, in Sion: et tibi reddétur votum in Jerúsalem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 18:9-14
In illo témpore: Dixit Jesus ad quosdam, qui in se confidébant tamquam justi et aspernabántur céteros, parábolam istam: Duo hómines ascendérunt in templum, ut orárent: unus pharisǽus, et alter publicánus. Pharisǽus stans, hæc apud se orábat: Deus, grátias ago tibi, quia non sum sicut céteri hóminum: raptóres, injústi, adúlteri: velut étiam hic publicánus. Jejúno bis in sábbato: décimas do ómnium, quæ possídeo. Et publicánus a longe stans nolébat nec óculos ad cœlum leváre: sed percutiébat pectus suum, dicens: Deus, propítius esto mihi peccatóri. Dico vobis: descéndit hic justificátus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humíliat, exaltábitur.
Offertorium
Ps 24:1-3
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta
Tibi, Dómine, sacrifícia dicáta reddántur: quæ sic ad honórem nóminis tui deferénda tribuísti, ut eadem remédia fíeri nostra præstáres.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 50:21
Acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes et holocáusta, super altáre tuum, Dómine.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quos divínis reparáre non désinis sacraméntis, tuis non destítuas benígnus auxíliis.
Per Dominum…
Dominica XI Post Pentecosten
Introitus
Ps 67:6-7; 67:36
Deus in loco sancto suo: Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ.
Ps 67:2
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
Glória Patri…
Deus in loco sancto suo: Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui, abundántia pietátis tuæ, et mérita súpplicum excédis et vota: effúnde super nos misericórdiam tuam; ut dimíttas quæ consciéntia métuit, et adícias quod orátio non præsúmit.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor 15:1-10
Fratres: Notum vobis fácio Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini: qua ratione prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi: quóniam Christus mortuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras: et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras: et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim. Deinde visus est plus quam quingéntis frátribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt. Deinde visus est Jacóbo, deinde Apóstolis ómnibus: novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi. Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum Ecclésiam Dei. Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit.
Graduale
Ps 27:7 27:1
In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor illi.
℣. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas, ne discédas a me. Allelúja, allelúja
Ps 80:2-3
Exsultáte Deo, adjutóri nostro, jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum cíthara. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc 7:31-37
In illo témpore: Exiens Jesus de fínibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilǽæ, inter médios fines Decapóleos. Et addúcunt ei surdum et mutum, et deprecabántur eum, ut impónat illi manum. Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dígitos suos in aurículas ejus: et éxspuens, tétigit linguam ejus: et suspíciens in cœlum, ingémuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperíre. Et statim apértæ sunt aures ejus, et solútum est vínculum linguæ ejus, et loquebátur recte. Et præcépit illis, ne cui dícerent. Quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus prædicábant: et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audíre et mutos loqui.
Offertorium
Ps 29:2-3
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me: Dómine, clamávi ad te, et sanásti me.
Secreta
Réspice, Dómine, quǽsumus, nostram propítius servitútem: ut, quod offérimus, sit tibi munus accéptum, et sit nostræ fragilitátis subsidium.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Prov 3:9-10
Hónora Dóminum de tua substántia, et de prímitiis frugum tuárum: et implebúntur hórrea tua saturitáte, et vino torculária redundábunt.
Postcommunio
Sentiámus, quǽsumus, Dómine, tui perceptióne sacraménti, subsídium mentis et córporis: ut, in utróque salváti, cæléstis remédii plenitúdine gloriémur.
Per Dominum…
Dominica XII Post Pentecosten
Introitus
Ps 69:2-3
Deus, in adjutórium meum inténde: Dómine, ad adjuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam.
Ps 69:4
Avertántur retrórsum et erubéscant: qui cógitant mihi mala.
Glória Patri…
Deus, in adjutórium meum inténde: Dómine, ad adjuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam.
Oratio
Omnípotens et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur: tríbue, quǽsumus, nobis; ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 3:4-9
Fratres: Fidúciam talem habémus per Christum ad Deum: non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est: qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed spíritu: líttera enim occídit, spíritus autem vivíficat. Quod si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória; ita ut non possent inténdere fili Israël in fáciem Moysi, propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur: quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministrátio damnatiónis glória est multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória.
Graduale
Ps 33:2-3
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
℣. In Dómino laudábitur ánima mea: áudiant mansuéti, et læténtur. Allelúja, allelúja
Ps 87:2
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:23-37
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Beáti óculi, qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos videtis, et non vidérunt: et audire quæ audítis, et non audiérunt. Et ecce, quidam legisperítus surréxit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciéndo vitam ætérnam possidébo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis? Ille respóndens, dixit: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis; et ex omni mente tua: et próximum tuum sicut teípsum. Dixítque illi: Recte respondísti: hoc fac, et vives. Ille autem volens justificáre seípsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus próximus? Suscípiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abiérunt, semivívo relícto. Accidit autem, ut sacerdos quidam descénderet eádem via: et viso illo præterívit. Simíliter et levíta, cum esset secus locum et vidéret eum, pertránsiit. Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est. Et apprópians, alligávit vulnera ejus, infúndens óleum et vinum: et impónens illum in juméntum suum, duxit in stábulum, et curam ejus egit. Et áltera die prótulit duos denários et dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe: et quodcúmque supererogáveris, ego cum redíero, reddam tibi. Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes? At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac simíliter.
Offertorium
Exod 32:11 32:13; 32:14
Precátus est Moyses in conspéctu Dómini, Dei sui, et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ: meménto Abraham, Isaac et Jacob, quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.
Secreta
Hóstias, quǽsumus, Dómine, propítius inténde, quas sacris altáribus exhibémus: ut, nobis indulgéntiam largiéndo, tuo nómini dent honórem.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 103:13; 103:14-15
De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra: ut edúcas panem de terra, et vinum lætíficet cor hóminis: ut exhílaret fáciem in óleo, et panis cor hóminis confírmet.
Postcommunio
Vivíficet nos, quǽsumus, Dómine, hujus participátio sancta mystérii: et páriter nobis expiatiónem tríbuat et múnimen.
Per Dominum…
Dominica XIII Post Pentecosten
Introitus
Ps 73:20; 73:19; 73:23
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem: exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quæréntium te.
Ps 73:1
Ut quid, Deus, reppulísti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
Glória Patri…
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem: exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam, et ne obliviscáris voces quæréntium te.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, da nobis fídei, spei et caritátis augméntum: et, ut mereámur asséqui quod promíttis, fac nos amáre quod prǽcipis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
Gal 3:16-22
Fratres: Abrahæ dictæ sunt promissiónes, et sémini ejus. Non dicit: Et semínibus, quasi in multis; sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: testaméntum confirmátum a Deo, quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit ad evacuándam promissiónem. Nam si ex lege heréditas, jam non ex promissióne. Abrahæ autem per repromissiónem donávit Deus. Quid igitur lex? Propter transgressiónes pósita est, donec veníret semen, cui promíserat, ordináta per Angelos in manu mediatóris. Mediátor autem uníus non est: Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset justítia. Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Jesu Christi darétur credéntibus.
Graduale
Ps 73:20; 73:19; 73:22
Réspice, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
℣. Exsúrge, Dómine, et júdica causam tuam: memor esto oppróbrii servórum tuórum. Allelúja, allelúja
Ps 89:1
Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 17:11-19
In illo témpore: Dum iret Jesus in Jerúsalem, transíbat per médiam Samaríam et Galilǽam. Et cum ingrederétur quoddam castéllum, occurrérunt ei decem viri leprósi, qui stetérunt a longe; et levavérunt vocem dicéntes: Jesu præcéptor, miserére nostri. Quos ut vidit, dixit: Ite, osténdite vos sacerdótibus. Et factum est, dum irent, mundáti sunt. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundátus est, regréssus est, cum magna voce magníficans Deum, et cecidit in fáciem ante pedes ejus, grátias agens: et hic erat Samaritánus. Respóndens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundáti sunt? et novem ubi sunt? Non est invéntus, qui redíret et daret glóriam Deo, nisi hic alienígena. Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit.
Offertorium
Ps 30:15-16
In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
Secreta
Propitiáre, Dómine, pópulo tuo, propitiáre munéribus: ut, hac oblatióne placátus, et indulgéntiam nobis tríbuas et postuláta concedas.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Sap 16:20
Panem de cœlo dedísti nobis, Dómine, habéntem omne delectaméntum et omnem sapórem suavitátis.
Postcommunio
Sumptis, Dómine, cœléstibus sacraméntis: ad redemptiónis ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum.
Per Dominum…
Dominica XIV Post Pentecosten
Introitus
Ps 83:10-11
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui: quia mélior est dies una in átriis tuis super mília.
Ps 83:2-3
℣. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Glória Patri…
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui: quia mélior est dies una in átriis tuis super mília
Oratio
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal 5:16-24
Fratres: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis. Quod si spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília: quæ prædíco vobis, sicut prædíxi: quóniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequántur. Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas, mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus hujúsmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis.
Graduale
Ps 117:8-9
Bonum est confidére in Dómino, quam confidére in hómine.
℣. Bonum est speráre in Dómino, quam speráre in princípibus. Allelúja, allelúja.
Ps 94:1.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 6:24-33
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. ¶ Non potéstis Deo servíre et mammónæ. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ, quid manducétis, neque córpori vestro, quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? Respícite volatília cœli, quóniam non serunt neque metunt neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cœléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri, quómodo crescunt: non labórant neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fænum agri, quod hódie est et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis.
Offertorium
Ps 33:8-9
Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.
Secreta
Concéde nobis, Dómine, quǽsumus, ut hæc hóstia salutáris et nostrórum fiat purgátio delictórum, et tuæ propitiátio potestátis.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Matt 6:33
Primum quǽrite regnum Dei, et ómnia adjiciéntur vobis, dicit Dóminus.
Postcommunio
Puríficent semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpétuæ ducant salvatiónis efféctum.
Per Dominum…
Dominica XV Post Pentecosten
Introitus
Ps 85:1; 85:2-3
Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.
Ps 85:4
Lætífica ánimam servi tui: quia ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Glória Patri…
Inclína, Dómine, aurem tuam ad me, et exáudi me: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te: miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die.
Oratio
Ecclésiam tuam, Dómine, miserátio continuáta mundet et múniat: et quia sine te non potest salva consístere; tuo semper múnere gubernétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal 5:25-26; 6:1-10
Fratres: Si spíritu vívimus, spíritu et ambulémus. Non efficiámur inanis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Fratres, et si præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spirituáles estis, hujúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teípsum, ne et tu tentéris. Alter alteríus ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum nihil sit, ipse se sedúcit. Opus autem suum probet unusquísque, et sic in semetípso tantum glóriam habébit, et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit. Commúnicet autem is, qui catechizátur verbo, ei, qui se catechízat, in ómnibus bonis. Nolíte erráre: Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet. Quóniam qui séminat in carne sua, de carne et metet corruptiónem: qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. Bonum autem faciéntes, non deficiámus: témpore enim suo metémus, non deficiéntes. Ergo, dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, maxime autem ad domésticos fídei.
Graduale
Ps 91:2-3
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
℣. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja.
Ps 94:3
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnem terram. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 7:11-16
In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce, defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vídua erat, et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accéssit et tétigit lóculum. - Hi autem, qui portábant, stetérunt - Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit, qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia Prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.
Offertorium
Ps 39:2; 39:3; 39:4
Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.
Secreta
Tua nos, Dómine, sacramenta custodiant: et contra diabólicos semper tueántur incúrsus.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Joann 6:52
Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.
Postcommunio
Mentes nostras et córpora possídeat, quǽsumus, Dómine, doni cœléstis operátio: ut non noster sensus in nobis, sed júgiter ejus prævéniat efféctus.
Per Dominum…
Dominica XVI Post Pentecosten
Introitus
Ps 85:3; 85:5
Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.
Ps 85:1
Inclína, Dómine, aurem tuam mihi, et exáudi me: quóniam inops, et pauper sum ego.
Glória Patri…
Miserére mihi, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: quia tu, Dómine, suávis ac mitis es, et copiósus in misericórdia ómnibus invocántibus te.
Oratio
Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur: ac bonis opéribus júgiter præstet esse inténtos.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes 3:13-21
Fratres: Obsecro vos, ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis: quæ est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei. Ei autem, qui potens est ómnia fácere superabundánter, quam pétimus aut intellégimus, secúndum virtútem, quæ operátur in nobis: ipsi glória in Ecclésia et in Christo Jesu, in omnes generatiónes sǽculi sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 101:16-17
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.
℣. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja
Ps 97:1
Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit Dóminus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 14:1-11
In illo témpore: Cum intráret Jesus in domum cujúsdam príncipis pharisæórum sábbato manducáre panem, et ipsi observábant eum. Et ecce, homo quidam hydrópicus erat ante illum. Et respóndens Jesus dixit ad legisperítos et pharisǽos, dicens: Si licet sábbato curáre? At illi tacuérunt. Ipse vero apprehénsum sanávit eum ac dimísit. Et respóndens ad illos, dixit: Cujus vestrum ásinus aut bos in púteum cadet, et non contínuo éxtrahet illum die sábbati? Et non póterant ad hæc respóndere illi. Dicebat autem et ad invitátos parábolam, inténdens, quómodo primos accúbitus elígerent, dicens ad illos: Cum invitátus fúeris ad núptias, non discúmbas in primo loco, ne forte honorátior te sit invitátus ab illo, et véniens is, qui te et illum vocávit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incípias cum rubóre novíssimum locum tenére. Sed cum vocátus fúeris, vade, recúmbe in novíssimo loco: ut, cum vénerit, qui te invitávit, dicat tibi: Amíce, ascénde supérius. Tunc erit tibi glória coram simul discumbéntibus: quia omnis, qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humíliat, exaltábitur.
Offertorium
Ps 39:14; 39:15
Dómine, in auxílium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxílium meum réspice.
Secreta
Munda nos, quǽsumus, Dómine, sacrifícii præséntis efféctu: et pérfice miserátus in nobis; ut ejus mereámur esse partícipes.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 70:16-17; 70:18
Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus: Deus, docuísti me a juventúte mea: et usque in senéctam et sénium, Deus, ne derelínquas me.
Postcommunio
Purífica, quǽsumus, Dómine, mentes nostras benígnus, et rénova cœléstibus sacraméntis: ut consequénter et córporum præsens páriter et futúrum capiámus auxílium.
Per Dominum…
Dominica XVII Post Pentecosten
Introitus
Ps 118:137; 118:124
Justus es, Dómine, et rectum judícium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Justus es, Dómine, et rectum judicium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.
Oratio
Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contágia: et te solum Deum pura mente sectári.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes 4:1-6
Fratres: Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes et per ómnia et in ómnibus nobis. Qui est benedíctus in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 32:12; 32:6
Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
℣. Verbo Dómini cœli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. Allelúja, allelúja
Ps 101:2
Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te pervéniat. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:34-46
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo et in tota ánima tua et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet et prophétæ. Congregátis autem pharisǽis, interrogávit eos Jesus, dicens: Quid vobis vidétur de Christo? cujus fílius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Dómino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est? Et nemo poterat ei respóndere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre.
Offertorium
Dan 9:17; 9:18; 9:19
Orávi Deum meum ego Dániel, dicens: Exáudi, Dómine, preces servi tui: illúmina fáciem tuam super sanctuárium tuum: et propítius inténde pópulum istum, super quem invocátum est nomen tuum, Deus.
Secreta
Majestátem tuam, Dómine, supplíciter deprecámur: ut hæc sancta, quæ gérimus, et a prætéritis nos delictis éxuant et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 75:12-13
Vovéte et réddite Dómino, Deo vestro, omnes, qui in circúitu ejus affértis múnera: terríbili, et ei qui aufert spíritum príncipum: terríbili apud omnes reges terræ.
Postcommunio
Sanctificatiónibus tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant.
Per Dominum…
Dominica XVIII Post Pentecosten
Introitus
Eccli 36:18
Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui et plebis tuæ Israël
Ps 121:1
Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus.
Glória Patri…
Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui et plebis tuæ Israël
Oratio
Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia tibi sine te placére non póssumus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
1 Cor 1:4-8
Fratres: Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo et in omni sciéntia: sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi, qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
Graduale
Ps 121:1; 121:7
Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus.
℣. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis. Allelúja, allelúja
Ps 101:16
Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 9:1-8
In illo témpore: Ascéndens Jesus in navículam, transfretávit et venit in civitátem suam. Et ecce, offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua. Et ecce, quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat. Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta tua; an dícere: Surge et ámbula? Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surréxit et ábiit in domum suam. Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus.
Offertorium
Exodi 24:4; 24:5
Sanctificávit Móyses altáre Dómino, ófferens super illud holocáusta et ímmolans víctimas: fecit sacrifícium vespertínum in odórem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël.
Secreta
Deus, qui nos, per hujus sacrifícii veneránda commércia, uníus summæ divinitátis partícipes éfficis: præsta, quǽsumus; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 95:8-9
Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus.
Postcommunio
Grátias tibi reférimus, Dómine, sacro múnere vegetáti: tuam misericórdiam deprecántes; ut dignos nos ejus participatióne perfícias.
Per Dominum…
Dominica XIX Post Pentecosten
Introitus
Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum.
Ps 77:1
Attendite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Glória Patri…
Salus pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum
Oratio
Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt, líberis méntibus exsequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes 4:23-28
Fratres: Renovámini spíritu mentis vestræ, et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia et sanctitáte veritátis. Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. Irascímini, et nolíte peccáre: sol non occídat super iracúndiam vestram. Nolíte locum dare diábolo: qui furabátur, jam non furétur; magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat, unde tríbuat necessitátem patiénti.
Graduale
Ps 140:2
Dirigátur orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine.
℣. Elevatio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. Allelúja, allelúja
Ps 104:1
Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:1-14
In illo témpore: Loquebátur Jesus princípibus sacerdótum et pharisǽis in parábolis, dicens: Símile factum est regnum cœlórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad nuptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce, prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias. Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audísset, iratus est: et, missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed, qui invitáti erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad exitus viárum et, quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
Offertorium
Ps 137:7
Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.
Secreta
Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, quæ óculis tuæ majestátis offérimus, salutária nobis esse concéde.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 118:4-5
Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viæ meæ, ad custodiéndas justificatiónes tuas.
Postcommunio
Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et tuis semper fáciat inhærére mandátis.
Per Dominum…
Dominica XX Post Pentecosten
Introitus
Dan 3:31; 31:29; 31:35
Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
Oratio
Largíre, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem: ut páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes 5:15-21
Fratres: Vidéte, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intellegéntes, quæ sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis et hymnis et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti ínvicem in timóre Christi.
Graduale
Ps 144:15-16
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. ℣. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. Allelúja, allelúja
Ps 107:2
Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 4:46-53
In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus ejus tota.
Offertorium
Ps 136:1
Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.
Secreta
Cœléstem nobis prǽbeant hæc mystéria, quǽsumus, Dómine, medicínam: et vítia nostri cordis expúrgent.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 118:49-50
Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.
Postcommunio
Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper obœdíre mandátis.
Per Dominum…
Dominica XXI Post Pentecosten
Introitus
Esth 13:9; 13:10-11
In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est, qui possit resístere voluntáti tuæ: tu enim fecísti ómnia, cœlum et terram et univérsa, quæ cœli ámbitu continéntur: Dominus universórum tu es
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est, qui possit resístere voluntáti tuæ: tu enim fecísti ómnia, cœlum et terram et univérsa, quæ cœli ámbitu continéntur: Dominus universórum tu es.
Oratio
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera, et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta.
Per Dominum…
Lectio
Lectio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes 6:10-17
Fratres: Confortámini in Dómino et in poténtia virtútis ejus. Indúite vos armatúram Dei, ut póssitis stare advérsus insídias diáboli. Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: sed advérsus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cœléstibus. Proptérea accípite armatúram Dei, ut póssitis resístere in die malo et in ómnibus perfécti stare. State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ, et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis: in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo póssitis ómnia tela nequíssimi ígnea exstínguere: et gáleam salútis assúmite: et gládium spíritus, quod est verbum Dei.
Graduale
Ps 89:1-2
Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.
℣. Priúsquam montes fíerent aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.
Allelúja, allelúja.
Ps 113:1
In éxitu Israël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 18:23-35
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum cœlórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem mília talénta. Cum autem non habéret, unde rédderet, jussit eum dóminus ejus venúmdari et uxórem ejus et fílios et ómnia, quæ habébat, et reddi. Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum et débitum dimísit ei. Egréssus autem servus ille, invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocábat eum, dicens: Redde, quod debes. Et prócidens consérvus ejus, rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem, donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi ejus, quæ fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt et narravérunt dómino suo ómnia, quæ facta fúerant. Tunc vocávit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum? Et irátus dóminus ejus, trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus cœléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.
Offertorium
Job 1.1
Vir erat in terra Hus, nómine Job: simplex et rectus ac timens Deum: quem Satan pétiit ut tentáret: et data est ei potéstas a Dómino in facultátes et in carnem ejus: perdidítque omnem substántiam ipsíus et fílios: carnem quoque ejus gravi úlcere vulnerávit.
Secreta
Suscipe, Dómine, propítius hóstias: quibus et te placári voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 118:81; 118:84; 118:86
In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi: quando fácies de persequéntibus me judícium? iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine, Deus meus.
Postcommunio
Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, quod ore percépimus, pura mente sectémur.
Per Dominum…
Dominica XXII Post Pentecosten
Introitus
Ps 129:3-4
Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël.
Ps 129:1-2
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.
Glória Patri…
Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël.
Oratio
Deus, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Phil 1:6-11
Fratres: Confídimus in Dómino Jesu, quia, qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.
Graduale
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
℣. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Allelúja, allelúja.
Ps 113:11
Qui timent Dóminum sperent in eo: adjútor et protéctor eórum est. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:15-21
In illo témpore: Abeúntes pharisǽi consílium iniérunt, ut cáperent Jesum in sermóne. Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: Magíster, scimus, quia verax es et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: dic ergo nobis, quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non? Cógnita autem Jesus nequítia eórum, ait: Quid me tentátis, hypócritæ? Osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis Jesus: Cujus est imágo hæc et superscríptio? Dicunt ei: Cǽsaris. Tunc ait illis: Réddite ergo, quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari; et, quæ sunt Dei, Deo.
Offertorium
Esth 14:12; 14:13
Recordáre mei, Dómine, omni potentátui dóminans: et da sermónem rectum in os meum, ut pláceant verba mea in conspéctu príncipis.
Secreta
Da, miséricors Deus: ut hæc salutáris oblátio et a própriis nos reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Ps 16:6
Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam et exáudi verba mea.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes: ut, quæ in tui commemoratiónem nos fácere præcepísti, in nostræ profíciant infirmitátis auxílium:
Qui vivis…
Dominica XXIII Post Pentecosten
Introitus
Jer 29:11; 29:12; 29:14
Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.
Ps 84:2
Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob.
Glória Patri…
Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.
Oratio
Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delícta populórum: ut a peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte contráximus, tua benignitáte liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Phil 3:17-21; 4:1-3
Fratres: Imitatóres mei estóte, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis - nunc autem et flens dico - inimícos Crucis Christi: quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cœlis est: unde étiam Salvatórem exspectámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium meum et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. Evódiam rogo et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.
Graduale
Ps 43:8-9
Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti.
℣. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in sǽcula. Allelúja, allelúja.
Ps 129:1-2
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 9:18-26
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, ecce, princeps unus accéssit et adorábat eum, dicens: Dómine, fília mea modo defúncta est: sed veni, impóne manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Jesus sequebátur eum et discípuli ejus. Et ecce múlier, quæ sánguinis fluxum patiebátur duódecim annis, accéssit retro et tétigit fímbriam vestiménti ejus. Dicébat enim intra se: Si tetígero tantum vestiméntum ejus, salva ero. At Jesus convérsus et videns eam, dixit: Confíde, fília, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est múlier ex illa hora. Et cum venísset Jesus in domum príncipis, et vidísset tibícines et turbam tumultuántem, dicebat: Recédite: non est enim mórtua puélla, sed dormit. Et deridébant eum. Et cum ejécta esset turba, intrávit et ténuit manum ejus. Et surréxit puélla. Et éxiit fama hæc in univérsam terram illam.
Offertorium
Ps 129:1-2
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.
Secreta
Pro nostræ servitútis augménto sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus: ut, quod imméritis contulísti, propítius exsequáris.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Marc 11:24
Amen, dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite, quia accipiétis, et fiet vobis.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis.
Per Dominum…
Feria IV Quattuor Temporum Septembris
Introitus
Ps 80:2; 80:3; 80:4; 80:5
Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum cíthara: cánite in inítio mensis tuba, quia præcéptum in Israël est, et judícium Deo Jacob.
Ps 80:6
Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: linguam, quam non nóverat, audívit.
Glória Patri…
Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum cíthara: cánite in inítio mensis tuba, quia præcéptum in Israël est, et judícium Deo Jacob.
Oratio
Misericórdiæ tuæ remédiis, quǽsumus, Dómine, fragílitas nostra subsístat: ut, quæ sua conditióne attéritur, tua cleméntia reparétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Amos Prophétæ
Amos 9:13-15
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, dies véniunt: et comprehéndet arátor messórem, et calcátor uvæ mitténtem semen: et stillábunt montes dulcédinem, et omnes colles culti erunt. Et convértam captivitátem pópuli mei Israël: et ædificábunt civitátes desértas et inhabitábunt: et plantábunt víneas et bibent vinum eárum: et fácient hortos et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam: et non evéllam eos ultra de terra sua, quam dedi eis: dicit Dóminus, Deus tuus.
Deo gratias.
Graduale
Ps 112,5-7
Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, et humilia réspicit in cœlo et in terra?
℣. Súscitans a terra ínopem et de stércore érigens páuperem.
Oratio
Præsta, quǽsumus, Dómine, famíliæ tuæ supplicánti: ut, dum a cibis corporálibus se ábstinet, a vítiis quoque mente jejúnet.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Esdræ
Neh 8:1-10
In diébus illis: Congregátus est omnis pópulus quasi vir unus ad platéam, quæ est ante portam aquárum: et dixérunt Esdræ scribæ, ut afférret librum legis Moysi, quam præcéperat Dóminus Israéli. Attulit ergo Esdras sacérdos legem coram multitúdine virórum et mulíerum, cunctísque qui póterant intellégere, in die prima mensis séptimi. Et legit in eo apérte in platéa, quæ erat ante portam aquárum, de mane usque ad médiam diem, in conspéctu virórum et mulíerum et sapiéntium: et aures omnis pópuli erant eréctæ ad librum. Stetit autem Esdras scriba super gradum lígneum, quem fécerat ad loquendum. Et apéruit librum coram omni pópulo: super univérsum quippe pópulum eminébat: et cum aperuísset eum, stetit omnis pópulus. Et benedíxit Esdras Dómino, Deo magno: et respóndit omnis pópulus: Amen, Amen: élevans manus suas: et incurváti sunt et adoravérunt Deum proni in terram. Porro levítæ siléntium faciébant in pópulo ad audiéndam legem: pópulus autem stabat in gradu suo. Et legérunt in libro legis Dei distíncte et apérte ad intellegéndum: et intellexérunt, cum legerétur. Dixit autem Nehemías, et Esdras sacérdos et scriba, et levítæ interpretántes univérso pópulo: Dies sanctificátus est Dómino, Deo nostro, nolíte lugére et nolíte flere. Et dixit eis: Ite, comédite pínguia et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non præparavérunt sibi: quia sanctus dies Dómini est, et nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra.
Graduale
Ps 32:12 ; 32:6
Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
℣. Verbo Dómini cœli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 9:16-28
In illo témpore: Respóndens unus de turba, dixit ad Jesum: Magíster, áttuli fílium meum ad te, habéntem spíritum mutum: qui, ubicúmque eum apprehénderit, allídit illum, et spumat et stridet déntibus et aréscit: et dixi discípulis tuis, ut ejícerent illum, et non potúerunt. Qui respóndens eis, dixit: O generátio incrédula, quámdiu apud vos ero? quámdiu vos pátiar? Afférte illum ad me. Et attúlerunt eum. Et cum vidísset eum, statim spíritus conturbávit illum: et elísus in terram, volutabátur spumans. Et interrogávit patrem ejus: Quantum témporis est, ex quo ei hoc áccidit? At ille ait: Ab infántia: et frequénter eum in ignem et in aquas misit, ut eum pérderet. Sed si quid potes, ádjuva nos, misértus nostri. Jesus autem ait illi: Si potes credere, ómnia possibília sunt credénti. Et contínuo exclámans pater pueri, cum lácrimis ajébat: Credo, Dómine: ádjuva incredulitátem meam. Et cum vidéret Jesus concurréntem turbam, comminátus est spirítui immundo, dicens illi: Surde et mute spíritus, ego præcípio tibi, exi ab eo: et ámplius ne intróëas in eum. Et exclámans et multum discérpens eum, éxiit ab eo, et factus est sicut mórtuus, ita ut multi dícerent: Quia mórtuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevávit eum, et surréxit. Et cum introísset in domum, discípuli ejus secréto interrogábant eum: Quare nos non potúimus ejícere eum? Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exíre nisi in oratióne et jejúnio.
Offertorium
Ps 118:47; 118:48
Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi.
Secreta
Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Neh 8:10
Comédite pínguia et bíbite mulsum, et míttite partes his, qui non præparavérunt sibi: sanctus enim dies Dómini est, nolíte contristári: gáudium étenim Dómini est fortitúdo nostra.
Postcommunio
Suméntes, Dómine, dona cœléstia, supplíciter deprecámur: ut, quæ sédula servitúte, donánte te, gérimus, dignis sénsibus tuo múnere capiámus.
Per Dominum…
Feria VI Quattuor Temporum Septembris
Introitus
Ps 104:3-4
Lætétur cor quæréntium Dóminum: quǽrite Dóminum, et confirmámini: quǽrite fáciem ejus semper.
Ps 104:1
Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus.
Glória Patri…
Lætétur cor quæréntium Dóminum: quǽrite Dóminum, et confirmámini: quǽrite fáciem ejus semper.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, observatiónes sacras ánnua devotióne recoléntes, et córpore tibi placeámus et mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Osee Prophétæ
Osee 14:2-10
Hæc dicit Dóminus Deus: Convértere, Israël, ad Dóminum, Deum tuum: quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba, et convertímini ad Dóminum et dícite ei: Omnem aufer iniquitátem, áccipe bonum: et reddémus vítulos labiórum nostrórum. Assur non salvábit nos, super equum non ascendémus, nec dicémus ultra: Dii nostri ópera mánuum nostrárum: quia ejus, qui in te est, miseréberis pupílli. Sanábo contritiónes eórum, díligam eos spontánee: quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros, Israël germinábit sicut lílium, et erúmpet radix ejus ut Líbani. Ibunt rami ejus, et erit quasi olíva glória ejus: et odor ejus ut Líbani. Converténtur sedéntes in umbra ejus: vivent trítico, et germinábunt quasi vínea: memoriále ejus sicut vinum Líbani. Ephraim quid mihi ultra idóla? ego exáudiam, et dírigam eum ego ut abíetem viréntem: ex me fructus tuus invéntus est. Quis sápiens, et intélleget ista? intéllegens, et sciet hæc? Quia rectæ viæ Dómini, et justi ambulábunt in eis: prævaricatóres vero córruent in eis.
Graduale
Ps 89:13; 89:1
Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos.
℣. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 7:36-50
In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. ¶ Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset Prophéta, sciret útique, quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuidam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Respóndens Simon, dixit: Æstimo, quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et cœpérunt, qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Offertorium
Ps 102:2; 102:5
Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes ejus: et renovábitur, sicut áquilæ, juvéntus tua.
Secreta
Accépta tibi sint, Dómine, quǽsumus, nostri dona jejúnii: quæ et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempitérna promíssa perdúcant.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:22; 118:24
Aufer a me oppróbrium et contémptum, quia mandáta tua exquisívi, Dómine: nam et testimónia tua meditátio mea est.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
Sabbato Quattuor Temporum Septembris
Introitus
Ps 94:6-7
Veníte, adorémus Deum et procidámus ante Dóminum, plorémus ante eum, qui fecit nos: quia ipse est Dóminus, Deus noster.
Ps 94:1
Veníte, exsultémus Dómino: jubilémus Deo, salutári nostro.
Glória Patri…
Veníte, adorémus Deum et procidámus ante Dóminum, plorémus ante eum, qui fecit nos: quia ipse est Dóminus, Deus noster.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui per continéntiam salutárem corpóribus medéris et méntibus: majestátem tuam súpplices exorámus; ut, pia jejunántium deprecatióne placátus, et præséntia nobis subsídia tríbuas et futúra.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Levítici
Levit 23:26-32
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Décimo die mensis hujus séptimi, dies expiatiónum erit celebérrimus, et vocábitur sanctus: affligetísque ánimas vestras in eo, et offerétis holocáustum Dómino. Omne opus servíle non faciétis in témpore diéi hujus: quia dies propitiatiónis est, ut propitiétur vobis Dóminus, Deus vester. Omnis ánima, quæ afflicta non fúerit die hac, períbit de pópulis suis: et quæ óperis quídpiam fécerit, delébo eam de pópulo suo. Nihil ergo óperis faciétis in eo: legítimum sempitérnum erit vobis in cunctis generatiónibus et habitatiónibus vestris. Sábbatum requietiónis est, et affligétis ánimas vestras die nono mensis: a véspera usque ad vésperam celebrábitis sábbata vestra: dicit Dóminus omnípotens.
Deo gratias.
Graduale
Ps 78:9; 78:10
Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Oratio
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, jejunándo, tua grátia satiémur; et, abstinéndo, cunctis efficiámur hóstibus fortióres.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Levítici
Levit 23:39-43
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: A quintodécimo die mensis séptimi, quando congregavéritis omnes fructus terræ vestræ, celebrábitis ferias Dómini septem diébus: die primo et die octávo erit sábbatum, id est réquies. Sumetísque vobis die primo fructus arbóris pulchérrimæ, spatulásque palmárum, et ramos ligni densárum fróndium, et sálices de torrénte, et lætabímini coram Dómino, Deo vestro. Celebrabitísque sollemnitátem ejus septem diébus per annum: legítimum sempitérnum erit in generatiónibus vestris. Mense séptimo festa celebrábitis, et habitábitis in umbráculis septem diébus. Omnis, qui de génere est Israël, manébit in tabernáculis: ut discant pósteri vestri, quod in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti. Ego Dóminus, Deus vester.
Deo gratias.
Graduale
Ps 83:10; 83:9
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos.
℣. Dómine, Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.
Oratio
Tuére, quǽsumus, Dómine, fámiliam tuam: ut salútis ætérnæ remédia, quæ te inspiránte requírimus, te largiénte consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Michææ Prophétæ.
Mich 7:14; 7:16; 7:18-20
Dómine, Deus noster, pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hereditátis tuæ, habitántes solos in saltu, juxta dies antiquos. Vidébunt gentes, et confundéntur super omni fortitúdine sua. Quis Deus símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hereditátis tuæ ? Non immíttet ultra furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. Revertétur, et miserébitur nostri: depónet iniquitátes nostras, et projíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. Dabis veritátem Jacob, misericórdiam Abraham: quæ jurásti pátribus nostris a diébus antiquis: Dómine, Deus noster.
Deo gratias.
Graduale
Ps 89:13; 89:1
Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos.
℣. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.
Oratio
Præsta, quǽsumus, Dómine, sic nos ab épulis abstinére carnálibus: ut a vítiis irruéntibus páriter jejunémus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Zacharíæ Prophétæ
Zach 8:14-19
In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sicut cogitávi, ut afflígerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus, et non sum misértus: sic convérsus cogitávi in diébus istis, ut benefáciam domui Juda et Jerúsalem: nolíte timére. Hæc sunt ergo verba, quæ faciétis: Loquímini veritátem, unusquísque cum próximo suo: veritátem et judícium pacis judicáte in portis vestris. Et unusquísque malum contra amícum suum ne cogitétis in córdibus vestris: et juraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim hæc sunt, quæ odi, dicit Dóminus. Et factum est verbum Dómini exercítuum ad me, dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Jejúnium quarti et jejúnium quinti et jejúnium séptimi et jejúnium décimi erit dómui Juda in gáudium et lætítiam et in sollemnitátes præcláras: veritátem tantum et pacem dilígite: dicit Dóminus exercítuum.
Deo gratias.
Graduale
Ps 140:2
Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine.
℣. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Oratio
Ut nobis, Dómine, tríbuis sollémne tibi deférre jejúnium: sic nobis, quǽsumus, indulgéntiæ præsta subsídium.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ
Dan 3:47-51
In diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem de Chaldǽis, minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:
Hymnus
Dan 3:52-59
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Et benedíctum nomen glóriæ tuæ, quod est sanctum. Et laudábile et gloriósum in sǽcula.
Benedíctus es in templo sancto glóriæ tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es super thronum sanctum regni tui. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es super sceptrum divinitátis tuæ. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, qui sedes super Chérubim, íntuens abýssos. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, qui ámbulas super pennas ventórum et super undas maris. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedícant te omnes Angeli et Sancti tui. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Benedícant te coeli, terra, mare, et ómnia quæ in eis sunt. Et laudent te et gloríficent in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Et laudábili et glorióso in sǽcula.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum. Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Oratio
Deus, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 9:2-12
Fratres: Tabernáculum factum est primum, in quo erant candelábra, et mensa, et proposítio panum, quæ dícitur Sancta. Post velaméntum autem secúndum, tabernáculum, quod dícitur Sancta sanctórum: áureum habens thuríbulum, et arcam testaménti circumtéctam ex omni parte auro, in qua urna áuea habens manna, et virga Aaron, quæ frondúerat, et tábulæ testaménti, supérque eam erant Chérubim glóriæ obumbrántia propitiatórium: de quibus non est modo dicéndum per síngula. His vero ita compósitis; in prióri quidem tabernáculo semper introíbant sacerdótes, sacrificiórum offícia consummántes: in secúndo autem semel in anno solus póntifex, non sine sánguine, quem offert pro sua et pópuli ignorántia: hoc significánte Spíritu Sancto, nondum propalátam esse sanctórum viam, adhuc prióre tabernaculo habénte statum. Quæ parábola est témporis instántis: juxta quam múnera et hóstiæ offerúntur, quæ non possunt juxta consciéntiam perféctum fácere serviéntem, solummodo in cibis, et in pótibus, et váriis baptismátibus, et justítiis carnis usque ad tempus correctiónis impósitis. Christus autem assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis; neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.
Graduale
Ps 116:1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli.
℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 13:6-17
In illo témpore: Dicébat Jesus turbis hanc similitúdinem: Arbórem fici habébat quidam plantátam in vínea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invénit. Dixit autem ad cultórem víneæ: Ecce, anni tres sunt, ex quo vénio quærens fructum in ficúlnea hac, et non invénio: succíde ergo illam: ut quid étiam terram óccupat? At ille respóndens, dicit illi: Dómine, dimítte illam et hoc anno, usque dum fódiam circa illam et mittam stércora: et si quidem fécerit fructum: sin autem, in futúrum succídes eam. Erat autem docens in synagóga eórum sábbatis. Et ecce múlier, quæ habébat spíritum infirmitátis annis decem et octo: et erat inclináta, nec omníno póterat sursum respícere. Quam cum vidéret Jesus, vocávit eam ad se, et ait illi: Múlier, dimíssa es ab infirmitáte tua. Et impósuit illi manus, et conféstim erécta est, et glorificábat Deum. Respóndens autem archisynagógus, indígnans quia sábbato curásset Jesus, dicébat turbæ: Sex dies sunt, in quibus opórtet operári: in his ergo veníte, et curámini, et non in die sábbati. Respóndens autem ad illum Dóminus, dixit: Hypócritæ, unusquísque vestrum sábbato non solvit bovem suum aut ásinum a præsépio, et ducit adaquáre? Hanc autem fíliam Abrahæ, quam alligávit sátanas, ecce decem et octo annis, non opórtuit solvi a vínculo isto die sábbati? Et cum hæc díceret, erubescébant omnes adversárii ejus: et omnis pópulus gaudébat in univérsis, quæ glorióse fiébant ab eo.
Offertorium
Ps 87:2-3
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.
Secreta
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut oculis tuæ majestátis munus oblátum et grátiam nobis devotiónis obtíneat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Levit 23:41; 23:43
Mense séptimo festa celebrábitis, cum in tabernáculis habitáre fécerim fílios Israël, cum edúcerem eos de terra Ægýpti, ego Dóminus, Deus vester.
Postcommunio
Perfíciant in nobis, Dómine, quǽsumus, tua sacraménta quod cóntinent: ut, quæ nunc spécie gérimus, rerum veritáte capiámus.
Per Dominum…
Dominica XXIV Post Pentecosten
Introitus
Jer 29:11; 29:12; 29:14
Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.
Ps 84:2
Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob.
Glória Patri…
Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis.
Oratio
Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes: ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes; pietátis tuæ remédia majóra percípiant.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
Col 1:9-14
Fratres: Non cessámus pro vobis orántes et postulántes, ut impleámini agnitióne voluntátis Dei, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli: ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in scientia Dei: in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus in omni patiéntia, et longanimitáte cum gáudio, grátias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum.
Graduale
Ps 43:8-9
Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti.
℣. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in sǽcula. Allelúja, allelúja.
Ps 129:1-2
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 24:15-35
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vidéritis abominatiónem desolatiónis, quæ dicta est a Daniéle Prophéta, stantem in loco sancto: qui legit, intélligat: tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant ad montes: et qui in tecto, non descéndat tóllere áliquid de domo sua: et qui in agro, non revertátur tóllere túnicam suam. Væ autem prægnántibus et nutriéntibus in illis diébus. Oráte autem, ut non fiat fuga vestra in híeme vel sábbato. Erit enim tunc tribulátio magna, qualis non fuit ab inítio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviáti fuíssent dies illi, non fíeret salva omnis caro: sed propter eléctos breviabúntur dies illi. Tunc si quis vobis díxerit: Ecce, hic est Christus, aut illic: nolíte crédere. Surgent enim pseudochrísti et pseudoprophétæ, et dabunt signa magna et prodígia, ita ut in errórem inducántur - si fíeri potest - étiam elécti. Ecce, prædíxi vobis. Si ergo díxerint vobis: Ecce, in desérto est, nolíte exíre: ecce, in penetrálibus, nolíte crédere. Sicut enim fulgur exit ab Oriénte et paret usque in Occidéntem: ita erit et advéntus Fílii hóminis. Ubicúmque fúerit corpus, illic congregabúntur et áquilæ. Statim autem post tribulatiónem diérum illórum sol obscurábitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtútes cœlórum commovebúntur: et tunc parébit signum Fílii hóminis in cœlo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus cæli cum virtúte multa et majestáte. Et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna: et congregábunt eléctos ejus a quátuor ventis, a summis cœlórum usque ad términos eórum. Ab árbore autem fici díscite parábolam: Cum jam ramus ejus tener fúerit et fólia nata, scitis, quia prope est æstas: ita et vos cum vidéritis hæc ómnia, scitóte, quia prope est in jánuis. Amen, dico vobis, quia non præteríbit generátio hæc, donec ómnia hæc fiant. Cœlum et terra transíbunt, verba autem mea non præteríbunt.
Offertorium
Ps 129:1-2
De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.
Secreta
Propítius esto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et, pópuli tui oblatiónibus precibúsque suscéptis, ómnium nostrum ad te corda convérte; ut, a terrenis cupiditátibus liberáti, ad cœléstia desidéria transeámus.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Marc 11:24
Amen, dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite, quia accipiétis, et fiet vobis.
Postcommunio
Concéde nobis, quǽsumus, Dómine: ut per hæc sacraménta quæ súmpsimus, quidquid in nostra mente vitiósum est, ipsorum medicatiónis dono curétur.
Per Dominum…
Proprium sanctorum
In festo Domino nostro Jesu Christi Regis
Introitus
Apoc 5:12; 1:6
Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum.
Ps 71:1
Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis.
Glória Patri…
Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, ejus suavissímo subdántur império:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.
Col 1:12-20
Fratres: Grátias ágimus Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum: qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúra: quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cœlis et in terra, visibília et invisibília, sive Throni, sive Dominatiónes, sive Principátus, sive Potestátes: ómnia per ipsum, et in ipso creáta sunt: et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens; quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre; et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cœlis sunt, in Christo Jesu Dómino nostro.
Graduale
Ps 71:8; 78:11
Dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
℣. Et adorábunt eum omnes reges terræ: omnes gentes sérvient ei. Allelúja, allelúja.
Dan 7:14.
Potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Dan 7:14

Apoc 19:16
Habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum, et Dóminus dominántium. Allelúja.
Graduale
Ps 88:27-28; 88:30
Ipse invocábit me; Pater meus es tu: Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
℣. Et ego primogénitum ponam illum: excélsum præ régibus terræ.
℣. Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus: et thronum ejus sicut dies cœli.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 18:33-37
In illo témpore: Dixit Pilátus ad Jesum: Tu es Rex Judæórum? Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? Respóndit Pilátus: Numquid ego Judǽus sum? Gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti? Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo Rex es tu? Respóndit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam.
Offertorium
Ps 2:8.
Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.
Secreta
Hóstiam tibi, Dómine, humánæ reconciliatiónis offérimus: præsta, quǽsumus; ut, quem sacrifíciis præséntibus immolámus, ipse cunctis géntibus unitátis et pacis dona concédat, Jesus Christus Fílius tuus, Dóminus noster:
Qui tecum…
Prefatio
de D.N. Jesu Christi Rege
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui unigénitum Fílium tuum, Dóminum nostrum Jesum Christum, Sacerdótem ætérnum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti: ut, seípsum in ara crucis hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens, redemptiónis humánæ sacraménta perágeret: et suo subjéctis império ómnibus creatúris, ætérnum et universále regnum, imménsæ tuæ tráderet Majestáti. Regnum veritátis et vitæ: regnum sanctitátis et grátiæ: regnum justítiæ, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 28:10; 28:11
Sedébit Dóminus Rex in ætérnum: Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Postcommunio
Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, qui sub Christi Regis vexíllis militáre gloriámur, cum ipso, in cœlésti sede, júgiter regnáre possímus:
Qui tecum…
Die Octavæ Nativitatis Domini
Introitus
Isa 9:6
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus.
Ps 97:1
Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.
Glória Patri…
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus.
Oratio
Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno generi præmia præstitísti: tríbue, quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Epístolæ beati Pauli Apóstoli ad Titum
Tit 2:11-15
Caríssime: Appáruit grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homínibus, erúdiens nos, ut, abnegántes impietátem et sæculária desidéria, sóbrie et juste et pie vivámus in hoc sǽculo, exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei et Salvatóris nostri Jesu Christi: qui dedit semetípsum pro nobis: ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. Hæc lóquere et exhortáre: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 97:3; 97:2
Vidérunt omnes fines terræ salutare Dei nostri: jubiláte Deo, omnis terra.
℣. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspéctum géntium revelávit justitiam suam.
Allelúja, allelúja.
Heb 1:1-2
Multifárie olim Deus loquens pátribus in Prophétis, novíssime diébus istis locútus est nobis in Fílio. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 2:21
In illo témpore: Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur Puer: vocátum est nomen ejus Jesus, quod vocátum est ab Angelo, priúsquam in útero conciperétur.
Offertorium
Ps 88:12; 88:15
Tui sunt cœli et tua est terra: orbem terrárum et plenitúdinem ejus tu fundásti: justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Ps 97:3
Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genetríce María, cœléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per eúndem…
In Epiphania Domini
Introitus
Malach 3:1; 1 Par 29:12
Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus et potéstas et impérium.
Ps 71:1
Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis.
Glória Patri…
Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus et potéstas et impérium.
Oratio
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti: concéde propítius; ut, qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 60:1-6
Surge, illumináre, Jerúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce, ténebræ opérient terram et calígo pópulos: super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Tunc vidébis et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium vénerit tibi. Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
Graduale
Isa 60:6; 60:1
Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
℣. Surge et illumináre, Jerúsalem: quia glória Dómini super te orta est. Allelúja, allelúja
Matt 2:2.
Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 2:1-12
Cum natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce, Magi ab Oriénte venerunt Jerosólymam, dicéntes: Ubi est, qui natus est rex Judæórum? Vidimus enim stellam ejus in Oriénte, et vénimus adoráre eum. Audiens autem Heródes rex, turbatus est, et omnis Jerosólyma cum illo. Et cóngregans omnes principes sacerdotum et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis, ubi Christus nasceretur. At illi dixérunt ei: In Béthlehem Judæ: sic enim scriptum est per Prophétam: Et tu, Béthlehem terra Juda, nequáquam mínima es in princípibus Juda; ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Israël. Tunc Heródes, clam vocátis Magis, diligénter dídicit ab eis tempus stellæ, quæ appáruit eis: et mittens illos in Béthlehem, dixit: Ite, et interrogáte diligénter de púero: et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum. Qui cum audíssent regem, abiérunt. Et ecce, stella, quam víderant in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens staret supra, ubi erat Puer. Vidéntes autem stellam, gavísi sunt gáudio magno valde. Et intrántes domum, invenérunt Púerum cum María Matre ejus, (hic genuflectitur) et procidéntes adoravérunt eum. Et, apértis thesáuris suis, obtulérunt ei múnera, aurum, thus et myrrham. Et respónso accépto in somnis, ne redírent ad Heródem, per aliam viam revérsi sunt in regiónem suam.
Offertorium
Ps 71:10-11
Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: reges Arabum et Saba dona addúcent: et adorábunt eum omnes reges terræ, omnes gentes sérvient ei.
Secreta
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítius intuere: quibus non jam aurum, thus et myrrha profertur; sed quod eisdem munéribus declarátur, immolátur et súmitur, Jesus Christus, fílius tuus, Dóminus noster:
Qui tecum…
Prefatio
de Epiphania Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia, cum Unigénitus tuus in substántia nostræ mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis suæ luce reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 2:2
Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ sollémni celebrámus officio, purificátæ mentis intellegéntia consequámur.
Per Dominum…
S. Telesphori Papæ et Mart.
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
In Commemoratione Baptismatis Domini Nostri Jesu Christi
Introitus
Malach 3:1; 1 Par 29:12
Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus et potéstas et impérium.
Ps 71:1
Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis.
Glória Patri…
Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus et potéstas et impérium.
Oratio
Deus, cujus Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit: præsta, quǽsumus; ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 60:1-6
Surge, illumináre, Jerúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce, ténebræ opérient terram et calígo pópulos: super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Tunc vidébis et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium vénerit tibi. Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
Graduale
Isa 60:6; 60:1
Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
℣. Surge et illumináre, Jerúsalem: quia glória Dómini super te orta est. Allelúja, allelúja
Matt 2:2.
Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 1:29-34
In illo témpore: Vidit Joánnes Jesum veniéntem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccátum mundi. Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. Et ego nesciébam eum, sed ut manifestétur in Israël, proptérea veni ego in aqua baptízans. Et testimónium perhíbuit Joánnes, dicens: Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de coelo, et mansit super eum. Et ego nesciébam eum: sed qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est, qui baptízat in Spíritu Sancto. Et ego vidi: et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.
Offertorium
Ps 71:10-11
Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: reges Arabum et Saba dona addúcent: et adorábunt eum omnes reges terræ, omnes gentes sérvient ei.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, pro nati Fílii tui apparitióne deférimus, supplíciter exorántes: ut, sicut ipse nostrórum auctor est múnerum, ita sit ipse miséricors et suscéptor, Jesus Christus, Dóminus noster:
Qui tecum…
Prefatio
de Epiphania Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia, cum Unigénitus tuus in substántia nostræ mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis suæ luce reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 2:2
Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.
Postcommunio
Cœlésti lúmine, quǽsumus, Dómine, semper et ubíque nos præveni: ut mystérium, cujus nos partícipes esse voluísti, et puro cernámus intúitu, et digno percipiámus affectu.
Per Dominum…
S. Hyginus Papæ et Mart.
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
de Epiphania Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia, cum Unigénitus tuus in substántia nostræ mortalitátis appáruit, nova nos immortalitátis suæ luce reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Hilarii Episcopi Confessoris Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Hilárii minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Hilári Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Hilárius Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Felicis Mart.
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Concede, quǽsumus, omnípotens Deus: ut ad meliórem vitam Sanctórum tuórum exémpla nos próvocent; quátenus, quorum solémnia ágimus, étiam actus imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti Félicis Mártyris tui dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, beáti Félicis Mártyris tui, cujus sollémnia celebrámus, oratiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
S. Pauli Primi Eremitæ et Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos beáti Pauli Confessóris tui ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Philipp 3:7-12
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum defriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja.
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 11:25-30
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine coeli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Mauro Abbate
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Mauri Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Maurus Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Maurus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
S. Marcelli Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut beáti Marcélli Mártyris tui atque Pontíficis méritis adjuvémur, cujus passióne lætámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. S. Antonii Abbatis
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Antónii Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Antónii Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Antónii Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
S. Priscæ Virginis
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátæ Priscæ Vírginis et Mártyris tuæ natalítia cólimus; et ánnua sollemnitáte lætémur, et tantæ fídei proficiámus exémplo.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja.

Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti.
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Hæc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam Sanctórum tuórum natalítia recenséntes offérimus, et víncula nostræ pravitátis absólvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:161-162
Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóqui tua, quasi qui invénit spólia multa. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, cujus sollémnia celebrámus, ejus oratiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
S. Marii et Soc. Mart.
Introitus
Ps 67:4
Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei et delecténtur in lætítia.
Ps 67:2
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.
Glória Patri…
Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei et delecténtur in lætítia.
Oratio
Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum Sanctórum tuórum patrocínio supplicántem: ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére; et ætérnæ reperíre subsídium.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Sap 3:1; 3:2; 3:3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt: et non tanget illos torméntum malítiæ.
℣. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Allelúja, allelúja.
Ps 67:36
Mirábilis Deus noster in Sanctis suis. Allelúja.
Graduale
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flébant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 24:3-13
In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis sǽculi? ¶ Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis prælia et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ et fames et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos: et éritis odio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et odio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Offertorium
Ps 128:7
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Secreta
Preces, Dómine, tuórum réspice oblationésque fidélium: ut et tibi gratæ sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuæ propitiatiónis auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Sanctórum tuórum, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quæ temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus.
Per Dominum…
S. Canuto Regi Mart.
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Deus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam beátum Canútum regem martýrii palma et gloriósis miráculis decoráre dignátus es: concéde propítius; ut, sicut ipse Domínicæ passiónis imitátor fuit, ita nos, per ejus vestígia gradiéntes, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
Ss. Fabiani et Sebastiani Martyrum
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beatórum Mártyrum tuórum Fabiáni et Sebastiáni intercéssio gloriósa nos prótegat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 11:33-39
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: alii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errantes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja.
Ps 144:10-11
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent. Allelúja.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Tractus
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flébant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beatórum Mártyrum tuórum Fabiáni et Sebastiáni dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 6:18; 6:19
Multitúdo languéntium, et qui vexabántur a spirítibus immúndis, veniébant ad eum: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Fabiáno et Sebastiáno, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Agnetis Virginis et Martyris
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis, ut fórtia quæque confúndas: concéde propítius; ut, qui beátæ Agnétis Vírginis et Mártyris tuæ sollémnia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Ps 44:5
Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Matt 25:4 25:6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. Allelúja.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et de ducet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe coronam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius súscipe: et, intercedénte beáta Agnéte Vírgine et Mártyre tua, víncula peccatórum nostrórum absólve.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
Ss. Vincentii et Anastasii Martyrum
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut, qui ex iniquitáte nostra reos nos esse cognóscimus, beatórum Mártyrum tuórum Vincéntii et Anastásii intercessióne liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 3:1-8
Justorum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt oculis insipiéntium mori: et æstimála est afflíctio exitus illórum: et quod a nobis est iter, extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illorum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja.
Eccl 44:14
Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Vincéntio et Anastásio, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Raymundi de Penafort Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Raymúndum pœniténtiæ sacraménti insígnem minístrum elegísti, et per maris undas mirabíliter traduxísti: concéde; ut ejus intercessióne dignos pœniténtiæ fructus fácere, et ad ætérnæ salútis portum perveníre valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Emerentiana Virg. et Mart.
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti.
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:161-162
Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóqui tua, quasi qui invénit spólia multa. (Allelúja.)
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta N. Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.
Per Dominum…
S. Timothei Episcopi et Martyris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Timothei Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
1 Tim 6:11-16
Caríssime: Sectáre justítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, in qua vocátus es, et conféssus bonam confessionem coram multis téstibus. Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Jesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto, bonam confessiónem: ut serves mandátum sine mácula, irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Jesu Christi, quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regum et Dóminus dominántium: qui solus habet immortalitátem, et lucem inhábitat inaccessíbilem: quem nullus hóminum vidit, sed nec vidére potest: cui honor et impérium sempitérnum. Amen.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 14:26-33
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti Timothei Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 88:36; 88:37-38
Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in coelo fidélis. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Timotheo Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
In Conversione S. Pauli Apostoli
Introitus
2 Tim 1:12
Scio, cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex.
Ps 138:1-2
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Scio, cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex.
Oratio
Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, qui ejus hódie Conversiónem cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Act 9:1-22
In diébus illis: Saulus adhuc spirans minárum et cædis in discípulos Dómini, accés sit ad príncipem sacerdótum, et pétiit ab eo epístolas in Damáscum ad synagógas: ut, si quos invenísset hujus viæ viros ac mulíeres, vinctos perdúceret in Jerúsalem. Et cum iter fáceret, cóntigit, ut appropinquáret Damásco: et súbito circumfúlsit eum lux de cœlo. Et cadens in terram, audívit vocem dicéntem sibi: Saule, Saule, quid me perséqueris? Qui dixit: Quis es, Dómine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu perséqueris: durum est tibi contra stímulum calcitráre. Et tremens ac stupens, dixit: Dómine, quid me vis fácere? Et Dóminus ad eum: Surge et ingrédere civitátem, et ibi dicétur tibi, quid te opórteat fácere. Viri autem illi, qui comitabántur cum eo, stabant stupefácti, audiéntes quidem vocem, néminem autem vidéntes. Surréxit autem Saulus de terra, apertísque óculis nihil vidébat. Ad manus autem illum trahéntes, introduxérunt Damáscum. Et erat ibi tribus diébus non videns, et non manducávit neque bibit. Erat autem quidam discípulus Damásci, nómine Ananías: et dixit ad illum in visu Dóminus: Ananía. At ille ait: Ecce ego, Dómine. Et Dóminus ad eum: Surge et vade in vicum, qui vocátur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nómine Tarsénsem: ecce enim orat. Et vidit virum, Ananíam nómine, intrœúntem et imponéntem sibi manus, ut visum recipiat. Respóndit autem Ananías: Dómine, audívi a multis de viro hoc, quanta mala fécerit sanctis tuis in Jerúsalem: et hic habet potestátem a princípibus sacerdótum alligándi omnes, qui ínvocant nomen tuum. Dixit autem ad eum Dóminus: Vade, quóniam vas electiónis est mihi iste, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israël. Ego enim osténdam illi, quanta opórteat eum pro nómine meo pati. Et ábiit Ananías et introívit in domum: et impónens ei manus, dixit: Saule frater, Dóminus misit me Jesus, qui appáruit tibi in via, qua veniébas, ut vídeas et impleáris Spíritu Sancto. Ei conféstim cecidérunt ab óculis ejus tamquam squamæ, et visum recépit: et surgens baptizátus est. Et cum accepísset cibum, confortátus est. Fuit autem cum discípulis, qui erant Damásci, per dies áliquot. Et contínuo in synagógis prædicábat Jesum, quóniam hic est Fílius Dei. Stupébant autem omnes, qui audiébant, et dicébant: Nonne hic est, qui expugnábat in Jerúsalem eos, qui invocábant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos dúcere ad príncipes sacerdótum? Saulus autem multo magis convalescébat, et confundébat Judæos, qui habitábant Damásci, affírmans, quóniam hic est Christus.
Graduale
Gal 2:8; 2:9
Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est ei mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.
℣. Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet.
Allelúja, allelúja.
℣. Magnus sanctus Paulus, vas electiónis, vere digne est glorificándus, qui et méruit thronum duodécimum possídere. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta
Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut nobis ejus non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernári.
Per Dominum…
S. Petri Ap.
Oratio
Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur:
Qui vivis…
Secreta
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Postcommunio
Lætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem.
Per Dominum…
S. Polycarpi Episcopi et Martyris
Introitus
Dan 3:84; 3:87
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Dan 3:57
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri…
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Oratio
Deus, qui nos beáti Polycárpi Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli
1 Joann 3:10-16
Caríssimi: Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum: quóniam hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum. Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera ejus malígna erant: fratris autem ejus justa. Nolíte mirári fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
Graduale
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum.
℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Allelúja, allelúja.
℣. Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:26-32
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Joannis Chrysostomi Episcopi Confessoris Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Ecclésiam tuam, quǽsumus, Dómine, grátia cœléstis amplíficet: quam beáti Joánnis Chrysóstomi Confessóris tui atque Pontíficis illustráre voluísti gloriósis méritis et doctrínis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja.
Jac 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Joánnis Chrysóstomi Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Joánnes Chrysóstomus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Petri Nolasci Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui in tuæ caritátis exémplum ad fidélium redemptiónem sanctum Petrum Ecclésiam tuam nova prole fœcundáre divínitus docuísti: ipsíus nobis intercessióne concéde; a peccáti servitúte solútis, in cœlésti pátria perpétua libertáte gaudére:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Agnetis
Introitus
Ps 44:13; 44:15-16
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos ánnua beátæ Agnetis Vírginis et Martyris tuæ sollemnitáte lætíficas: da, quǽsumus; ut, quam venerámur officio, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.

Ps 44:11-12
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Ps 44:13; 44:10
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Ps 44:15-16
℣. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Super has, quǽsumus, Dómine, hóstias benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nobis cleménter operétur, et de Mártyrum nos sollemnitáte lætíficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 13:45-46
Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, celebritátis ánnuæ votiva sacraménta: præsta, quǽsumus; ut et temporális vitæ nobis remédia prǽbeant et ætérnæ.
Per Dominum…
S. Francisci Salesii Episcopi Confessoris Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui ad animárum salútem beátum Francíscum Confessórem tuum atque Pontíficem ómnibus ómnia factum esse voluísti: concéde propítius; ut caritátis tuæ dulcédine perfúsi, ejus dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, ætérna gáudia consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Francísci Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Francíscus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Martinæ Virginis et Martyris
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti.
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:78; 118:80
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar. (Allelúja.)
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta N. Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.
Per Dominum…
S. Joannis Bosco Confessoris
Introitus
3 Reg 4:29
Dedit illi Deus sapiéntiam, et prudéntiam multam nimis, et latitúdinem cordis, quasi arénam quæ est in líttore maris.
Ps 112:1.
Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini.
Glória Patri…
Dedit illi Deus sapiéntiam, et prudéntiam multam nimis, et latitúdinem cordis, quasi arénam quæ est in líttore maris.
Oratio
Deus, qui sanctum Joánnem Confessórem tuum adolescentium patrem et magístrum excitásti, ac per eum, auxiliatríce Vírgine María, novas in Ecclésia tua famílias floréscere voluísti: concéde, quǽsumus; ut eódem caritátis igne succénsi, ánimas quærere, tibíque soli servíre valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Philipp 4:4-9
Fratres: Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis; sed in omni oratióne et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intelligéntias vestras, in Christo Jesu. De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque púdica, quæcúmque justa, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplínæ, hæc cogitáte. Quæ et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobíscum.
Graduale
Ps 36:3-5
Spera in Dómino, et fac bonitátem, et inhábita terram, et pascéris in divítiis ejus.
℣. Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui; revéla Dómino viam tuam et spera in eo, et ipse fáciet. Allelúja, allelúja
Ps 73:21
Pauper et inops laudábunt nomen tuum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 73:21
Pauper et inops laudábunt nomen tuum. Allelúja.
Ps 35:9
Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. Allelúja.
Graduale
Ps 60:4-6
Factus es spes mea, Dómine: turris fortitúdinis a fácie inimíci.
℣. Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: prótegar in velaménto alárum tuárum.
℣. Quóniam tu, Deus, exaudísti oratiónem meam: dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 18:1-5
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum dicéntes: Quis, putas, major est in regno cælórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fueritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.
Offertorium
Ps 33:12
Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.
Secreta
Súscipe, Dómine, oblatiónem mundam salutáris Hóstiæ, et præsta: ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, in glóriæ tuæ laudem vívere mereámur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Rom 4:18
Contra spem in spem crédidit, ut fíeret pater multárum géntium, secúndum quod dictum est ei.
Postcommunio
Córporis et Sánguinis tui, Dómine, mystério satiátis, concéde, quǽsumus; ut, intercedénte sancto Joánne Confessóre tuo, in gratiárum semper actióne maneámus:
Qui vivis…
S. Ignatii Episcopi et Martyris
Introitus
Gal 6:14.
Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Oratio
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 8:35-39
Fratres: Quis nos separábit a caritáte Christi: tribulátio, an angustia, an fames, an núditas, an perículum, an persecútio, an gládius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis. Sed in his ómnibus superámus propter eum, qui diléxit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra alia poterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Eccli 44:16.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20.
℣. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja
Gal 2:19-20.
℣. Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Gal 2:19-20.
Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja.
Ps 20:4.
Posuísti, Domine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Graduale
Eccli 44:16.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20.
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Ps 20:3-4.
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quoniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcedinis.
℣. Posuísti in cápite ejus coronam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 12:24-26
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honore coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Fruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Ignátio Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
In Purificatione Beatæ Mariæ Virginis
De Benedictione Candelarum
Si candelarum benedictio et processio, ob defectum ministrorum sacrorum, forma solemni fieri nequeat, licet formam simplicem adhibere, etiam absque cantu, dummodo tres saltem ministrantes celebranti inserviant.
Celebrans indutus pluviali albo, vel sine Casula, cum ministris similiter indutis, procedit ad benedicendum Candelas, in medio ante Altare vel ad latus Epistolæ positas, et ipse ibidem stans versus ad Altare, dicit manibus junctis in tono feriali:
℣. Dóminus vobíscum.
℟. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Domine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui ómnia ex níhilo creásti, et jussu tuo per ópera apum hunc liquorem ad perfectionem cérei veníre fecísti: et qui hodiérna die petitiónem justi Simeónis implésti: te humíliter deprecámur; ut has candélas ad usus hóminum et sanitátem córporum et animárum, sive in terra sive in aquis, per invocatiónem tui sanctíssimi nóminis et per intercessiónem beátæ Maríæ semper Vírginis, cujus hódie festa devóte celebrántur, et per preces ómnium Sanctórum tuórum, bene ☩ dícere et sancti ☩ ficáre dignéris: et hujus plebis tuæ, quæ illas honorífice in mánibus desíderat portare teque cantando laudare, exáudias voces de cœlo sancto tuo et de sede majestátis tuæ: et propítius sis ómnibus clamántibus ad te, quos redemísti pretióso Sánguine Fílii tui: Qui tecum vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum ulnis sancti Simeónis in templo sancto tuo suscipiéndum præsentásti: tuam súpplices deprecámur cleméntiam; ut has candélas, quas nos fámuli tui, in tui nóminis magnificéntiam suscipiéntes, gestáre cúpimus luce accénsas, bene ☩ dícere et sancti ☩ ficáre atque lúmine supérnæ benedictiónis accéndere dignéris: quaténus eas tibi Dómino, Deo nostro, offeréndo digni, et sancto igne dulcíssimæ caritátis tuæ succénsi, in templo sancto glóriæ tuæ repræsentári mereámur. Per eundem Christum Dominum nostrum.
℟. Amen.
Orémus. Dómine Jesu Christe, lux vera, quæ illúminas omnem hóminem veniéntem in hunc mundum: effúnde bene ☩ dictiónem tuam super hos céreos, et sancti ☩ fica eos lúmine grátiæ tuæ, et concéde propítius; ut, sicut hæc luminária igne visíbili accénsa noctúrnas depéllunt ténebras; ita corda nostra invisíbili igne, id est, Sancti Spíritus splendóre illustráta, ómnium vitiórum cæcitáte cáreant: ut, purgáto mentis óculo, ea cérnere possímus, quæ tibi sunt plácita et nostræ salúti utília; quaténus post hujus sǽculi caliginósa discrímina ad lucem indeficiéntem perveníre mereámur. Per te, Christe Jesu, Salvátor mundi, qui in Trinitáte perfécta vivis et regnas Deus, in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Orémus. Omnípotens sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum puríssimum ólei liquórem ad luminária ante conspéctum tuum júgiter concinnánda præparári jussísti: bene ☩ dictiónis tuæ grátiam super hos céreos benígnus infúnde; quaténus sic adminístrent lumen extérius, ut, te donánte, lumen Spíritus tui nostris non desit méntibus intérius. Per Christum Dominum nostrum.
℟. Amen.
Orémus. Dómine Jesu Christe, qui hodiérna die, in nostræ carnis substántia inter hómines appárens, a paréntibus in templo es præsentátus: quem Símeon venerábilis senex, lúmine Spíritus tui irradiátus, agnóvit, suscépit et benedíxit: præsta propítius; ut, ejúsdem Spíritus Sancti grátia illumináti atque edócti, te veráciter agnoscámus et fidéliter diligámus: Qui cum Deo Patre in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti vivis et regnas Deus in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Finitis Orationibus, celebrans ponit incensum in thuríbulum: deinde ter aspergit candelas aqua benedícta, dicendo Antiphonam “Aspérges me”, sine cantu et sine Psalmo: et ter adolet incenso.
De Distributione Candelarum
Tum dignior ex Clero accedit ad Altare, et ab eo Celebrans accipit Candelam, non genuflectens nec osculans manum illius. Postea Celebrans stans in medio ante Altare versus ad populum, distríbuit Candelas, primum digniori, a quo ipse acceperat; deinde Diacono et Subdiacono paratis, et aliis Clericis singulatim per ordinem, ultimo laicis: omnibus genuflectentibus, Candelam et manum Celebrantis osculantibus, exceptis Prælatis, si adsint. Et cum inceperit distribuere Candelas, a Choro cantatur:
Antiphona Luc 2:32.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Luc 2:29-31.
Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace
Deinde repetitur tota Antiphona “Lumen ad revelatiónem géntium” quæ similiter repetitur post quemlibet Versum.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Quod parásti ante fáciem ómnium populorum.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Deinde Sacerdos dicit:
Orémus.
Exáudi, quǽsumus, Dómine, plebem tuam: et, quæ extrinsécus ánnua tríbuis devotióne venerári, intérius asséqui grátiæ tuæ luce concéde. Per Christum, Dóminum nostrum.
℟. Amen.
De Processione
Primo Celebrans ponit incensum in thuribulum: postea Diaconus vertens se ad populum, dicit:
℣. Procedámus in pace.
℟. In nómine Christi. Amen.
Præcedit thuriferarius cum thuribulo fumiganti: deinde Subdiaconus paratus, deferens Crucem, medius inter duos Acolythos cum candelabris accensis: sequitur Clerus per ordinem, ultimo Celebrans cum Diacono a sinistris, omnes cum Candelis accensis in manibus: et cantantur Antiphonæ sequentes:
Ant. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem Christum: ampléctere Maríam, quæ est cœléstis porta: ipsa enim portat Regem glóriæ novi lúminis: subsístit Virgo, addúcens mánibus Fílium ante lucíferum génitum: quem accípiens Símeon in ulnas suas, prædicávit pópulis, Dóminum eum esse vitæ et mortis et Salvatórem mundi.
Luc 2:26, 27 et 28-29.
Ant. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini: et cum indúcerent Púerum in templum, accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, in pace.
℣. Cum indúcerent púerum Jesum parentes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, ipse accépit eum in ulnas suas.
Et ingrediendo Ecclesiam, cantatur:
℣. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum, aut duos pullos columbárum: * Sicut scriptum est in lege Dómini.
℣. Postquam impléti sunt dies purgatiónis Maríæ, secúndum legem Moysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Sicut scriptum est in lege Dómini.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
℟. Sicut scriptum est in lege Dómini.
Finita Processione, celebrans et ministri accipiunt paramenta pro Missa. In Missa quæ benedictionem candelarum sequitur, omittuntur psalmus “Iudica me, Deus” cum sua antiphona, necnon confessio cum absolutione, versibus sequentibus atque orationibus “Aufer a nobis” et “Oramus te, Domine”. Sacerdos igitur cum ad altare accesserit, statim illud ascendit et osculatur in medio. Candelæ in manibus tenentur ad Evangelium et toto Canone.
Introitus
Ps 47:10-11.
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ: justítia plena est déxtera tua.
Ps 47:2.
Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Glória Patri…
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ: justítia plena est déxtera tua.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, majestátem tuam súpplices exorámus: ut, sicut unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus; ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Malachíæ Prophétæ
Malach 3:1-4
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mitto Angelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. Et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quæritis, et Angelus testaménti, quem vos vultis. Ecce, venit, dicit Dóminus exercítuum: et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullónum: et sedébit conflans et emúndans argéntum, et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum: et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia. Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem, sicut dies sǽculi et sicut anni antíqui: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 47:10-11; 47:9
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ.
℣. Sicut audívimus, ita et vídimus in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Allelúja, allelúja.
℣. Senex Púerum portábat: Puer autem senem regébat. Allelúja.
Graduale
Ps 47:10-11; 47:9
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ.
℣. Sicut audívimus, ita et vídimus in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Luc 2:29-32
Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
℣. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum.
℣. Quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
℣. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 2:22-32
In illo témpore: Postquam impleti sunt dies purgatiónis Maríæ, secúndum legem Moysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur. Et ut darent hóstiam, secúndum quod dictum est in lege Dómini, par túrturum aut duos pullos columbárum. Et ecce, homo erat in Jerúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste justus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël, et Spíritus Sanctus erat in eo. Et respónsum accéperat a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini. Et venit in spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Jesum parentes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo: et ipse accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace: Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum: Quod parásti ante fáciem ómnium populórum: Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Exáudi, Dómine, preces nostras: et, ut digna sint múnera, quæ óculis tuæ majestátis offérimus, subsídium nobis tuæ pietátis impénde.
Per Dominum…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Luc 2:26
Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti, intercedénte beáta María semper Vírgine, et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum.
Per Dominum…
S. Blasii Episcopi
Introitus
Dan 3:84; 3:87
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Dan 3:57
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri…
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Oratio
Deus, qui nos beáti Blásii Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 1:3-7
Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum.
℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Allelúja, allelúja.
℣. Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:24-27
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Blásio Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Blásio Mártyre tuo atque Pontífice, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
S. Andreæ Corsini Episcopi et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui in Ecclésia tua nova semper instáuras exémpla virtútum: da pópulo tuo beáti Andréæ Confessóris tui atque Pontíficis ita sequi vestígia; ut assequátur et prǽmia.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Andréa Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
S. Agathæ Virginis et Martyris
Introitus
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis et Martyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Agathæ Vírginis et Martyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Oratio
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ Agathæ Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
1 Cor 1:26-31
Fratres: Vidéte vocatiónem vestram: quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles: sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret: ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio: ut, quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.
Graduale
Ps 45:6 et 5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis impetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. Allelúja, allelúja.
Ps 118:46
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. Allelúja.
Graduale
Ps 45:6 et 5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis impetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Tractus
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes semina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:3-12
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi, tentántes eum et dicéntes: Si licet hómini dimíttere uxórem suam quacúmque ex causa? Qui respóndens, ait eis: Non legístis, quia, qui fecit hóminem ab inítio, másculum et féminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimíttet homo patrem, et matrem, et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjúnxit, homo non séparet. Dicunt illi: Quid ergo Móyses mandávit dare libéllum repúdii, et dimíttere? Ait illis: Quóniam Móyses ad durítiam cordis vestri permísit vobis dimíttere uxóres vestras: ab inítio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia, quicúmque dimíserit uxórem suam, nisi ob fornicatiónem, et áliam dúxerit, mœchátur: et qui dimíssam dúxerit, mœchátur. Dicunt ei discípuli ejus: Si ita est causa hóminis cum uxóre, non expédit núbere. Qui dixit illis: Non omnes cápiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunúchi, qui de matris útero sic nati sunt; et sunt eunúchi, qui facti sunt ab homínibus; et sunt eunúchi, qui seípsos castravérunt propter regnum cœlórum. Qui potest cápere, cápiat.
Offertorium
Ps 44:15.
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ Agathæ Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Qui me dignátus est ab omni plaga curáre et mamíllam meam meo péctori restitúere, ipsum ínvoco Deum vivum.
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Agatha Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.
Per Dominum…
S. Titi Episc. et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Titum Confessórem tuum atque Pontíficem apostólicis virtútibus decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut, juste et pie vivéntes in hoc sǽculo, ad cœléstem pátriam perveníre mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Tito Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
S. Dorotheæ Virg. et Mart.
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Dorothéa Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:13-17
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beátæ Dorótheæ Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:121; 118:122; 118:128
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (Allelúja.)
Postcommunio
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Dorótheæ Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus.
Per Dominum…
S. Romualdi Abbatis
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Romuáldi Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Romualdi Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Romualdi Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
S. Joannis de Matha Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui per sanctum Joánnem órdinem sanctíssimæ Trinitátis ad rediméndum de potestáte Saracenórum captívos cǽlitus institúere dignátus es: præsta quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, a captivitáte córporis et ánimæ, te adjuvánte, liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Cyrilli Episc. Alexandrini Confessoris Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Cyríllum Confessórem tuum atque Pontíficem divínæ maternitátis beatíssimæ Vírginis Maríæ assertórem invíctum effecísti: concéde, ipso intercedénte; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, matérna eíusdem protectióne salvémur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Múnera nostra, omnípotens Deus, benígnus réspice: et, intercedénte beáto Cyríllo, præsta; ut unigénitum tuum Jesum Christum, Dóminum nostrum in tua tecum glória coætérnum, in córdibus nostris digne suscípere mereámur:
Qui tecum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Divínis, Dómine, refécti mystériis, te súpplices deprecámur: ut, exémplis et méritis beáti Cyrílli Pontíficis adjúti, sanctíssimæ Genetríci Unigéniti tui digne famulári valeámus:
Qui tecum…
S. Appolloniæ Virginis et Martyris
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ Appollóniæ Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ Appollóniæ Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:78; 118:80
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar. (Allelúja.)
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Appollóniæ Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.
Per Dominum…
S. Scholasticæ Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui ánimam beátæ Vírginis tuæ Scholásticæ ad ostendéndam innocéntiæ viam in colúmbæ spécie cœlum penetráre fecísti: da nobis ejus méritis et précibus ita innocénter vívere; ut ad ætérna mereámur gáudia perveníre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus
Ps 44:11-12
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Ps 44:13; 44:10
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Ps 44:15-16
℣. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
In Apparitione Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Apoc 21:2
Vidi civitátem sanctam, Jerúsalem novam, descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo.
Ps 44,2.
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Vidi civitátem sanctam, Jerúsalem novam, descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo.
Oratio
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Filio tuo habitáculum præparásti: súpplices a te quǽsumus; ut, ejúsdem Vírginis Apparitiónem celebrántes, salútem mentis et córporis consequámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 11:19; 12:1, 10
Apértum est templum Dei in cœlo: et visa est arca testaménti ejus in templo ejus, et facta sunt fúlgura et voces et terræmótus et grando magna. Et signum magnum appáruit in cœlo: Múlier amícta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim. Et audívi vocem magnam in cœlo dicéntem: Nunc facta est salus et virtus, et regnum Dei nostri et potéstas Christi ejus.
Graduale
Cant 2:12
Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit, vox túrturis audíta est in terra nostra.
Cant 2:10 et 14
℣. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: colúmba mea in foramínibus petræ, in cavérna macériæ.
Allelúia, allelúia.
℣. Osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra. Allelúia.
Graduale
Cant 2:12
Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit, vox túrturis audíta est in terra nostra.
Cant 2:10 et 14
℣. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: colúmba mea in foramínibus petræ, in cavérna macériæ.
Tractus
Judith 15:10
Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.
Cant 4:7
℣. Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te.
℣. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima, quæ serpéntis caput virgíneo pede contrivísti.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:26-31
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum.
Offertorium
Luc 1:28
Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.
Secreta
Hóstia laudis, quam tibi, Dómine, per mérita gloriósæ et immaculátæ Vírginis offérimus, sit tibi in odórem suavitátis, et nobis optátam cónferat córporis et ánimæ sanitátem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in apparitióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 64:10
Visitásti terram et inebriásti eam, multiplicásti locupletáre eam.
Postcommunio
Quos cœlésti, Dómine, aliménto satiásti, súblevet dextera Genetrícis tuæ immaculátæ: ut ad ætérnam pátriam, ipsa adjuvánte, perveníre mereámur:
Qui vivis…
Ss. Septem Fundat. Ord. Servorum B. M. V.
Introitus
Sap 10:20-21
Justi decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt páriter: quóniam sapiéntia apéruit os mutum et linguas infántium fecit disértas.
Ps 8:2.
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri…
Justi decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt páriter: quóniam sapiéntia apéruit os mutum et linguas infántium fecit disértas.
Oratio
Dómine Jesu Christe, qui, ad recoléndam memóriam dolórum sanctíssimæ Genetrícis tuæ, per septem beátos Patres nova Servorum ejus família Ecclésiam tuam fœcundásti: concéde propítius; ita nos eórum consociári flétibus, ut perfruámur et gáudiis:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:1-15
Laudémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua. Multam glóriam fecit Dóminus magnificéntia sua a sǽculo. Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua præditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum, et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba. In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina scripturárum. Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes: pacificántes in dómibus suis. Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. Qui de illis nati sunt, reliquérunt nomen narrándi laudes eórum. Et sunt, quorum non est memória: periérunt, quasi qui non fúerint: et nati sunt, quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis. Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Graduale
Is 65:23
Elécti mei non laborábunt frustra, neque germinábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis.
Eccli 44:14
℣. Córpora ipsorum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Allelúja, allelúja.
Eccli 44:15
℣. Sapiéntiam ipsorum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja
Eccli 44:15.
Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Ps 36:28.
Non derelínquet Dóminus sanctos suos: in ætérnum conservabúntur. Allelúja.
Graduale
Is 65:23
Elécti mei non laborábunt frustra, neque germinábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis.
Eccli 44:14
℣. Córpora ipsorum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in exsultatióne metent.
℣. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Is 56:7.
Addúcam eos in montem sanctum meum, et lætificábo eos in domo oratiónis meæ: holocáusta eórum et víctimæ eórum placébunt mihi super altáre meum.
Secreta
Accipe, quǽsumus, Dómine, hóstias quas tibi offérimus: et præsta; ut, intercedéntibus Sanctis tuis, libera tibi mente serviámus, et perdoléntis Vírginis Genetrícis Fílii tui amóre inflammémur.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 15:16
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat.
Postcommunio
Cœléstibus refécti mystériis te, Dómine, deprecámur: ut, quorum festa percólimus imitántes exémpla; juxta Crucem Jesu cum María Matre ejus fidéliter astémus, et ejúsdem redemptiónis fructum percípere mereámur.
Per eúndem…
S. Valentini
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Valentíni Mártyris tui natalítia cólimus, a cunctis malis imminéntibus, ejus intercessióne, liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Graduale
Ps 111:1-2.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Tractus
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, múnera dignánter obláta: et, beáti Valentini Mártyris tui suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis cœléste mystérium: ut, cujus exséquimur actiónem, intercedénte beáto Valentíno Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
SS. Faustini et Jovitæ
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.

℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. ¶ Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, eórum, qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum sollémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
S. Simeonis Faustini Episcopi et Martyris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Simeónis Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac 1:12-18.
Caríssimi: Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo, cum tentátur, dicat, quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus et illéctus. Deinde Concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. Nolíte itaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium aliquod creatúræ ejus.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 14:26-33
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti Simeónis Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 88:36; 88:37-38
Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in coelo fidélis. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Simeóne Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
In Cathedra S. Petri Ap.
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 1:1-7
Petrus, Apóstolus Jesu Christi, eléctis ádvenis dispersiónis Ponti, Galátiæ, Cappadóciæ, Asiæ et Bithýniæ secúndum præsciéntiam Dei Patris, in sanctificatiónem Spíritus, in obœdiéntiam, et aspersiónem sánguinis Jesu Christi: grátia vobis et pax multiplicétur. Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptíbilem et incontaminátam et immarcescíbilem, conservátam in cœlis in vobis, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo. In quo exsultábitis, módicum nunc si opórtet contristári in váriis tentatiónibus: ut probátio vestræ fídei multo pretiósior auro (quod per ignem probatur) inveniátur in laudem et glóriam et honórem, in revelatióne Jesu Christi, Dómini nostri.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18

Ps 106:32; 106:31
Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.
Tractus
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam: et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum. (Allelúja.)
Secreta
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Lætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem.
Per Dominum…
S. Pauli
Oratio
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Secreta
Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Postcommunio
Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut nobis ejus non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernári.
Per Dominum…
S. Petri Damiani
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Concéde nos, quǽsumus, omnípotens Deus: beáti Petri Confessóris tui atque Pontíficis mónita et exémpla sectári; ut per terréstrium rerum contémptum ætérna gáudia consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Petri Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Petrus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Matthiæ Apostoli
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Déus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuórum collégio sociásti: tríbue, quǽsumus; ut, eius interventióne, tuæ circa nos pietátis sémper víscera sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Act 1, 15-26.
In diébus illis exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit - erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti -: Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram, quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum, qui comprehendérunt Jesum: qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus. Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est ager sánguinis. Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit, qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter. Opórtet ergo ex his viris, qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore, quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem, qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. Et statuérunt duos, Joseph qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. Et orántes dixérunt: Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde, quem elégeris ex his duóbus unum, accípere locum ministérii hujus et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas, ut abíret in locum suum. Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam, et annumerátus est cum úndecim Apóstolis.
Graduale
Ps 138:17-18
Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
℣. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.
Graduale
Ps 138:17-18
Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
℣. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.
Tractus
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 11:25-30
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine coeli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.
Offertorium
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, sancti Matthíæ Apóstoli tui prosequátur orátio: per quam nos expiári fácias et deféndi.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut per hæc sancta, quæ súmpsimus, interveniénte beáto Matthía Apóstolo tuo, véniam consequámur et pacem.
Per Dominum…
S. Gabrielis a Virgine Perdolente Confessoris
Introitus
Eccli 11:13.
Oculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus: et miráti sunt in illo multi et honoravérunt Deum. (Allelúja, allelúja)
Ps 72:1.
Quam bonus Israël Deus his, qui recto sunt corde!
Glória Patri…
Oculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus: et miráti sunt in illo multi et honoravérunt Deum. (Allelúja, allelúja)
Oratio
Deus, qui beátum Gabriélem dulcíssimæ Matris tuæ dolóres assídue recólere docuísti, ac per illam sanctitátis et miraculórum glória sublimásti: da nobis, ejus intercessióne et exémplo; ita Genetrícis tuæ consociári flétibus, ut matérna ejúsdem protectióne salvémur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Joannis Apóstoli
1 Joann 2, 14-17
Caríssimi: Scribo vobis, júvenes, quóniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicístis malígnum. Nolíte dilígere mundum neque ea, quæ in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo: quóniam omne, quod est in mundo, concupiscéntia carnis est, et concupiscéntia oculórum, et supérbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscéntia ejus. Qui autem facit voluntátem Dei, manet in ætérnum.
Graduale
Ps 30:20
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te!
℣. Perfecísti eis, qui sperant in te, in conspéctu filiórum hóminum. Allelúja, allelúja.
Ps 8:6-7
Minuísti eum, Dómine, paulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Allelúja.
Graduale
Alleluia, alleluia.
Ps 8:6-7.
Minuísti eum. Dómine, paulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Allelúja.
Eccli 11:24
℣. Benedíctio Dei in mercédem justi féstinat, et in hora velóci procéssus illíus fructíficat. Allelúja.
Graduale
Ps 30:20
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te!
℣. Perfecísti eis, qui sperant in te, in conspéctu filiórum hóminum.
Tractus
Ps 83:6-7, 11 et 13
Beátus vir, cujus est auxílium abs te: ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum, in loco, quem pósuit.
℣. Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
℣. Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 10:13-21
In illo témpore: Offerébant Jesu parvulos, ut tángeret illos. Discípuli autem comminabántur offeréntibus. Quos cum vidéret Jesus, indígne tulit et ait illis: Sinite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei. Amen, dico vobis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud. Et compléxans eos et impónens manus super illos, benedicébat eos. Et cum egréssus esset in viam, procúrrens quidam genu flexo ante eum, rogábat eum: Magíster bone, quid fáciam, ut vitam ætérnam percípiam? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Præcépta nosti: Ne adúlteris, Ne occídas, Ne furóris, Ne falsum testimónium díxeris, Ne fraudem féceris, Hónora patrem tuum et matrem. At ille respóndens, ait illi: Magíster, hæc ómnia observávi a juventúte mea. Jesus autem intúitus eum, diléxit eum et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes, vende et da paupéribus, et habébis thesáurum in cœlo: et veni, séquere me.
Offertorium
Ps 115:16-17
O Dómine, quia ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ: dirupísti víncula mea, tibi sacrificábo hóstiam laudis.
Secreta
Salutárem hóstiam in memóriam sancti Gabriélis tibi, Dómine, offeréntes, fac nos sacrifícium mortis tuæ rite recólere: ac, méritis perdoléntis Vírginis, ejúsdem sacrifícii fructum copióse percípere:
Qui vivis…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Apoc. 3:20
Ecce, sto ad óstium et pulso: si quis audiérit vocem meam, et aperúerit mihi jánuam, intrábo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.
Postcommunio
Quas tibi, Dómine, in festivitáte sancti Gabriélis Confessóris tui, pro collátis donis grátias ágimus: súscipe propítius per manus gloriósæ semper Vírginis Maríæ; ex qua carnem illam assumpsísti, cujus in hoc salutári convívio merúimus gustáre dulcédinem:
Qui vivis…
S. Casimiri Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui inter regáles delícias et mundi illécebras sanctum Casimírum virtúte constántiæ roborásti: quǽsumus; ut ejus intercessióne fidéles tui terréna despíciant, et ad cœléstia semper aspírent.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Lucii
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
Ss. Perpetuæ et Felicitatis Martyrum
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum Perpétuæ et Felicitátis palmas incessábili devotióne venerári: ut quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:13-17
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Tempore paschali omittitur graduale.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Inténde, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum Perpétuæ et Felicitátis festivitáte propósita: ut, sicut per hæc beáta mystéria illis glóriam contulísti; ita nobis indulgéntiam largiáris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:121; 118:122; 118:128
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (Allelúja.)
Postcommunio
Mýsticis, Dómine, repléti sumus votis et gáudiis: præsta, quǽsumus; ut intercessiónibus sanctárum Mártyrum tuárum Perpétuæ et Felicitátis, quæ temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur.
Per Dominum…
S. Thomæ de Aquino Confessoris Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Thomæ Confessóris tui mira eruditióne claríficas, et sancta operatióne fecúndas: da nobis, quǽsumus; et quæ dócuit, intelléctu conspícere, et quæ egit, imitatióne complére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 7:7-14
Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Thomæ Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Thomas Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Joannis de Deo Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Joánnem, tuo amóre succénsum, inter flammas innóxium incédere fecísti, et per eum Ecclésiam tuam nova prole fœcundásti: præsta, ipsíus suffragántibus méritis; ut igne caritátis tuæ vitia nostra curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:34-46
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo et in tota ánima tua et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet et prophétæ. Congregátis autem pharisǽis, interrogávit eos Jesus, dicens: Quid vobis vidétur de Christo? cujus fílius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Dómino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est? Et nemo poterat ei respóndere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Franciscæ Viduæ Romanæ
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátam Francíscam fámulam tuam, inter cétera grátiæ tuæ dona, familiári Angeli consuetúdine decorásti: concéde, quǽsumus; ut, intercessiónis ejus auxílio, Angelórum consórtium cónsequi mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et de ducet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe coronam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Ss. Quadraginta Martyrum
Introitus
Ps 33:18
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 11:33-39
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: alii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errantes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
℣. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Tractus
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et fiébant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta
Preces, Dómine, tuórum réspice oblationésque fidélium: ut et tibi gratæ sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuæ propitiatiónis auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 12:50
Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.
Postcommunio
Sanctórum tuórum, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quæ temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus.
Per Dominum…
S. Gregorii Papæ Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui ánimæ fámuli tui Gregórii ætérnæ beatitúdinis prǽmia contulísti: concéde propítius; ut, qui peccatórum nostrórum póndere prémimur, ejus apud te précibus sublevémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Ps 106:32; 106:31
Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum
Ps 39:10-11
Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
℣. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
℣. Non abscóndi misericórdiam tuam, et veritátem tuam a concílio multo.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Annue nobis, quǽsumus, Dómine: ut intercessióne beáti Gregórii hæc nobis prosit oblátio, quam immolándo totíus mundi tribuísti relaxári delícta.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, qui beátum Gregórium Pontíficem Sanctórum tuórum méritis coæquásti: concéde propítius; ut, qui commemoratiónis ejus festa percólimus, vitæ quoque imitémur exémpla.
Per Dominum…
S. Patricii Episcopi et Conf.
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui ad prædicándam géntibus glóriam tuam beátum Patrícium Confessórem atque Pontíficem míttere dignátus es: ejus méritis et intercessióne concéde; ut, quæ nobis agénda prǽcipis, te miseránte adimplére possímus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Patrício Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
S. Cyrilli Episcopi Hierosolymitani Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus, beáto Cyríllo Pontífice intercedénte: te solum verum Deum, et quem misísti Jesum Christum ita cognóscere; ut inter oves, quæ vocem ejus áudiunt, perpétuo connumerári mereámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 39:6-14
Justus cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intellegéntias replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:23-28.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam. Amen, dico vobis, non consummábitis civitátes Israël, donec véniat Fílius hóminis. Non est discípulus super magístrum nec servus super Dominum suum. Súfficit discípulo, ut sit sicut magíster ejus: et servo, sicut dóminus ejus. Si patremfamílias Beélzebub vocavérunt; quanto magis domésticos ejus? Ne ergo timuéritis eos. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere: sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Réspice, Dómine, immaculátam hóstiam, quam tibi offérimus: et præsta; ut, méritis beáti Pontíficis et Confessóris tui Cyrílli, eam mundo corde suscípere studeámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Sacraménta Córporis et Sánguinis tui, quæ súmpsimus, Dómine Jesu Christe: beáti Cyrílli Pontíficis précibus, mentes et corda nostra sanctíficent; ut divínæ consórtes natúræ éffici mereámur:
Qui vivis…
S. Joseph Sponsi B.M.V. Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Sanctíssimæ Genetrícis tuæ Sponsi, quǽsumus, Dómine, méritis adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Tractus
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 45:9.
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Osee 14. 6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 1:18-21
Cum esset desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Débitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genetrícis Fílii tui Jesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam festivitátem laudis tibi hóstias immolámus.
Per eúndem…
Prefatio
de S. Joseph
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beáti Joseph débitis magnificáre præcóniis, benedícere et prædicáre. Qui et vir justus, a te Deíparæ Vírgini Sponsus est datus: et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus: ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, paterna vice custodíret, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Matt 1:20
Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. (Allelúja.)
Postcommunio
Adésto nobis, quǽsumus, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi.
Per Dominum…
S. Benedicti Abbatis
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Benedicti Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Ps 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Benedicti Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Benedicti Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
S. Gabrielis Archangeli
Introitus
Ps 102:20
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 102:1.
Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Glória Patri…
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui inter céteros Angelos, ad annuntiándum incarnatiónis tuæ mystérium, Gabriélem Archángelum elegísti: concéde propítius; ut, qui festum (commemoratiónem) ejus celebrámus in terris, ipsíus patrocínium sentiámus in cœlis:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Daniélis Prophétæ
Dan 9:21-26
In diébus illis: Ecce, vir Gabriël, quem víderam in visióne a princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni. Et dócuit me et locútus est mihi dixítque: Dániel, nunc egréssus sum, ut docérem te et intellégeres. Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo: ego autem veni, ut indicárem tibi, quia vir desideriórum es: tu ergo animadvérte sermónem et intéllege visiónem. Septuagínta hebdómades abbreviátæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur justítia sempitérna, et impleátur vísio et prophetía, et ungátur Sanctus sanctórum. Scito ergo et animadvérte: Ab éxitu sermónis, ut íterum ædificétur Jerúsalem, usque ad Christum ducem, hebdómades septem et hebdómades sexagínta duæ erunt: et rursum ædificábitur platéa et muri in angústia témporum. Et post hebdómades sexagínta duas occidétur Christus: et non erit ejus pópulus, qui eum negatúrus est. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus cum duce ventúro: et finis ejus vástitas, et post finem belli statúta desolátio.
Graduale
Ps 102:20 et 1
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus.
℣. Bénedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus.
Allelúja, allelúja.
Ps 102:21.
Benedicite Dómino, omnes virtútes ejus: ministri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 103:4.
Qui facit Angelos suos spíritus: et minístros suos flammam ignis.
Luc 1:28.
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
Graduale
Ps 102:20 et 1
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus.
℣. Benedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus.
Tractus
Luc 1:28, 42, 31 et 35
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum.
℣. Benedícta tu in muliéribus: et benedíctus fructus ventris tui.
℣. Ecce, concípies et páries Fílium, et vocábis nomen ejus Emmánuel.
℣. Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi.
℣. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:26-38
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Offertorium
Apoc 8:3 et 4
Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei. (Allelúja.)
Secreta
Accéptum fiat in conspéctu tuo, Dómine, nostræ servitútis munus, et beáti Archángeli Gabriélis orátio: ut, qui a nobis venerátur in terris, sit apud te pro nobis advocátus in cœlis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Dan 3:58
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula. (Allelúja.)
Postcommunio
Córporis tui et Sánguinis sumptis mystériis, tuam, Dómine, Deus noster, deprecámur cleméntiam: ut, sicut, Gabriéle nuntiánte, incarnatiónem tuam cognóvimus; ita, ipso adjuvante, incarnationis ejúsdem benefícia consequámur:
Qui vivis…
In Annuntiatione Beate Mariæ Virgine
Introitus
Ps 44:13; 44:15-16
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur.
Per eúndem…
Lectio
Lectio Isaíæ Prophétæ
Is 7:10-15
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elígere bonum.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Luc 1:28.
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
Num 17, 8.
Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.
Graduale
Ps 44:3 et 5
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus
Ps 44:11 et 12
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Ps 44:13 et 10
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Adducéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 1:26-38
In illo tempore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitatem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Offertorium
Luc 1:28 1:42
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Secreta
In méntibus nostris, quǽsumus, Dómine, veræ fídei sacraménta confírma: ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur; per ejus salutíferæ resurrectiónis poténtiam, ad ætérnam mereámur perveníre lætítiam.
Per eúndem…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Annuntiatióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Is 7:14
Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Postcommunio
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus; per passiónem ejus et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúndem…
S. Joannis Damasceni Confessoris
Introitus
Ps 72:24
Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me.
Ps 72:1.
Quam bonus Israël Deus his, qui recto sunt corde!
Glória Patri…
Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui, ad cultum sacrárum imáginum asseréndum, beátum Joánnem cœlésti doctrína et admirábili spíritus fortitúdine imbuísti: concéde nobis ejus intercessióne et exémplo; ut, quorum cólimus imagines, virtútes imitémur et patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac 1:12-18.
Caríssimi: Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo, cum tentátur, dicat, quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus et illéctus. Deinde Concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. Nolíte itaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium aliquod creatúræ ejus.
Graduale
Deus, qui præcínxit me virtúte: et pósuit immaculátam viam meam.
℣. Qui docet manus meas ad prœ́lium: et posuísti, ut arcum æreum, bráchia mea.
Allelúja, allelúja.
℣. Dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: et déxtera tua suscépit me. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 25:26 et 28
Dóminus salvávit manum tuam tibi: quia prœ́lia Dómini tu prœliáris. Allelúja.
Ps 143:1
Benedíctus Dóminus, Deus meus, qui docet manus meas ad prœ́lium, et dígitos meos ad bellum. Allelúja.
Graduale
Ps 17:33 et 35
Deus, qui præcínxit me virtúte: et pósuit immaculátam viam meam.
℣. Qui docet manus meas ad prœ́lium: et posuísti, ut arcum æreum, bráchia mea.
Tractus
Ps 17:38, 39 et 50
Pérsequar inimícos meos, et comprehéndam illos.
℣. Confríngam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos.
℣. Proptérea confitébor in natiónibus, Dómine, et nómini tuo psalmum dicam.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:6-11
In illo témpore: Factum est et in álio sábbato, ut intráret Jesus in synagógam et docéret. Et erat ibi homo, et manus ejus déxtera erat árida. Observábant autem scribæ et pharisæi, si in sábbato curáret: ut invenírent, unde accusárent eum. Ipse vero sciébat cogitatiónes eórum. Et ait hómini, qui habébat manum áridam: Surge et sta in médium. Et surgens stetit. Ait autem ad illos Jesus: Intérrogo vos, si licet sábbatis benefácere, an male: ánimam salvam fácere, an pérdere? Et circumspéctis ómnibus dixit hómini: Exténde manum tuam. Et exténdit: et restitúta est manus ejus. Ipsi autem repléti sunt insipiéntia, et colloquebántur ad ínvicem, quidnam fácerent Jesu.
Offertorium
Job 14:7
Lignum habet spem: si præcísum fúerit, rursum viréscit, et rami ejus púllulant.
Secreta
Ut, quæ tibi, Dómine, offérimus, dona tuo sint digna conspéctu: beáti Joánnis et Sanctórum, quos ejus ópera expósitos in templis cólimus, pia suffragátio conspíret.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 36:17
Bráchia peccatórum conteréntur, confírmat autem justos Dóminus.
Postcommunio
Sumpta nos, quǽsumus, Dómine, dona cœléstibus armis tueántur: et beáti Joánnis patrocínia circúmdent Sanctórum unánimi suffrágio cumuláta; quorum imágines evícit in Ecclésia esse venerándas.
Per Dominum…
S. Joannis a Capistrano Confessoris
Introitus
Habac 3:18-19
Ego autem in Dómino gaudébo: et exsultábo in Deo, Jesu meo: Deus Dóminus fortitúdo mea.
Ps 80:2
Exsultáte Deo, adjutóri nostro, jubiláte Deo Jacob.
Glória Patri…
Ego autem in Dómino gaudébo: et exsultábo in Deo, Jesu meo: Deus Dóminus fortitúdo mea.
Oratio
Deus, qui per beátum Joánnem fidéles tuos in virtúte sanctíssimi nóminis Jesu de Crucis inimícis triumpháre fecísti: præsta, quǽsumus; ut, spirituálium hóstium, ejus intercessióne, superátis insídiis, corónam justítiæ a te accípere mereámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 21:24-25
Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
℣. Timeat eum omne semen Israël: quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis.
Allelúja, allelúja
Ps 58:17
Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: et exsultábo mane misericórdiam tuam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 58:17.
Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: et exsultábo mane misericórdiam tuam. Allelúja,
℣. Quia factus es suscéptor meus, et refúgium meum in die tribulatiónis meæ. Allelúja.
Graduale
Ps 21:24-25
Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
℣. Tímeat eum omne semen Israël: quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis.
Tractus
Ex 15:2 et 3
Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum.
℣. Dóminus quasi vir pugnátor, omnípotens nomen ejus.
Judith 16:3
Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 9:1-6
In illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos prædicáre regnum Dei et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.
Offertorium
Eccli 46:6
Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique, et audívit illum magnus et sanctus Deus.
Secreta
Sacrifícium, Dómine, quod immolámus, placátus inténde: ut, intercedénte beáto Joánne Confessóre tuo, ad conteréndas inimicórum insídias nos in tuæ protectiónis securitáte constítuat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 10:20
Decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt.
Postcommunio
Repléti alimónia cœlésti et spirituáli pópulo recreáti, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Joánne Confessóre tuo, nos ab hoste malígno deféndas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias.
Per Dominum…
S. Francisci de Paula Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, humílium celsitúdo, qui beátum Francíscum Confessórem Sanctórum tuórum glória sublimásti: tríbue, quǽsumus; ut, ejus méritis et imitatióne, promíssa humílibus præmia felíciter consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Philipp 3:7-12
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum defriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Hæc dona devótæ plebis, Dómine, quibus tua cumulámus altária, beáti Francísci méritis tibi grata nobísque salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumpta, Dómine, sacraménta cœléstia: beáto Francísco Confessóre tuo intercedénte, precámur; ut et temporális vitæ subsídia nobis cónferant et ætérnæ.
Per Dominum…
S. Isidori Episc. Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Isidóri minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Isidóri Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Isidórus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Vincentii Ferrerii Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Vincéntii Confessóris tui méritis et prædicatióne illustráre dignátus es: concéde nobis fámulis tuis; ut et ipsíus instruámur exémplis et ab ómnibus ejus patrocínio liberémur advérsis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Jas 1:12.

Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Leonis I. Papæ Confessoris et Ecclesise Doctoris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Leónem Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Ps 44:17-18.
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 106:32; 106:31
Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum
Ps 39:10-11
Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
℣. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
℣. Non abscóndi misericórdiam tuam, et veritátem tuam a concílio multo.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Hermenegildi Martyris
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Deus, qui beátum Hermenegíldum Mártyrem tuum cœlésti regno terrénum postpónere docuísti: da, quǽsumus, nobis; ejus exémplo cadúca despícere atque ætérna sectári.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6.
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 14:26-33
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
Per Dominum…
S. Justini Martyris
Introitus
Ps 118:85; 118:46;
Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes, sed non ut lex tua: ego autem loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. (Alleluia, alleluia.)
Ps 118:1;
Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes, sed non ut lex tua: ego autem loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar. (Alleluia, alleluia.)
Oratio
Deus, qui per stultítiam Crucis eminéntem Jesu Christi sciéntiam beátum Justínum Mártyrem mirabíliter docuísti: ejus nobis intercessióne concéde; ut, errórum circumventióne depúlsa, fídei firmitátem consequámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 1:18-25; 1:30
Fratres: Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo. Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor hujus sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam hujus mundi? Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: placuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. Quóniam et Judæi signa petunt, et Græci sapiéntiam quærunt: nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Judæis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam, ipsis autem vocátis Judæis, atque Græcis. Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam: quia, quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus: et, quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo et justítia ei sanctificátio et redémptio.
Graduale
1 Cor 3:19; 3:20
Sapiéntia hujus mundi stultítia est apud Deum, scriptum est enim: Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium, quóniam vanæ sunt.
1 Cor 1:19
Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudentiam prudéntium reprobábo.
Alleluja, alleluja.
Sapiéntia hujus mundi stultítia est apud Deum, scriptum est enim: Dóminus novit cogitatiónes sapiéntium, quóniam vanæ sunt, alleluia
Phil 3:8
Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei. Allelúja.
Graduale
Tractus
1 Cor 2:2; 2:7-8
Non judicávi me scire áliquid inter vos nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum.
℣. Lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit
Deus ante sǽcula in glóriam nostram.
℣. Quam nemo príncipum hujus sǽculi cognóvit. Si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 12:2-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelétur, neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occidunt corpus et post hæc non habent ámplius, quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occídent, habet potestátem míttere in gehénnam; ita dico vobis, hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli capitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
1 Cor 2:2;
Non enim judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum. (Alleluia.)
Secreta
Múnera nostra, Dómine Deus, benígnus súscipe: quorum mirábile mystérium sanctus Martyr Iustínus advérsum impiórum calúmnias strénue deféndit.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
2 Tim 4:8;
Repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die justus judex. (Alleluia)
Postcommunio
Cœlésti alimónia refécti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, beáti Justíni Mártyris tui mónitis, de accéptis donis semper in gratiárum actióne maneámus.
Per Dominum…
Ss. Tiburtii, Valeriani, et Maximi Martyrum
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Tibúrtii, Valeriáni et Máximi sollémnia cólimus; eórum étiam virtútes imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Sap 5:16-20
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.

℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Hæc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam sanctórum Mártyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absólvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum.
Per Dominum…
S. Aniceti Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Anselmi Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Ansélmum minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Ansélmi Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Ansélmus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
SS. Soteris et Caji Summorum Pontificum et Martyrum
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátos Sotérem et Caium et Sotérem et Caium Mártyres tuos atque Summos Pontífices perpétua protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Ps 44:17-18.
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 106:32; 106:31
Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum
Ps 39:10-11
Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
℣. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
℣. Non abscóndi misericórdiam tuam, et veritátem tuam a concílio multo.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Georgii Martyris
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Fidelis de Sigmaringa Martyris

Deus, qui beátum Fidélem, seráphico spíritus ardóre succénsum, in veræ fídei propagatióne martýrii palma et gloriósis miráculis decoráre dignátus es: ejus, quǽsumus, méritis et intercessióne, ita nos per grátiam tuam in fide et caritáte confírma; ut in servítio tuo fidéles usque ad mortem inveníri mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, poeniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Marci Evangelistæ
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui beátum Marcum Evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti: tríbue, quǽsumus; ejus nos semper et eruditióne profícere et oratióne deféndi.
Per Dominum…
Commemoratio Oratio
Pro rogationibus
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech 1:10-14
Similitúdo vultus quátuor animálium: fácies hóminis, et fácies leónis a dextris ipsórum quatuor: fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor. Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ pennæ singulórum jungebántur et duæ tegébant córpora eórum: et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium et quasi aspéctus lampadárum. Hæc erat visio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4.
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Beáti Marci Evangelístæ tui sollemnitáte tibi múnera deferéntes, quǽsumus, Dómine: ut, sicut illum prædicátio evangélica fecit gloriósum: ita nos ejus intercéssio et verbo et ópere tibi reddat accéptos.
Per Dominum…
Commemoratio Secreta
Pro rogationibus
Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Tríbuant nobis, quǽsumus, Dómine, contínuum tua sancta præsídium: quo, beáti Marci evangelístæ tui précibus, nos ab ómnibus semper tueántur advérsis.
Per Dominum…
Commemoratio Postcommunio
Pro rogationibus
Vota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus.
Per Dominum…
Pro rogationibus
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
SS. Cleti et Marcellini Summorum Pontificum et Martyrum
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Petri Canisii Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem beátum Petrum Confessórem tuum virtúte et doctrína roborásti: concéde propítius; ut ejus exémplis et mónitis errántes ad salútem resipíscant, et fidéles in veritátis confessióne persevérent.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum.
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti N. Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Pauli a Cruce Confessoris
Introitus
Gal 2:19-20
Christo confíxus sum Cruci: vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus: in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me, allelúja, alleluja.
Ps 40:2.
Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.
Glória Patri…
Christo confíxus sum Cruci: vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus: in fide vivo Filii Dei, qui diléxit me, et trádidit semetípsum pro me, allelúja, alleluja.
Oratio
Dómine Jesu Christe, qui, ad mystérium Crucis prædicándum, sanctum Paulum singulári caritáte donásti, et per eum novam in Ecclésia famíliam floréscere voluísti: ipsíus nobis intercessióne concéde; ut, passiónem tuam júgiter recoléntes in terris, ejúsdem fructum cónsequi mereámur in cœlis:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
1 Cor 1:17-25.
Fratres: Non misit me Christus baptizáre, sed evangelizáre: non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur Crux Christi. Verbum enim Crucis pereúntibus quidem stultítia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo. Ubi sápiens? ubi scriba? ubi conquisítor hujus sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam hujus mundi? Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum: plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. Quóniam et Judǽi signa petunt et Græci sapiéntiam quærunt: nos autem prædicámus Christum crucifíxum: Judǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam, ipsis autem vocátis Judǽis atque Græcis Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam: quia, quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus: et, quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.
Graduale
Allelúja, allelúja.
2 Cor 5:15
Pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est, et resurréxit. Allelúja.
Rom 8:17
Si fílii, et herédes: herédes quidem Dei, coherédes autem Christi: si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Allelúja.
Graduale
1 Pet 4:1
Christo ígitur passo in carne, et vos eádem cogitatióne armámini: quia, qui passus est in carne, désiit a peccátis.
2 Cor 4:10
Semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris.
Heb 12:2
Aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Jesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit Crucem, confusióne contémpta, atque in déxtera sedis Dei sedet.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ephes 5:2
Ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis, allelúja.
Secreta
Cœléstem nobis, Dómine, prǽbeant mystéria hæc passiónis et mortis tuæ fervórem: quo sanctus Paulus, ea offeréndo, corpus suum hóstiam vivéntem, sanctam tibíque placéntem exhíbuit:
Qui vivis…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
1 Pet 4:13
Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. Allelúja.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, divínum sacraméntum, imménsæ caritátis tuæ memoriále perpétuum: tríbue, quǽsumus; ut, sancti Pauli méritis et imitatióne, aquam de fóntibus tuis hauriámus in vitam ætérnam saliéntem, et tuam sacratíssimam passiónem córdibus nostris impréssam móribus et vita teneámus:
Qui vivis…
S. Petri Martyris
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Petri Mártyris tui fidem cóngrua devotióne sectémur; qui, pro ejúsdem fídei dilatatióne, martýrii palmam méruit obtinére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6.
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Preces, quas tibi, Dómine, offérimus, intercedénte beáto Petro Mártyre tuo, cleménter inténde: et propugnatóres fídei sub tua protectióne custódi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Fidéles tuos, Dómine, custódiant sacraménta, quæ súmpsimus: et, intercedénte beáto Petro Mártyre tuo, contra omnes advérsos tueántur incúrsus.
Per Dominum…
S. Catharina Senensis Virgine
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátæ Catharínæ Vírginis tuæ natalítia cólimus; et ánnua solemnitáte lætámur, et tantæ virtútis proficiámus exémplo.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus
Ps 44:11-12
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Ps 44:13; 44:10
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Ps 44:15-16
℣. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Joseph Opificis
Introitus
Sap. 10:17
Sapiéntia réddidit justis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili, et fuit illis in velaménto diéi et in luce stellárum per noctem, allelúja, allelúja.
Ps 126:1
Nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum labórant qui ædíficant eam.
Glória Patri…
Sapiéntia réddidit justis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili, et fuit illis in velaménto diéi et in luce stellárum per noctem, allelúja, allelúja.
Oratio
Rerum cónditor Deus, qui legem labóris humáno géneri statuísti: concéde propítius; ut, sancti Joseph exémplo et patrocínio, ópera perficiámus quæ præcipis, et præmia consequámur quæ promíttis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.
Col. 3:14-15, 17, 23-24
Fratres: Caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis, et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore, et grati estóte. Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero protéctor eórum semper. Allelúja.
℣. Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:54-58
In illo témpore: Véniens Jesus in pátriam suam, docébat eos in synagógis eórum, ita ut miraréntur et dícerent: Unde huic sapiéntia hæc et virtútes? Nonne hic est fabri fílius? Nonne mater ejus dícitur María, et fratres ejus Jacóbus et Joseph et Simon et Judas? Et soróres ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic ómnia ista? Et scandalizabántur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est prophéta sine honóre nisi in pátria sua et in domo sua. Et non fecit ibi virtútes multas propter incredulitátem illórum.
Offertorium
Ps 89:17
Bónitas Dómini Dei nostri sit super nos, et opus mánuum nostrárum secúnda nobis, et opus mánuum nostrárum secúnda, allelúja.
Secreta
Quas tibi, Dómine, de opéribus mánuum nostrárum offérimus hóstias, sancti Joseph interpósito suffrágio, pignus fácias nobis unitátis et pacis.
Per Dominum…
Prefatio
de S. Joseph
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Solemnitáte beáti Joseph débitis magnificáre præcóniis, benedícere et prædicáre. Qui et vir justus, a te Deíparæ Vírgini Sponsus est datus: et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus: ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, paterna vice custodíret, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Matt 13:54-55
Unde huic sapiéntia hæc et virtútes? Nonne hic est fabri fílius? Nonne mater ejus dícitur María? Allelúja.
Postcommunio
Hæc sancta quæ súmpsimus, Dómine, per intercessiónem beáti Joseph; et operatiónem nostram cómpleant, et prǽmia confírment.
Per Dominum…
S. Athanasii Confessoris Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5.
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum, allelúja, allelúja.
Ps 91:2.
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum, allelúja, allelúja.
Oratio
Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2 Cor 4:5-14.
Fratres: Non nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum, Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur: persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus: semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis. Habéntes autem eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum: et nos crédimus, propter quod et lóquimur: sciéntes, quóniam qui suscitávit Jesum, et nos cum Jesu suscitábit et constítuet vobíscum.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja
Jas 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 10:23-28
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam. Amen dico vobis, non consummábitis civitátes Israël, donec véniat Fílius hóminis. Non est discípulus super magistrum, nec servus super dóminum suum. Súfficit discípulo, ut sit sicut magister ejus: et servo, sicut dóminus ejus. Si patremfamílias Beélzebub vocavérunt: quanto magis domésticos ejus? Ne ergo timuéritis eos. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et, quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere: sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum, allelúja.
Secreta
Sancti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta, allelúja.
Postcommunio
Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur.
Per Dominum…
Ss. Alexandri et Sociorum Martyrum
Introitus
Ps 144:10-11
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja.
Ps. 144:1
Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri…
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum tuórum Alexándri, Evéntii, Theodúli atque Juvenális natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus, eórum intercessiónibus, liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Petr 1:3-7
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptíbilem et incontaminátam et immarcescíbilem, conservátam in cœlis in vobis, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo. In quo exsultábitis, módicum nunc si opórtet contristári in váriis tentatiónibus: ut probátio vestræ fídei multo pretiósior auro (quod per ignem probátur) inveniátur in laudem et glóriam et honórem, in revelatióne Jesu Christi, Dómini nostri.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Sir 39:19
Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja.
Ps 115:15
Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:5-11
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in ejus dilectióne. Hæc locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Secreta
Super has hóstias, quǽsumus, Dómine, benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nobis cleménter operátur, et de Sanctórum nos sollemnitáte lætíficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 32:1
Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis tuis Alexándro, Evéntio, Theodúlo et Juvenále, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Monicæ Viduæ
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, mæréntium consolátor et in te sperántium salus, qui beátæ Mónicæ pias lácrimas in conversióne fílii sui Augustíni misericórditer suscepísti: da nobis utriúsque intervéntu; peccáta nostra deploráre, et grátiæ tuæ indulgéntiam inveníre.
Per Dominum…
Lectio
De Parábolis Salomónis
Prov 31:10-17
10 Mulíerem fortem quis invéniet? procul et de últimis fínibus prétium ejus.
11 Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit.
12 Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ.
13 Quæsívit lanam et linum, et operáta est consília mánuum suárum.
14 Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum.
15 Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis.
16 Considerávit agrum, et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam.
17 Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 7:11-16
In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus et turba copiósa. Cum autem appropinquáret portæ civitátis, ecce, defúnctus efferebátur fílius únicus matris suæ: et hæc vídua erat, et turba civitátis multa cum illa. Quam cum vidísset Dóminus, misericórdia motus super eam, dixit illi: Noli flere. Et accéssit et tétigit lóculum. - Hi autem, qui portábant, stetérunt - Et ait: Adoléscens, tibi dico, surge. Et resédit, qui erat mórtuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. Accépit autem omnes timor: et magnificábant Deum, dicéntes: Quia Prophéta magnus surréxit in nobis: et quia Deus visitávit plebem suam.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Pii V Papæ Confessoris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui, ad conteréndos Ecclésiæ tuæ hostes et ad divínum cultum reparándum, beátum Pium Pontíficem Máximum elígere dignátus es: fac nos ipsíus deféndi præsídiis et ita tuis inhærére obséquiis; ut, ómnium hóstium superátis insídiis, perpétua pace lætémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Ps 44:17-18.
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Stanislai Episcopi et Martyris
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, pro cujus honóre gloriósus Póntifex Stanisláus gládiis impiórum occúbuit: præsta, quǽsumus; ut omnes, qui ejus implórant auxílium, petitiónis suæ salutárem consequántur efféctum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, poeniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Stanisláo Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Stanisláo Mártyre tuo atque Pontífice, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
S. Gregorii Nazianzeni Episcopi Confessoris Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Gregorii minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 39:6-14
Justus cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intellegéntias replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum.
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Gregóri Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Gregóri Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Antonii Episcopi Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Sancti Antoníni, Dómine, Confessóris tui atque Pontíficis méritis adjuvémur: ut, sicut te in illo mirábilem prædicámus, ita in nos misericórdem fuísse gloriémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Antoníno Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
Ss. Gordiano et Epimacho Martyribus
Introitus
Ps 144:10-11
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja.
Ps. 144:1
Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri…
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja.
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beatórum Mártyrum tuórum Gordiáni et Epímachi solémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 19:1-9.
In diébus illis: Post hæc ego Joánnes audívi quasi vocem turbárum multárum in cœlo, dicéntium: Allelúja: salus et glória et virtus Deo nostro est: quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quæ corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in sǽcula sæculórum. Et cecidérunt senióres vigínti quátuor et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen, Allelúja, tit vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro, omnes servi ejus; et, qui timétis eum, pusílli et magni. Et audívi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum, dicentium: Alleiúja: quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens. Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei: quia venérunt núptiæ Agni et uxor ejus præparávit se. Et datum est illi, ut coopériat se býssina splendénti et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt Sanctórum. Et dixit mihi: Scribe: Beáti, qui ad cœnam nuptiárum Agni vocáti sunt.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Sir 39:19
Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja.
Ps 115:15
Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:5-11
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in ejus dilectióne. Hæc locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beatórum Martyrum tuórum Gordiáni et Epímachi dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 32:1
Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Gordiáno et Epímacho, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
Ss. Philippi et Jacobi Apostolorum
Introitus
Neh 9:27
Clamavérunt ad te, Dómine, in témpore afflictiónis suæ, et tu de cœlo exaudísti eos, allelúja, allelúja.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Clamavérunt ad te, Dómine, in témpore afflictiónis suæ, et tu de cœlo exaudísti eos, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui nos ánnua Apostolórum tuórum Philíppi et Jacóbi sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus: ut, quorum gaudémus méritis, instruámur exémplis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: etenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 14:9
Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovístis me? Philíppe, qui videt me, videt et Patrem meum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 14:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Non turbátur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me crédite. In domo Patris mei mansiónes multæ sunt. Si quo minus, dixíssem vobis: Quia vado paráre vobis locum. Et si abíero et præparávero vobis locum: íterum vénio et accípiam vos ad meípsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. Et quo ego vado, scitis, et viam scitis. Dicit ei Thomas: Dómine, nescímus, quo vadis: et quómodo póssumus viam scire? Dicit ei Jesus: Ego sum via et véritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. Si cognovissétis me, et Patrem meum útique cognovissétis: et ámodo cognoscátis eum, et vidístis eum. Dicit ei Philíppus: Dómine, osténde nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Jesus: Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovístis me? Philíppe, qui videt me, videt et Patrem. Quómodo tu dicis: Osténde nobis Patrem? Non créditis, quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a meípso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit ópera. Non créditis, quia ego in Patre, et Pater in me est? Alióquin propter ópera ipsa crédite. Amen, amen, dico vobis, qui credit in me, ópera, quæ ego fácio, et ipse fáciet, et majóra horum fáciet: quia ego ad Patrem vado. Et quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, hoc fáciam.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Múnera, Dómine, quæ pro Apostolórum tuórum Philippi et Jacóbi sollemnitáte deférimus, propítius súscipe: et mala ómnia, quæ merémur avérte.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 14:9; 14:10
Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovístis me? Philíppe, qui videt me, videt et Patrem meum, allelúja: non credis, quia ego in Patre, et Pater in me est? Allelúja, allelúja.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum sollémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
Ss. Nerei, Achillei et Domitillæ Virginis atque Pancratii Martyrum
Introitus
Ps 32:18; 32:19; 32:20
Ecce, óculi Dómini super timéntes eum, sperántes in misericórdia ejus, allelúja: ut erípiat a morte ánimas eórum: quóniam adjútor et protéctor noster est, allelúja, allelúja.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Ecce, óculi Dómini super timéntes eum, sperántes in misericórdia ejus, allelúja: ut erípiat a morte ánimas eórum: quóniam adjútor et protéctor noster est, allelúja, allelúja.
Oratio
Semper nos, Dómine, Mártyrum tuórum Nérei, Achíllei, Domitíllæ atque Pancrátii fóveat, quǽsumus, beáta solémnitas: et tuo dignos reddat obséquio.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 4:46-53
In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus ejus tota.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Sanctórum Martyrum tuórum, quǽsumus. Dómine, Nérei, Achíllei, Domitíllæ atque Pancrátii sit tibi grata conféssio: quæ et múnera nostra comméndet, et tuam nobis indulgéntiam semper implóret.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 32:1
Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine: ut beatórum Mártyrum tuórum Nérei, Achíllei, Domitíllæ atque Pancrátii deprecatiónibus, sacraménta sancta, quæ súmpsimus, ad tuæ nobis profíciant placatiónis augméntum.
Per Dominum…
S. Roberti Bellarmino Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui ad errórum insídias repelléndas et apostólicæ Sedis jura propugnánda, beátum Robértum Pontíficem tuum atque Doctórem mira eruditióne et virtúte decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut nos in veritátis amóre crescámus et errántium corda ad Ecclésiæ tuæ rédeant unitátem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 7:7-14
Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
℣. Qui ad justítiam erúdiunt multos quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Qui docti fúerint fulgébunt quasi splendor firmaménti. Allelúja.
℣. Qui ad justítiam erúdiunt multos quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Allelúja.
Graduale
Ps 91:2; 91:3; 91:5
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
℣. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
℣. Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 72:28
Mihi autem adhærére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam: ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion, allelúja.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, in odórem suavitátis offérimus: et præsta; ut, beáti Robérti mónitis et exémplis edócti, per sémitam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 5:14; 5:16
Vos estis lux mundi: sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cœlis est, allelúja.
Postcommunio
Sacraménta, quæ súmpsimus, Dómine Deus noster, in nobis fóveant caritátis ardórem: quo beátus Robértus veheménter accénsus, pro Ecclésia tua se júgiter impendébat.
Per Dominum…
S. Bonifacii Martyris
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Bonifátii Mártyris tui sollémnia cólimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, poeniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Johanni Baptistæ de la Salle Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui, ad christiánam páuperum eruditiónem et ad juvéntam in via veritátis firmándam, sanctum Joánnem Baptístam Confessórem excitásti, et novam per eum in Ecclésia famíliam collegísti: concéde propítius; ut ejus intercessióne et exémplo, stúdio glóriæ tuæ in animárum salúte fervéntes, ejus in cœlis corónæ partícipes fíeri valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Jas 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Jas 1:12.
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 18:1-5
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum. Quicumque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Ubaldi Episcopi Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Auxílium tuum nobis, Dómine, quǽsumus, placátus impénde: et, intercessióne beáti Ubáldi Confessóris tui atque Pontíficis, contra omnes diáboli nequítias déxteram super nos tuæ propitiatiónis exténde.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
S. Paschalis Baylon Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Paschálem Confessórem tuum mirífica erga Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria dilectióne decorásti: concéde propítius; ut, quam ille ex hoc divino convívio spíritus percépit pinguédinem, eándem et nos percípere mereámur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Jas 1:12.
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Venantii Martyris
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui hunc diem beáti Venántii Mártyris tui triúmpho consecrásti: exáudi preces pópuli tui et præsta: ut, qui ejus mérita venerámur, fídei constántiam imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, poeniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Hanc oblatiónem, omnípotens Deus, beáti Venántii mérita tibi reddant accéptam: ut, ipsíus subsidiis adjuti, glóriæ ejus consortes efficiámur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, ætérnæ vitæ sacraménta, te humiliter deprecántes: ut, beáto Venántio Mártyre tuo pro nobis deprecánte, véniam nobis concílient et grátiam.
Per Dominum…
S. Petri Celestini Papæ Confessoris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Petrum Cœlestínum ad summi pontificátus ápicem sublimásti, quique illum humilitáti postpónere docuísti: concéde propítius; ut ejus exémplo cuncta mundi despícere, et ad promíssa humílibus præmia perveníre felíciter mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Ps 44:17-18.
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Pudentianæ Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus
Ps 44:11-12
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Ps 44:13; 44:10
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Ps 44:15-16
℣. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Bernardini Senensis Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Dómine Jesu, qui beáto Bernardíno Confessóri tuo exímium sancti nóminis tui amórem tribuísti: ejus, quǽsumus, méritis et intercessióne, spíritum nobis tuæ dilectiónis benígnus infúnde:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja.
Jas 1:1-2
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Jas 1:12.
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Gregorii VII Papæ Confessoris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Gregórium Confessórem tuum atque Pontíficem, pro tuénda Ecclésiæ libertáte, virtúte constántiæ roborásti: da nobis, ejus exémplo et intercessióne, ómnia adversántia fórtiter superáre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Urbanis Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Urbánum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.

S. Philippi Neri Confessoris
Introitus
Rom 5:5
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (Allelúja, allelúja.)
Ps. 102:1
Benedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Glória Patri…
Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Philíppum Confessórem tuum Sanctórum tuórum glória sublimásti: concéde propítius; ut, cujus sollemnitáte lætámur, ejus virtútum proficiámus exémplo.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 7:7-14
Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.
Graduale
Ps 33:12; 33:6
Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.
℣. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestra? non confundántur. Allelúja, allelúja.
Lam 1:18
De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Lam 1:13
De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja
Ps 38:4
Concáluit cor meum intra me: et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 118:32
Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum. (Allelúja.)
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, inténde placatus: et præsta; ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Phílippi cor mirabíliter penetrávit.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 83:3
Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum. (Allelúja.)
Postcommunio
Cœléstibus, Dómine, pasti delíciis: quǽsumus; ut beáti Philippi Confessóris tui méritis et imitatióne, semper eadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus.
Per Dominum…
S. Eleutherii
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Bedæ Venerabilis Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ Confessóris tui atque Doctóris eruditióne claríficas: concéde propítius fámulis tuis; ejus semper ilustrári sapiéntia et méritis adjuvári.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum.
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Bedæ Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Beda Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Joanne
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Augustini Episcopi Confessoris
Introitus
Ps 131,9-10.
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui Anglórum gentes, prædicatióne et miráculis beáti Augustíni Confessóris tui atque Pontíficis, veræ fídei luce illustráre dignátus es: concéde; ut, ipso interveniénte, errántium corda ad veritátis tuæ rédeant unitátem, et nos in tua simus voluntáte concórdes.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
1 Thess 2:2-9
Fratres: Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non de erróre neque de immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur, non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fuimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis neque ab áliis; cum possémus vobis óneri esse ut Christi Apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labóris nostri et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei.
Graduale
Ps 131:16-17
Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
℣. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non poenitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4.
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Eccli 45:9
℣. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Sacrifícium tibi offérimus, Dómine, in sollemnitáte beáti Augustíni Pontíficis et Confessóris tui, humíliter deprecántes: ut oves, quæ periérunt, ad unum ovile revérsæ, hoc salutári pábulo nutriántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Hóstia salutári refécti: te, Dómine, súpplices exorámus; ut eadem, beáti Augustíni interveniénte suffrágio, in omni loco nómini tuo júgiter immolétur.
Per Dominum…
S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, virginitátis amátor, qui beátam Maríam Magdalénam Vírginem, tuo amóre succénsam, cœléstibus donis decorásti: da; ut, quam festíva celebritáte venerámur, puritáte et caritáte imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Felicis Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
Beatæ Mariæ Virginis Reginæ
Introitus
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis Regínæ: de cuius solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. (Alleluia, alleluia.)
Ps 44:2
Effúndit cor meum verbum bonum: dico ego carmen meum Regi.
Glória Patri…
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis Regínæ: de cuius solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. (Alleluia, alleluia.)
Oratio
Concéde nobis, quǽsumus, Dómine: ut, qui solemnitátem beátæ Maríæ Vírginis Regínæ nostræ celebrámus; eius muníti præsídio, pacem in præsénti et glóriam in futúro cónsequi mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Eccli 24:5, 7, 9-11, 30-31
Ego ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram; ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis. In omni terra steti; et in omni pópulo, et in omni gente primátum hábui, et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. Qui audit me, non confundétur, et qui operántur in me, non peccábunt; qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
Graduale
Apo 19:16
Ipse habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum et Dóminus dominántium.
Ps 44:10
Regína adstat ad déxteram eius, ornáta auro ex Ophir. Allelúia, allelúia.
℣. Salve, Regína misericórdiæ, tu nos ab hoste prótege, et mortis hora súscipe. Allelúia.
Graduale
Alleluia, alleluia.
℣. Beáta es, Virgo María, quæ sub Cruce Dómini sustinuísti. Allelúia.
℣. Nunc cum eo regnas in ætérnum. Allelúia.
Graduale
Gaude, María Virgo, cunctas hǽreses sola interemísti.
℣. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti.
℣. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti.
℣. Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
Evangelium
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam.
Luc 1:26-33
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne eius: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnábit in domo Iacob in ætérnum, et regni eius non erit finis.
Offertorium
Regáli ex progénie María exórta refúlget; cuius præscibus nos adiuvári, mente et spíritu devotíssime póscimus. (Allelúia.)
Secreta
Accipe, quǽsumus, Dómine, múnera lætántis Ecclésiæ, et, beátæ Vírginis Maríæ Regínæ suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum, Salvatórem ómnium.
Postcommunio
Celebrátis solémniis, Dómine, quæ pro sanctæ Maríæ Regínæ nostræ festivitáte (memória) perégimus: eius, quǽsumus, nobis intercessióne fiant salutária; in cuius honóre sunt exsultánter impléta.
Per Dominum…
S. Petronilla
Introitus
Ps 44:13; 44:15-16
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 7:25-34
Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bo; num est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parce. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut, et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur; prǽterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 44:12 et 11
Concupívit Rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus, Deus tuus.
℣. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Sap 4:1
O quam pulchra et casta generátio cum claritáte! Allelúja.

Ps 44:12, 13 et 10
Quia concupívit Rex spéciem tuam.
℣. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 13:45-46
Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Angelæ Mericiæ Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui novum per beátam Angelam sacrárum Virginum collégium in Ecclésia tua floréscere voluísti: da nobis, ejus intercessióne, angélicis móribus vívere; ut, terrénis ómnibus abdicátis, gáudiis pérfrui mereámur ætérnis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Hóstia, Dómine, quam tibi beátæ Angelæ memóriam recoléntes offérimus, et nostræ pravitátis véniam implóret, et grátiæ tuæ nobis dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Cœlésti alimónia refécti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, beátæ Angelæ précibus et exémplo ab omni labe mundáti, et córpore tibi placeámus et mente.
Per Dominum…
Ss. Marcellini, Petri, atque Erasmi Martyrum
Introitus
Ps 33:18
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Ps 33:2 Benedícam Dóminum
in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Oratio
Deus, qui nos ánnua beatórum Mártyrum tuórum Marcellíni, Petri atque Erásmi sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 8:18-23
Fratres: Exístimo, quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est, non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus, adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvabit. Allelúja, allelúja.
Joann 15-16
℣. Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja.
Graduale
Allelúja, alleluja.
Joann 15:16
Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja.
Ps 115:15
Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Secreta
Hæc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam sanctórum Martyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absólvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:1; 3:2; 3:3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Postcommunio
Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum.
Per Dominum…
S. Francisci Caracciolo Confessoris
Introitus
Ps 68:10.
Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei: quóniam zelus domus tuæ comédit me. (Allelúja, allelúja)
Ps 72:1
Quam bonus Israël Deus: his, qui recto sunt corde!
Glória Patri…
Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei: quóniam zelus domus tuæ comédit me. (Allelúja, allelúja)
Oratio
Deus, qui beátum Francíscum, novi órdinis institutórem, orándi stúdio et pœniténtiæ amóre decorásti: da fámulis tuis in ejus imitatióne ita profícere; ut, semper orántes et corpus in servitútem redigéntes, ad cœléstem glóriam perveníre mereántur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 4:7-14
Justus, si morte præoccupátus fúerit, in refrigério erit. Senéctus enim venerábilis est non diutúrna, neque annórum número computáta: cani autem sunt sensus hóminis, et ætas senectútis vita immaculáta. Placens Deo Jactus est diléctus, et vivens inter peccatóres translátus est. Raptus est, ne malítia mutáret intelléctum ejus, aut ne fíctio decíperet ánimam illíus. Fascinátio enim nugacitátis obscúrat bona, et inconstántia concupiscéntiæ transvértit sensum sine malítia. Consummátus in brevi explévit témpora multa, plácita enim erat Deo ánima illíus: propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum.
Graduale
Ps 41:2
Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
Ps 41:3
Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.
Allelúja, allelúja.
Ps 72:26
Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja
Ps 64:5
Beátus, quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Allelúja.
Ps 111:9
Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Da nobis, clementíssime Jesu: ut præclára beáti Francísci mérita recoléntes, eódem nos, ac ille, caritátis igne succénsi, digne in circúitu sacræ hujus mensæ tuæ esse valeámus:
Qui vivis…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 30:20
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te! (Allelúja.)
Postcommunio
Sacrosáncta sacrifícii, quǽsumus, Dómine, quod hódie in sollemnitáte beáti Francísci tuæ obtúlimus majestáti, grata semper in méntibus nostris memória persevéret et fructus.
Per Dominum…
S. Bonifatii Episc. et Mart.
Introitus
Is 65:19; 65:23
Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis.
Ps 43:2
Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri narravérunt opus, quod operátus es in diébus eórum.
Glória Patri…
Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis.
Oratio
Deus, qui multitúdinem populórum, beáti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis zelo, ad agnitiónem tui nóminis vocáre dignátus es: concéde propítius; ut, cujus sollémnia cólimus, étiam patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:1-15
Laudémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua. Multam glóriam fecit Dóminus magnificéntia sua a sǽculo. Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua præditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum, et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba. In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina scripturárum. Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes: pacificántes in dómibus suis. Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. Qui de illis nati sunt, reliquérunt nomen narrándi laudes eórum. Et sunt, quorum non est memória: periérunt, quasi qui non fúerint: et nati sunt, quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis. Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Graduale
1 Pet 4:13-14
Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes.
℣. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam, quod est honóris, glóriæ et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscet. Allelúja, allelúja.
Is 66:12
Declinábo super eum quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam. Allelúja.
Graduale
Allelúja.
Is 66:10; 66:14
Lætámini cum Jerúsalem, et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis Dóminum. Allelúja.
℣. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum: cognoscétur manus Dómini servis ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:1-12
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.
Offertorium
Ps 15:7; 15:8
Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper, quóniam a dextris est mihi ne commóvear. (Allelúja.)
Secreta
Super has hóstias, Dómine, quǽsumus, benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nostram misericórditer operátur; et de sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis fáciat sollemnitáte gaudére.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Apoc 3:21
Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo: sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. (Allelúja.)
Postcommunio
Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut nobis sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis pia non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernári.
Per Dominum…
S. Norberti Episc. et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Norbértum Confessórem tuum atque Pontíficem verbi tui præcónem exímium effecísti, et per eum Ecclésiam tuam nova prole fœcundásti: præsta, quǽsumus; ut, ejúsdem suffragántibus méritis, quod ore simul et ópere dócuit, te adjuvánte, exercére valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Norbérto Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
Ss. Primi et Feliciani Martyrum
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Fac nos, quǽsumus. Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Primi et Feliciáni semper festa sectári: quorum suffrágiis protectiónis tuæ dona sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Sap 5:16-20
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Graduale
Ps 88:6; 88:2
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: etenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
℣. Misericórdias tuas, Dómine, in ætérnum cantábo: in generatióne et progénie. Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 11:25-30
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine coeli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Fiat tibi, quǽsumus, Dómine, hóstia sacránda placábilis, pretiósi celebritáte martýrii: quæ et peccáta nostra puríficet, et tuórum tibi vota concíliet famulórum.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joannes 15:16
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Mártyrum tuórum Primi et Feliciáni cœléstibus mystériis celebráta sollémnitas, indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis acquírat.
Per Dominum…
S. Margaritæ Reginæ viduæ
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátam Margarítam regínam exímia in páuperes caritáte mirábilem effecísti: da; ut, ejus intercessióne et exémplo, tua in córdibus nostris cáritas júgiter augeátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Barnabæ Apostoli
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Act 11:21-26; 13:1-3
In diébus illis: Multus númerus credéntium Antiochíæ convérsus est ad Dóminum. Pervénit autem sermo ad aures ecclésiæ, quæ erat Jerosólymis, super istis: et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam. Qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei, gavísus est: et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino: quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto et fide. Et appósita est multa turba Dómino. Proféctus est autem Bárnabas Tarsum, ut quæreret Saulum: quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Et annum totum conversáti sunt ibi in ecclésia: et docuérunt turbam multam, ita ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni. Erant autem in ecclésia, quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen qui erat Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus. Ministrántibus autem illis Dómino et jejunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus, ad quod assúmpsi eos. Tunc jejunántes et orantes imponentésque eis manus, dimisérunt illos.
Graduale
Ps 18:5; 18:2
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
℣. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. Allelúja, allelúja.
Joann 15:16
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:16-22
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpentes, et símplices sicut colúmbæ. ¶ Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: et ad præsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre, quómodo aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Offertorium
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Secreta
Múnera, Dómine, obláta sanctífica, et, intercedénte beáto Bárnaba Apostolo tuo, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, intercedénte beáto Bárnaba Apóstolo tuo, tibi étiam plácitis móribus dignánter tríbuas deservíre.
Per Dominum…
S. Joannis a S. Facundo Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, auctor pacis et amátor caritátis, qui beátum Joánnem Confessórem tuum mirífica dissidéntes componéndi grátia decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut, in tua caritáte firmáti, nullis a te tentatiónibus separémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S Basilidus
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Sanctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii, quǽsumus, Dómine, natalítia nobis votíva respléndeant: et, quod illis cóntulit excelléntia sempitérna, frúctibus nostræ devotiónis accréscat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 78:10; 78:2
Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
℣. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cœli: carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:14
Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt: et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 24:3-13
In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis sǽculi? ¶ Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis prælia et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ et fames et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos: et éritis odio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et odio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Pro sanctórum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii sánguine venerándo, hóstias tibi. Dómine, sollémniter immolámus, tua mirabília pertractántes: per quem talis est perfécta victória.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 78:2; 78:11
Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli, carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.
Postcommunio
Semper, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii sollémnia celebrántes: præsta, quǽsumus; ut eórum patrocínia júgiter sentiámus.
Per Dominum…
S. Antonii de Padua Confessoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Ecclésiam tuam, Deus, beáti Antónii Confessóris tui atque Doctóris sollémnitas votiva lætíficet: ut spirituálibus semper muniátur auxíliis et gáudiis pérfrui mereátur ætérnis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Præsens oblátio fiat, Dómine, pópulo tuo salutáris: pro quo dignátus es Patri tuo te vivéntem hóstiam immoláre:
Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Divínis, Dómine, munéribus satiáti: quǽsumus; ut, beáti Antónii Confessóris tui atque Doctóris méritis et intercessióne, salutáris sacrifícii sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Basilii Magni Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Basilíi Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-81
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Ps 88:21
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 14:26-35
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potuerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. Bonum est sal. Si autem sal evanúerit, in quo condiétur? Neque in terram neque in sterquilínium útile est, sed foras mittétur. Qui habet aures audiéndi, áudiat.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Basilíi Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti Basilíi Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur.
Per Dominum…
Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Martyrum
Introitus
Ps 33:20-21
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Oratio
Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, sanctis Martýribus tuis Vito, Modésto atque Crescéntia intercedéntibus, supérbe non sápere, sed tibi plácita humilitáte profícere: ut, prava despíciens, quæcúmque recta sunt, libera exérceat caritáte.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 3:1-8
Justorum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt oculis insipiéntium mori: et æstimála est afflíctio exitus illórum: et quod a nobis est iter, extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illorum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
Graduale
Ps 149:5; 149:1
Exsultábunt Sancti in glória: lætabúntur in cubílibus suis.
℣. Cantáte Dómino cánticum novum: laus ejus in ecclésia sanctórum.
Allelúja, allelúja.
Ps 144:10-11
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:16-20
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes: Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nobis in nómine tuo. Et ait illis: Vidébam sátanam sicut fulgur de cœlo cadéntem. Ecce, dedi vobis potestátem calcandi supra serpéntes et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subjiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cœlis.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Sicut glóriam divínæ poténtiæ múnera pro Sanctis obláta testántur: sic nobis efféctum, Dómine, tuæ salvatiónis impéndant.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:1-2; 3:3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Postcommunio
Repléti, Dómine, benedictióne sollémni: quǽsumus; ut, per intercessiónem sanctórum Mártyrum tuórum Viti, Modésti et Crescéntiæ, medicína sacraménti et corpóribus nostris prosit et méntibus.
Per Dominum…
S. Gregorii Barbadici Episcopi Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Gregórium Confessórem tuum atque Pontíficem pastoráli sollicitúdine, et páuperum miseratióne claréscere voluísti: concéde propítius; ut, cuius mérita celebrámus, caritátis imitémur exémpla.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
S. Ephræm Syri Confessoris et Ecclesiæ Doctorem
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Ephræm Confessóris tui et Doctoris mira eruditióne et præcláris vitæ méritis illustráre voluísti: te súpplices exorámus; ut, ipso intercedénte, eam advérsus erróris et pravitátis insídias perénni tua virtúte deféndas.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Ephræm Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Ephræm Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
SS. Marci et Marcelliani
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Marci et Marcelliáni natalítia cólimus; a cunctis malis imminéntibus eórum intercessiónibus liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 5:1-5.
Fratres: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: scientes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.
Graduale
Sap 3:1-2; 3:3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ.
℣. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ numquam potuit violári certámine: qui, effúso sánguine, secúti sunt Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 11:47-51
In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini, quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequántur: ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne.
Offertorium
Ps 123:7
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, per éadem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:40; 25:34
Amen, dico vobis: quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis: veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio sǽculi.
Postcommunio
Salutáris tui, Dómine, múnere satiáti, súpplices exorámus: ut, cujus lætámur gustu, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Marco et Marcelliáno, renovémur efféctu.
Per Dominum…
S. Julianæ de Falconeriis Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátam Juliánam Vírginem tuam extrémo morbo laborántem, pretióso Fílii tui Córpore mirabíliter recreáre dignátus es: concéde, quǽsumus; ut, ejus intercedéntibus méritis, nos quoque eódem in mortis agóne refécti ac roboráti, ad cœléstem pátriam perducámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Ss. Gervasio et Protasio
Introitus
Ps 84:9
Loquétur Dóminus pacem in plebem suam: et super sanctos suos, et in eos, qui convertúntur ad ipsum.
Ps 84:2
Benedixísti, Dómine, terram tuam, avertísti captivitátem Jacob.
Glória Patri…
Loquétur Dóminus pacem in plebem suam: et super sanctos suos, et in eos, qui convertúntur ad ipsum.
Oratio
Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Gervásii et Protásii sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 4:13-19
Caríssimi: Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis: quóniam quod est honóris, glóriæ et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscit. Nemo autem vestrum patiátur ut homicída, aut fur, aut malédicus, aut alienórum appetítor. Si autem ut christiánus, non erubéscat: gloríficet autem Deum in isto nomine. Quóniam tempus est, ut incípiat judícium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eórum, qui non credunt Dei Evangélio? Et si justus vix salvábitur, ímpius et peccátor ubi parébunt? Itaque et hi, qui patiúntur secúndum voluntátem Dei, fideli Creatóri comméndent ánimas suas in benefáctis.
Graduale
Exodi 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 16:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta
Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Gervásii et Protásii, a cunctis nos defénde perículis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 78:2; 78:11
Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli, carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Gervásii et Protásii, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
S. Silverii Papæ et Martyri
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Aloisii Gonzagæ Confessoris
Introitus
Ps 8:6
Minuísti eum paulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum.
Ps 148:2
Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.
Glória Patri…
Minuísti eum paulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum.
Oratio
Cœléstium donórum distribútor, Deus, qui in angélico júvene Aloísio miram vitæ innocéntiam pari cum pœniténtia sociásti: ejus méritis et précibus concéde; ut, innocéntem non secúti, pœniténtem imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 70:5-6
Dómine, spes mea a juventúte mea: in te confirmátus sum ex útero: de ventre matris meæ tu es protéctor meus.
Ps 40:13
Me autem propter innocéntiam suscepísti: et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
Allelúja, allelúja.
Ps 64:5
Beátus, quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja
Ps 64:5
Beátus, quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Allelúja.
Ps 70:18
Deus, docuísti me a juventúte mea: et usque nunc pronuntiábo mirabília tua. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:29-40
In illo témpore: Respóndens Jesus, ait sadducæis: Errátis, nesciéntes Scriptúras neque virtútem Dei. In resurrectióne enim neque nubent neque nubéntur: sed erunt sicut Angeli Dei in cœlo. De resurrectióne autem mortuórum non legístis, quod dictum est a Deo dicénte vobis: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Non est Deus mortuórum, sed vivéntium. Et audiéntes turbæ, mirabántur in doctrína ejus. Pharisæi autem audiéntes, quod siléntium imposuísset sadducæis, convenérunt in unum: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet et Prophétæ.
Offertorium
Ps 23:3-4
Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens mánibus, et mundo corde.
Secreta
Cœlésti convívio fac nos, Dómine, nuptiáli veste indútos accúmbere: quam beáti Aloísii pia præparátio et juges lácrimæ inæstimabílibus ornábant margarítis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 77:24-25
Panem cœli dedit eis: panem Angelórum manducávit homo.
Postcommunio
Angelórum esca nutrítos, angélicis étiam, Dómine, da móribus vívere: et ejus, quem hódie cólimus, exémplo in gratiárum semper actióne manére.
Per Dominum…
S. Paulini Episcopi et Confessoris
Introitus
Ps 131,9-10.
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui ómnia pro te in hoc sǽculo relinquéntibus, céntuplum in futúro et vitam ætérnam promisísti: concéde propítius; ut, sancti Pontíficis Paulíni vestígiis inhæréntes, valeámus terréna despícere et sola cœléstia desideráre:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 8:9-15
Fratres: Scitis grátiam Dómini nostri Jesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis. Et consílium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle cœpístis ab anno prióre: nunc vero et facto perfícite: ut, quemádmodum promptus est ánimus voluntátis, ita sit et perficiéndi ex eo quod habétis. Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accépta est, non secúndum id quod non habet. Non enim ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio, sed ex æqualitáte. In præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat: ut et illórum abundántia vestræ inópiæ sit suppleméntum, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundávit: et qui módicum, non minorávit.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Da nobis, Dómine, perféctæ caritátis sacrifícium, exémplo sancti Pontíficis Paulíni, cum altáris oblatióne conjúngere: et beneficéntiæ stúdio sempitérnam misericórdiam promeréri.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Tríbue nobis per hæc sancta, Dómine, illum pietátis et humilitátis afféctum, quem ex hoc divíno fonte hausit sanctus Póntifex tuus Paulínus: et, ipsíus intercessióne, in omnes, qui te deprecántur, grátiæ tuæ divítias benígnus effúnde.
Per Dominum…
In Vigilia S. Joannis Baptistæ
Introitus
Luc 1:13; 1:15; 1:14
Ne tímeas, Zacharía, exaudíta est orátio tua: et Elísabeth uxor tua páriet tibi fílium, et vocábis nomen ejus Joánnem: et erit magnus coram Dómino: et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ: et multi in nativitáte ejus gaudébunt.
Ps 20:2
Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Glória Patri…
Ne tímeas, Zacharía, exaudíta est orátio tua: et Elísabeth uxor tua páriet tibi fílium, et vocábis nomen ejus Joánnem: et erit magnus coram Dómino: et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ: et multi in nativitáte ejus gaudébunt.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut família tua per viam salútis incédat; et, beáti Joánnis Præcursóris hortaménta sectándo ad eum, quem prædíxit, secúra pervéniat, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Jeremíæ Prophétæ
Jer 1:4-10
In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Priúsquam te formárem in útero, novi te: et ántequam exíres de vulva, sanctificári te, et prophétam in géntibus dedi te. Et dixi: A a a, Dómine Deus: ecce, néscio loqui, quia puer ego sum. Et dixit Dóminus ad me: Noli dícere: Puer sum; quóniam ad ómnia, quæ mittam te, ibis: et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, lóqueris. Ne tímeas a fácie eórum: quia tecum ego sum, ut éruam te, dicit Dóminus. Et misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum: et dixit Dóminus ad me: Ecce, dedi verba mea in ore tuo; ecce, constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas, et déstruas et dispérdas et díssipes et ædífices et plantes: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale
Joann 1:6-7
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes.
℣. Hic venit, ut testimónium perhibéret de lúmine, paráre Dómino plebem perféctam.
Evangelium
Initium ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:5-17
Fuit in diébus Heródis, regis Judææ, sacérdos quidam nómine Zacharías, de vice Abía, et uxor illíus de filiábus Aaron, et nomen ejus Elísabeth. Erant autem justi ambo ante Deum, incedéntes in ómnibus mandátis et justificatiónibus Dómini sine queréla, et non erat illis fílius, eo quod esset Elísabeth stérilis, et ambo processíssent in diébus suis. Factum est autem, cum sacerdótio fungerétur in órdine vicis suæ ante Deum, secúndum consuetúdinem sacerdótii, sorte éxiit, ut incénsum póneret, ingréssus in templum Dómini: et omnis multitúdo pópuli erat orans foris hora incénsi. Appáruit autem illi Angelus Dómini, stans a dextris altáris incénsi. Et Zacharias turbátus est, videns, et timor írruit super eum. Ait autem ad illum Angelus: Ne tímeas, Zacharía, quóniam exaudíta est deprecátio tua: et uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen ejus Joánnem: et erit gáudium tibi et exsultátio, et multi in nativitáte ejus gaudébunt: erit enim magnus coram Dómino: et vinum, et síceram non bibet, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ: et multos filiórum Israël convértet ad Dóminum, Deum ipsórum: et ipse præcédet ante illum in spíritu et virtúte Elíæ: ut convértat corda patrum in fílios, et incrédulos ad prudéntiam justórum, paráre Dómino plebem perféctam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honore coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Múnera, Dómine, obláta sanctífica: et, intercedénte beáto Joánne Baptista, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 20:6
Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.
Postcommunio
Beáti Joánnis Baptístæ nos, Dómine, præclára comitétur orátio: et, quem ventúrum esse prædíxit, poscat nobis fore placátum, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum…
In Nativitate S. Joannis Baptistæ
Introitus
Isa 49:1; 49:2
De ventre matris meæ vocávit me Dóminus in nómine meo: et pósuit os meum ut gládium acútum: sub teguménto manus suæ protéxit me, et pósuit me quasi sagíttam eléctam.
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
De ventre matris meæ vocávit me Dóminus in nómine meo: et pósuit os meum ut gládium acútum: sub teguménto manus suæ protéxit me, et pósuit me quasi sagíttam eléctam.
Oratio
Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dirige in viam salútis ætérnæ.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Isa 49:1-3; 49:5-7
Audíte, ínsulæ, et atténdite, pópuli, de longe: Dóminus ab útero vocavit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei. Et pósuit os meum quasi gládium acútum: in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam: in pháretra sua abscóndit me. Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israël, quia in te gloriábor. Et nunc dicit Dóminus, formans me ex útero servum sibi: Ecce, dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ. Reges vidébunt, et consúrgent príncipes, et adorábunt propter Dominum et sanctum Israël, qui elégit te.
Graduale
Jer 1:5; 1:9
Priusquam te formárem in útero, novi te: et ántequam exíres de ventre, santificávi te.
℣. Misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum, et dixit mihi.
Allelúja, allelúja.
Luc 1:76
Tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis ante Dóminum paráre vias ejus. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Luc 1:76
Tu, puer, Propheta Altíssimi vocáberis: præíbis ante Dóminum paráre vias ejus. Allelúja.
Hos 14:6
Justus germinábit sicut lílium, et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:57-68
Elísabeth implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti ejus, quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Et factum est in die octávo, venérunt circumcídere púerum, et vocábant eum nómine patris sui Zacharíam. Et respóndens mater ejus, dixit: Nequáquam, sed vocábitur Joánnes. Et dixérunt ad illam: Quia nemo est in cognatióne tua, qui vocétur hoc nómine. Innuébant autem patri ejus, quem vellet vocári eum. Et póstulans pugillárem, scripsit, dicens: Joánnes est nomen ejus. Et miráti sunt univérsi. Apértum est autem illico os ejus et lingua ejus, et loquebátur benedícens Deum. Et factus est timor super omnes vicínos eórum: et super ómnia montána Judææ divulgabántur ómnia verba hæc: et posuérunt omnes, qui audíerant in corde suo, dicéntes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Dómini erat cum illo. Et Zacharías, pater ejus, repletus est Spíritu Sancto, et prophetávit, dicens: Benedíctus Dóminus, Deus Israël, quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit ad futúrum et adésse monstravit, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 1:76
Tu, puer, Propheta Altíssimi vocaberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus.
Postcommunio
Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætítiam: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum…
S. Gulielmi Abbatis
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui infirmitáti nostræ ad teréndam salútis viam in Sanctis tuis exémplum et præsídium collocásti: da nobis, ita beáti Guliélmi Abbátis mérita venerári; ut ejúsdem excipiámus suffrágia et vestígia prosequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Guliélmi Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Guliélmi Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
Ss. Joannis et Pauli Martyrum
Introitus
Ps 33:20-21
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Oratio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos gemináta lætítia hodiérnæ festivitátis excípiat, quæ de beatórum Joánnis et Pauli glorificatióne procédit; quos eadem fides et pássio vere fecit esse germános.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:10-15
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Graduale
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
℣. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. ¶ Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
Ps 5:12-13
Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Joánnis et Pauli sollémnia celebrántes, sacraménta cœléstia: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur.
Per Dominum…
In Vigilia Ss. Petri et Pauli Apostolorum
Introitus
Joannes 21:18-19
Dicit Dóminus Petro: Cum esses júnior, cingébas te et ambulábas, ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo tu non vis: hoc autem dixit, signíficans, qua morte clarificatúrus esset Deum.
Ps 18:2.
Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Glória Patri…
Dicit Dóminus Petro: Cum esses júnior, cingébas te et ambulábas, ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo tu non vis: hoc autem dixit, signíficans, qua morte clarificatúrus esset Deum.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti; quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Act 3:1-10.
In diébus illis: Petrus et Joánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, bajulabátur: quem ponébant cotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introeúntibus in templum. Is cum vidísset Petrum et Joánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat, ut eleemósynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Joánne, dixit: Réspice in nos. At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nómine Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. Et apprehénsa manu ejus déxtera, allevávit eum, et protínus consolidátæ sunt bases ejus et plantæ. Et exsíliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum, ámbulans et exsíliens et laudans Deum. Et vidit omnis populus eum ambulántem et laudántem Deum. Cognoscébant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi: et impléti sunt stupore et écstasi in eo, quod contígerat illi.
Graduale
Ps 18:5; 18:2
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
℣. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 21:15-10
In illo témpore: Dixit Jesus Simóni Petro: Simon Joánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Dómine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me? Ait illi: Etiam, Dómine, tu scis, quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tértio: Simon Joánnis, amas me? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio, Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. Amen, amen, dico tibi: cum esses júnior, cingébas te et ambulábas, ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget et ducet, quo tu non vis. Hoc autem dixit, signíficans, qua morte clarificatúrus esset Deum.
Offertorium
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta
Munus pópuli tui, quǽsumus, Dómine, apostólica intercessióne sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joannes 21:15; 21:17
Simon Joánnis, díligis me plus his? Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, Dómine, quia amo te.
Postcommunio
Quos cœlésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi.
Per Dominum…
SS. Apostolorum Petri et Pauli
Introitus
Acts 12:11
Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum: et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum.
Ps 138:1-2
Dómine; probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum: et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum.
Oratio
Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martýrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exórdium.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Act 12:1-11
In diébus illis: Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occidit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio. Videns autem, quia placéret Judæis, appósuit, ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce, Angelus Dómini ástitit: et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat, quia verum est, quod fiébat per Angelum: existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit Angelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum.
Graduale
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Secreta
Hóstias, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, apostólica prosequátur orátio: per quam nos expiári tríbuas et deféndi.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Quos cœlésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi.
Per Dominum…
In Commemoratione Sancti Pauli Apostoli
Introitus
2 Tim 1:12
Scio, cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex.
Ps 138:1-2
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Scio, cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex.
Oratio
Deus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, cujus natalícia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Pro S. Petro
Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cœléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
Gal 1:11-20
Fratres: Notum vobis facio Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: neque enim ego ab hómine accépi illud neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exsístens paternárum mearum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam: et íterum revérsus sum Damáscum: déinde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim: álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.
Graduale
Gal 2:8-9
Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.
1 Cor 15:10
Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet. Allelúja, allelúja.
℣. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus. et mirabília ejus fíliis hóminum. Allelúja.
℣. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.
Graduale
Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole: vere digne es glorificándus.
℣. Prædicátor veritátis et doctor géntium in fide et veritáte.
℣. Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei.
℣. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:16-22
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpentes, et símplices sicut colúmbæ. ¶ Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: et ad præsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre, quómodo aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Offertorium
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta
Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis.
Per Dominum…
Pro S. Petro
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Percéptis, Dómine, sacraméntis: beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur; ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam.
Per Dominum…
Pro S. Petro
Lætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem.
Per Dominum…
Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Jesu Christi
Introitus
Apoc 5:9-10
Redemísti nos, Dómine, in sánguine tuo, ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne: et fecísti nos Deo nostro regnum.
Ps 88:2
Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
Glória Patri…
Redemísti nos, Dómine, in sánguine tuo, ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne: et fecísti nos Deo nostro regnum.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui unigénitum Fílium tuum mundi Redemptórem constituísti, ac ejus Sánguine placári voluísti: concéde, quǽsumus, salútis nostræ prétium sollémni cultu ita venerári, atque a præséntis vitæ malis ejus virtúte deféndi in terris; ut fructu perpétuo lætémur in cœlis.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr 9:11-15
Fratres: Christus assístens Póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis: neque per sánguinem hircórum aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. Si enim sanguis hircórum et taurórum, et cinis vítulæ aspérsus, inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis: quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti? Et ídeo novi Testaménti mediátor est: ut, morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióri Testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis, in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
1 Joann 5:6-8
Hic est, qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine.
℣. Tres sunt, qui testimónium dant in cœlo: Pater, Verbum et Spíritus Sanctus; et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: Spíritus, aqua et sanguis: et hi tres unum sunt. Allelúja, allelúja.
1 Joann 5:9
℣. Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei majus est. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja
Apoc 5:9
Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula ejus: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Exod 12:13
Erit autem sanguis vobis in signum: et vidébo sánguinem, et transíbo vos: nec erit in vobis plaga dispérdens. Allelúja.
Graduale
Ephes 1:6-8
Gratificávit nos Deus in dilécto Fílio suo, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus.
℣. Remissiónem peccatórum, secúndum divítias grátiæ ejus, quæ superabundávit in nobis.
Rom 3:24-25
Justificáti gratis per grátiam ipsíus, per redemptiónem, quæ est in Christo Jesu.
℣. Quem propósuit Deus propitiatiónem per fidem in sánguine ipsíus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 19:30-35
In illo témpore: Cum accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto cápite trádidit spíritum. Judæi ergo - quóniam Parascéve erat -, ut non remanérent in cruce córpora sábbato - erat enim magnus dies ille sábbati -, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et altérius, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum venissent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit; et verum est testimónium ejus.
Offertorium
1 Cor 10:16
Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? et panis, quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est?
Secreta
Per hæc divína mystéria, ad novi, quǽsumus, Testaménti mediatórem Jesum accedámus: et super altária tua, Dómine virtútum, aspersiónem sánguinis mélius loquéntem, quam Abel, innovémus.
Per eúndem…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Hebr 9:28
Christus semel oblátus est ad multórum exhauriénda peccáta: secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se in salútem.
Postcommunio
Ad sacram, Dómine, mensam admíssi, háusimus aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris: sanguis ejus fiat nobis, quǽsumus, fons aquæ in vitam ætérnam saliéntis:
Qui tecum…
In Visitatione B. Mariæ Virginis
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Visitatiónis ejus votíva sollémnitas, pacis tríbuat increméntum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Cant 2:8-14
Ecce, iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles; símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum. En, ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos. En, diléctus meus lóquitur mihi: Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Jam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra: ficus prótulit grossos suos: víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: colúmba mea in foramínibus petra, in cavérna macériæ, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis et fácies tua decóra.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:39-47
In illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Juda: et intrávit in domum Zacharíæ et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audivit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth, et exclamávit voce magna et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat Mater Dómini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo.
Offertorium
Beáta es, Virgo María, quæ ómnium portásti Creatórem: genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo. (Allelúja.)
Secreta
Unigéniti tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui, natus de Vírgine, Matris integritátem non mínuit, sed sacrávit; in Visitatiónis ejus sollémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus, Dóminus noster:
Qui tecum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Visitatióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, celebritátis ánnuæ votíva sacraménta: præsta, quǽsumus; ut et temporális vitæ nobis remédia prǽbeant et ætérnæ.
Per Dominum…
Ss. Processi et Martiniani
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Deus, qui nos sanctórum Mártyrum tuórum Procéssi et Martiniáni gloriósis confessiónibus circúmdas et prótegis: da nobis et eórum imitatióne profícere, et intercessióne gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:24-27
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Súscipe, Dómine, preces et múnera: quæ ut tuo sint digna conspéctu, Sanctórum tuórum précibus adjuvémur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Córporis sacri et pretiósi Sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus.
Per eúndem…
S. Irenæi Episcopi et Martyris
Introitus
Malach 2:6
Lex veritátis fuit in ore ejus, et iníquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte.
Ps 77:1
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Glória Patri…
Lex veritátis fuit in ore ejus, et iníquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte.
Oratio
Deus, qui beáto Irenǽo Mártyri tuo atque Pontífici tribuísti, ut et veritáte doctrínæ expugnáret hǽreses, et pacem Ecclésiæ felíciter confirmáret: da, quǽsumus, plebi tuæ in sancta religióne constántiam; et pacem tuam nostris concéde tempóribus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 3:14-17; 4:1-5
Caríssime: Pérmane in iis, quæ didicísti et crédita sunt tibi: sciens, a quo didíceris; et quia ab infántia sacras; lítteras nosti, quæ te possunt instrúere ad salútem, per fidem, quæ est in Christo Jesu. Omnis Scriptúra divínitus inspiráta útilis est ad docéndum, ad arguéndum, ad corripiéndum, ad erudiéndum in justítia: ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus. Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple.
Graduale
Ps 121:8
Propter fratres meos et próximos meos loquébar pacem de te.
Ps 36:37
Custódi innocéntiam et vide æquitátem: quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
Allelúja, allelúja.
Eccli. 6:35
In multitúdine presbyterórum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde conjúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audíre. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:28-33
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. ¶ Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est. Qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est.
Offertorium
Eccli 24:44
Doctrínam quasi ante lucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longínquum.
Secreta
Deus, qui credéntes in te pópulos nullis sinis cóncuti terróribus: dignáre preces et hóstias dicátæ tibi plebis suscípere; ut pax, a tua pietáte concéssa, christianórum fines ab omni hoste fáciat esse secúros.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Eccli 24:47
Vidéte, quóniam non soli mihi laborávi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem.
Postcommunio
Deus, auctor pacis et amátor, quem nosse vívere, cui servíre regnáre est: prótege ab ómnibus impugnatiónibus súpplices tuos; ut, qui in defensióne tua confídimus, beáti Irenæi Mártyris tui atque Pontíficis intercessióne, nullius hostilitátis arma timeámus.
Per Dominum…
S. Antonii Mariæ Zaccaria Confessoris
Introitus
1 Cor 2:4
Sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis.
Ps 110:1
Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, in consílio justórum et congregatióne.
Glória Patri…
Sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis.
Oratio
Fac nos, Dómine Deus, supereminéntem Jesu Christi sciéntiam, spíritu Pauli Apóstoli, edíscere: qua beátus Antónius María mirabíliter erudítus, novas in Ecclésia tua clericórum et vírginum famílias congregávit.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
1. Tim 4:8-16.
Caríssime: Píetas ad ómnia utilis est: promissiónem habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ. Fidélis sermo et omni acceptióne dignus. In hoc enim laborámus et maledícimur, quia sperámus in Deum vivum, qui est Salvátor ómnium hóminum, maxime fidélium. Præcipe hæc et doce. Nemo adolescentiam tuam contémnat: sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni et doctrínæ. Noli neglégere grátiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam, cum impositióne mánuum presbytérii. Hæc meditáre, in his esto: ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. Attende tibi et doctrínæ: insta in illis. Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt.
Graduale
Philipp 1:8-9
Testis mihi est Deus, quo modo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et in omni sensu.
Philip 1:10
Ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi.
Allelúja, allelúja.
Philip 1:11.
Repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
2 Cor 7:4
Replétus sum consolatióne, superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. Allelúja.
2 Cor 6:13
℣. Tamquam fíliis dico: dilatámini et vos. Allelúja.
Graduale
2 Cor 10:17-18
Qui gloriátur, in Dómino gloriétur: non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat.
Gal 6:14
Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Philipp 1:21
Mihi vívere Christus est, et mori lucrum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 10:15-21
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud. Et compléxans párvulos et impónens manus super illos, benedicébat eos. ¶ Et cum egréssus esset in viam, procúrrens quidam, genu flexo ante eum, rogábat eum: Magíster bone, quid fáciam, ut vitam ætérnam percípiam? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Præcépta nosti: Ne adúlteres, ne occídas, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris, honora patrem tuum et matrem. At ille respóndens, ait illi: Magíster, hæc ómnia observávi a juventúte mea. Jesus autem intúitus eum, diléxit eum et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes, vende et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me.
Offertorium
Ps 137:1-2
In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
Secreta
Ad mensam cœléstis convívii fac nos, Dómine, eam mentis et córporis puritátem afférre, qua beátus Antónius María, hanc sacratíssimam hóstiam ófferens, mirífice ornátus enítuit.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Philipp 3:17
Imitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram.
Postcommunio
Cœlésti dape, qua pasti sumus, Dómine Jesu Christe, eo corda nostra caritátis igne flamméscant: quo beátus Antónius María salutáris hóstiæ vexíllum, contra Ecclésiæ tuæ hostes, éxtulit ad victóriam:
Qui vivis…
Ss. Cyrilli et Methodii Pont. et Conf.
Introitus
Ps 131,9-10.
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui Slavóniæ gentes per beátos Confessóris tuos atque Pontífices Cyríllum et Methódium ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: præsta; ut, quorum festivitáte (commemoratióne) gloriámur, eórum consórtio copulémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 7:23-27
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cœlis factus: qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, déinde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.
Graduale
Ps 131:16-17
Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
℣. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non poenitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4.
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Eccli 45:9
℣. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Preces nostras, quǽsumus, Dómine, et tuórum réspice oblatiónes fidélium: ut tibi gratæ sint in tuórum festivitáte commemoratione Sanctórum, et nobis conferant tuæ propitiatiónis auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nobis múnera dignáris præbére cœléstia, intercedéntibus sanctis tuis Cyríllo et Methódio, despícere terréna concédas.
Per Dominum…
S. Elisabeth Reg. Portugaliæ Viduæ
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Clementíssime Deus, qui beátam Elisabeth regínam, inter céteras egrégias dotes, béllici furóris sedándi prærogatíva decorásti: da nobis, ejus intercessióne; post mortális vitæ, quam supplíciter pétimus, pacem, ad ætérna gáudia perveníre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Ss. Septem Fratrum Martyrum, ac Rufinæ et Secundæ Virginum et Martyrum
Introitus
Ps 112:1; 112:9
Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini: qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem.
Ps 112:2
Sit nomen Dómini benedíctum: ex hoc nunc, ei usque in sǽculum.

Ps 123:7-8.
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 12:46-50
In illo témpore: Loquente Jesu ad turbas, ecce, Mater ejus et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei. ¶ Dixit autem ei quidam: Ecce, mater tua et fratres tui foris stant, quæréntes te. At ipse respóndens dicénti sibi, ait: Quæ est mater mea et qui sunt fratres mei? Et exténdens manum in discípulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est.
Offertorium
Ps 123:7
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, inténde placátus: et, intercedéntibus Sanctis tuis, devotióni nostræ profíciant et salúti.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 12:50
Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, illíus salutáris capiámus efféctum; cujus per heec mystéria pignus accépimus.
Per Dominum…
S. Pii I Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Joannis Gualberti Abbatis
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Joánnis Gualbérti Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:43-48
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Audístis, quia dictum est: Diliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros, ¶ benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cœlis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injústos. Si enim dilígitis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cœléstis perféctus est.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Joánnis Gualbérti Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Joánnis Gualbérti Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
Ss. Naboris et Felicis
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, sicut nos sanctórum Martyrum tuórum Nabóris et Felícis natalítia celebránda non desérunt; ita júgiter suffrágiis comiténtur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Múnera plebis tuæ, quǽsumus, Dómine, sanetórum Mártyrum tuórum Nabóris et Felícis fiant grata suffrágiis: et, quorum triúmphis tuo nómini offeruntur, ipsorum digna perficiantur et méritis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Natalítiis Sanctórum tuórum, quǽsumus, Dómine: ut, sacraménti múnere vegetáti, bonis, quibus per tuam grátiam nunc fovémur, perfruámur ætérnis.
Per Dominum…
S. Bonaventuræ Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Bonaventúræ minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Bonaventúræ Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti Bonaventúræ Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur.
Per Dominum…
S. Henrici Imperatoris Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui hodiérna die beátum Henrícum Confessórem tuum e terréni cúlmine impérii ad regnum ætérnum transtulísti: te súpplices exorámus; ut, sicut illum, grátiæ tuæ ubertáte prævéntum, illécebras sǽculi superáre fecísti, ita nos fácias, ejus imitatióne, mundi hujus blandiménta vitáre, et ad te puris méntibus perveníre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
In Commemoratione Beatæ Mariæ Virgine de Monte Carmelo.
Introitus
Sedulius
Gaudeamus omnes in Domino diem festum celebrantes sub honore beatae Mariæ Virginis: de cujus assumptione gaudent, angeli, et collaudant Filium Dei.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Gaudeamus omnes in Domino diem festum celebrantes sub honore beatae Mariæ Virginis: de cujus assumptione gaudent, angeli, et collaudant Filium Dei.
Oratio
Deus, qui beatíssimæ semper Vírginis et Genetrícis tuæ Maríæ singulári título Carméli órdinem decorásti: concéde propítius; ut, cujus hódie Commemoratiónem sollémni celebrámus offício, ejus muníti præsídiis, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:23-31
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
Allelúja, allelúja.
Per te, Dei Génetrix, nobis est vita pérdita data: quæ de cœlo suscepísti prolem, et mundo genuísti Salvatórem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Jer 18:20
Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.
Secreta
Sanctífica, Dómine, quǽsumus, obláta libámina: et, beátæ Dei Genetrícis Maríæ salubérrima intercessióne, nobis salutária fore concéde.
Per eúndem…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Commemoratione beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum, Salvatórem ómnium.
Postcommunio
Adjuvet nos, quǽsumus, Dómine, gloriósæ tuæ Genetrícis sempérque Vírginis Maríæ intercéssio veneránda: ut, quos perpétuis cumulávit benefíciis, a cunctis perículis absolútos, sua fáciat pietáte concórdes:
Qui vivis…
S. Alexii Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos beáti Aléxii Confessóris tui ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
1 Tim 6:6-12
Caríssime: Est quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. Nihil enim intúlimus in hunc mundum: haud dúbium, quod nec auférre quid póssumus. Habéntes autem aliménta, et quibus tegámur, his conténti simus. Nam qui volunt dívites fíeri, incídunt in tentatiónem et in láqueum diáboli, et desidéria multa inutília et nocíva: quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem. Radix enim ómnium malórum est cupíditas: quam quidam appeténtes, erravérunt a fide, et inseruérunt se dolóribus multis. Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectáre vero justítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Camilli de Lellis Confessoris
Introitus
Joann 15:13
Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.
Ps 40:2
Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem: in dic mala liberábit eum Dóminus.
Glória Patri…
Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.
Oratio
Deus, qui sanctum Camíllum, ad animárum in extrémo agóne luctántium subsídium, singulári caritátis prærogatíva decorásti: ejus, quǽsumus, méritis, spíritum nobis tuæ dilectiónis infúnde; ut in hora éxitus nostri hostem víncere, et ad cœléstem mereámur corónam perveníre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli
1 John 3:13-18
Caríssimi: Nolíte mirári, si odit vos mundus. Nos scimus, quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis, qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam hujus mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére, et cláuserit víscera sua ab eo: quómodo cáritas Dei manet in eo? Filíoli mei, non diligámus verbo neque lingua, sed ópere et veritáte.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:12-16
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia, quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et pósui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester maneat: ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Hóstia immaculáta, qua illud Dómini nostri Jesu Christi imménsæ caritátis opus renovámus, sit, Deus Pater omnípotens, sancto Gamíllo intercedénte, contra omnes córporis et animæ infirmitates salutáre remedium, et in extrémo agóne solátium et tutéla.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:36; 25:40
Infírmus fui, et visitástis me. Amen, amen, dico vobis: Quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis minimis, mihi fecístis.
Postcommunio
Per hæc cœléstia aliménta, quæ, sancti Camílli Confessóris tui sollémnia celebrántes, pia devotióne suscépimus: da, quǽsumus. Dómine; ut, in hora mortis nostræ sacraméntis refécti et culpis ómnibus expiáti, in sinum misericórdiæ tuæ læti súscipi mereámur:
Qui vivis…
Ss. Symphorosae et septem Filiorum ejus
Introitus
Ps 33:18
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Oratio
Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 11:33-39
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: alii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errantes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
℣. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. ¶ Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 12:50
Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
S. Vincentii a Paulo Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui, ad evangelizándum paupéribus et ecclesiástici órdinis decórem promovéndum, beátum Vincéntium apostólica virtúte roborásti: præsta, quǽsumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Vincéntio Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Hieronymi Emiliani Confessoris
Introitus
Thren 2:11
Effúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi.
Ps 112:1
Laudáte, pueri, Dóminum: laudáte nomen Dómini.
Glória Patri…
Effúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi.
Oratio
Deus, misericordiárum pater, per mérita et intercessiónem beáti Hieronymi, quem órphanis adjutorem et patrem esse voluísti: concéde; ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 58:7-11.
Hæc dicit Dóminus: Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam: cum víderis nudum, operi eum, et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua citius oriétur, et anteíbit fáciem tuam justítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet: clamabis, et dicet: Ecce, adsum; si abstúleris de médio tui caténam, et desíeris exténdere dígitum, et loqui quod non prodest. Cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris. Oriétur in tenebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies. Et réquiem tibi dabit Dóminus semper, et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit, et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum, cujus non defícient aquæ.
Graduale
Prov 5:16
Derivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas divide.
Ps 111:5-6
Jucúndus homo, qui miserétur et cómmodat: dispónet sermónes suos in judício, quia in ætérnum non commovébitur. Allelúja, allelúja.
Ps 111:9
℣. Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum, in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
℣. Ibid., 9, 3
Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:13-21
In illo témpore: Obláti sunt Jesu párvuli, ut manus eis impóneret et oráret. ¶ Discípuli autem increpábant eos. Jesus vero ait eis: Sínite párvulos, et nolíte eos prohibére ad me veníre: tálium est enim regnum cœlórum. Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde. Et ecce, unus accedens, ait illi: Magíster bone, quid boni fáciam, ut hábeam vitam ætérnam? Qui dixit ei: Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicídium fácies: Non adulterábis: Non fácies furtum: Non falsum testimónium dices: Hónora patrem tuum et matrem tuam, et díliges próximum tuum sicut te ipsum. Dicit illi adoléscens: Omnia hæc custodívi a juventúte mea: quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perféctus esse, vade, vende, quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cœlo: et veni, séquere me.
Offertorium
Tob 12:12
Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos: ego óbtuli oratiónem tuam Dómino.
Secreta
Clementíssime Deus, qui, véteri homine consúmpto, novum secúndum te in beáto Hierónymo creáre dignátus es: da, per mérita ipsíus; ut nos, páriter renováti, hanc placatiónis hóstiam in odórem tibi suavíssimum offerámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Jac 1:27
Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem hæc est: Visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo.
Postcommunio
Angelórum pane refécti te, Dómine, supplíciter deprecámur: ut, qui ánnuam beáti Hierónymi Confessóris tui memóriam celebráre gaudémus; ejúsdem étiam et exémplum imitémur, et amplíssimum in regno tuo præmium obtinére valeámus.
Per Dominum…
S. Margaritæ, Virg. et Mart.
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta N. Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:13-17
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Sap 4:1
O quam pulchra et casta generátio cum claritáte! Allelúja.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Tempore paschali omittitur graduale.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:121; 118:122; 118:128
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (Allelúja.)
Postcommunio
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta N. Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus.
Per Dominum…
S. Laurentii a Brundusio Confessoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui ad árdua quæque pro nóminis tui glória et animárum salúte beáto Lauréntio, Confessóri tuo atque Doctóri, spíritum sapiéntiæ et fortitúdinis contulísti: da nobis in eódem spíritu et agénda cognóscere; et cógnita, ejus intercessióne, perfícere.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Lauréntii Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Lauréntii Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Praxedis Virginis
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Praxédis Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:13-17
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 13:45-46
Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Mariæ Magdalenæ Poenitentis
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Beátæ Maríæ Magdalénæ, quǽsumus, Dómine, suffrágiis adjuvémur: cujus précibus exorátus, quatriduánum fratrem Lázarum vivum ab ínferis resuscitásti:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Cant 3:2-5; 8:6-7
Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et pláteas quæram, quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. Invenérunt me vígiles, qui custódiunt civitátem. Num quem díligit ánima mea, vidístis? Páululum cum pertransíssem eos, invéni, quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ et in cubículum genetrícis meæ. Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam: si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 7:36-50
In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. ¶ Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset Prophéta, sciret útique, quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuidam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Respóndens Simon, dixit: Æstimo, quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et cœpérunt, qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Múnera nostra, quǽsumus. Dómine, beátæ Maríæ Magdalénæ gloriósa mérita tibi reddant accépta: cujus oblatiónis obséquium unigénitus Fílius tuus cleménter suscépit impénsum:
Qui tecum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:121; 118:122; 118:128
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumpto, quǽsumus, Dómine, único ac salutári remédio, Córpore et Sánguine tuo pretióso: ab ómnibus malis, sanctæ Maríæ Magdalénæ patrocíniis, eruámur:
Qui vivis…
S. Apollinaris Episcopi et Martyris
Introitus
Dan 3:84; 3:87
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Dan 3:57
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri…
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Oratio
Deus, fidélium remunerátor animárum, qui hunc diem beáti Apollináris Sacerdótis tui martýrio consecrásti: tríbue nobis, quǽsumus, fámulis tuis; ut, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus ejus indulgéntiam consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Petri 5:1-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsecro, consénior et testis Christi passiónum: qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum: neque turpis lucri grátia, sed voluntárie: neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Simíliter adolescéntes, súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem insinuáte: quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide: scientes eándem passiónem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 22:24-30
In illo témpore: Facta est conténtio inter discípulos, quis eórum viderétur esse major. Dixit autem eis Jesus: Reges géntium dominántur eórum; et qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcéssor est, sicut ministrátor. Nam quis major est, qui recúmbit, an qui mínistrat? nonne qui recúmbit? Ego autem in médio vestrum sum, sicut qui mínistrat. Vos autem estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis: et ego dispóno vobis, sicut dispósuii mihi Pater meus regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo: et sedeátis super thronos, judicántes duódecim tribus Israël.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Réspice, Dómine, propítius super hæc múnera: quæ pro beáti Sacerdótis et Martyris tui Apollináris commemoratióne deférimus, et pro nostris offensiónibus immolámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:20; 20:21
Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, intra in gáudium Dómini tui.
Postcommunio
Tua sancta suméntes, quǽsumus, Dómine, ut beáti Apollináris nos fóveant continuáta præsídia: quia non désinis propítius intuéri, quos tálibus auxíliis concésseris adjuvári.
Per Dominum…
S. Liborii
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
S. Christinæ Virginis et Martyris
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta N. Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:13-17
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Sap 4:1
O quam pulchra et casta generátio cum claritáte! Allelúja.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Tempore paschali omittitur graduale.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:121; 118:122; 118:128
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (Allelúja.)
Postcommunio
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta N. Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus.
Per Dominum…
S. Jacobi Apostoli
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Esto, Dómine, plebi tuæ sanctificátor et custos: ut, Apóstoli tui Jacóbi muníta præsídiis, et conversatióne tibi pláceat, et secúra mente desérviat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-15
Fratres: Puto, quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cædimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. Nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.
Graduale
Ps 44:17; 44:18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja.
Joannes 15:16
Ego vos elegi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 20:20-23
In illo témpore: Accessit ad Jesum mater filiórum Zebedæi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.
Offertorium
Ps 18:5
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Secreta
Oblatiónes pópuli tui, quǽsumus, Dómine, beáti Jacóbi Apóstoli pássio beáta concíliet: et, quæ nostris non aptæ sunt méritis, fiant tibi plácitæ ejus deprecatióne.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Beáti Apóstoli tui Jacóbi, quǽsumus, Dómine, intercessióne nos ádjuva: pro cujus festivitáte percépimus tua sancta lætántes.
Per Dominum…
S. Christophori
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Christóphori Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
Per Dominum…
S. Annæ Matris B.M.V.
Introitus
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Annæ: de cujus sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Ps 44:2.
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Annæ: de cujus sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Oratio
Deus, qui beátæ Annæ grátiam conférre dignatus es, ut Genetrícis unigéniti Fílii tui mater effici mererétur: concéde propítius; ut, cujus sollémnia celebrámus, ejus apud te patrocíniis adjuvémur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, placatus inténde: ut per intercessiónem beátæ Annæ, quæ Genetrícis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, mater éxstitit, et devotióni nostræ profíciant et salúti.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Postcommunio
Cœléstibus sacraméntis vegetáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercessióne beátæ Annæ, quam Genetrícis Fílii tui matrem esse voluísti, ad ætérnam salútem perveníre mereámur.
Per eúndem…
S. Pantaleonis Martyris
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Pantaleóne Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:26-32
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Pantaleóne Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
Ss. Nazarii et Celsi Martyrum, Victoris I Papæ et Martyris ac Innocentii I Papæ et Confessoris
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Sanctórum tuórum nos, Dómine, Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii conféssio beáta commúniat: et fragilitáti nostræ subsídium dignánter exóret.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:17-20
Réddidit Deus justis mercédem labórum suorum, et deduxit illos in via mirábili: et fuit illis in velaménto diei et in luce stellárum per noctem: tránstulit illos per Mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ideo justi tulérunt spolia impiórum, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt páriter, Dómine, Deus noster.
Graduale
Exodi 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exodi 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja.
Sir 44:14
℣. Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Concéde nobis, omnípotens Deus: ut his munéribus, quæ in sanctórum tuórum Nazarii, Celsi, Victóris et Innocéntii honóre deférimus, et te placémus exhíbitis, et nos vivificémur accéptis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Sanctórum Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quod temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus.
Per Dominum…
S. Marthæ Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Marthæ Vírginis festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:38-42
In illo témpore: Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. ¶ Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit, et ait: Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet et respondens dixit illi Dominus: “Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.”
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Ss. Felicis, Simplicii, Faustini et Beatricis
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, sicut pópulus christiánus Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis temporáli sollemnitáte congáudet, ita perfruátur ætérna; et, quod votis célebrat, comprehéndat efféctu.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Sap 5:16-20
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis commemoratióne deférimus: supplíciter deprecántes; ut indulgéntiam nobis páriter cónferant et salútem.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Martyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis cœléstibus mýsteriis celebráta sollémnitas, indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis acquírat.
Per Dominum…
S. Abdon et Sennen Martyrum
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Deus, qui sanctis tuis Abdon et Sennen ad hanc glóriam veniéndi copiósum munus grátiæ contulísti: da fámulis tuis suorum véniam peccatórum; ut, Sanctórum tuórum intercedéntibus méritis, ab ómnibus mereántur adversitátibus liberáti.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 6:4-10
Fratres: Exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros, in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris et a sinístris: per glóriam et ignobilitátem: per infámiam et bonam famam: ut seductóres et veráces: sicut qui ignóti et cógniti: quasi moriéntes et ecce, vívimus: ut castigáti et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.
Graduale
Exodi 15:11
Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
Déxtera tua. Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja.
Ps 3:1
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:1-12
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Hæc hóstia, quǽsumus, Dómine, quam sanctórum Mártyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absolvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 78:2 & 11
Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cœli, carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.
Postcommunio
Per hujus, Dómine, operationem mystérii, et vitia nostra purgéntur: et, intercedéntibus sanctis Martyribus tuis Abdon et Sennen, justa desidéria compleántur.
Per Dominum…
S. Ignatii Confessoris
Introitus
Philipp 2:10-11
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Ps 5:12-13
Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu benedíces justo.
Glória Patri…
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Oratio
Deus, qui ad majórem tui nóminis glóriam propagándam, novo per beátum Ignátium subsídio militántem Ecclésiam roborásti: concéde; ut, ejus auxílio et imitatióne certántes in terris, coronári cum ipso mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Adsint, Dómine Deus, oblatiónibus nostris sancti Ignátii benígna suffrágia: ut sacrosáncta mystéria, in quibus omnis sanctitátis fontem constituísti, nos quoque in veritáte sanctíficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:49
Ignem veni míttere in terram: et quid volo, nisi ut accendátur?
Postcommunio
Laudis hóstia, Dómine, quam pro sancto Ignátio grátias agentes obtúlimus: ad perpétuam nos majestátis tuæ laudatiónem, ejus intercessióne, pérducat.
Per Dominum…
Ss. Martyrum Machabæorum
Introitus
Ps 33:18
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Oratio
Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ præbeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 11:33-39
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: alii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errantes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
℣. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt sancti in glória; lætabúntur in cubílibus suis. Exaltatiónes Dei in gútture eórum. Allelúia.
Secreta
Mystéria tua, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus: quibus et præsídium nobis crescat et gáudium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his qui occídunt corpus.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur.
Per Dominum…
S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Luc 4:18
Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.
Ps 77:1
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Glória Patri…
Spíritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.
Oratio
Deus, qui per beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fecundásti: quǽsumus; ut, ejus salutáribus mónitis edócti et exémplis roboráti, ad te perveníre felíciter valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:1-7
Caríssime: Confortáre in grátia, quæ est in Christo Jesu: et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidélibus homínibus, qui idónei erunt et alios docére. Labóra sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis sǽculáribus: ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllege quæ dico: dabit enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.
Graduale
Ps 118:52-53
Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine, et consolátus sum: deféctio ténuit me pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
Ps 39:11
Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi. Allelúja, allelúja.
Eccles. 49:3-4
Ipse est diréctus divínitus in pæniténtiam gentis, et tulit abominatiónes impietátis: et gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja.
Joann 15:16
℣. Pósui vos, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat. Allelúja.
Graduale
Ps 34:13
Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício: humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertátur.
Ps 22:5.
℣. Parásti in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui tríbulant me: impinguásti in óleo caput meum, et calix meus inébrians quam præclárus est!
1 Cor 9:22
℣. Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Prov 3:9; 3:27
Hónora Dóminum de tua substántia, et de primítiis ómnium frugum tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest: si vales, et ipse bénefac.
Secreta
Cœlésti, Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda nostra in odórem suavitátis exúre: qui beáto Alfónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam seípsum exhibére:
Qui vivis…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Eccli 50:1; 50:9
Sacérdos magnus, qui in vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit templum, quasi ignis effúlgens et thus ardens in igne.
Postcommunio
Deus, qui beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem fidelem divíni mystérii dispensatórem et præcónem effecísti: ejus méritis precibúsque concéde; ut fidéles tui et frequénter percípiant, et percipiéndo sine fine colláudent.
Per Dominum…
S. Stephani Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Stéphano Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Dominici Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Domínici Confessóris tui illumináre dignátus es méritis et doctrínis: concéde; ut ejus intercessióne temporalibus non destituátur auxíliis, et spirituálibus semper profíciat increméntis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prædica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímple. Sóbrius esto. Ego enim jam délibor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja.
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: ut, méritis beáti Domínici Confessóris tui, nobis profíciant ad medélam.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui peccatórum nostrórum póndere prémimur, beáti Domínici Confessóris tui patrocínio sublevémur.
Per Dominum…
S. Mariæ ad Nives
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:14-16
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Luc 1:28 1:42
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
In Transfiguratione Domini Nostri Jesu Christi
Introitus
Ps 76:19
Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: commóta est et contrémuit terra.
Ps 83:2-3
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Glória Patri…
Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: commóta est et contrémuit terra.
Oratio
Deus, qui fídei sacraménta in Unigéniti tui gloriósa Transfiguratióne patrum testimónio roborásti, et adoptiónem filiórum perféctam, voce delápsa in nube lúcida, mirabíliter præsignásti: concéde propítius; ut ipsíus Regis glóriæ nos coherédes effícias, et ejúsdem glóriæ tríbuas esse consórtes.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
2 Petri 1:16-19
Caríssimi: Non doctas fábulas secúti notam fecimus vobis Dómini nostri Jesu Christi virtútem et præséntiam: sed speculatores facti illíus magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica glória: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complacui, ipsum audíte. Et hanc vocem nos audivimus de cœlo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. Et habémus firmiórem propheticum sermónem: cui bene facitis attendentes, quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies elucescat et lucifer oriátur in córdibus vestris.
Graduale
Ps 44:3; 44:2
Speciósus forma præ fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis.
℣. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Allelúja, allelúja.
Eccli 7:26
Candor est lucis ætérnæ, spéculum sine mácula, et imágo bonitátis illíus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 17:1-9
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Moyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Surgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.
Offertorium
Ps 111:3
Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi, allelúja.
Secreta
Obláta, quǽsumus, Dómine, múnera gloriósa Unigéniti tui Transfiguratióne sanctífica: nosque a peccatórum máculis, splendóribus ipsíus illustratiónis emúnda.
Per eúndem…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Matt 17:9
Visiónem, quam vidístis, némini dixéritis, donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut sacrosáncta Fílii tui Transfiguratiónis mystéria, quæ sollemni celebrámus offício, purificáta mentis intellegéntia consequámur.
Per eúndem…
Ss. Xysti II Papæ, Felicissimi et Agapiti Martyrum
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum Xysti Felicíssimi et Agapíti natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Sap 5:16-20
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Xysto, Felicíssimo et Agapíto; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
S. Cajetani Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beáto Cajetáno Confessóri tuo apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti: da nobis, ejus intercessióne et exémplo, in te semper confídere et sola cæléstia desideráre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 6:24-33
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. ¶ Non potéstis Deo servíre et mammónæ. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ, quid manducétis, neque córpori vestro, quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? Respícite volatília cœli, quóniam non serunt neque metunt neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cœléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri, quómodo crescunt: non labórant neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fænum agri, quod hódie est et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Caietáno Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Donati, Episcopi et Martyris
Introitus
Dan 3:84; 3:87
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Dan 3:57
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri…
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Oratio
Deus, tuórum glória sacerdótum: præsta, quǽsumus, ut sancti Martyris tui et Epíscopi Donáti, cujus festa gérimus, sentiámus auxílium.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac 1:2-12
Caríssimi: Omne gáudium existimáte, cum in tentatiónes várias incidéritis: sciéntes, quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur. Patiéntia autem opus perféctum habet: ut sitis perfécti et intégri in nullo deficiéntes. Si quis autem vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter, et non impróperat: et dábitur ei. Póstulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, símilis est flúctui maris, qui a vento movétur et circumfértur. Non ergo æstimet homo ille, quod accípiat áliquid a Dómino. Vir duplex ánimo incónstans est in ómnibus viis suis. Glorietur autem frater húmilis in exaltatióne sua: dives autem in humilitáte sua, quóniam sicut flos fæni tránsibit: exórtus est enim sol cum ardóre et arefécit foenum, et flos ejus décidit et decor vultus ejus depériit: ita et dives in itinéribus suis marcéscet. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probatus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
℣. Justus non conturbábitur, quia Dóminus firmat manum ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 13:33-37
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vidéte, vigiláte et oráte: néscitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui péregre proféctus ráliquit domum suam, et dedit servis suis potestátem cujúsque óperis, et janitóri præcépit, ut vígilet. Vigiláte ergo - néscitis enim, quando dóminus domus véniat: sero, an média nocte, an galli cantu, an mane - ne, cum vénerit repénte, invéniat vos dormiéntes. Quod autem vobis dico, ómnibus dico: Vigiláte.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Præsta, quǽsumus, Dómine: ut sancti Martyris tu iet Episcopi Donati intercessióne, quem ad laudem nóminis tui dicátis munéribus honorámus, piæ nobis fructus devotiónis accréscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Omnípotens et miséricors Deus, qui nos sacramentórum tuórum et partícipes éfficis et minístros: præsta, quǽsumus; ut, intercedénte beáto Donáto Mártyre tuo atque Pontífice, ejúsdem proficiámus et fídei consórtio et digno servítio.
Per Dominum…
S. Joannis Mariæ Vianney Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Joánnem Maríam pastoráli stúdio et jugi oratiónis ac pœniténtiæ ardóre mirábilem effecísti: da, quǽsumus; ut, ejus exémplo et intercessióne, ánimas fratrum lucrári Christo, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Martyrum
Introitus
Ps 33:10-11
Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: dívites eguérunt et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: dívites eguérunt et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.
Oratio
Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Cyriáci, Largi et Smarágdi sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
1 Thess 2:13-16
Fratres: Grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam, cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed - sicut est vere - verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: qui et Dóminum occidérunt Jesum et Prophétas: et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem.
Graduale
Ps 33:10; 33:11
Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: quóniam nihil deest timéntibus eum. v. Inquiréntes autem Dóminum, non defícient omni bono.
Allelúja, allelúja.
Sap 3:7
Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto current in ætérnum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 16:15-18
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta
Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Marc 16:17; 16:18
Signa autem eos, qui in me credunt, hæc sequéntur: dæmónia ejícient: super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Cyríaco, Largo et Smarágdo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
Vigilia S. Laurentii Martyris
Introitus
Ps 111:9
Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi: cornu ejus exaltábitur in glória.
Ps 111:1.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
Glória Patri…
Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi: cornu ejus exaltábitur in glória. Non dicitur Glória in excélsis.
Oratio
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et intercessióne beáti Lauréntii Mártyris tui, cujus prævénimus festivitátem; perpétuam nobis misericórdiam benígnus impénde.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 111:9; 111:2
Dispersit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:24-27
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium
Job 16:20
Orátio mea munda est: et ídeo peto, ut detur locus voci meæ in cœlo: quia ibi est judex meus, et cónscius meus in excélsis: ascéndat ad Dóminum deprecátio mea.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut beáti Lauréntii Mártyris tui commemoratióne, temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
Per Dominum…
S. Romano Martyre
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Romano Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœlestia aliménta percépimus, intercedénte beáto Románo Mártyre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Laurentii Martyris
Introitus
Ps 95:6
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
Ps 95:1
Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.
Glória Patri…
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
Oratio
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: vitiórum nostrorum flammas exstínguere; qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 9:6-10.
Fratres: Qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte: hilárem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Qui autem admínistrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ.
Graduale
Ps 16:3.
Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte.
℣. Igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
Allelúja, allelúja.
℣. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est: qui per signum crucis cœcos illuminávit. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 12:24-26
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.
Offertorium
Ps 95:6
Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas, et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
Secreta
Accipe, quǽsumus, Dómine, múnera dignánter obláta: et, beáti Lauréntii suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi ego sum, illic et miníster meus erit.
Postcommunio
Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum.
Per Dominum…
Ss. Tiburtii et Susannæ Virginum et Martyrum
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Sanctórum Martyrum tuórum Tiburtii et Susánnæ nos, Dómine, fóveant continuáta præsídia: quia non désinis propítius intuéri; quos tálibus auxíliis concésseris adjuvári.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Adésto, Dómine, précibus pópuli tui, adésto munéribus: ut, quæ sacris sunt obláta mystériis, tuórum tibi pláceant intercessióne Sanctórum.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: quod sit nobis, quǽsumus, interveniéntibus sanctis Martýribus tuis, vitæ præséntis auxílium páriter et futúræ.
Per Dominum…
S. Claræ Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Claræ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Ss. Hippolyti et Cassiani Martyrum
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beatórum Mártyrum tuórum Hippolýti et Cassiáni veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Réspice, Dómine, múnera pópuli tui, Sanctórum festivitáte votíva: et tuæ testificátio veritátis nobis profíciat ad salútem.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Sacramentórum tuórum, Dómine, commúnio sumpta nos salvet: et in tuæ veritátis luce confírmet.
Per Dominum…
Vigilia Assumptionis B.M.V.
Introitus
Ps 44:13; 44:15-16
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui virginálem aulam beátæ Maríæ, in qua habitáres, elígere dignátus es: da, quǽsumus; ut, sua nos defensióne munitos, jucúndos fácias suæ interésse festivitáti:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:23-31
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Beáta es, Virgo María, quæ ómnium portásti Creatórem: genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo. (Allelúja.)
Secreta
Múnera nostra, Dómine, apud cleméntiam tuam Dei Genetrícis comméndet orátio: quam idcírco de præsénti sǽculo transtulísti; ut pro peccátis nostris apud te fiduciáliter intercédat.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium: ut, qui sanctæ Dei Genetrícis festivitátem prævenímus; intercessiónis ejus auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus.
Per eúndem…
S. Eusebio Confessore
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos beáti Eusébii Confessóris tui ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Philipp 3:7-12
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum defriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja.
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 11:25-30
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine coeli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
In Assumptione Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Ap 12:1
Signum magnum appáruit in cœlo: múlier amicta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim.
Ps 97:1
Cantáte Dómino cánticum novum: quóniam mirabília fecit.
Glória Patri…
Signum magnum appáruit in cœlo: múlier amicta sole, et luna sub pédibus ejus, et in cápite ejus coróna stellárum duódecim.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui Immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genetrícem, córpore et ánima ad cœléstem glóriam assumpsísti: concéde, quǽsumus; ut, ad superna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Judith
Judith 13, 22-25; 15:10
Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu, fília, a Dómino Deo excelso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cœlum et terram, qui te diréxit in vúlnera cápitis príncipis inimicórum nostrórum; quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri. Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.
Graduale
Ps 44:11-12; 44:14
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, et concupíscet rex pulchritúdinem tuam.
℣. Tota decóra ingréditur fília regis, textúræ áureæ sunt amíctus ejus.
Allelúja, allelúja.
℣. Assumpta est María in cœlum: gaudet exércitus Angelórum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:41-50
In illo témpore: Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi ut véniat mater Dómini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum; et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus, et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum.
Offertorium
Gen 3:15
Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus.
Secreta
Ascéndat ad te, Dómine, nostræ devotiónis oblátio, et, beatíssima Vírgine María in cœlum assumpta intercedénte, corda nostra, caritátis igne succénsa, ad te júgiter ádspirent.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Assumptióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Luc 1:48-49
Beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna qui potens est.
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salutáribus sacraméntis: da, quǽsumus; ut, méritis et intercessióne beátæ Vírginis Maríæ in cœlum assúmptæ, ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per Dominum…
S. Joachim Confessoris, Patris B. Mariæ Virginis
Introitus
Ps 111:9
Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi: cornu ejus exaltábitur in glória.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
Glória Patri…
Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi: cornu ejus exaltábitur in glória.
Oratio
Deus, qui præ ómnibus Sanctis tuis beátum Jóachim Genetrícis Fílii tui patrem esse voluísti: concéde, quǽsumus; ut, cujus festa venerámur, ejus quoque perpétuo patrocínia sentiámus.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 111:9; 111:2
Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. Allelúja, allelúja.
℣. O Jóachim, sanctæ conjux Annæ, pater almæ Vírginis, hic fámulis ferto salútis opem. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 111:2
Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. Allelúja.
℣. O Ioachim, sanctæ conjux Annæ, pater almæ Vírginis, hic fámulis ferto salútis opem. Allelúja.
Graduale
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Initium ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 1:1-16
Liber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac. Isaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam et fratres ejus. Judas autem génuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. David autem rex génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uriæ. Sálomon autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abíam. Abías autem génuit Asa. Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam. Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Ezechías autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amon. Amon autem génuit Josíam. Josías autem génuit Jechoníam et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratiónem Babylónis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Eliud. Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Joseph, virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Súscipe, clementíssime Deus, sacrifícium in honórem sancti Patriarchæ Jóachim, patris Maríæ Vírginis, majestáti tuæ oblátum: ut, ipso cum cónjuge sua et beatíssima prole intercedénte, perféctam cónsequi mereámur remissiónem peccatórum et glóriam sempitérnam.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut per hæc sacraménta, quæ súmpsimus, intercedéntibus méritis et précibus beáti Jóachim patris Genetrícis dilécti Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, tuæ grátiæ in præsénti et ætérnæ glóriæ in futúro partícipes esse mereámur.
Per eúndem…
S. Hyacinthi Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos beáti Hyacínthi Confessóris tui ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Agapiti Martyris
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Agapíti Mártyris tui confísa suffrágiis: atque, ejus précibus gloriósis, et devóta permáneat et secúra consístat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in ejus tibi sollemnitáte deférimus, cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Joannis Eudes Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Joánnem, Confessórem tuum, ad cultum sacrórum Córdium Jesu et Maríæ rite promovéndum, mirabíliter inflammásti, et per eum novas in Ecclésia tua famílias congregáre voluísti: præsta, quǽsumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Bernardi Abbatis et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Bernárdi minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 39:6-14
Justus cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intellegéntias replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in sǽculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Bernárdi Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Bernárdus Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Joannæ Franciscæ Frémiot de Chantal Viduæ
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Omnípotens et miséricors Deus, qui beátam Joánnam Francíscam, tuo amóre succénsam, admirábili spíritus fortitúdine per omnes vitæ sémitas in via perfectiónis donásti, quique per illam illustráre Ecclésiam tuam nova prole voluísti: ejus méritis et précibus concéde; ut, qui infirmitátis nostræ cónscii de tua virtúte confídimus, cœléstis grátiæ auxílio cuncta nobis adversántia vincámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Illo nos amóris igne, quǽsumus, Dómine, hæc hóstia salutáris inflámmet: quo beátæ Joannæ Francíscæ cor veheménter incéndit, et flammis adússit ætérnæ caritátis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde: ut, quos cœléstis panis virtúte satiásti, beáta Joánna Francisca intercedénte, fácias terréna despícere, et te solum Deum pura mente sectári.
Per Dominum…
Immaculati Cordis Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Hebr 4:16
Adeámus cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea regi.
Glória Patri…
Adeámus cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui in Corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Spíritus Sancti habitáculum præparásti: concéde propítius; ut ejúsdem immaculáti Cordis festivitátem devóta mente recoléntes, secúndum cor tuum vívere valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:23-31
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
Graduale
Ps 12:6
Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi: et psallam nómini Dómini altíssimi.
Ps 44:18
℣. Mémores erunt nóminis tui in omni generatióne et generatiónem: proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum. Allelúja, allelúja.
Luc 1:46; 1:47
℣. Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Luc 1:46-47

℣. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus. Allelúja.
Graduale
Prov 8:32; 8:35
Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti qui custódiunt vias meas.
℣. Audíte disciplínam et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam.
℣. Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
℣. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 19:25-27
In illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Offertorium
Luc 1:46; 1:49
Exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
Secreta
Majestáti tuæ, Dómine, Agnum immaculátum offeréntes, quǽsumus: ut corda nostra ignis ille divínus accéndat, cui Cor beátæ Maríæ Vírginis ineffabíliter inflammávit.
Per eúndem…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Joann 19:27
Dixit Jesus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus: deinde dixit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Postcommunio
Divínis refécti munéribus te, Dómine, supplíciter exorámus: ut beátæ Maríæ Vírginis intercessióne, cujus immaculáti Cordis sollémnia venerándo égimus, a præséntibus perículis liberáti, ætérnæ vitæ gáudia consequámur.
Per Dominum…
Ss. Timotheo, Hippolyto et Symphoriano, Martyribus
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Auxílium tuum nobis, Dómine, quǽsumus, placátus impende: et, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Timótheo, Hippolýto et Symphoriáno, déxteram super nos tuæ propitiatiónis exténde.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Timótheo, Hippolýto et Symphoriáno, in ejus semper participatióne vivámus.
Per Dominum…
S. Philippi Benitii Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui per beátum Philippum Confessórem tuum, exímium nobis humilitátis exémplum tribuísti: da fámulis tuis próspera mundi ex ejus imitatióne despícere, et cœléstia semper inquírere.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Philíppo Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Bartholomæi Apostoli
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui hujus diei venerándam sanctámque lætítiam in beáti Apóstoli tui Bartholomǽi festivitáte tribuísti: da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus; et amáre quod crédidit, et prædicáre quod dócuit.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 12:27-31
Fratres: Vos estis corpus Christi et membra de membro. Et quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum apóstolos, secúndo prophetas, tertio doctores, deinde virtútes, exinde grátias curationum, opitulatiónes, gubernatiónes, genera linguarum, interpretatiónes sermonum. Numquid omnes apóstoli? numquid omnes prophétæ? numquid omnes doctóres? numquid omnes virtútes? numquid omnes grátiam habent curationum? numquid omnes linguis loquúntur? numquid omnes interpretántur? Æmulámini autem charísmata melióra.
Graduale
Ps 44:17; 44:18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Pro patribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja.
℣. Te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:12-19
In illo témpore: Exiit Jesus in montem oráre, et erat pernóctans in oratióne Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis - quos et Apóstolos nominávit -: Simónem, quem cognominávit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacóbum et Joánnem, Philíppum et Bartholomæum, Matthǽum et Thomam, Jacóbum Alphæi et Simónem, qui vocátur Zelótes, et Judam Jacóbi, et Judam Iscariótem, qui fuit próditor. Et descéndens cum illis, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judæa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes.
Offertorium
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta
Beáti Apóstoli tui Bartholomǽi sollémnia recenséntes, quǽsumus, Dómine: ut ejus auxílio tua benefícia capiámus, pro quo tibi laudis hóstias immolámus.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Sumptum, Dómine, pignus redemptiónis ætérnæ: sit nobis, quǽsumus; interveniénte beáto Bartholomǽo Apóstolo tuo, vitæ præséntis auxílium páriter et futúræ.
Per Dominum…
S. Ludovici Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Ludovícum Confessórem tuum de terréno regno ad cœléstis regni glóriam transtulísti: ejus, quǽsumus, méritis et intercessióne; Regis regum Jesu Christi, Fílii tui, fácias nos esse consórtes:
Qui tecum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 19:12-26
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo quidam nóbilis ábiit in regionem longínquam accípere sibi regnum, et revérti. Vocátis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiámini, dum vénio. ¶ Cives autem ejus óderant eum: et misérunt legatiónem post illum, dicéntes: Nólumus hunc regnáre super nos. Et factum est, ut redíret accépto regno: et jussit vocári servos, quibus dedit pecúniam, ut sciret, quantum quisque negotiátus esset. Venit autem primus, dicens: Dómine, mna tua decem mnas acquisívit. Et ait illi: Euge, bone serve, quia in módico fuísti fidélis, eris potestátem habens super decem civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait: Et tu esto super quinque civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, ecce mna tua, quam hábui repósitam in sudário: tímui enim te, quia homo austérus es: tollis, quod non posuísti, et metis, quod non seminásti. Dicit ei: De ore tuo te júdico, serve nequam. Sciébas, quod ego homo austérus sum, tollens, quod non pósui, et metens, quod non seminávi: et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam, ut ego véniens cum usúris útique exegíssem illam? Et astántibus dixit: Auferte ab illo mnam et date illi, qui decem mnas habet. Et dixérunt ei: Dómine, habet decem mnas. Dico autem vobis: Quia omni habénti dábitur, et abundábit: ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferétur ab eo.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut beátus Ludovícus Conféssor tuus, spretis mundi oblectaméntis, soli Regi Christo placére stúduit; ita ejus orátio nos tibi reddat accéptos.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, qui beátum Confessórem tuum Ludovícum mirificásti in terris, et gloriósum in cœlis fecísti: eúndem, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ constítue defensórem.
Per Dominum…
S. Zephirini Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Josephi Calasanctii Confessoris
Introitus
Ps 33:12
Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.
Oratio
Deus, qui per sanctum Joséphum Confessórem tuum, ad erudiéndam spíritu intellegéntiæ ac pietátis juventútem, novum Ecclésiæ tuæ subsídium providére dignátus es: præsta, quǽsumus; nos, ejus exémplo et intercessióne, ita fácere et docére, ut præmia consequámur ætérna.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Jac 1:12.
℣. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 18:1-5
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlorum? Et ádvocans Jesus parvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrabitis in regnum cœlórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlorum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.
Offertorium
Ps 9:17
Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
Secreta
Altáre tuum, Dómine, munéribus cumulamus oblatis: ut ejus nobis fiant supplicatione propitia, cujus nos donasti patrocínio adjuvári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Marc 10:14
Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium est enim regnum Dei.
Postcommunio
Sanctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut, intercedénte sancto Josépho Confessóre tuo, ad majus semper proficiámus pietátis increméntum.
Per Dominum…
S. Augustini Episcopi et Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges, intercedénte beáto Augustíno Confessóre tuo atque Pontífice, consuétæ misericórdiæ tríbue benígnus efféctum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Ps 88:21
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Augustíni Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Augustínus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Hermete Martyre
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Hermétem Mártyrem tuum virtúte constántiæ in passióne roborásti: ex ejus nobis imitatióne tríbue; pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus in tuórum commemoratióne Sanctórum: da, quǽsumus; ut, quod illis cóntulit glóriam, nobis prosit ad salútem.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Repleti, Dómine, benedictióne cœlésti, quǽsumus cleméntiam tuam: ut, intercedénte beáto Herméte Mártyre tuo, quæ humíliter gérimus, salúbriter sentiámus.
Per Dominum…
Decollatione S. Joannis Baptistæ
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis.
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis.
Oratio
Sancti Joánnis Baptístæ Præcursóris et Martyris tui, quǽsumus, Dómine, veneránda festívitas: salutáris auxílii nobis præstet efféctum:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Jeremíæ Prophétæ
Jer 1:17-19
In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad Juda ómnia, quæ ego præcípio tibi. Ne formides a fácie eórum: nec enim timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum æreum, super omnem terram, régibus Juda, princípibus ejus, et sacerdótibus, et pópulo terræ. Et bellábunt advérsum te, et non prævalebunt: quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja.
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 6:17-29
In illo témpore: Misit Heródes, ac ténuit Joánnem, et vinxit eum in cárcere propter Herodíadem, uxorem Philíppi fratris sui, quia dúxerat eam. Dicebat enim Joánnes Heródi: Non licet tibi habére uxórem fratris tui. ¶ Heródias autem insidiabátur illi, et volébat occídere eum, nec póterat. Heródes enim metuébat Joánnem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiébat eum, et audíto eo multa faciébat, et libénter eum audiébat. Et cum dies opportúnus accidísset, Heródes natális sui cœnam fecit princípibus et tribúnis et primis Galilææ. Cumque introísset fília ipsíus Herodíadis, et saltásset, et placuísset Heródi simúlque recumbéntibus; rex ait puéllæ: Pete a me, quod vis, et dabo tibi. Et jurávit illi: Quia quidquid petiéris dabo tibi, licet dimídium regni mei. Quæ cum exiísset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joánnis Baptístæ. Cumque introísset statim cum festinatióne ad regem, petívit dicens: Volo, ut protínus des mihi in disco caput Joánnis Baptístæ. Et contristátus est rex: propter jusjurándum et propter simul discumbéntes nóluit eam contristáre: sed misso spiculatóre, præcépit afférri caput ejus in disco. Et decollávit eum in cárcere. Et áttulit caput ejus in disco: et dedit illud puéllæ, et puella dedit matri suæ. Quo audíto, discípuli ejus venérunt et tulérunt corpus ejus: et posuérunt illud in monuménto.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Múnera, quæ tibi, Dómine, pro sancti Martyris tui Joánnis Baptístæ passióne deférimus: quǽsumus; ut ejus obténtu nobis profíciant ad salútem.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Postcommunio
Cónferat nobis, Dómine, sancti Joánnis Baptístæ sollémnitas: ut et magnífica sacraménta, quæ súmpsimus, significáta venerémur, et in nobis pótius édita gaudeámus.
Per Dominum…
S. Sabina Martyre
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ Sabinæ Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beátæ Sabínæ Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:161-162
Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóqui tua, quasi qui invénit spólia multa. (Allelúja.)
Postcommunio
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Sabínæ Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus.
Per Dominum…
S. Rosæ a Sancta Maria Limange Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Bonórum ómnium largítor, omnípotens Deus, qui beátam Rosam, cœléstis grátiæ rore prævéntam, virginitátis et patiéntiæ decóre Indis floréscere voluísti: da nobis fámulis tuis; ut, in odórem suavitátis ejus curréntes, Christi bonus odor éffici mereámur:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Ss. Felice et Adaucto
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Majestátem tuam, Dómine, súpplices exorámus: ut, sicut nos júgiter Sanctórum tuórum commemoratióne lætíficas; ita semper supplicatióne deféndas.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:17-20
Réddidit Deus justis mercédem labórum suorum, et deduxit illos in via mirábili: et fuit illis in velaménto diei et in luce stellárum per noctem: tránstulit illos per Mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ideo justi tulérunt spolia impiórum, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt páriter, Dómine, Deus noster.
Graduale
Sap 3:1-2; 3:3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt: et non tanget illos torméntum malítiæ.
℣. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Allelúja, allelúja.
℣. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent in ætérnum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:16-20
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes: Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nobis in nómine tuo. Et ait illis: Vidébam sátanam sicut fulgur de cœlo cadéntem. Ecce, dedi vobis potestátem calcandi supra serpéntes et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci: et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subjiciúntur: gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cœlis.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta
Hóstias, Dómine, tuæ plebis inténde: et, quas in honóre Sanctórum tuórum devóta mente celébrat, profícere sibi séntiat ad salútem.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta..
Postcommunio
Repléti, Dómine, munéribus sacris: quǽsumus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, in gratiárum semper actióne maneámus.
Per Dominum…
S. Raymundi Nonnati Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui in liberándis fidélibus tuis ab impiórum captivitáte beátum Raymúndum Confessórem tuum mirábilem effecísti: ejus nobis intercessióne concéde; ut, a peccatórum vínculis absolúti, quæ tibi sunt plácita, líberis méntibus exsequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Ægidii Abbatis
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Ægídii Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Ps 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Ægídius Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Ægídius Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
Ss. Duodecim Fratrum Mártyrum
Introitus
Cant 4:8-9.
Veni de Líbano, sponsa mea, veni de Líbano, veni: vulnerásti cor meum, soror mea sponsa, vulnerásti cor meum.
Ps 112:1
Laudáte, púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini.
Glória Patri…
Veni de Líbano, sponsa mea, veni de Líbano, veni: vulnerásti cor meum, soror mea sponsa, vulnerásti cor meum.
Oratio
Fratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet: quæ et fídei nostræ præbeat increménta virtútum, et multíplici nos suffrágio consolétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 66:12-14
Hæc dicit Dóminus: Ecce, ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam géntium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Jerúsalem consolabímini. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt, et cognoscétur manus Dómini servis ejus.
Graduale
Matt 11:25
Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus, et prudéntibus, et revelásti ea párvulis.
Ps 70:5
Dómine, spes mea a juventúte mea.
Allelúja, allelúja.
Ps 39:17-19
Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificate: quasi Libanus odórem suavitátis habete: florete, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondete in grátiam, et collaudate cánticum, et benedicite Dóminum in opéribus suis. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Eccli 39:17-19
℣. Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte: quasi Libánus odórem suavitátis habéte: floréte, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. Allelúja.
Ps 33:9; 99:5
℣. Gustáte, et vidéte quóniam suávis estDóminus: in ætérnum misericórdia ejus. Allelúja.
Graduale
Cant 2:11-12
Jam hiems tránsiit, imber ábiit, et recéssit.
℣. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra.
Jer 31:3
In caritáte perpétua diléxi te: ídeo attráxi te, míserans tui.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 18:1-4
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et advocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit; Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum.
Offertorium
Luc 1:46-49
Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo: quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: fecit mihi magna qui potens est.
Secreta
Mystéria tua, Dómine, pro sanctórum Martyrum tuórum commemoratióne devóta mente tractémus: quibus nobis et præsídium crescat et gáudium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Deut 32:10-12
Circumdúxit eam, et dócuit: et custodívit quasi pupíllam óculi sui. Sicut aquila expándit alas suas, et assúmpsit eam, atque portávit in húmeris suis. Dóminus solus dux ejus fuit.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur.
Per Dominum…
S. Stephani Hungariæ Regis Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Concéde, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ, omnípotens Deus: ut beátum Stéphanum Confessórem tuum, quem regnántem in terris propagatórem hábuit, propugnatórem habére mereátur gloriósum in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 19:12-26
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo quidam nóbilis ábiit in regionem longínquam accípere sibi regnum, et revérti. Vocátis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiámini, dum vénio. ¶ Cives autem ejus óderant eum: et misérunt legatiónem post illum, dicéntes: Nólumus hunc regnáre super nos. Et factum est, ut redíret accépto regno: et jussit vocári servos, quibus dedit pecúniam, ut sciret, quantum quisque negotiátus esset. Venit autem primus, dicens: Dómine, mna tua decem mnas acquisívit. Et ait illi: Euge, bone serve, quia in módico fuísti fidélis, eris potestátem habens super decem civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, mna tua fecit quinque mnas. Et huic ait: Et tu esto super quinque civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, ecce mna tua, quam hábui repósitam in sudário: tímui enim te, quia homo austérus es: tollis, quod non posuísti, et metis, quod non seminásti. Dicit ei: De ore tuo te júdico, serve nequam. Sciébas, quod ego homo austérus sum, tollens, quod non pósui, et metens, quod non seminávi: et quare non dedísti pecúniam meam ad mensam, ut ego véniens cum usúris útique exegíssem illam? Et astántibus dixit: Auferte ab illo mnam et date illi, qui decem mnas habet. Et dixérunt ei: Dómine, habet decem mnas. Dico autem vobis: Quia omni habénti dábitur, et abundábit: ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferétur ab eo.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Réspice, quas offérimus, hóstias, omnípotens Deus: et præsta; ut, qui passiónis Dominicæ mystéria celebrámus, imitémur quod ágimus.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Stephani Confessóris tui fidem cóngrua devotióne sectémur; qui, pro ejúsdem fídei dilatatióne, de terréno regno ad cœléstis regni glóriam méruit perveníre.
Per Dominum…
S. Pii X Papæ Confessoris
Introitus
Ps 88:20-22
Extuli eléctum de pópulo, óleo sancto meo unxi eum: ut manus mea sit semper cum eo, et brácchium meum confírmet eum.
Ps. 88:2
Grátias Dómini in ætérnum cantábo: per omnes generatiónes annuntiábo fidelitátem tuam ore meo.
Glória Patri…
Extuli eléctum de pópulo, óleo sancto meo unxi eum: ut manus mea sit semper cum eo, et brácchium meum confírmet eum.
Oratio
Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem, et univérsa in Christo instauránda sanctum Pium, Summum Pontíficem, cælésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti: concéde propítius; ut, ejus institúta et exémpla sectántes, præmia consequámur ætérna.
Per eúndem…
Lectio
Lectio prima Sancti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses
1 Thess 2:2-8
Fratres: Fidúciam habúimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis. Cum possémus vobis óneri esse ut Christi apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis.
Graduale
Ps 39:10-11
Annuntiávi justítiam tuam in cœtu magno; ecce lábia mea non cohíbui: Dómine, tu nosti.
℣. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo; fidelitátem tuam et auxílium tuum narrávi. Allelúia, allelúia.
Ps 22:5-6
℣. Paras mihi mensam, inúngis óleo caput meum, calix meus ubérrimus est. Allelúia.
Graduale
Alleluia, alleluia.
Ps 22:5-6
℣. Paras mihi mensam, inúngis óleo caput meum, calix meus ubérrimus est. Allelúia.
Ps 25:8
℣. Dómine, díligo habitáculum domus tuæ et locum tabernáculi glóriæ tuæ. Allelúia.
Graduale
Ps 131:16-18
Sacerdótes ejus índuam salúte, et sancti ejus exsultántes exsultábunt.
℣. Illic David suscitábo cornu, parábo lucérnam uncto meo.
℣. Inimícos ejus índuam confusióne, super ipsum autem fulgébit diadéma meum.
Evangelium
Sequéntia Sancti evangélii secúndum Joánnem
Joannes 21:15-17
In illo témpore, dicit Jesus Simóni Petro: Simon Joánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Etiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. ¶ Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me? Ait illi: Etiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tértio: Simon Joánnis, amas me? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio: Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
Offertorium
Ps 33:12
Veníte, fílii; audíte me: timórem Dómini docébo vos.
Secreta
Oblatiónibus nostris, quǽsumus, Dómine, benígne suscéptis, da nobis, ut hæc divína mystéria, sancto Pio Summo Pontífice intercedénte, sincéris tractémus obséquiis et fidéli mente sumámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joannes 6:56-57
Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo.
Postcommunio
Mensæ cæléstis virtúte refécti, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, interveniénte sancto Pio Summo Pontífice; fortes efficiámur in fide, et in tua simus caritáte concórdes.
Per Dominum…
S. Laurentii Justiniani Episcopi et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Lauréntii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Lauréntio Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
Nativitate Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cœléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Nativitátis ejus votíva sollémnitas pacis tríbuat increméntum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 8:22-35
Dóminus possedit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar: adhuc terram non fécerat et flúmina et cárdines orbis terræ. Quando præparábat cœlos, áderam: quando certa lege et gyro vallábat abýssos: quando æthera firmábat sursum et librábat fontes aquárum: quando circúmdabat mari términum suum et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos: quando appendébat fundaménta terræ. Cum eo eram cuncta compónens: et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrárum: et delíciæ meæ esse cum filiis hóminum. Nunc ergo, filii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja.
Evangelium
Initium ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 1:1-16
Liber generatiónis Jesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac. Isaac autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Judam et fratres ejus. Judas autem génuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem génuit Esron. Esron autem génuit Aram. Aram autem génuit Amínadab. Amínadab autem génuit Naásson. Naásson autem génuit Salmon. Salmon autem génuit Booz de Rahab. Booz autem génuit Obed ex Ruth. Obed autem génuit Jesse. Jesse autem génuit David regem. David autem rex génuit Salomónem ex ea, quæ fuit Uriæ. Sálomon autem génuit Róboam. Róboam autem génuit Abíam. Abías autem génuit Asa. Asa autem génuit Jósaphat. Jósaphat autem génuit Joram. Joram autem génuit Ozíam. Ozías autem génuit Jóatham. Jóatham autem génuit Achaz. Achaz autem génuit Ezechíam. Ezechías autem génuit Manássen. Manásses autem génuit Amon. Amon autem génuit Josíam. Josías autem génuit Jechoníam et fratres ejus in transmigratióne Babylónis. Et post transmigratiónem Babylónis: Jechonías génuit Saláthiel. Saláthiel autem génuit Zoróbabel. Zoróbabel autem génuit Abiud. Abiud autem génuit Elíacim. Elíacim autem génuit Azor. Azor autem génuit Sadoc. Sadoc autem génuit Achim. Achim autem génuit Eliud. Eliud autem génuit Eleázar. Eleázar autem génuit Mathan. Mathan autem génuit Jacob. Jacob autem génuit Joseph, virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.
Offertorium
Beáta es, Virgo María, quæ ómnium portásti Creatórem: genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo. (Allelúja.)
Secreta
Unigéniti tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui natus de Vírgine, matris integritátem non mínuit, sed sacrávit; in Nativitátis ejus sollémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus, Dóminus noster:
Qui tecum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Nativitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, celebritátis ánnuæ votíva sacraménta: præsta, quǽsumus; ut et temporális vitæ nobis remédia prǽbeant et ætérnæ.
Per Dominum…
S. Hadriani
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Adriani Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
Per Dominum…
S. Gorgonii Martyris
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Sanctus tuus, Dómine, Gorgónius sua nos intercessióne lætíficet: et pia fáciat sollemnitáte gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Grata tibi sit, Dómine, nostræ servitútis oblátio: pro qua sanctus Gorgónius Martyr intervéntor exsístat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Famíliam tuam, Deus, suávitas ætérna contíngat et végetet: quæ in Mártyre tuo Gorgónio Christi, Fílii tui, bono júgiter odóre pascátur:
Qui tecum…
S. Nicolai de Tolentino Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in beáti Nicolái Confessóris tui sollemnitáte deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, ejus, qui tibi plácuit, précibus adjuvémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto N. Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
Ss. Proti et Hyacinthi Martyrum
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Beatórum Mártyrum tuórum Proti et Hyacínthi nos, Dómine, fóveat pretiósa conféssio: et pia júgiter intercéssio tueátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Pro sanctórum Mártyrum tuórum Proti et Hyacínthi commemoratióne, múnera tibi, Dómine, quæ debémus, exsólvimus: præsta, quǽsumus; ut remédium nobis perpétuæ salútis operéntur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Ut percépta nos, Dómine, tua sancta puríficent: beatórum Mártyrum tuórum Proti et Hyacínthi, quǽsumus, ímploret orátio.
Per Dominum…
S. Nominis Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Ps 44:13; 44:15-16
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut fidéles tui, qui sub sanctíssimæ Vírginis Maríæ Nómine et protectióne lætántur; ejus pia intercessióne a cunctis malis liberéntur in terris, et ad gáudia ætérna perveníre mereántur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:23-31
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:26-38
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Offertorium
Luc 1:28 1:42
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
In Exaltatione Sanctæ crucis
Introitus
Gal 6:14
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus.
Ps 66:2
Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
Glória Patri…
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus.
Oratio
Deus, qui nos hodiérna die Exaltatiónis sanctæ Crucis ánnua sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, cujus mystérium in terra cognóvimus, ejus redemptiónis præmia in cœlo mereámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippenses
Phil 2:5-11
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Graduale
Phil 2:8-9
Christus factus est pro nobis obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis.
℣. Propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Allelúja, allelúja.
℣. Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: quæ sola fuísti digna sustinére Regem cœlórum et Dóminum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 12:31-36
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Nunc judícium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejiciétur foras. Et ego si exaltátus fuero a terra, ómnia traham ad meipsum. (Hoc autem dicébat, signíficans qua morte esset moritúrus.) Respóndit ei turba. Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum: et quómodo tu dicis: Opórtet exaltári Fílium hóminis? Quis est iste Fílius hóminis? Dixit ergo eis Jesus: Adhuc módicum lumen in vobis est. Ambuláte, dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant: et qui ámbulat in ténebris, nescit, quo vadat. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
Offertorium
Prótege, Dómine, plebem tuam per signum sanctæ Crucis ab ómnibus insídiis inimicórum ómnium: ut tibi gratam exhibeámus servitútem, et acceptábile fiat sacrifícium nostrum, allelúja.
Secreta
Jesu Christi, Dómini nostri, Córpore et Sánguine saginándi, per quem Crucis est sanctificátum vexíllum: quǽsumus, Dómine, Deus noster; ut, sicut illud adoráre merúimus, ita perénniter ejus glóriæ salutáris potiámur efféctu.
Per eúndem…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Per signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.
Postcommunio
Adésto nobis, Dómine, Deus noster: et, quos sanctæ Crucis lætári facis honóre, ejus quoque perpétuis defénde subsídiis.
Per Dominum…
Septem Dolorum Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Joann 19:25
Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et Salóme et María Magdaléne.
Joann 19:26-27.
Múlier, ecce fílius tuus: dixit Jesus; ad discípulum autem: Ecce Mater tua.
Glória Patri…
Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et Salóme et María Magdaléne.
Oratio
Deus, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gladius pertransívit: concéde propítius; ut, qui transfixiónem ejus et passiónem venerándo recólimus, gloriósis méritis et précibus ómnium Sanctórum Cruci fidéliter astántium intercedéntibus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Judith.
Judith 13:22, 23-25
Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu, fília, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cœlum et terram: quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri.
Graduale
Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta Crucem Dómini Jesu, Fílii tui, Redemptóris.
℣. Virgo Dei Génetrix, quem totus non capift orbis, hoc crucis fert supplícium, auctor vitæ factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Stabat sancta María, cœli Regína et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa.
Sequentia
Stabat Mater dolorósa
Juxta Crucem lacrimósa,
Dum pendébat Fílius.
Cujus ánimam geméntem,
Contristátam et doléntem
Pertransívit gládius.
O quam tristis et afflícta
Fuit illa benedícta
Mater Unigéniti!
Quæ mærébat et dolébat,
Pia Mater, dum vidébat
Nati pœnas íncliti.
Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
In tanto supplício?
Quis non posset contristári,
Christi Matrem contemplári
Doléntem cum Fílio?
Pro peccátis suæ gentis
Vidit Jesum in torméntis
Et flagéllis súbditum.
Vidit suum dulcem
Natum Moriéndo desolátum,
Dum emísit spíritum.
Eja, Mater, fons amóris,
Me sentíre vim dolóris
Fac, ut tecum lúgeam.
Fac, ut árdeat cor meum
In amándo Christum Deum,
Ut sibi compláceam.
Sancta Mater, istud agas,
Crucifixi fige plagas
Cordi meo válide.
Tui Nati vulneráti,
Tam dignáti pro me pati,
Pœnas mecum dívide.
Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
Donec ego víxero.
Juxta Crucem tecum stare
Et me tibi sociáre
In planctu desídero.
Virgo vírginum præclára.
Mihi jam non sis amára:
Fac me tecum plángere.
Fac, ut portem Christi mortem,
Passiónis fac consórtem
Et plagas recólere.
Fac me plagis vulnerári,
Fac me Cruce inebriári
Et cruóre Fílii.
Flammis ne urar succénsus,
Per te, Virgo, sim defénsus
In die judícii.
Christe, cum sit hinc exíre.
Da per Matrem me veníre
Ad palmam victóriæ.
Quando corpus moriétur,
Fac, ut ánimæ donétur
Paradísi glória.
Amen. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 19:25-27
In illo témpore: Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Offertorium
Jer 18:20
Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.
Secreta
Offérimus tibi preces et hóstias, Dómine Jesu Christe, humíliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beátæ Maríæ, Matris tuæ, précibus recensémus; suo suorúmque sub Cruce Sanctórum consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuæ, méritum cum beátis habeámus:
Qui vivis…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Transfixióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Felices sensus beátæ Maríæ Vírginis, qui sine morte meruérunt martýrii palmam sub Cruce Dómini.
Postcommunio
Sacrifícia, quæ súmpsimus, Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuæ et Vírginis devóte celebrántes: nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum:
Qui vivis…
S. Nicomedis
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Adésto, Dómine, pópulo tuo: ut, beáti Nicomédis Mártyris tui mérita præclára suscípiens, ad impetrándam misericórdiam tuam semper ejus patrocíniis adjuvétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera propítius obláta: quæ majestáti tuæ beáti Nicomédis Mártyris comméndet orátio.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Puríficent nos, Dómine, sacraménta quæ súmpsimus: et, intercedénte beáto Nicoméde Mártyre tuo, a cunctis effíciant vitiis absolútos.
Per Dominum…
Ss. Cornelii Papæ et Cypriani Episcopi, Martyrum
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Beatórum Mártyrum paritérque Pontíficum Cornélii et Cypriáni nos, quǽsumus, Dómine, festa tueántur: et eórum comméndet orátio veneránda.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 3:1-8
Justorum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt oculis insipiéntium mori: et æstimála est afflíctio exitus illórum: et quod a nobis est iter, extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illorum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja.
Eccl 44:14
Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, eórum, qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum sollémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
S. Euphemia
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Præsta, Dómine, précibus nostris cum exsultatióne provéntum: ut sanctórum Mártyrum Euphémiæ, Lúciæ et Geminiáni, quorum diem passiónis ánnua devotióne recólimus, étiam fídei constántiam subsequámur.

Vota pópuli tui, quǽsumus, Dómine, propítius inténde: et, quorum nos tríbuis sollémnia celebráre, fac gaudére suffrágiis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Exáudi, Dómine, preces nostras: et sanctórum Mártyrum tuórum Euphémiæ, Lúciæ et Geminiáni, quorum festa sollémniter celebrámus, contínuis foveámur auxíliis.
Per Dominum…
Impressionis Stigmatum S. Francisci
Introitus
Gal 6:14
Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Ps 141:2
Voce mea ad Dóminum clamávi: voce mea ad Dóminum deprecátus sum.
Glória Patri…
Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Oratio
Dómine Jesu Christe, qui, frigescénte mundo, ad inflammándum corda nostra tui amóris igne, in carne beatíssimi Francísci passiónis tuæ sacra Stígmata renovásti: concéde propítius; ut ejus méritis et précibus crucem júgiter ferámus, et dignos fructus pæniténtiæ faciámus:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
Gal 6:14-18
Fratres: Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. In Christo enim Jesu neque circumcísio áliquid valet neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax sin per illos et misericórdia, et super Israël Dei. De cetero nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto. Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
℣. Francíscus pauper et húmilis cœlum dives ingréditur, hymnis cœléstibus honorátur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:24-27
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicata sanctífica: et, intercedénte beáto Francísco, ab omni nos culpárum labe purífica.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, qui mira Crucis mystéria in beáto Francísco Confessóre tuo multifórmiter demonstrásti: da nobis, quǽsumus; devotiónis suæ semper exémpla sectári, et assídua ejúsdem Crucis meditatióne muníri.
Per Dominum…
S. Josephi de Cupertino Confessoris
Introitus
Eccli 1:14-15
Diléctio Dei honorábilis sapiéntia: quibus autem apparúerit in visu, díligunt eam in visióne et in agnitióne magnálium suórum.
Ps 83:2.
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Glória Patri…
Diléctio Dei honorábilis sapiéntia: quibus autem apparúerit in visu, díligunt eam in visióne et in agnitióne magnálium suórum.
Oratio
Deus, qui ad unigénitum Fílium tuum exaltátum a terra ómnia tráhere disposuísti: pérfice propítius; ut, méritis et exémplo seráphici Confessóris tui Joséphi, supra terrénas omnes cupiditátes eleváti, ad eum perveníre mereámur:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 13:1-8
Fratres: Si linguis hóminum loquar et Angelorum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans aut cýmbalum tínniens. Et si habúero prophetiam, et nóverim mystéria ómnia et omnem sciéntiam: et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. Et si distribúere in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídere corpus meum, ita ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest. Cáritas pátiens est, benígna est: cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti: ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. Cáritas numquam éxcidit: sive prophétiæ evacuabúntur, sive linguæ cessábunt, sive sciéntia destruétur.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitudinem dierum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Eccle 11:13.
Oculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Eccli 11:13
Oculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus. Allelúja
Ps 45:9.
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:1-14
In illo témpore: Loquebátur Jesus princípibus sacerdótum et pharisǽis in parábolis, dicens: Símile factum est regnum cœlórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad nuptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce, prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias. Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audísset, iratus est: et, missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: Núptiæ quidem parátæ sunt, sed, qui invitáti erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad exitus viárum et, quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
Offertorium
Ps 34:13
Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício. Humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertétur.
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 68:30-31
Ego sum pauper et dolens: salus tua, Deus, suscépit me. Laudábo nomen Dei cum cantico: et magnificábo eum in laude.
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Januarii Episcopi et Sociorum Martyrum
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Januárii et Sociórum ejus sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 24:3-13
In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis sǽculi? ¶ Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis prælia et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ et fames et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos: et éritis odio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et odio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in
Secreta
Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Januário et Sóciis ejus, a cunctis nos defénde perículis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Januário et Sóciis ejus, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
S. Eustachii et Sociorum Martyrum
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum Eustáchii et Sociórum ejus natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Sap 5:16-20
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Eustáchio et Sóciis ejus; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
S. Matthæi Apostoli et Evangelistæ
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Beáti Apóstoli et Evangelístæ Matthǽi, Dómine, précibus adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech 1:10-14
Similitúdo vultus quátuor animálium: fácies hóminis, et fácies leónis a dextris ipsórum quatuor: fácies autem bovis a sinístris ipsórum quátuor, et fácies áquilæ désuper ipsórum quátuor. Fácies eórum et pennæ eórum exténtæ désuper: duæ pennæ singulórum jungebántur et duæ tegébant córpora eórum: et unumquódque eórum coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur cum ambulárent. Et similitúdo animálium, aspéctus eórum quasi carbónum ignis ardéntium et quasi aspéctus lampadárum. Hæc erat visio discúrrens in médio animálium, splendor ignis, et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
℣. Te gloriosus Apostolórum chorus laudat, Dómine. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 9:9-13
In illo témpore: Vidit Jesus hóminem sedéntem in telónio, Matthǽum nómine. Et
ait illi: Séquere me. Et surgens, secútus est eum. Et factum est, discumbénte
eo in domo, ecce, multi publicáni et peccatóres veniéntes discumbébant cum Jesu
et discípulis ejus. Et vidéntes pharisæi, dicébant discípulis ejus: Quare cum
publicánis et peccatóribus mandúcat Magíster vester? At Jesus áudiens, ait: Non est opus valéntibus médicus, sed male habéntibus. Eúntes autem díscite, quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium. Non enim veni vocáre justos, sed peccatóres.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Supplicatiónibus beáti Matthæi Apóstoli et Evangelístæ, quǽsumus, Dómine, Ecclésiæ tuæ commendétur oblátio: cujus magníficis prædicatiónibus erúditur.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 20:6
Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum deI córem ímpones super eum, Dómine.
Postcommunio
Percéptis, Dómine, sacraméntis, beáto Matthæo Apóstolo tuo et Evangelísta interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro ejus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam.
Per Dominum…
S. Thomæ de Villanove Episcopi et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Thomam Pontíficem insígnis in páuperes misericórdiæ virtúte decorásti: quǽsumus; ut, ejus intercessióne, in omnes, qui te deprecántur, divítias misericórdiæ tuæ benígnus effúndas.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Thomæ Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti Thomæ Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur.
Per Dominum…
Ss. Mauritii et Sociorum Martyrum
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Annue, quǽsumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Martyrum tuórum Maurítii et Sociórum ejus nos lætíficet festíva sollémnitas; ut, quorum suffrágiis nítimur, eórum natalítiis gloriémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 7:13-17
In diébus illis: Respóndit unus de senióribus, et dixit mihi: Hi, qui amícti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venérunt? Et dixi illi: Dómine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venérunt de tribulatióne magna, et lavérunt stolas suas, et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei, et sérviunt ei die ac nocte in templo ejus: et qui sedet in throno, habitábit super illos: non esúrient neque sítient ámplius, nec cadet super illos sol neque ullus æstus: quóniam Agnus, qui in médio throni est, reget illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja.
Eccl 44:14
Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Réspice, quǽsumus, Dómine, múnera, quæ in sanctórum Mártyrum tuórum Maurítii et Sociórum ejus commemoratióne deférimus: et præsta; ut, quorum honóre sunt grata, eórum nobis fiant intercessióne perpétua.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Cœléstibus refécti sacraméntis et gáudiis: súpplices te rogámus, Dómine; ut, quorum gloriámur triúmphis, protegámur auxíliis.
Per Dominum…
S. Lini Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Linum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Thecla Virg. et Mart.
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátæ Theclæ Vírginis et Mártyris tuæ natalítia cólimus; et ánnua sollemnitáte lætémur, et tantæ fídei proficiámus exémplo.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ Theclæ Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:78; 118:80
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar. (Allelúja.)
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Theclæ Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.
Per Dominum…
Beatæ Mariæ Virginis de Mercede
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Deus, qui per gloriosíssimam Fílii tui Matrem, ad liberandos Christi fidéles a potestáte paganórum, nova Ecclésiam tuam prole amplificáre dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, quam pie venerámur tanti óperis institutrícem, ejus páriter méritis et intercessióne, a peccátis ómnibus et captivitáte dæmonis liberémur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:14-16
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Luc 1:28 1:42
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
Ss. Cypriani et Justinæ Martyrum
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Beatórum Mártyrum Cypriáni et Justínæ nos, Dómine, fóveant continuáta pæsídia: quia non désinis propítius intuéri, quos tálibus auxíliis concésseris adjuvári.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Cypriáno et Justína; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
S. Cosmæ et Damiani Martyrum
Introitus
Eccli 44:15 et 14
Sapiéntiam Sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Cosmæ et Damiáni natalítia cólimus, a cunctis malis imminéntibus, eórum intercessiónibus, liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:16-20
Iusti autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvabit. Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judæa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. ¶ Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis óculis in discípulos suos, dicebat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 5:12-13
Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
Secreta
Sanctórum tuórum nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 78:2; 78:11
Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatilíbus cœli, carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.
Postcommunio
Prótegat, quǽsumus, Dómine, pópulum tuum et participátio cœléstis indúlta convívii, et deprecátio colláta Sanctórum.
Per Dominum…
S. Wenceslai Ducis et Martyris
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Deus, qui beátum Wencesláum per martýrii palmam a terréno principátu ad cœléstem glóriam transtulísti: ejus précibus nos ab omni adversitáte custódi; et ejúsdem tríbue gaudére consórtio.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
Per Dominum…
In Dedicatione S. Michælis Archangelis
Introitus
Ps 102:20
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Ps 102:1
Benedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Glória Patri…
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Oratio
Deus, qui, miro ordine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 1:1-5
In diébus illis: Significávit Deus, quæ opórtet fíeri cito, mittens per Angelum suum servo suo Joánni, qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et audit verba prophetíæ hujus: et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia. Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est: et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni ejus sunt: et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ, qui diléxit nos et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.
Graduale
Ps 102:20; 102:1
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus.
℣. Benedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea, nomen sanctum ejus.
Allelúja, allelúja.
℣. Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in prœ́lio: ut non pereámus in treméndo judício. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 18:1-10
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et projíce abs te: bonum tibi est ad vitam ingrédi débilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem niitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et projice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.
Offertorium
Apoc 8:3; 8:4
Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei, allelúja.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Dan 5:58
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula, allelúja.
Postcommunio
Beáti Archángeli tui Michaélis intercessióne suffúlti: súpplices te, Dómine, deprecámur; ut, quod ore proséquimur, contingámus et mente.
Per Dominum…
S. Hieronymi Presbyteris Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui Ecclésiæ tuæ in exponéndis sacris Scriptúris beátum Hierónymum, Confessórem tuum, Doctórem máximum providére dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, quod ore simul et ópere dócuit, te adjuvánte, exercére valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Donis cœléstibus da nobis, quǽsumus, Dómine, líbera tibi mente servíre: ut múnera, quæ deférimus, interveniénte beáto Hierónymo Confessóre tuo, et medélam nobis operéntur et glóriam.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Repleti alimónia cœlésti, quǽsumus, Dómine: ut, interveniénte beáto Hierónymo Confessóre tuo, misericórdiæ tuæ grátiam cónsequi mereámur.
Per Dominum…
S. Remigii Episcopi Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
Ss. Angelorum Custodum
Introitus
Ps 102:20
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Ps 102:1
Benedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Glória Patri…
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Oratio
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Exodi
Exod 23:20-23
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.
Graduale
Ps 90:11-12
Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
℣. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
Allelúja, allelúja.
Ps 102:21.
Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 137:1-2
In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja.
Matt 28:2
℣. Angelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.
Graduale
Ps 102:20
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus.
Ps 102:21-22
Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: ministri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
℣. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 18:1-10
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et projíce abs te: bonum tibi est ad vitam ingrédi débilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem niitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et projice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.
Offertorium
Ps 102:20-21
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Dan 3:58
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Theresiæ a Jesu Infante Virginis
Introitus
Cant 4:8-9.
Veni de Líbano, sponsa mea, veni de Líbano, veni: vulnerásti cor meum, soror mea sponsa, vulnerásti cor meum.
Ps 112:1
Laudáte, púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini.
Glória Patri…
Veni de Líbano, sponsa mea, veni de Líbano, veni: vulnerásti cor meum, soror mea sponsa, vulnerásti cor meum.
Oratio
Dómine, qui dixísti: Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlórum: da nobis, quǽsumus: ita sanctæ Teresiæ Vírginis in humilitáte et simplicitáte cordis vestígia sectári, ut præmia consequámur ætérna.
Qui vivis…
Lectio
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is 66:12-14
Hæc dicit Dóminus: Ecce, ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam géntium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super génua blandiéntur vobis. Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Jerúsalem consolabímini. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt, et cognoscétur manus Dómini servis ejus.
Graduale
Matt 11:25
Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus, et prudéntibus, et revelásti ea párvulis.
Ps 70:5
Dómine, spes mea a juventúte mea.
Allelúja, allelúja.
Ps 39:17-19
Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificate: quasi Libanus odórem suavitátis habete: florete, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondete in grátiam, et collaudate cánticum, et benedicite Dóminum in opéribus suis. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Eccli 39:17-19
℣. Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte: quasi Libánus odórem suavitátis habéte: floréte, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. Allelúja.
Ps 33:9; 99:5
℣. Gustáte, et vidéte quóniam suávis estDóminus: in ætérnum misericórdia ejus. Allelúja.
Graduale
Cant 2:11-12
Jam hiems tránsiit, imber ábiit, et recéssit.
℣. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra.
Jer 31:3
In caritáte perpétua diléxi te: ídeo attráxi te, míserans tui.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 18:1-4
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et advocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit; Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cœlorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum.
Offertorium
Luc 1:46-49
Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo: quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: fecit mihi magna qui potens est.
Secreta
Sacrifícium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, sanctæ Terésiæ Vírginis tuæ precátio sancta concíliet: ut, in cujus honóre sollémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Deut 32:10-12
Circumdúxit eam, et dócuit: et custodívit quasi pupíllam óculi sui. Sicut aquila expándit alas suas, et assúmpsit eam, atque portávit in húmeris suis. Dóminus solus dux ejus fuit.
Postcommunio
Illo nos, Dómine amóris igne cœléste mystérium inflámmet: quo sancta Teresia Virgo tua se tibi pro homínibus caritátis víctimam devóvit.
Per Dominum…
S. Francisci Confessoris
Introitus
Gal 6:14
Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Ps 141:2
Voce mea ad Dóminum clamávi: voce mea ad Dóminum deprecátus sum.
Glória Patri…
Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam, beáti Francisci méritis fœtu novæ prolis amplíficas: tríbue nobis; ex ejus imitatióne, terréna despícere et cœléstium donórum semper participatióne gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
Gal 6:14-18
Fratres: Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. In Christo enim Jesu neque circumcísio áliquid valet neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax sin per illos et misericórdia, et super Israël Dei. De cetero nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto. Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
℣. Francíscus pauper et húmilis cœlum dives ingréditur, hymnis cœléstibus honorátur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 11:25-30
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine coeli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicata sanctífica: et, intercedénte beáto Francísco, ab omni nos culpárum labe purífica.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ecclésiam tuam, quǽsumus, Dómine, grátia cœléstis amplíficet: quam beáti Francísci Confessóris tui illumináre voluísti gloriósis méritis et exémplis.
Per Dominum…
Ss. Placidi et Sociorum Martyrum
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum Plácidi et Sociórum ejus natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Plácido et Sóciis ejus; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
S. Brunonis Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Sancti Brunónis Confessóris tui, quǽsumus, Dómine, intercessiónibus adjuvémur: ut, qui majestátem tuam gráviter delinquéndo offéndimus, ejus méritis et précibus, nostrórum delictórum véniam consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Brunóne Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
Festum Beatæ Mariæ Virginis a Rosario
Introitus
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis: de cujus sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis: de cujus sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Oratio
Deus, cujus Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ præmia comparávit: concéde, quǽsumus; ut, hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur, quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 8:22-24; 8:32-35
Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.
Graduale
Ps 44:5; 44:11; 44:12
Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam, et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
℣. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Allelúja, allelúja.
℣. Sollémnitas gloriósæ Vírginis Maríæ ex sémine Abrahæ, ortæ de tribu Juda, clara ex stirpe David. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:26-38
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Offertorium
Eccli 24:25; Eccli 39:17
In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis: ego quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificávi.
Secreta
Fac nos, quǽsumus, Dómine, his munéribus offeréndis conveniénter aptári: et per sacratíssimi Rosárii mystéria sic vitam, passiónem et glóriam Unigéniti tui recólere; ut ejus digni promissiónibus efficiámur:
Qui tecum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Eccli 39:19
Floréte, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis.
Postcommunio
Sacratíssimæ Genetrícis tuæ, cujus Rosárium celebrámus, quǽsumus, Dómine, précibus adjuvémur: ut et mysteriórum, quæ cólimus, virtus percipiátur; et sacramentórum, quæ súmpsimus, obtineátur efféctus:
Qui vivis…
S. Marco Papa et Conf.
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Birgittæ Viduæ
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Dómine, Deus noster, qui beátæ Birgíttæ per Fílium tuum unigénitum secreta cœléstia revelásti: ipsíus pia intercessióne da nobis, fámulis tuis; in revelatióne sempitérna glóriæ tuæ gaudére lætántes.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
1 Tim 5:3-10
Caríssime: Víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios aut nepótes habet, discat primum domum suam régere, et mútuam vicem réddere paréntibus: hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est et desoláta, speret in Deum, et instet obsecratiónibus et oratiónibus nocte ac die. Nam quæ in delíciis est, vivens mórtua est. Et hoc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum, et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit, et est infidéli detérior. Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, in opéribus bonis testimónium habens, si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Pro Ss. Sergio, Baccho, Marcello et Apulejo Martyribus
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Sanctórum Martyrum tuórum nos, Dómine, Sérgii, Bacchi, Marcélli et Apuléji beáta mérita prosequántur: et tuo semper fáciant amóre fervéntes.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Sap 5:16-20
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Majestátem tuam nobis, Dómine, quǽsumus, hæc hóstia reddat immolánda placátam, tuórum digna postulatióne Sanctórum.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Sacraméntis, Dómine, muniámur accéptis: et sanctórum Mártyrum tuórum Sérgii, Bacchi, Marcélli et Apuléji intercessióne, contra omnes nequítias irruéntes, annis cœléstibus protegámur.
Per Dominum…
S. Joannis Leonardi Confessoris
Introitus
Eccli 42:15-16.
In sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus.
Ps 95:1
Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.
Glória Patri…
In sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus.
Oratio
Deus, qui beátum Joánnem Confessórem tuum ad fidem in géntibus propagándam mirabíliter excitáre dignátus es, ac per eum in erudiéndis fidélibus novam in Ecclésia tua famíliam congregásti: da nobis fámulis tuis; ita ejus institútis profícere, ut prǽmia consequámur ætérna.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
2 Cor 4:1-6, 15-18
Fratres: Habéntes administratiónem juxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicámus occúlta dedécoris, non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo. Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum: in iis, qui péreunt, est opértum: in quibus Deus hujus sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei. Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Omnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actione, abúndet in glóriam Dei. Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Id enim, quod in præsenti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis, non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.
Graduale
Ps 72:21; 68:10
Inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: zelus domus tuæ comédit me.
Isa 49:2
Pósuit os meum quasi gládium acutum: in umbra manus suæ protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam. Allelúja, allelúja.
Ps 70:7
Tamquam prodígium factus sum multis: et tu adjútor fortis, Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja
Ps 51:10
Sicut olíva fructífera in domo Dei, speravi in misericórdia Dei in ætérnum: et in sǽculum sǽculi. Allelúja
Ps 61:8
In Deo salutáre meum, et glória mea: Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est. Allelúja.
Graduale
Ps 54:3-4; 64:17
Contristátus sum in exercitatióne mea: et conturbátus sum a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris.
℣. Quóniam declinavérunt in me iniquitátes: et in ira molésti erant mihi.
℣. Ego autem ad Deum clamávi: et Dóminus salvábit me.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Col 1:25
Christi factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi, ut ímpleam verbum Dómini.
Secreta
Súscipe, Dómine, oblatiónem mundam salutáris hóstiæ: et præsta; ut, intercedénte beáto Joánne Confessóre tuo, úbique géntium júgiter offerátur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Phil 3:7
Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta.
Postcommunio
Pretiósi córporis, et sánguinis tui sacris refécti mystériis, Dómine, adprecámur: ut beáti Joánnis Confessóris tui exémplo, studeámus confitéri quod crédidit, et ópere exercére quod dócuit:
Qui vivis…
Ss. Dionysii Ep., Rustici et Eleutherii, Mm
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Deus, qui hodiérna die beátum Dionýsium, Mártyrem tuum atque Pontíficem, virtúte constantiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es: tríbue nobis, quǽsumus; eórum imitatióne, pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum.
Act 17:22-34
In diébus illis: Stans Paulus in médio Areopági, ait: Viri Atheniénses, per ómnia quasi superstitiosióres vos vídeo. Prætériens enim et videns simulácra vestra, invéni et aram, in qua scriptum erat: Ignóto Deo. Quod ergo ignorántes cólitis, hoc ego annúntio vobis. Deus, qui fecit mundum et ómnia, quæ in eo sunt, hic cœli et terræ cum sit Dóminus, non in manufáctis templis hábitat, nec mánibus humánis cólitur índigens áliquo, cum ipse det ómnibus vitam et inspiratiónem et ómnia: fecítque ex uno omne genus hóminum inhabitáre super univérsam fáciem terræ, defíniens statúta témpora et términos habitatiónis eórum, quærere Deum, si forte attréctent eum aut invéniant, quamvis non longe sit ab unoquóque nostrum. In ipso enim vívimus et movémur et sumus: sicut et quidam vestrórum poëtárum dixérunt: Ipsíus enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debémus æstimáre auro aut argénto aut lápidi, sculptúræ artis et cogitatiónis hóminis Divínum esse símile. Et témpora quidem hujus ignorántia despíciens Deus, nunc annúntiat homínibus, ut omnes úbique pœniténtiam agant, eo quod státuit diem, in quo judicatúrus est orbem in æquitáte, in viro, in quo státuit, fidem præbens ómnibus, súscitans eum a mórtuis. Cum audíssent autem resurrectiónem mortuórum, quidam quidem irridébant, quidam vero dixérunt: Audiámus te de hoc íterum. Sic Paulus exívit de médio eórum. Quidam vero viri adhæréntes ei, credidérunt: in quibus et Dionýsius Areopagíta, et múlier nómine Dámaris, et álii cum eis.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. ¶ Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Obláta tibi, Dómine, múnera pópuli tui, pro tuórum honóre Sanctórum, súscipe propítius, quǽsumus: et eórum nos intercessióne sanctífica.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Sumptis, Dómine, sacraméntis, quǽsumus: ut, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Dionýsio, Rústico et Eleuthério, ad redemptiónis ætérnæ proficiamus augméntum.
Per Dominum…
S. Francisci Borgiæ Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Dómine Jesu Christe, veræ humilitátis et exémplar et prǽmium: quǽsumus; ut, sicut beátum Francíscum in terréni honóris contémptu imitatórem tui gloriósum effecísti, ita nos eiúsdem imitatiónis et glóriæ tríbuas esse consórtes:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Francíscus, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Francíscus, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
Maternitatis Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Isa 7:14
Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Ps 97:1.
Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit.
Glória Patri…
Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Oratio
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genitrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:23-31
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
Graduale
Isa 11:1-2.
Egrediétur virga de rádice Jesse, et flos de rádice ejus ascéndet.
℣. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini.
Allelúja, allelúja.
℣. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 2:43-51
In illo témpore: Cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diei, et requirébant eum inter cognátos, et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos, et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus, et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis.
Offertorium
Matt 1:18
Cum esset desponsáta mater ejus María Joseph, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genetríce María, cœléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per eúndem…
S. Eduardi Regis Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum regem Eduárdum Confessórem tuum æternitátis glória coronásti: fac nos, quǽsumus; ita eum venerári in terris, ut cum eo regnáre possímus in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Callisti Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos cónspicis ex nostra infirmitáte defícere: ad amórem tuum nos misericórditer per Sanctórum tuórum exémpla restáura.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Mýstica nobis, Dómine, prosit oblátio: quæ nos et a reátibus nostris expédiat, et perpétua salvatióne confírmet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut reátus nostros múnera sacráta puríficent, et recte vivéndi nobis operéntur efféctum.
Per Dominum…
S. Teresiæ Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Terésiæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita cæléstis ejus doctrínæ pábulo nutriámur, et piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Terésiæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita cæléstis ejus doctrínæ pábulo nutriámur, et piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Hedwigis Viduæ
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátam Hedwígem a sǽculi pompa ad húmilem tuæ Crucis sequélam toto corde transíre docuísti: concéde; ut ejus méritis et exémplo discámus peritúras mundi calcáre delícias, et in ampléxu tuæ Crucis ómnia nobis adversántia superáre:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Margaritæ Mariæ Alaquoque Virginis
Introitus
Cant 2:3.
Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi: et fructus ejus dulcis gútturi meo.
Ps 83:2-3
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Glória Patri…
Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi: et fructus ejus dulcis gútturi meo.
Oratio
Dómine Jesu Christe, qui investigábiles divítias Cordis tui beátæ Margarítæ Maríæ Vírgini mirabíliter revelásti: da nobis ejus méritis et imitatióne; ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, jugem in eódem Corde tuo mansiónem habére mereámur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes 3:8-9; 14-19.
Fratres: Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
Graduale
Cant 8:7.
Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam.
Ps 72:26
Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. Allelúja, allelúja.
Cant 7:10.
Ego dilécto meo, et ad me conversio ejus. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja
Prov 9:5
Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis. Allelúja.
Ps 30:20.
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te. Allelúja.
Graduale
Cant 8:7.
Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam.
Ps 72:26
Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
Tractus
Ps 83:3-4
Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.
℣. Etenim passer invénit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
℣. Altária tua, Dómine virtútum: Rex meus et Deus meus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 11:25-30
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve.
Offertorium
Zach 9:17
Quid bonum ejus est et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines?
Secreta
Accépta tibi sint, Dómine, plebis tuæ múnera: et concéde; ut ignis ille divínus nos inflámmet, quo de Corde Fílii tui emisso beáta Margaríta María veheménter æstuávit.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Cant 6:2
Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.
Postcommunio
Córporis et Sánguinis tui, Dómine Jesu, sumptis mystériis: concéde nobis, quǽsumus, beáta Margaríta María Vírgine intercedénte; ut, supérbis sǽculi vanitátibus exútis, mansuetúdinem et humilitátem Cordis tui indúere mereámur:
Qui vivis…
S. Lucæ Evangelistæ
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Intervéniat pro nobis, quǽsumus, Dómine, sanctus tuus Lucas Evangélista: qui crucis mortificatiónem júgiter in suo córpore, pro tui nóminis honóre, portávit.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 8:16-24.
Fratres: Grátias ago Deo, qui dedit eandem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, quóniam exhortatiónem quidem suscépit: sed cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos. Mísimus étiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangélio per omnes ecclésias: non solum autem, sed et ordinátus est ab ecclésiis comes peregrinatiónis nostræ in hanc grátiam, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam et destinátam voluntátem nostram: devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis. Providémus enim bona non solum coram Deo, sed étiam coram homínibus. Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse: nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos, sive pro Tito, qui est sócius meus, et in vos adjútor, sive fratres nostri, Apóstoli ecclesiárum, glória Christi. Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.
Graduale
Ps 18:5; 18:2
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
℣. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. Allelúja, allelúja.
Joann 15:16
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta
Donis cœléstibus da nobis, quǽsumus, Dómine, líbera tibi mente servíre: ut múnera quæ deférimus, interveniénte beáto Evangelísta tuo Luca, et medélam nobis operéntur et glóriam.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quod de sancto altári tuo accépimus, précibus beáti Evangelístæ tui Lucæ, sanctíficet ánimas nostras, per quod tuti esse possímus.
Per Dominum…
S. Petri de Alcantara Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius cœléstia capiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Philipp 3:7-12
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum defriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Petro Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Joannis Cantii Confessoris
Introitus
Eccli 18:12-13
Miserátio hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.
Ps 1:1
Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntiæ non sedit.
Glória Patri…
Miserátio hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sancti Joánnis Confessóris exémplo in sciéntia Sanctórum proficiéntes atque áliis misericórdiam exhibéntes; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac 2:12-17
Carissimi: Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. Judícium enim sine misericórdia illi, qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium. Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? Numquid poterit fides salváre eum? Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini et saturámini: non dedéritis autem eis, quæ necessária sunt córpori, quid próderit? Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa.
Graduale
Ps 106:8-9
Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum.
℣. Quia satiávit ánimam inánem: et ánimam esuriéntem satiavit bonis. Allelúja, allelúja.
Ps 31:20
Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 31:20
Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Job 29:14-16
Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui cæco et pes claudo: pater eram páuperum.
Secreta
Has, quǽsumus, Dómine, hóstias sancti Joánnis Confessóris tui méritis benígnus assúme: et præsta; ut, te super ómnia et omnes propter te diligéntes, corde tibi et ópere placeámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 6:38
Date, et dábitur vobis: mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.
Postcommunio
Pretiósi Córporis et Sánguinis tui, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur clementiam: ut, sancti Joánnis Confessóris tui méritis et exémplis, ejúsdem caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriæ:
Qui vivis…
S. Hilarionis Abbatis
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti N. Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Ps 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus N. Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus N. Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
Ss. Ursulæ et Sociarum
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum Ursulæ et Sociárum palmas incessábili devotióne venerári: ut quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Inténde, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum Ursulæ et Sociárum festivitáte propósita: ut, sicut per hæc beáta mystéria illis glóriam contulísti; ita nobis indulgéntiam largiáris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:78; 118:80
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus sanctis Virgínibus et Martýribus tuis Ursula et Sociábus: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
S. Antonii Mariæ Claret Episcopi Confessoris
Introitus
Ps 131:9-10.
Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.
Ps 131:1
Meménto, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus:
Glória Patri…
Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.
Oratio
Deus, qui beátum Antónium Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, apostólicis virtútibus sublimásti, et per eum novas in Ecclésia clericórum ac vírginum famílias collegísti: concéde, quǽsumus; ut, eius dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, animárum salútem quǽrere iúgiter studeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Heb 7:23-27.
Fratres : Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére : Iesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum : semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus : qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli : hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.
Graduale
Ps 131:16-17
℣. Sacerdótes ejus índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
℣. Illuc prodúcam cornu David; parávi lucérnam christo meo. Allelúia, allelúia.
Ps 109:4
℣. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.
Evangelium
Lectio sancti Evangelii secundum Matthǽum
Matt 24:42-47.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Antónii Maríæ Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti Antónii Maríæ Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur.
Per Dominum…
S. Raphælis Archangeli
Introitus
Ps 102:20
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Ps 102:1
Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Glória Patri…
Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Oratio
Deus, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis; ut ejúsdem semper protegámur custódia et muniámur auxílio.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Tobíæ
Tob 12:7-15
In diébus illis: Dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam: Sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: quóniam eleemósyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccáta et facit invenire misericórdiam et vitam ætérnam. Qui autem faciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit, ut tentátio probáret te. Et nunc misit me Dóminus, ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem. Ego enim sum Raphaël Angelus, unus ex septem, qui astámus ante Dóminum.
Graduale
Tob 8:3
Angelus Dómini Raphaël apprehéndit et ligávit dæmonem.
Ps 146:5.
℣. Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus.
Allelúja, allelúja.
Ps 137:1-2.
℣. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 102:1
Benedic, ánima mea, Dóminum: et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus. Allelúja.
Tob 3:25; 5:11
Missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël a Deo ad Tobiam, et salutávit eum, et dixit: Gáudium sit tibi semper. Allelúja.
Graduale
Ps 148:2
Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus.
Ps 102:21
Benedícite Dóminum, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 5:1-4
In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsaida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiebat, a quacúmque detinebátur infirmitáte.
Offertorium
Apoc 8:3; 8:4
Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Dan 3:58
Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.
Postcommunio
Dirigere dignáre, Dómine Deus, in adjutórium nostrum sanctum Raphaélem Archángelum: et, quem tuæ majestáti semper assístere crédimus, tibi nostras exíguas preces benedicéndas assígnet.
Per Dominum…
Ss. Chrysanthi et Dariæ Martyrum
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Beatórum Mártyrum tuórum, Dómine, Chrysánthi et Daríæ, quǽsumus, adsit nobis orátio: ut, quos venerámur obséquio, eórum pium júgiter experiámur auxílium.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 3:1-8
Justorum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt oculis insipiéntium mori: et æstimála est afflíctio exitus illórum: et quod a nobis est iter, extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illorum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja.
Eccl 44:14
Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 11:47-51
In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini, quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequántur: ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Pópuli tui, quǽsumus, Dómine, tibi grata sit hóstia, quæ in natalítiis sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Daríæ sollémniter immolátur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Mýsticis, Dómine, repléti sumus votis et gáudiis: præsta, quǽsumus; ut, intercessiónibus sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Daríæ, quæ temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur.
Per Dominum…
S. Evaristi Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Evarístum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
Ss. Simonis et Judæ Apostolorum.
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Deus, qui nos per beátos Apóstolos tuos Simónem et Judam ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Eph 4:7-13
Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
Graduale
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja
Ps 138:17
Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 15:17-25
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte, quia me priórem vobis odio hábuit. Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequántur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssem et locútus fuíssem eis, peccátum non háberent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non háberent: nunc autem et vidérunt et odérunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.
Offertorium
Ps 18:5
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Secreta
Glóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ perpétuam venerántes: quǽsumus; ut eam, sacris mystériis expiati, dígnius celebrémus.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Percéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam.
Per Dominum…
Omnium Sanctorum
Introitus
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre Sanctórum ómnium: de quorum sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre Sanctórum ómnium: de quorum sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc 7:2-12
In diébus illis: Ecce, ego Joánnes vidi álterum Angelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem signum Dei vivi: et clamávit voce magna quátuor Angelis, quibus datum est nocére terræ et mari, dicens: Nolíte nocére terræ et mari neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum. Et audívi númerum signatórum, centum quadragínta quátuor mília signáti, ex omni tribu filiórum Israël. Ex tribu Juda duódecim mília signáti. Ex tribu Ruben duódecim mília signáti. Ex tribu Gad duódecim mília signati. Ex tribu Aser duódecim mília signáti. Ex tribu Néphthali duódecim mília signáti. Ex tribu Manásse duódecim mília signáti. Ex tribu Símeon duódecim mília signáti. Ex tribu Levi duódecim mília signáti. Ex tribu Issachar duódecim mília signati. Ex tribu Zábulon duódecim mília signáti. Ex tribu Joseph duódecim mília signati. Ex tribu Bénjamin duódecim mília signáti. Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tríbubus et pópulis et linguis: stantes ante thronum et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum: et clamábant voce magna, dicéntes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Et omnes Angeli stabant in circúitu throni et seniórum et quátuor animálium: et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas et adoravérunt Deum, dicéntes: Amen. Benedíctio et cláritas et sapiéntia et gratiárum áctio, honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 33:10; 33:11
Timéte Dóminum, omnes Sancti ejus: quóniam nihil deest timéntibus eum.
℣. Inquiréntes autem Dóminum, non defícient omni bono. Allelúja, allelúja.
Matt 11:28
Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis: et ego refíciam vos. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:1-12
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 5:8-10
Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt; beáti pacífici, quóniam filii Dei vocabúntur: beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam, quóniam ipsórum est regnum cœlórum.
Postcommunio
Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus pópulis ómnium Sanctórum semper veneratióne lætári: et eórum perpétua supplicatióne muníri.
Per Dominum…
In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum Ad primam Missam
Introitus
4 Esdr 2:34; 2:35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Ps 64:2-3
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet.

Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor: animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum; ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 15:51-57
Fratres: Ecce, mystérium vobis dico: Omnes quidem resurgámus, sed non omnes immutábimur. In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur. Opórtet enim corruptíbile hoc induere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem. Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus? Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum.
Graduale
4 Esdr 2:34-35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Ps 111:7.
℣. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
Tractus
Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium ab omni vínculo delictórum.
℣. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis.
℣. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.
Sequentia
Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus?
Rex treméndæ majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die.
Quærens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum præsta,
Et ab hœdis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis:
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem.
Amen.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 5:25-29
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Amen, amen, dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei: et qui audíerint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso: et potestátem dedit ei judícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem Fílii Dei: et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ: qui vero mala egérunt, in resurrectiónem judícii.
Offertorium
Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam:
* Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
℣. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam.
* Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
Secreta
Hóstias, quǽsumus, Dómine, quas tibi pro animábus famulórum famularúmque tuárum offérimus, propitiátus inténde: ut, quibus fídei christiánæ méritum contulísti, dones et prǽmium.
Per Dominum…
Prefatio
Defunctorum
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit, ut, quos contrístat certa moriéndi condício, eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur: et, dissolúta terréstris hujus incolátus domo, ætérna in cælis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
4 Esdr 2:35; 2:34
Lux ætérna lúceat eis, Dómine:
* Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
* Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
Postcommunio
Animábus, quǽsumus, Dómine, famulórum famularúmque tuárum orátio profíciat supplicántium: ut eas et a peccátis ómnibus éxuas, et tuæ redemptiónis fácias esse partícipes:
Qui vivis…
In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum Ad secundam Missam
Introitus
4 Esdr 2:34; 2:35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Ps 64:2-3
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet.
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Oratio
Deus, indulgentiárum Dómine: da animábus famulórum famularúmque tuárum refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem et lúminis claritátem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Machabæórum
2 Mach 12:43-46
In diébus illis: Vir fortíssimus Judas, facta collatióne, duódecim mília drachmas argénti misit Jerosólymam, offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans, nisi enim eos, qui cecíderant, resurrectúros speráret, supérfluum viderétur et vanum oráre pro mórtuis: et quia considerábat, quod hi, qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam. Sancta ergo et salúbris est cogitátio pro defunctis exoráre, ut a peccátis solvántur.
Graduale
4 Esdr 2:34-35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Ps 111:7.
℣. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
Tractus
Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium ab omni vínculo delictórum.
℣. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis.
℣. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.
Sequentia
Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus?
Rex treméndæ majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die.
Quærens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum præsta,
Et ab hœdis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis:
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem.
Amen.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 6:37-40
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Omne, quod dat mihi Pater, ad me véniet: et eum, qui venit ad me, non ejíciam foras: quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem ejus, qui misit me. Hæc est autem volúntas ejus, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. Hæc est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam ætérnam, et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
Offertorium
Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam:
* Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
℣. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam.
* Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
Secreta
Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, pro animábus famulórum famularúmque tuárum, pro quibus tibi offérimus sacrifícium laudis; ut eas Sanctórum tuórum consórtio sociáre dignéris.
Per Dominum…
Prefatio
Defunctorum
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit, ut, quos contrístat certa moriéndi condício, eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur: et, dissolúta terréstris hujus incolátus domo, ætérna in cælis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
4 Esdr 2:35; 2:34
Lux ætérna lúceat eis, Dómine:
* Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
* Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, Dómine: ut ánimæ famulórum famularúmque tuárum, his purgátæ sacrifíciis, indulgéntiam páriter et réquiem cápiant sempitérnam.
Per Dominum…
In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum Ad tertiam Missam
Introitus
4 Esdr 2:34; 2:35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Ps 64:2-3
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet.
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Oratio
Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor: quǽsumus cleméntiam tuam; ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sǽculo transiérunt, beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 14:13
In diébus illis: Audívi vocem de cœlo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur. Amodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.
Graduale
4 Esdr 2:34-35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Ps 111:7.
℣. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
Tractus
Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium ab omni vínculo delictórum.
℣. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis.
℣. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.
Sequentia
Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus?
Rex treméndæ majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die.
Quærens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum præsta,
Et ab hœdis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis:
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem.
Amen.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 6:51-55
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigábant ergo Judæi ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum? Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen, dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Qui mánducat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
Offertorium
Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam:
* Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
℣. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam.
* Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
Secreta
Deus, cujus misericórdiæ non est númerus, súscipe propítius preces humilitátis nostræ: et animábus fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, quibus tui nóminis dedísti confessiónem, per hæc sacraménta salútis nostræ, cunctórum remissiónem tríbue peccatórum.
Per Dominum…
Prefatio
Defunctorum
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit, ut, quos contrístat certa moriéndi condício, eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur: et, dissolúta terréstris hujus incolátus domo, ætérna in cælis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
4 Esdr 2:35; 2:34
Lux ætérna lúceat eis, Dómine:
* Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
* Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut ánimæ fratrum, propinquórum et benefactórum nostrórum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuæ obtúlimus majestáti; per hujus virtútem sacraménti a peccátis ómnibus expiátæ, lucis perpétuæ, te miseránte, recípiant beatitúdinem.
Per Dominum…
S. Caroli Episcopi et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Ecclésiam tuam, Dómine, sancti Caróli Confessóris tui atque Pontíficis contínua protectióne custódi: ut, sicut illum pastorális sollicitúdo gloriósum réddidit; ita nos ejus intercéssio in tuo semper fáciat amóre fervéntes.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Cárolo Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
Ss. Vitalis et Agricola, Martyres
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Vitális et Agrícolæ sollémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, poeniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:24-27
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Vitále et Agrícola, a cunctis nos defénde perículis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Vitále et Agrícola, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
Ss. Quatuor Coronatorum Martyrum
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 11:33-39
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: alii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errantes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja.
Ps 44:14.
Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:1-12
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Benedíctio tua, Dómine, larga descéndat: quæ et múnera nostra, deprecántibus sanctis Martýribus tuis, tibi reddat accépta, et nobis sacraméntum redemptiónis effíciat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Cœléstibus refécti sacraméntis et gáudiis: súpplices te, Dómine, deprecámur; ut, quorum gloriámur triúmphis, protegámur auxíliis.
Per Dominum…
In Dedicatione Basilicæ Ss. Salvatoris
Introitus
Gen 28:17
Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)
Ps 83:2-3
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Glória Patri…
Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
In Anniversario Dedicationis Ecclesiæ
Deus, qui nobis per síngulos annos hujus sancti templi tui consecratiónis réparas diem, et sacris semper mystériis repræséntas incólumes: exáudi preces pópuli tui, et præsta; ut quisquis hoc templum benefícia petitúrus ingréditur, cuncta se impetrásse lætétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 21:2-5
In diébus illis: Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Et dixit, qui sedébat in throno: Ecce, nova fácio ómnia.
Graduale
Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est.
℣. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum. Allelúja, allelúja.
Ps 137:2
Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 19:1-10
In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce, vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum, ut vidéret eum; quia inde erat transitúrus. Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festínans descénde; quia hódie in domo tua opórtet me manére. Et festínans descéndit, et excépit illum gaudens. Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes, quod ad hóminem peccatórem divertísset. Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat.
Offertorium
1 Par 29:17-18
Dómine Deus, in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa; et pópulum tuum, qui repértus est, vidi cum ingénti gáudio: Deus Israël, custódi hanc voluntátem, allelúja.
Secreta
Annue, quǽsumus, Dómine, précibus nostris: ut, dum hæc vota præséntia réddimus, ad ætérna præmia, te adjuvánte, perveníre mereámur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 21:13
Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui petit, áccipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, qui de vivis et electis lapídibus ætérnum majestáti tuæ prǽparas habitáculum: auxiliáre pópulo tuo supplicánti; ut, quod Ecclésiæ tuæ corporálibus próficit spátiis, spirituálibus amplificétur augméntis.
Per Dominum…
S. Theodoro Mart.
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos beáti Theodóri Mártyris tui confessióne gloriósa circúmdas et prótegis: præsta nobis ex ejus imitatióne profícere, et oratióne fulcíri.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: et, intercedénte beáto Theodóro Mártyre tuo, per hæc piæ devotiónis offícia ad cœléstem glóriam transeámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedénte beáto Theodóro Mártyre tuo; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
S. Andreæ Avellini Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui in corde beáti Andréæ Confessóris tui, per árduum cotídie in virtútibus proficiéndi votum, admirábiles ad te ascensiónes disposuísti: concéde nobis, ipsíus méritis et intercessióne, ita ejúsdem grátiæ partícipes fieri; ut, perfectióra semper exsequéntes, ad glóriæ tuæ fastígium felíciter perducámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
Ss. Tryphonis, Respicii, and Nymphæ
Introitus
Ps 33:18.
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Oratio
Fac nos, quǽsumus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Tryphónis, Respícii et Nymphæ semper festa sectári: quorum suffrágiis, protectiónis tuæ dona sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 8:18-23
Fratres: Exístimo, quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est, non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus, adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 78:10; 78:2
Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
℣. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cœli: carnes Sanctórum tuórum béstiis
terræ.
Allelúja, allelúja.
Ps 115:15
Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. ¶ Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 12:50
Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Tryphóne, Respício et Nympha; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
S. Martini Episcopi et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis, contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja.
℣. Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Beátus vir, sanctus Martinus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes. Allelúja.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:33-36
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut, qui ingrediúntur, lumen vídeant. Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, ténebræ sint. Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Sanctífica, quǽsumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in sollemnitáte sancti Antístitis tui Martíni offérimus: ut per ea vita nostra inter advérsa et próspera ubíque dirigátur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quorum festivitáte votíva sunt sacraménta, eórum intercessióne salutária nobis reddántur.
Per Dominum…
S. Menna Martyre
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Mennæ Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
Per Dominum…
S. Martini Papæ et Martyris
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Martinum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Didaci Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui dispositióne mirábili infírma mundi éligis, ut fórtia quæque confúndas: concéde propítius humilitáti nostræ; ut, piis beáti Dídaci Confessóris tui précibus, ad perénnem in cœlis glóriam sublimári mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Tractus
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto N. Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Josaphat Episcopi et Martyris
Introitus
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beáti Jósaphat Mártyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beáti Jósaphat Mártyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Oratio
Excita, quǽsumus, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, quo replétus beátus Jósaphat Martyr et Póntifex tuus ánimam suam pro óvibus pósuit: ut, eo intercedénte, nos quoque eódem Spíritu moti ac roboráti, ánimam nostram pro frátribus pónere non vereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos.
Hebr 5:1-6
Fratres: Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis, qui ígnorant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit, ut Póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 10:11-16
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.
Offertorium
Joann 15:13
Majórem caritátem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.
Secreta
Clementíssime Deus, múnera hæc tua benedictióne perfunde, et nos in fide confírma: quam sanctus Jósaphat Martyr et Póntifex tuus, effúso sánguine, asséruit.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joannes 10:14
Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Spíritum, Dómine, fortitúdinis hæc nobis tríbuat mensa cœléstis: quæ sancti Jósaphat Mártyris tui atque Pontíficis vitam pro Ecclésiæ honóre júgiter áluit ad victóriam.
Per Dominum…
S. Alberti Magni Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Albértum Pontíficem tuum atque Doctórem in humána sapiéntia divínæ fídei subjiciénda magnum effecísti: da nobis, quǽsumus; ita ejus magistérii inhærére vestígiis, ut luce perfécta fruámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut quod Passiónis Fílii tui Dómini nostri mystério gérimus, beáti Alberti intercessióne et exémplo, pio consequámur afféctu.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Per hæc sancta quæ súmpsimus, ab hóstium nos, Dómine, impugnatióne defénde: et intercedénte beáto Albérto Confessóre tuo atque Pontífice, perpétua pace respiráre concéde.
Per Dominum…
S. Gertrudis Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui in corde beátæ Gertrudis Vírginis jucúndam tibi mansionem præparásti: ipsíus méritis et intercessióne; cordis nostri máculas cleménter abstérge, et ejúsdem tríbue gaudére consórtio.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Gregorii Thaumaturgi Episcopi et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Gregórii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 11:22-24
In illo témpore: Respóndens Jesus discípulis suis, ait illis: Habéte fidem Dei. Amen, dico vobis, quia, quicúmque díxerit huic monti: Tóllere et míttere in mare, et non hæsitáverit in corde suo, sed credíderit, quia, quodcúmque díxerit, fiat, fiet ei. Proptérea dico vobis: Omnia quæcúmque orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et evénient vobis.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Gregorio Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
In Dedicatione Basilicarum Ss. Apostolorum Petri et Pauli
Introitus
Gen 28:17
Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)
Ps 83:2-3
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Glória Patri…
Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
In Anniversario Dedicationis Ecclesiæ
Deus, qui nobis per síngulos annos hujus sancti templi tui consecratiónis réparas diem, et sacris semper mystériis repræséntas incólumes: exáudi preces pópuli tui, et præsta; ut quisquis hoc templum benefícia petitúrus ingréditur, cuncta se impetrásse lætétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 21:2-5
In diébus illis: Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Et dixit, qui sedébat in throno: Ecce, nova fácio ómnia.
Graduale
Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est.
℣. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum. Allelúja, allelúja.
Ps 137:2
Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 19:1-10
In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce, vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum, ut vidéret eum; quia inde erat transitúrus. Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festínans descénde; quia hódie in domo tua opórtet me manére. Et festínans descéndit, et excépit illum gaudens. Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes, quod ad hóminem peccatórem divertísset. Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat.
Offertorium
1 Par 29:17-18
Dómine Deus, in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa; et pópulum tuum, qui repértus est, vidi cum ingénti gáudio: Deus Israël, custódi hanc voluntátem, allelúja.
Secreta
Extra Ecclesiam dedicatam
Annue, quǽsumus, Dómine, précibus nostris: ut, dum hæc vota præséntia réddimus, ad ætérna prǽmia, te adjuvánte, perveníre mereámur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 21:13
Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui petit, áccipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, qui de vivis et electis lapídibus ætérnum majestáti tuæ prǽparas habitáculum: auxiliáre pópulo tuo supplicánti; ut, quod Ecclésiæ tuæ corporálibus próficit spátiis, spirituálibus amplificétur augméntis.
Per Dominum…
S. Elisabeth Viduæ
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Tuórum corda fidélium, Deus miserátor, illústra: et, beátæ Elisabeth précibus gloriósis; fac nos próspera mundi despícere, et cœlésti semper consolatióne gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Pontiani
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Felicis de Valois Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Felícem Confessórem tuum ex erémo ad munus rediméndi captívos cǽlitus vocáre dignátus es: præsta, quǽsumus; ut per grátiam tuam ex peccatórum nostrórum captivitáte, eius intercessióne, liberáti, ad cæléstem pátriam perducámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Félice Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
In Presentatione Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Deus, qui beátam Maríam semper Vírginem, Spíritus Sancti habitáculum, hodiérna die in templo præsentári voluísti: præsta, quǽsumus; ut, ejus intercessióne, in templo glóriæ tuæ præsentári mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:14-16
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Luc 1:28 1:42
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Presentatióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
S. Cæciliæ Virginis et Martyris
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos ánnua beátæ Cæcíliæ Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte lætíficas: da, ut, quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:13-17
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:11; 44:12
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Allelúja, allelúja.
Matt 25:4; 25:6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Hæc hóstia, Dómine, placatiónis et laudis, quǽsumus: ut, intercedénte beáta Cæcília Vírgine et Mártyre tua, nos propitiatióne tua dignos semper effíciat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:78; 118:80
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Clementis Papæ et Martyris
Introitus
Is 59:21; 56:7
Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
Glória Patri…
Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum.
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Clementem Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Phil 3:17-21; 4:1-3
Fratres: Imitatóres mei estóte, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis - nunc autem et flens dico - inimícos Crucis Christi: quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cœlis est: unde étiam Salvatórem exspectámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium meum et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. Evódiam rogo et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Múnera tibi, Dómine, obláta sanctífica: et, intercedénte beáto Cleménte Mártyre tuo atque Pontífice, per hæc nos a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Córporis sacri et pretiósi Sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus; intercedénte beáto Cleménte Mártyre tuo atque Pontífice, certa redemptióne capiámus.
Per Dominum…
S. Felicitate
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, beátæ Felicitátis Martyris tuæ sollémnia recenséntes, méritis ipsíus protegámur et précibus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Vota pópuli tui, Dómine, propitiátus inténde: et, cujus nos tríbuis sollémnia celebráre, fac gaudére suffrágiis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:161-162
Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóqui tua, quasi qui invénit spólia multa. (Allelúja.)
Postcommunio
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, et tua in nobis dona multíplices, et témpora nostra dispónas.
Per Dominum…
S. Joannis a Cruce Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui sanctum Joánnem Confessórem tuum atque Doctorem perféctæ sui abnegatiónis et Crucis amatórem exímium effecísti: concéde; ut, ejus imitatióni júgiter inhæréntes, glóriam assequámur ætérnam.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Joánnis Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Joánnes Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Chrysogoni
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut, qui ex iniquitáte nostra reos nos esse cognóscimus, beáti Chrysógoni Mártyris tui intercessióne liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Graduale
Ps 111:1-2.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Tractus
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedénte beáto Chrysógono Mártyre tuo, a cunctis nos defénde perículis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Tui, Dómine, perceptióne sacraménti, et a nostris mundémur occúltis, et ab hóstium liberémur insídiis.
Per Dominum…
S. Catharinæ Virginis et Martyris
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui dedísti legem Móysi in summitáte montis Sínai, et in eódem loco per sanctos Angelos tuos corpus beátæ Catharínæ Vírginis et Mártyris tuæ mirabíliter collocásti: præsta, quǽsumus; ut, ejus méritis et intercessióne, ad montem, qui Christus est, perveníre valeámus.
Qui tecum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ Catharínæ Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:78; 118:80
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar. (Allelúja.)
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Catharína Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.
Per Dominum…
S. Silvesteri Abbatis et Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Clementíssime Deus, qui sanctum Silvéstrum Abbátem, sǽculi hujus vanitátem in apérto túmulo pie meditántem, ad erémum vocáre et præcláris vitæ méritis decoráre dignátus es: te súpplices exorámus; ut, ejus exémplo terréna despiciéntes, tui consórtio perfruámur ætérno.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Quǽsumus, Dómine: ut, dum hæc múnera divínæ majestáti tuæ reverénter offérimus; pia mentis præparatióne et cordis puritáte, beáti Silvéstri Abbátis imitatóres effécti, Corpus et Sánguinem Fílii tui sancte percípere mereámur:
Qui tecum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Divína dape reféctis tríbue, quǽsumus, Dómine: sancti Silvéstri Abbátis vestígiis ita inhærére; ut copiósam mercédem in regno glóriæ tuæ cum Sanctis habeámus.
Per Dominum…
S. Petro Alexandrino
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Petri Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac 1:12-18.
Caríssimi: Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo, cum tentátur, dicat, quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus et illéctus. Deinde Concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. Nolíte itaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium aliquod creatúræ ejus.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 14:26-33
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti Petri Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 88:36; 88:37-38
Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in coelo fidélis. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Petro Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Saturnini Martyris
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos beáti Saturníni Mártyris tui concédis natalícia pérfrui: ejus nos tríbue méritis adjuvári.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Múnera, Dómine, tibi dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Saturníno Mártyre tuo, per hæc eádem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Sanctíficet nos, quǽsumus, Dómine, tui percéptio sacraménti: et intercessióne Sanctórum tuórum tibi reddat accéptos.
Per Dominum…
S. Andreæ Apostoli
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 10:10-18
Fratres: Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui ínvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizándum bona! Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Graduale
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja.
℣. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 4:18-22
In illo témpore: Ambulans Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare - erant enim piscatóres - et ait illis: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. At illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedæi et Joánnem, fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eórum reficiéntes rétia sua: et vocávit eos. Illi autem statim, relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.
Offertorium
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta
Sacrificium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, beáti Andréæ Apóstoli precátio sancta concíliet: ut, in cujus honóre sollémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 4:19-20
Veníte post me: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum; at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, beáti Andréæ Apóstoli festivitáte lætántes: quæ, sicut tuis Sanctis ad glóriam, ita nobis, quǽsumus, ad véniam prodésse perfícias.
Per Dominum…
S. Bibianæ Virginis et Martyris
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, ómnium largítor bonórum, qui in fámula tua Bibiána cum virginitátis flore martýrii palmam conjunxísti: mentes nostras ejus intercessióne tibi caritáte conjúnge; ut, amótis perículis, prǽmia consequámur ætérna.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:13-17
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beátæ Bibiánæ Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:121; 118:122; 118:128
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (Allelúja.)
Postcommunio
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Bibiánæ Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus.
Per Dominum…
S. Francisci Xaverii Confessoris
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis.
Ps 116:1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes, laudáte eum, omnes pópuli: quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis.
Oratio
Deus, qui Indiárum gentes beáti Francísci prædicatióne et miráculis Ecclésiæ tuæ aggregáre voluísti: concéde propítius; ut, cujus gloriósa mérita venerámur, virtútum quoque imitémur exémpla.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 10:10-18
Fratres: Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui ínvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizándum bona! Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 16:15-18
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Francísco Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
S. Petri Chrysologi Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Petrum Chrysólogum Doctórem egrégium, divínitus præmonstrátum, ad regéndam et instruéndam Ecclésiam tuam éligi voluísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti Petri Chrysólogi Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:20; 20:21
Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, intra in gáudium Dómini tui.
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Petrus Chrysólogus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
S. Sabbæ Abbatis
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Sabbas Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Sabbas Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Sabbas Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
S. Nicolai Episcopi et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Nicoláum Pontíficem innúmeris decorásti miráculis: tríbue, quǽsumus; ut ejus méritis et précibus a gehénnæ incéndiis liberémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 13:7-17
Fratres: Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem. Jesus Christus heri et hódie: ipse et in sǽcula. Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Optimum est enim grátia stabilíre cor, non escis, quæ non profuérunt ambulántibus in eis. Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo deserviunt. Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes. Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est fructum labiórum confiténtium nómini ejus. Beneficéntiæ autem et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus. Obœdíte præpósitis vestris et subjacéte eis. Ipsi enim pervígilant, quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Sanctífica, quǽsumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in sollemnitáte sancti Antístitis tui Nicolái offérimus: ut per ea vita nostra inter advérsa et próspera úbique dirigátur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 88:36; 88:37-38
Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in coelo fidélis. (Allelúja.)
Postcommunio
Sacrifícia, quæ súmpsimus, Dómine, pro sollemnitáte sancti Pontíficis tui Nicolái, sempitérna nos protectióne consérvent.
Per Dominum…
S. Ambrosii Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum Ambrósii minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pænitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Omnípotens sempitérne Deus, múnera tuæ majestáti obláta, per intercessiónem beáti Ambrósii Confessóris tui atque Pontíficis, ad perpétuam nobis fac proveníre salútem.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 88:36; 88:37-38
Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in coelo fidélis. (Allelúja.)
Postcommunio
Sacraménta salútis nostræ suscipiéntes, concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Ambrósii Confessóris tui atque Pontíficis nos ubíque orátio ádjuvet; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
In Conceptione Immaculata Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Is 61:10
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis: et induménto justítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis: et induménto justítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
Oratio
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 8:22-35
Dóminus possedit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram: necdum fontes aquárum erúperant: necdum montes gravi mole constíterant: ante colles ego parturiébar: adhuc terram non fécerat et flúmina et cárdines orbis terræ. Quando præparábat cœlos, áderam: quando certa lege et gyro vallábat abýssos: quando æthera firmábat sursum et librábat fontes aquárum: quando circúmdabat mari términum suum et legem ponébat aquis, ne transírent fines suos: quando appendébat fundaménta terræ. Cum eo eram cuncta compónens: et delectábar per síngulos dies, ludens coram eo omni témpore: ludens in orbe terrárum: et delíciæ meæ esse cum filiis hóminum. Nunc ergo, filii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.
Graduale
Judith 13:23
Benedícta es tu. Virgo María, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram.
Judith 15:10
Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri.
Allelúja, allelúja.
Cant 4:7
Tota pulchra es, María: et mácula originális non est in te. Allelúja.

Ps 86:1-2
Fundaménta ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
Ps 86:3
Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Ps 86:5
Homo natus est in ea, et ipse fundávit eam Altíssimus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 1:26-28
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriël a Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.
Offertorium
Luc 1:28
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, allelúja.
Secreta
Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculátæ Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe et præsta: ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Conceptióne immaculáta beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 86:3, Luc 1:49
Gloriósa dicta sunt de te, María: quia fecit tibi magna qui potens est.
Postcommunio
Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster: illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátam beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti.
Per Dominum…
S. Melchiadis Papæ et Mart
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
S. Damasi Papæ et Confessoris

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Damasum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.

S. Luciæ Virginis et Martyris
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Luciæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:161-162
Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóqui tua, quasi qui invénit spólia multa. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Eusebii Episcopi et Martyris
Introitus
Dan 3:84; 3:87
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Dan 3:57
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri…
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Oratio
Deus, qui nos beáti Eusébii Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 1:3-7
Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum.
℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Allelúja, allelúja.
℣. Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:24-27
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Eusébio Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Eusébio Mártyre tuo atque Pontífice, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
S. Thomæ Apostoli
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Da nobis, quǽsumus, Dómine, beáti Apóstoli tui Thomæ sollemnitátibus gloriári: ut ejus semper et patrocíniis sublevémur; et fidem cóngrua devotióne sectémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes 2:19-22
Fratres: Jam non estis hóspites et ádvenæ: sed estis cives sanctórum et doméstici Dei: superædificáti super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu: in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
Graduale
Ps 138:17-18.
Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
℣. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur. Allelúja, allelúja.
Ps 32:1
Gaudéte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Allelúja.
Graduale
℣. Allelúja, allelúja
Ps 32:1.
Gaudéte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Allelúja.
Ps 88:6.
℣. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Graduale
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 20:24-29
In illo témpore: Thomas, unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei alii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomæ: Inter dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. Respóndit Thomas et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidísti: beáti, qui non vidérunt, et credidérunt.
Offertorium
Ps 18:5
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Secreta
Débitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Thomæ Apóstoli, in nobis tua múnera tueáris, cujus honoránda confessióne laudis tibi hóstias immolámus.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 20:27
Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, allelúja: et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Adésto nobis, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Thoma Apóstolo, tua circa nos propitiátus dona custódi.
Per Dominum…
In Vigilia Nativitatis Domini
Introitus
Exod 16:6; 16:7
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
Ps 23:1
Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo.
Glória Patri…
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
Oratio
Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum…
Lectio
Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Romános
Rom 1:1-6
Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per Prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi, Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obœdiéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi, Dómini nostri.
Graduale
Exod 16:6; 16:7
Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus.
Ps 79:2-3
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 1:18-21
Cum esset desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Offertorium
Ps 23:7
Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
Secreta
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes:
Qui tecum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Isa 40:5
Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.
Postcommunio
Da nobis, quǽsumus, Dómine: unigéniti Fílii tui recensíta nativitáte respiráre; cujus cœlésti mystério páscimur et potámur.
Per eúndem…
In Nativitate Domini in nocte
Introitus
Ps 2:7.
Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
Ps 2:1
Quare fremuérunt gentes: et pópuli meditáti sunt inánia?
Glória Patri…
Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
Oratio
Deus, qui hanc sacratíssimam noctem veri lúminis fecísti illustratióne claréscere: da, quǽsumus; ut, cujus lucis mystéria in terra cognóvimus, ejus quoque gáudiis in cœlo perfruámur:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Epístolæ beati Pauli Apóstoli ad Titum
Tit 2:11-15
Caríssime: Appáruit grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homínibus, erúdiens nos, ut, abnegántes impietátem et sæculária desidéria, sóbrie et juste et pie vivámus in hoc sǽculo, exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei et Salvatóris nostri Jesu Christi: qui dedit semetípsum pro nobis: ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. Hæc lóquere et exhortáre: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 109:3; 109:1
Tecum princípium in die virtútis tuæ: in splendóribus Sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.
℣. Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimícos tuos, scabéllum pedum tuórum. Allelúja, allelúja.
Ps 2:7
℣. Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 2:1-14
In illo témpore: Exiit edíctum a Cæsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Hæc descríptio prima facta est a præside Sýriæ Cyríno: et ibant omnes ut profiteréntur sínguli in suam civitátem. Ascéndit autem et Joseph a Galilæa de civitáte Názareth, in Judæam in civitátem David, quæ vocatur Béthlehem: eo quod esset de domo et fámilia David, ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre prægnánte. Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret. Et péperit fílium suum primogénitum, et pannis eum invólvit, et reclinávit eum in præsépio: quia non erat eis locus in diversório. Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes, et custodiéntes vigílias noctis super gregem suum. Et ecce, Angelus Dómini stetit juxta illos, et cláritas Dei circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. Et dixit illis Angelus: Nolíte timére: ecce enim, evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo: quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. Et hoc vobis signum: Inveniétis infántem pannis involútum, et pósitum in præsépio. Et súbito facta est cum Angelo multitúdo milítiæ cœléstis, laudántium Deum et dicéntium: Glória in altíssimis Deo, et in terra pax hóminibus bonæ voluntátis.
Offertorium
Ps 95:11; 95:13
Læténtur cœli et exsúltet terra ante fáciem Dómini: quóniam venit.
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, quǽsumus, hodiérnæ festivitátis oblátio: ut, tua gratia largiénte, per hæc sacrosáncta commércia, in illíus inveniámur forma, in quo tecum est nostra substántia:
Qui tecum…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Ps 109:3
In splendóribus Sanctórum, ex útero ante lucíferum génui te.
Postcommunio
Da nobis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, qui Nativitátem Dómini nostri Jesu Christi mystériis nos frequentáre gaudémus; dignis conversatiónibus ad ejus mereámur perveníre consórtium:
Qui tecum…
In Nativitatis Domini in aurora
Introitus
Is 9:2 et 6.
Lux fulgébit hódie super nos: quia natus est nobis Dóminus: et vocábitur Admirábilis, Deus, Princeps pacis, Pater futúri sǽculi: cujus regni non erit finis.
Ps 92:1
Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
Glória Patri…
Lux fulgébit hódie super nos: quia natus est nobis Dóminus: et vocábitur Admirábilis, Deus, Princeps pacis, Pater futúri sǽculi: cujus regni non erit finis.
Oratio
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nova incarnáti Verbi tui luce perfúndimur; hoc in nostro respléndeat ópere, quod per fidem fulget in mente.
Per eúndem…
Commemoratio Oratio
Pro S. Anastasiæ
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátæ Anastásiæ Mártyris tuæ sollémnia cólimus; ejus apud te patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Titum
Tit 3:4-7
Caríssime: Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei: non ex opéribus justítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit, per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum, Salvatórem nostrum: ut, justificáti grátia ipsíus, herédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 117:26; 117:27; 117:23
Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: Deus Dóminus, et illúxit nobis.
℣. A Dómino factum est istud: et est mirábile in óculis nostris.
Allelúja, allelúja.
Ps 92:1
℣. Dóminus regnávit, decórem índuit: índuit Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se virtúte. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 2:15-20
In illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes, et invenérunt Maríam, et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio. Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de Púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt: et de his, quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastores, glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.
Offertorium
Ps 92:1-2
Deus firmávit orbem terræ, qui non commovébitur: paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a sǽculo tu es.
Secreta
Múnera nostra, quǽsumus, Dómine, Nativitátis hodiérnæ mystériis apta provéniant, et pacem nobis semper infúndant: ut, sicut homo génitus idem refúlsit et Deus, sic nobis hæc terréna substántia cónferat, quod divínum est.
Per eúndem…
Commemoratio Secreta
Pro S. Anastasia
Accipe, quǽsumus, Dómine, múnera dignánter obláta: et, beátæ Anastásiæ Mártyris tuæ suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde.
Per Dominum…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Zach 9:9
Exsúlta, fília Sion, lauda, fília Jerúsalem: ecce, Rex tuus venit sanctus et Salvátor mundi.
Postcommunio
Hujus nos, Dómine, sacraménti semper nóvitas natális instáuret: cujus Natívitas singuláris humánam réppulit vetustátem.
Per eúndem…
Commemoratio Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
In die Nativitatis Domini
Introitus
Isa 9:6
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus.
Ps 97:1
Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit.
Glória Patri…
Puer natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus magni consílii Angelus.
Oratio
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 1:1-12
Multifáriam, multísque modis olim Deus loquens pátribus in Prophétis: novíssime diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et sǽcula: qui cum sit splendor glóriæ, et figúra substántia? ejus, portánsque ómnia verbo virtútis suæ, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram majestátis in excélsis: tanto mélior Angelis efféctus, quanto differéntius præ illis nomen hereditávit. Cui enim dixit aliquándo Angelórum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium? Et cum íterum introdúcit Primogénitum in orbem terræ, dicit: Et adórent eum omnes Angeli Dei. Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spíritus, et minístros suos flammam ignis. Ad Fílium autem: Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi: virga æquitátis, virga regni tui. Dilexísti justítiam et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo exsultatiónis præ particípibus tuis. Et: Tu in princípio, Dómine, terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt cœli. Ipsi períbunt, tu autem permanébis; et omnes ut vestiméntum veteráscent: et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
Graduale
Ps 97:3; 97:2
Vidérunt omnes fines terræ salutare Dei nostri: jubiláte Deo, omnis terra.
℣. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspéctum géntium revelávit justitiam suam. Allelúja, allelúja.
℣. Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte, gentes, et adoráte Dóminum: quia hódie descéndit lux magna super terram. Allelúja.
Evangelium
Initium ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 1:1-14
In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. (Hic genuflectitur) Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
Offertorium
Ps 88:12; 88:15
Tui sunt cœli et tua est terra: orbem terrárum et plenitúdinem ejus tu fundásti: justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
Secreta
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per eúndem…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Ps 97:3
Vidérunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor:
Qui tecum…
S. Stephani Protomartyris
Introitus
Ps 118:23; 118:86; 118:23
Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus.
Ps 118:1
Beati immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini,
Glória Patri…
Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus.
Oratio
Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus inventiónem celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum…
Commemoratio Oratio
Pro Octava Nativitatis
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Act 6:8-10; 7:54-59
In diebus illis: Stéphanus plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum, qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano: et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, qui loquebátur. Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cœlum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce, vídeo cœlos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecerunt unanímiter in eum. Et ejiciéntes eum extra civitatem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino.
Graduale
Ps 118:23; 118:86
Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me.
Ps 6:5
Adjuva me, Dómine, Deus meus: salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Allelúja, allelúja.
Act 7:56
℣. Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Act 7:55.
Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.
Ps 20:4.
℣. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Graduale
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Matthǽum
Matt 23:34-39
In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Ecce, ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, filii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. Amen, dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóies vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti? Ecce, relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.
Offertorium
Act 6:5; 7:59
Elegérunt Apóstoli Stéphanum Levítam, plenum fide et Spíritu Sancto: quem lapidavérunt Judæi orántem, et dicéntem: Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, allelúja.
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera pro tuórum commemoratióne Sanctórum: ut, sicut illos pássio gloriósos effécit; ita nos devótio reddat innócuos.
Per Dominum…
Commemoratio Secreta
Pro Octava Nativitatis
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per eúndem…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Act 7:55; 7:58-59
Vídeo cœlos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei: Dómine Jesu, accipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáto Stéphano Mártyre tuo, sempitérna protectióne confírment.
Per Dominum…
Commemoratio Postcommunio
Pro Octava Nativitatis
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor:
Qui tecum…
Pro Octava Nativitatis
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
S. Joannis Apostoli et Evangelistæ
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Ecclésiam tuam, Dómine, benígnus illústra: ut, beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ illumináta doctrínis, ad dona pervéniat sempitérna.
Per Dominum…
Commemoratio Oratio
Pro Octava Nativitatis.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet.
Per eúndem…
Lectio
Lectio libri Sapiéntiæ
Eccli 15:1-6
Qui timet Deum, fáciet bona: et qui cóntinens est justítiæ, apprehéndet illam, et obviábit illi quasi mater honorificáta. Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur: et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos, et in médio ecclésiæ apériet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiæ et intelléctus, et stola glóriæ véstiet illum. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine ætérno hereditábit illum, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Joann 21:23; 21:19
Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur,
℣. Sed: Sic eum volo manére, donec véniam: tu me séquere.
Allelúja, allelúja.
Joann 21:24
℣. Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his: et scimus, quia verum est testimónium ejus. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Joann 21:24
Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his: et scimus, quia verum est testimónium ejus.
Ps 91:13.
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Graduale
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Joánnem
Joann 21:19-24
In illo témpore: Dixit Jesus Petro: Séquere me. Convérsus Petrus vidit illum discípulum, quem diligébat Jesus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus ejus, et dixit: Dómine, quis est qui tradet te ? Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit Jesu: Dómine, hic autem quid? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manére, donec véniam, quid ad te? tu me séquere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discípulus ille non móritur. Et non dixit ei Jesus: Non móritur; sed: Sic eum volo manére, donec véniam: quid ad te? Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his, et scripsit hæc: et scimus, quia verum est testimónium ejus.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in ejus tibi sollemnitáte deférimus, cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Commemoratio Secreta
Pro Octava Nativitatis.
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per eúndem…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Joann 21:23
Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur; sed: Sic eum volo manére, donec véniam.
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
Commemoratio Postcommunio
Pro Octava Nativitatis.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor:
Qui tecum…
Pro Octava Nativitatis
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Ss. Innocentium
Introitus
Ps 8:3
Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos.
Ps 8:2
Dómine, Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri…
Ex ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimicos tuos.
Oratio
Deus, cujus hodierna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur.
Per Dominum…
Commemoratio Oratio
Pro Octava Nativitatis.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 14:1-5
In diébus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quatuor mília, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cœlo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum, quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo, et Agno: et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Allelúja, allelúja.
Ps 112:1
Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 112:1
Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. Allelúja.
Eccli 39:19
℣. Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium, et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja.
Graduale
Ps 78:3; 78:10
Effudérunt sánguinem Sanctórum, velut aquam, in circuitu Jerúsalem,
℣. Et non erat, qui sepelíret.
℣.Víndica, Dómine, sánguinem
Sanctórum tuórum, qui effúsus est super terram.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Matthǽum
Matt 2:13-18
In illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum, et esto ibi, usque dum dicam tibi. Futúrum est enim, ut Heródes quærat Púerum ad perdéndum eum. Qui consúrgens accépit Púerum et Matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum: et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. Tunc Heródes videns, quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem et in ómnibus fínibus ejus, a bimátu et infra, secúndum tempus, quod exquisíerat a Magis. Tunc adimplétum est, quod dictum est per Jeremíam Prophetam dicéntem: Vox in Rama audíta est, plorátus et ululátus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.
Offertorium
Ps 123:7
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Secreta
Sanctórum tuórum, Dómine, nobis pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Commemoratio Secreta
Pro Octava Nativitatis.
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda.
Per eúndem…
Prefatio
de Nativitate Domini
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
Communio
Matt 2:18
Vox in Rama audíta est, plorátus, et ululátus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.
Postcommunio
Votíva, Dómine, dona percépimus: quæ Sanctórum nobis précibus, et præséntis, quǽsumus, vitæ páriter et ætérnæ tríbue conférre subsídium.
Per Dominum…
Commemoratio Postcommunio
Pro Octava Nativitatis.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor:
Qui tecum…
Pro Octava Nativitatis
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
S. Thomæ M.
Introitus
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beáti Thomæ Mártyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Ps 32:1.
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beáti Thomæ Mártyris: de cujus passióne gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei.
Oratio
Deus, pro cujus Ecclésia gloriósus Póntifex Thomas gládiis impiórum occúbuit: præsta, quǽsumus; ut omnes, qui ejus implórant auxílium, petitiónis suæ salutárem consequántur efféctum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos.
Hebr 5:1-6
Fratres: Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis, qui ígnorant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit, ut Póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Joann 10:14
℣. Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 10:11-16
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joannes 10:14
Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontífice, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
S. Silvestri
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Silvestrum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
Commune sanctorum
1 Missa B. V. M. – Salve, Sancta Parens
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:14-16
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Luc 1:28 1:42
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
1 Missa B. V. M. – Rorate
Introitus
Is 45:8
Roráte, coeli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Ps 84:2
Benedixísti, Domine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob.
Glória Patri…
Roráte, coeli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem
Oratio
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur.
Per eúndem…
Lectio
Lectio Isaíæ Prophétæ
Is 7:10-15
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elígere bonum.
Graduale
Ps 23:7
Tóllite portas, príncipes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ.
Ps 23:3-4
Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens mánibus et mundo corde. Allelúja, allelúja
Luc 1:28
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 1:26-38
In illo tempore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitatem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Offertorium
Luc 1:28 1:42
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Secreta
In méntibus nostris, quǽsumus, Dómine, veræ fídei sacraménta confírma: ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur; per ejus salutíferæ resurrectiónis poténtiam, ad ætérnam mereámur perveníre lætítiam.
Per eúndem…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in veneratione beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Is 7:14
Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.
Postcommunio
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui, Angelo nuntiánte, Christi, Fílii tui, incarnatiónem cognóvimus; per passiónem ejus et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúndem…
2 Missa B. V. M. – Vultum Tuum
Introitus
Ps 44:13; 44:15-16
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno generi præmia præstitísti: tríbue, quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Titum
Tit 3:4-7
Caríssime: Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei: non ex opéribus justítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit, per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum, Salvatórem nostrum: ut, justificáti grátia ipsíus, herédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 44:3; 44:2
Speciósus forma præ fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis.
℣. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi: lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. Allelúja, allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Graduale
Ps 44:3; 44:2
Speciósus forma præ fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis.
℣. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi: lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis. Allelúja, allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénia es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
Tractus
Gaude, María Virgo, cunctas hǽreses sola interemísti.
℣. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti.
℣. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti.
℣. Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 2:15-20
In illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes, et invenérunt Maríam, et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio. Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de Púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt: et de his, quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastores, glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.
Offertorium
Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster.
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in veneratione beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genetríce María, cœléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per eúndem…
3 Missa B. V. M. – Salve, Sancta Parens
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:14-16
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
Num 17:8
Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénia es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
Tractus
Gaude, María Virgo, cunctas hǽreses sola interemísti.
℣. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti.
℣. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti.
℣. Dei Génetrix, intercéde pro nobis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiæ, Christus, Deus noster.
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in veneratione beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
4 Missa B. V. M. – Salve, Sancta Parens
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:14-16
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Num 17:8
Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.
Luc 1:28
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 19:25-27
In illo témpore: Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Offertorium
Beáta es, Virgo María, quæ ómnium portásti Creatórem: genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo. (Allelúja.)
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in veneratione beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
5 Missa B. V. M. – Salve, Sancta Parens
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:14-16
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Luc 1:28 1:42
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (Allelúja.)
Secreta
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in veneratióne beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
Per Dominum…
Communi unius aut plurium Summorum Pontificum, Si Diligis
Introitus
Joann 21:15-17
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Ps 29:2
Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me.
Glória Patri…
Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum N. Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 5:1-4; 5:10-11
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
Graduale
Ps 106:32; 106:31.
Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja.
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 106:8
Confitéantur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum
Matt 6:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Graduale
Matt 16:18-19
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
℣. Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni cœlórum.
℣. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis.
℣. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.
Offertorium
Jer 1:9-10
Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (Allelúja.)
Secreta
Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:18
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. (Allelúja.)
Postcommunio
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.
Per Dominum…
Commune Confessoris non pontificis, Os justi
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui nos beáti N. Confessóris tui ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Jas 1:12.
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
Commune Confessoris non Pontificis, Iustus ut palma
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in beáti N. Confessóris tui sollemnitáte deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, ejus, qui tibi plácuit, précibus adjuvémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Tractus
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto N. Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
Commune Confessoris non pontificis, Iustus ut palma
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti N. Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Ps 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Secreta
Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus N. Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus N. Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia.
Per Dominum…
Commune Unius Martyris Pontificis, Statuit
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac 1:12-18.
Caríssimi: Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. Nemo, cum tentátur, dicat, quóniam a Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est: ipse autem néminem tentat. Unusquísque vero tentátur a concupiscéntia sua abstráctus et illéctus. Deinde Concupiscéntia cum concéperit, parit peccátum: peccátum vero cum consummátum fúerit, génerat mortem. Nolíte itaque erráre, fratres mei dilectíssimi. Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium aliquod creatúræ ejus.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Ps 88:21-23
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 14:26-33
In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 88:36; 88:37-38
Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in coelo fidélis. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
Commune Unius Martyris Pontificis, Sacerdotes Dei
Introitus
Dan 3:84; 3:87
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Dan 3:57
Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri…
Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum.
Oratio
Deus, qui nos beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 1:3-7
Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum.
℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Allelúja, allelúja.
℣. Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Graduale
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum.
℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:24-27
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso. (Allelúja.)
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
Commune Unius Martyris, In virtute
Introitus
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Ps 20:4
Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Glória Patri…
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti N. Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 10:10-14
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labores illíus. In fraude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale
Ps 111:1-2
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Allelúja, allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Graduale
Ps 111:1-2.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Tractus
Ps 20:3-4
Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:34-42
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte arbitrári, quia pacem vénerim míttere in terram: non veni pacem míttere, sed gládium. Veni enim separáre hóminem advérsus patrem suum, et fíliam advérsus matrem suam, et nurum advérsus socrum suam: et inimíci hóminis doméstici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat fílium aut fíliam super me, non est me dignus. Et qui non áccipit crucem suam, et séquitur me, non est me dignus. Qui invénit ánimam suam, perdet illam: et qui perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Qui récipit vos, me récipit: et qui me récipit, récipit eum, qui me misit. Qui récipit prophétam in nómine prophétæ, mercédem prophétæ accípiet: et qui récipit justum in nómine justi, mercédem justi accípiet. Et quicúmque potum déderit uni ex mínimis istis cálicem aquæ frígidæ tantum in nómine discípuli: amen, dico vobis, non perdet mercédem suam.
Offertorium
Ps 8:6-7
Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 16:24
Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
Per Dominum…
Commune Unius Martyris, Laetabitur
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
Commune Plurimorum Martyrum, Intret
Introitus
Ps 78:11-12; 78:10
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Ps 78:1
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
Glória Patri…
Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est.
Oratio
Beatórum Mártyrum paritérque Pontíficum N. et N. nos, quǽsumus, Dómine, festa tueántur: et eórum comméndet orátio veneránda.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 3:1-8
Justorum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt oculis insipiéntium mori: et æstimála est afflíctio exitus illórum: et quod a nobis est iter, extermínium: illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur: quóniam Deus tentávit eos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illorum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos. Allelúja, allelúja.
Eccl 44:14
Córpora Sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.
Graduale
Exod 15:11
Gloriósus Deus in Sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia.
Exod 15:6
℣. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de coelo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praesides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non potérunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium
Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus, allelúja.
Secreta
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, eórum, qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum sollémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
Commune Plurimorum Martyrum, Sapientiam
Introitus
Eccli 44:15; 44:14
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Sapiéntiam Sanctórum narrent populi, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi.
Oratio
Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Sap 5:16-20
Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum. Ideo accípient regnum decóris, et diadéma speciéi de manu Dómini: quóniam déxtera sua teget eos, et bráchio sancto suo deféndet illos. Accípiet armatúram zelus illíus, et armábit creatúram ad ultiónem inimicórum. Induet pro thoráce justítiam, et accípiet pro gálea judícium certum. Sumet scutum inexpugnábile æquitátem.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram. Allelúja, allelúja.
Ps 67:4
Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Alleluja.
Graduale
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
℣. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 6:17-23
In illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judǽa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum et sanaréntur a languóribus suis. Et, qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quærébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse, elevátis oculis in discípulos suos, dicébat: Beáti, páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos et exprobréverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die et exsultáte: ecce enim, merces vestra multa est in cœlo.
Offertorium
Ps 149:5-6
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, nostra devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:4
Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N.; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus.
Per Dominum…
Commune Plurimorum Martyrum, Salus autem
Introitus
Ps 36:39
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.
Oratio
Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 10:32-38
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.
℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.
Graduale
Ps 33:18-19
Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. ¶ Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
Sap 3:1-3
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Post Septuagesimam dicitur
Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Secreta
Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde perículis.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., coeléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
Commune Unius Martyris Tempore Paschali, Protexisti
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, poeniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
Commune Plurimorum Martyrum Tempore Paschali, Sancti Tui
Introitus
Ps 144:10-11
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja.
Ps. 144:1
Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri…
Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja.
Oratio
Beatórum Mártyrum paritérque Pontíficum N. et N. nos, quǽsumus, Dómine, festa tueántur: et eórum comméndet orátio veneránda.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Petr 1:3-7
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptíbilem et incontaminátam et immarcescíbilem, conservátam in cœlis in vobis, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo. In quo exsultábitis, módicum nunc si opórtet contristári in váriis tentatiónibus: ut probátio vestræ fídei multo pretiósior auro (quod per ignem probátur) inveniátur in laudem et glóriam et honórem, in revelatióne Jesu Christi, Dómini nostri.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Sir 39:19
Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja.
Ps 115:15
Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:5-11
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Si præcépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei præcépta servávi, et máneo in ejus dilectióne. Hæc locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.
Offertorium
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Secreta
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus: ut, qui nostræ justítiæ fidúciam non habémus, eórum, qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 32:1
Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.
Postcommunio
Quǽsumus, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum sollémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur.
Per Dominum…
Commune Unius Confessoris Pontificis, Statuit
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
Commune Unius Confessoris Pontificis, Sacerdotes Tui
Introitus
Ps 131,9-10.
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 7:23-27
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cœlis factus: qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, déinde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.
Graduale
Ps 131:16-17
Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
℣. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non poenitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 109:4.
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Eccli 45:9
℣. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ Sancti Evangélii secúndum Matthéum
Matt 24:42-47
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamólias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Sancti N. Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut, beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur.
Per Dominum…
Commune Doctoris non Pontificis, In Medio
Introitus
Eccli 15:5
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui pópulo tuo ætérnæ salútis beátum N. minístrum tribuísti: præsta, quǽsumus; ut, quem Doctórem vitæ habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Eccli 45:9
Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum.
Osee 14:6
Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. ¶ Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Offertorium
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est, multiplicábitur. (Allelúja.)
Secreta
Sancti N. Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Póntifex tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat.
Per Dominum…
Commune Virginis et Martyris, Loquebar
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti.
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:78; 118:80
Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar. (Allelúja.)
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta N. Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.
Per Dominum…
Commune Virginis et Martyris, Me exspectaverunt
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta N. Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:13-17
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iníquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Sap 4:1
O quam pulchra et casta generátio cum claritáte! Allelúja.
Graduale
Ps 45:6; 45:5
Adjuvábit eam Deus vultu suo: Deus in médio ejus, non commovébitur.
℣. Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Tempore paschali omittitur graduale.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:121; 118:122; 118:128
Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui. (Allelúja.)
Postcommunio
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta N. Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus.
Per Dominum…
Commune Virginis non Martyris, Dilexisti
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus
Ps 44:11-12
Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Ps 44:13; 44:10
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Ps 44:15-16
℣. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Commune Virginis non Martyris, Vultum tuum
Introitus
Ps 44:13; 44:15-16
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 7:25-34
Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bo; num est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parce. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut, et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur; prǽterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 44:12 et 11
Concupívit Rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus, Deus tuus.
℣. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam.
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est Virgo sápiens, et una de número prudéntum. Allelúja.
Sap 4:1
O quam pulchra et casta generátio cum claritáte! Allelúja.
Graduale
Ps 44:12 et 11
Concupívit Rex decórem tuum, quóniam ipse est Dóminus, Deus tuus.
℣. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam.
Tractus
Ps 44:12, 13 et 10
Quia concupívit Rex spéciem tuam.
℣. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:15-16
Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 13:45-46
Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Commune Mulieris Martyris, Me exspectaverunt
Introitus
Ps 118:95-96
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui inter cétera poténtiæ tuæ mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius; ut, qui beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ natalícia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 51:1-8; 51:12
Confitébor tibi, Dómine, Rex, et collaudábo te Deum, Salvatórem meum. Confitébor nómini tuo: quóniam adjútor et protéctor factus es mihi, et liberásti corpus meum a perditióne, a láqueo línguæ iníquæ et a lábiis operántium mendácium, et in conspéctu astántium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secúndum multitúdinem misericórdiæ nóminis tui a rugiéntibus, præparátis ad escam, de mánibus quæréntium ánimam meam, et de portis tribulatiónum, quæ circumdedérunt me: a pressúra flammæ, quæ circúmdedit me, et in médio ignis non sum æstuáta: de altitúdine ventris ínferi, et a lingua coinquináta, et a verbo mendácii, a rege iníquo, et a lingua injústa: laudábit usque ad mortem ánima mea Dóminum: quóniam éruis sustinéntes te, et líberas eos de mánibus géntium, Dómine, Deus noster.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja.
Graduale
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem.
℣. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti.
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Súscipe, Dómine, múnera, quæ in beátæ N. Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 118:161-162
Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóqui tua, quasi qui invénit spólia multa. (Allelúja.)
Postcommunio
Auxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta N. Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére.
Per Dominum…
Commune Mulieris non Martyris, Cognovi
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ N. festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et de ducet te mirabíliter déxtera tua.
Tractus
Veni, Sponsa Christi, áccipe coronam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.
Ps 44:8; 44:5
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
℣. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Missae votivae
Missa de Angelis
Introitus
Ps 102:20
Benedícite Dóminum, omnes Ángeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. (T.P. Allelúia, allelúia.)
Ps 102:1
Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
Glória Patri…
Benedícite Dóminum, omnes Ángeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. (T.P. Allelúia, allelúia.)
Oratio
Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministerial hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 5:11-14
In diébus illis: Audívi vocem Angelórum multórum in circúitu throni, et animálium, et seniórum, et erat númerus eórum mília mílium, dicéntium voce magna: Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem. Et omnem creatúram, quæ in cœlo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audívi dicéntes: Sedénti in throno, et Agno: benedíctio, et honor, et glória, et potéstas in sǽcula sæculórum. Et quátuor animália dicébant: Amen. Et vigínti quátuor senióres cecidérunt in fácies suas: et adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum.
Graduale
Ps 148:1-2
Laudáte Dóminum de cœlis: laudáte eum in excélsis.
℣. Laudáte eum, omnes Ángeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus. Allelúia, allelúia.
Ps 137:1-2
℣. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúia.
Graduale
Tempore paschali
Ps 137:1-2
Allelúia, allelúia.
℣. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúia.
Matt 28:2
℣. Ángelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúia.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 102:20-22
Benedícite Dóminum, omnes Ángeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus.
℣. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: mínistri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
℣. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 1:47-51
In illo témpore: Vidit Jesus Nathánaël veniéntem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlíta, in quo dolus non est. Dicit ei Nathánaël: Unde me nosti? Respóndit Jesus, et dixit ei: Priúsquam te Philíppus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te. Respóndit ei Nathánaël, et ait: Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es Rex Israël. Respóndit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: majus his vidébis. Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, vidébitis cœlum apértum, et Ángelos Dei ascen-déntes, et descendéntes supra Fílium hóminis.
Offertorium
Apoc 8:3-4
Stetit Ángelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua: et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei. (T.P. Alleluia.)
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram provénire concédas.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ángeli, Archángeli, Throni et Dominatiónes, Principátus et Potéstates, Virtútes cœlórum, Chérubim atque Séraphim, Dóminum benedícite in ætérnum. (T.P.Allelúia.)
Postcommunio
Repléti, Dómine, benedictióne cœlésti, supplíciter implorámus: ut, quod frágili celebrámus offício, sanctórum Angelórum atque Archangelórum nobis prodésse sentiámus auxílio.
Per Dominum…
Missa de S. Ioseph
Introitus
Ps 32:20-21
Adjútor, et protéctor noster est Dóminus: in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto ejus sperávimus. (T.P. Allelúia.)
Ps 79:2
Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph.
Glória Patri…
Adjútor, et protéctor noster est Dóminus: in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto ejus sperávimus. (T.P. Allelúia.)
Oratio
Deus, qui ineffábili providéntia beátum Joseph sanctíssimæ Genitrícis tuæ Sponsum elígere dignátus es: præsta, quǽsumus: ut quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in cœlis:
Qui vivis…
Lectio
Léctio libri Genesis
Gen 49:22-26
Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens, et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. Sed exasperavérunt eum, et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula. Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum et mánum illíus per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël. Deus patris tui erit adjútor tuus, et Omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cœli desuper,benedictiónibus abýssi jacéntis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ. Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret desidérium cóllium æternórum: fiant in cápite Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúia, allelúia.
℣. Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio.
Graduale
Tempore paschali
Allelúia, allelúia.
℣. De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero protéctor eórum semper. Allelúia.
℣. Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúia.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 111:1-3
Beátus vir qui timet Dóminum, qui mandátis ejus delectátur multum.
℣. Potens in terra erit semen ejus; generatióni rectórum benedicétur.
℣. Opes et divítiæ erunt in domo ejus, et munificéntia ejus manébit semper.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 3:21-23
In illo témpore: Factum est autem, cum baptizarétur omnis pópulus, et Jesu baptizáto et oránte, apértum est cœlum: et descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum: et vox de cœlo facta est: Tu es Fílius meus diléctus, in te complá cui mihi. Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur fílius Joseph.
Offertorium
Ps 147:12-13
Lauda, Jerúsalem, Dóminum: quóniam confortávit seras portárum tuárum: benedixit fíliis tuis in te. (T.P. Allelúia.)
Secreta
Sanctissimæ Genitrícis tuæ Sponsi patrocínio suffúlti, rogámus, Dómine, cleméntiam tuam; ut corda nostra fácias terréna cuncta despícere, ac te verum Deum perfécta caritáte dilígere:
Qui vivis…
Prefatio
de S. Joseph
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Veneratióne beáti Joseph débitis magnificáre præcóniis, benedícere et prædicáre. Qui et vir justus, a te Deíparæ Vírgini Sponsus est datus: et fidélis servus ac prudens, super Famíliam tuam est constitútus: ut Unigénitum tuum, Sancti Spíritus obumbratióne concéptum, paterna vice custodíret, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Matt 1:16
Jacob autem génuit Joseph Virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus. (T.P. Allelúia.)
Postcommunio
Divíni múneris fonte refécti, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut sicut nos facis beáti Joseph protectióne gaudére: ita ejus méritis et intercessióne, cœléstis glóriæ fácias esse partícipes.
Per Dominum…
Missa de Ss. Petro et Paulo App.
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Deus, cuius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit, et coapostolum eius Paulum, tertio naufragantem, de profundo pelagi liberavit: exaudi nos propitius, et concede; ut, amborum meritis, aeternitatis gloriam consequamur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 5:12-16
In diébus illis: Per manus autem Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in pláteas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes.
Graduale
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Pro patribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja.
Ps 138:17
Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortatus est principatus eórum. Allelúja.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 18:5
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Secreta
Offerimus tibi, Domine, preces et munera; quae ut tuo sint digna conspectu, Apostolorum tuorum Petri et Pauli precibus adiuvemur.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Matt 19:28
Vos, qui secúti estis me, sedebitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
Protege. Domine, populum tuum: et Apostolorum tuorum Petri et Pauli patrocino confidentem, perpetua defensione conserva.
Per Dominum…
Missa de Ss. Petro et Paulo App.
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, cuius dextera beatum Petrum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit, et coapostolum eius Paulum, tertio naufragantem, de profundo pelagi liberavit: exaudi nos propitius, et concede; ut, amborum meritis, aeternitatis gloriam consequamur:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 5:12-16
In diébus illis: Per manus autem Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in pláteas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4.
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Offerimus tibi, Domine, preces et munera; quae ut tuo sint digna conspectu, Apostolorum tuorum Petri et Pauli precibus adiuvemur.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Protege. Domine, populum tuum: et Apostolorum tuorum Petri et Pauli patrocino confidentem, perpetua defensione conserva.
Per Dominum…
Missa de omnibus Ss. Apostolis
Introitus
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Ps 138:1-2.
Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Glória Patri…
Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Oratio
Deus, qui nos per beatos Apóstolos tuos ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Eph 4:7-13
Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
Graduale
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi. Allelúja, allelúja
Ps 138:17
Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 15:17-25
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte, quia me priórem vobis odio hábuit. Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequántur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssem et locútus fuíssem eis, peccátum non háberent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non háberent: nunc autem et vidérunt et odérunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.
Offertorium
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progenie et generatione, alleluia, alleluia.
Secreta
Glóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum perpétuam venerántes: quǽsumus; ut eam, sacris mystériis expiati, dígnius celebrémus.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 18:5
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum, alleluia, alleluia.
Postcommunio
Percéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam.
Per Dominum…
Missa de omnibus Ss. Apostolis
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui nos per beatos Apóstolos tuos ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Eph 4:7-13
Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
Graduale
Alleluia, alleluia.
Ps 88:6
℣. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Joann 15:16.
℣. Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester máneat.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 15:17-25
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte, quia me priórem vobis odio hábuit. Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequántur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssem et locútus fuíssem eis, peccátum non háberent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non háberent: nunc autem et vidérunt et odérunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.
Offertorium
Ps 44:17-18
Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progenie et generatione, alleluia, alleluia.
Secreta
Glóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum perpétuam venerántes: quǽsumus; ut eam, sacris mystériis expiati, dígnius celebrémus.
Per Dominum…
Prefatio
de Apostolis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Ps 18:5
In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum, alleluia, alleluia.
Postcommunio
Percéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam.
Per Dominum…
Missa de Spiritu Sancto
Introitus
Sap 1:7.
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 67:2
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
Glória Patri…
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 8:14-17
In diébus illis: Cum audíssent Apóstoli, qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joánnem. Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis, ut accíperent Spíritum Sanctum: nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum.
Graduale
Ps 32:12, 6
Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
℣. Verbo Dómini cœli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. Alleluia, alleluia.
Hic genuflectitur
℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde. Alleluia.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 103:30; Sap 12:1
Emítte Spíritum tuum, et creabúntur: et renovábis fáciem terræ.
℣. O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis!
Hic genuflectitur
℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 14:23-31
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audístis, non est meus: sed ejus, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis. Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum neque formídet. Audístis, quia ego dixi vobis: Vado et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit, credátis. Jam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio.
Offertorium
Ps 67:29-30
Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.
Secreta
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Act 2:2; 2:4
Factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet.
Per Dominum…
Missa ad postulandam gratiam Spiritus Sancti
Introitus
Sap 1:7.
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Ps 67:2
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
Glória Patri…
Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, cui omne cor patet, et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum: purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri; ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur,
Per Dominum…
Lectio
Léctio Actuum Apostolórum
Acts 8:14-17
In diébus illis: Cum audíssent Apóstoli, qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joánnem. Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis, ut accíperent Spíritum Sanctum: nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum.
Graduale
Ps 32:12, 6
Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
℣. Verbo Dómini cœli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. Alleluia, alleluia.
Hic genuflectitur
℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde. Alleluia.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 103:30; Sap 12:1
Emítte Spíritum tuum, et creabúntur: et renovábis fáciem terræ.
℣. O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis!
Hic genuflectitur
℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 14:23-31
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audístis, non est meus: sed ejus, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis. Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum neque formídet. Audístis, quia ego dixi vobis: Vado et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit, credátis. Jam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio.
Offertorium
Ps 67:29-30
Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.
Secreta
Haec oblatio, quaesumus, Domine, cordis nostri maculas emundet: ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio.
Per Dominum…
Prefatio
de Spiritu Sancto
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Communio
Act 2:2; 2:4
Factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, Sanctum nos Spiritum votis promereri
sedulis: quatenus, eius gratia, et ab omnibus liberemur tentationibus, et peccatorum nostrorum indulgentiam percipere mereamur.
Per Dominum…
Missa de sanctissimo Eucharistiae Sacramento
Introitus
Ps 80:17.
Cibávit eos ex ádipe fruménti: et de petra, melle saturávit eos.
Ps 80:2
Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob.
Glória Patri…
Cibávit eos ex ádipe fruménti: et de petra, melle saturávit eos.
Oratio
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus:
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios
1 Cor 11:23-29
Fratres: Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine. Hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini.
Graduale
Ps 144:15-16
Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno,
℣. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. Allelúja, allelúja,
Joannes 6:56-57
Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in eo. Alleluia.
Evangelium
Sequéntia sancti Evangéli secúndum Joánnem
Joann 6:56-59
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui mandúcat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de cœlo descéndit. Non sicut manducavérunt patres vestri manna, et mórtui sunt. Qui mandúcat hunc panem, vivet in ætérnum.
Offertorium
Levit 21:6
Sacerdótes Dómini incénsum et panes ófferunt Deo: et ideo sancti erunt Deo suo, et non pólluent nomen ejus.
Secreta
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, unitátis et pacis propítius dona concéde: quæ sub oblátis munéribus mýstice designántur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
1 Cor 11:26-27
Quotiescúmque manducábitis panem hunc et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat: itaque quicúmque manducáverit panem vel bíberit calicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini.
Postcommunio
Fac nos, quǽsumus, Dómine, divinitátis tuæ sempitérna fruitióne repléri: quam pretiósi Corporis et Sanguinis tui temporalis percéptio præfigúrat:
Qui vivis…
Missa de D. N. Iesu Christo summo et aeterno Sacerdote
Introitus
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. (T. P. Alleluia, alleluia.)
Ps 109:1
Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis.
Glória Patri…
Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. (T. P. Alleluia, alleluia.)
Oratio
Deus, qui, ad maiestatis tuae gloriam et generis humani salutem, Unigenitum tuum summum atque aeternum constituted Sacerdotem: praesta: ut, quos ministros et mysteriorum suorum dispensatores elegit, in accepto ministerio adimplendo fideles inveniantur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos.
Hebr 5:11-1
Fratres: Omnis Póntifex ex hóminibus assúmptus, pro homínibus constituítur in iis, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: Qui condolére possit iis, qui ignórant, et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christu non semetípsum clarificávit ut póntifex fíeret, sed qui locutus est ad eum: Fílius meus es tu; ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es Sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Qui in diébus carnis suæ preces supplicationésque ad eum, qui possit illum salvum fácere a morte, cum clamóre válido et lácrymis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. Et quidem cum esset Fílius Dei dídicit ex iis, quæ passus est obediéntiam: et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi, causa salútis ætérnæ, appellátus a Deo póntifex juxta órdinem Melchísedech. De quo nobisgrandis sermo, et ininterpretábilis ad dicéndum.
Graduale
Luc 4:18
Spíritus Dómini super me, propter quod unxit me:
℣. Evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. Allelúia, allelúia.
Hebr 7:24
℣. Jesus autem eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Allelúia.
Graduale
Tempore paschali
Hebr 7:24
Allelúia, allelúia.
℣. Jesus autem eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Allelúia.
Luc 4:18
℣. Spíritus Dómini super me; propter quod unxit me, evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. Allelúia.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 9:34-36
Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: ne obliviscáris páuperum.
℣. Vide quóniam tu labórem et dolórem consíderas:
℣. Tibi derelíctus est pauper: órphano tu eris adjútor.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secundum Lucam
Luc 22:14-20
In illo témpore: Discúbuit Jesus, et duódecim Apóstoli cum eo. Et ait illis: Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei. Et accépto cálice, grátias egit, et dixit: Accípite, et divídite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatióne vitis, donec regnum Dei véniat. Et accépto pane, grátias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est Corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic est calix novum testaméntum in Sánguine meo, qui pro vobis fundétur.
Offertorium
Hebr 10:12, 10:14
Christus unam pro peccátis ófferens hóstiam, in sempitérnum sedet in déxtera Dei: una enim oblatióne consummávit in ætérnum sanctificátos. (T.P. Alleluia.)
Secreta
Hæc múnera, Dómine, mediátor noster Jesus Christus Tibi reddat accépta; et nos, una secum, hóstias tibi gratas exhíbeat:
Qui tecum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
1 Cor 11:24-25
Hoc corpus, quod pro vobis tradétur: hic calix novi testaménti est in meo sánguine, dicit Dóminus: hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem. (T. P. Allelúia.)
Postcommunio
Vivíficet nos, quǽsumus Dómine, divína quam obtúlimus et súmpsimus hóstia; ut perpétua Tibi caritáte conjúncti, fructum, qui semper máneat, afferámus.
Per Dominum…
Missa de sancta Cruce
Introitus
Gal 6:14
Nos autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurrectio nostra: per quem salvati et liberati sumus. (T. P. Alleluia, alleluia.)
Ps 66:2
Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
Glória Patri…
Nos autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurrectio nostra: per quem salvati et liberati sumus. (T. P. Alleluia, alleluia.)
Oratio
Extra tempus paschale
Deus, qui unigeniti Filii tui pretioso sanguine vivificae Crucis vexillum sanctificare voluisti: concede, quaesumus; eos, qui eiusdem sanctae Crucis gaudent honore, tua quoque ubique protectione gaudere.
Per eúndem…
Tempore paschali
Deus, qui pro nobis Filium tuum 4650
Crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem: concede nobis, famulis tuis; ut resurrectionis gratiam consequamur.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Phil 2:8-11
Fratres: Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Graduale
Phil 2:8-9
Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
℣. Propter quod et Deus exaltavit ilium, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Alleluia, alleluia.
℣. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelorum, et Dominum. Alleluia.
Graduale
Tempore paschali
Ps 95:10
Allelúia, allelúia.
℣. Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno. Allelúia.
℣. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelorum, et Dominum. Allelúia.
Graduale
Post Septuagesimam
Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi: quia per Crucem tuam redemisti mundum.
℣. Tuam Crucem adoramus, Domine, tuam gloriosam recolimus passionem: miserere nostri, qui passus es pro nobis.
℣. O Crux benedicta, quae sola fuisti digna portare Regem caelorum, et Dominum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 20:17-19
In illo témpore: Ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, et tradent eum Géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget.
Offertorium
Protege, Domine, plebem tuam, per signum sanctae Crucis, ab omnibus insidiis inimicorum omnium: ut tibi gratam exhibeamus servitutem, et acceptabile fiat sacrificium nostrum. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Haec oblatio, Domine, quaesumus, ab omnibus nos purget offensis: quas in ara Crucis etiam totius mundi tulit offensam.
Per eúndem…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster. (T . P . Alleluia.)
Postcommunio
Adesto nobis, Domine Deus noster: et, quos sanctae Crucis laetari facis honore, eius quoque perpetuis defende subsidiis.
Per Dominum…
Missa de Passione Domini
Introitus
Phil 2:8-9
Humiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. (T.P. Allelúia, allelúia.)
Ps 88:2
Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri…
Humiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. (T.P. Allelúia, allelúia.)
Oratio
Dómine Jesu Christe, qui de cœlis ad terram de sinu Patris descendísti, et sánguinem tuum pretiosum in remissiónem peccatórum nostrórum fudísti: te humíliter deprecámur; ut in die judícii, ad déxteram tuam audíre mereámur: Veníte benedícti:
Qui cum eódem
Lectio
Lectio Zachariae Prophetae.
Zach 12:10-12; 13:6-7
Hæc dicit Dóminus: Effúndam super domum David et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum: et aspícient ad me, quem confixérunt: et plangent cum planctu quasi super unigénitum, et dolébunt super eum, ut doléri solet in morte primogéniti. In die illa magnus erit planctus in Jerúsalem, et dicétur: Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? Et dicet: His plagátus sum in domo eórum, qui diligébant me. Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum: percúte pastórem, et dispergéntur oves:ait Dóminus omnípotens.
Graduale
Ps 68:21-22
Impropérium exspectávit cor meum, et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
℣. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia, allelúia.
℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœdiens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansuétus ad occisiónem. Alleluia.
Graduale
Tempore paschali
Allelúia, allelúia.
℣. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obœdiens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansuétus ad occisiónem. Allelúia.
℣. Tibi glória, hosánna: tibi triúmphus et victória: tibi summæ laudis et honóris coróna. Allelúia.
Graduale
Post Septuagesimam
Isa 53:4-5
Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit.
℣. Et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum.
℣. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra.
℣. Disciplína pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 19:28-35
In illo témpore: Sciens Jesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: Sitio. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori ejus. Cum ergo accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto cápite trádidit spíritum. Judǽi ergo, quóniam Parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato, erat enim magnus dies ille sábbati, rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis, et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus.
Offertorium
Insurrexérunt in me viri iníqui: absque misericórdia quæsiérunt me interfícere: et non pepercérunt in faciem meam spuére: lánceis suis vulneravérunt me, et concússa sunt ómnia ossa mea. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium, intercedénte unigéniti Fílii tui Passióne, vivíficet nos semper et múniat: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Per eúndem…
Prefatio
de Sancta Cruce
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Ps 21:17-18
Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea. (T. P. Allelúia.)
Postcommunio
Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui hora sexta pro redemptióne mundi
Crucis patíbulum ascendísti, et sánguinem tuum pretiósum in remissiónem
peccatórum nostrórum fudísti: te humíliter deprecámur; ut, post óbitum
nostrum, paradísi jánuas nos gaudénter introíre concédas:
Qui vivis…
Sanctissimæ Trinitatis
Introitus
Tob 12:6
Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Ps 8:2
Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Glória Patri…
Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia majestátis adoráre Unitátem: quǽsumus; ut, ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
2 Cor 13:11-13
Fratres: Gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte, et Deus pacis et dilectiónis erit vobís-cum. Grátia Dómini nostri Jesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spiritus sit cum ómnibus vobis. Amen.
Graduale
Dan 3:55-56
Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim,
℣. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli, et laudábilis in sǽcula. Allelúja, allelúja.
Dan 3:52
℣. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in sǽcula. Allelúja.
Graduale
Tempore paschali
Dan 3:52
Allelúia, allelúia.
℣. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in sǽcula. Allelúia.
℣. Benedicámus Patrem et Filium cum Sancto Spíritu. Allelúia.
Graduale
Post Septuagesimam
Te deum Patrem ingénitum, te Fílium unigénitum, te Spíritum Sanctum Paraclítum, sanctam et indivíduam Trinitátem, toto corde confitémur, laudámus atque benedícimus.
℣. Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: tu es Deus solus.
℣. Tibi laus, tibi glória, tibi gratiárum áctio in sǽcula sempitérna, o beáta Trínitas.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 15:26, 16:1-4
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab initío mecum estis. Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se præstáre Deo. Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem neque me. Sed hæc locútus sum vobis, ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini quia ego dixi vobis.
Offertorium
Tob 12:6.
Benedíctus sit Deus Pater, unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Secreta
Sanctífica, quǽsumus, Dómine, Deus noster, per tui sancti nóminis invocatiónem, hujus oblatiónis hóstiam: et per eam nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum.
Per Dominum…
Prefatio
de sanctissima Trinitate
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre cotídie, una voce dicéntes:
Communio
Tob 12:6
Benedícimus Deum cœli et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Postcommunio
Profíciat nobis ad salútem córporis et ánimæ, Dómine, Deus noster, hujus sacraménti suscéptio: et sempitérnæ sanctæ Trinitátis ejusdémque indivíduæ Unitátis conféssio.
Per Dominum…
Sanctissimi Cordis Domini Nostri Jesu Christi
Introitus
Ps 32:11; 32:19
Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. (Allelúja, allelúja.)
Ps 32:1
Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.
Glória Patri…
Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. (Alleluia, alleluia.)
Oratio
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium.
Per eúndem…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Eph 3:8-12, 14-19
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
Graduale
Ps 24:8-9
Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.
Mt 11:29
Allelúja, allelúja. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.
Graduale
Matt 11:29; 11:28
Allelúja, allelúja. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.
℣. Veníte ad me, omnes qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos. Allelúja.
Graduale
Ps 102:8-10
Miséricors et miserátor Dóminus, longánimis, et multum miséricors,
℣. Non in perpétuum irascétur, neque in ætérnum comminábitur.
℣. Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 19:31-37
In illo témpore: Judǽi - quóniam Parascéve erat, - ut non remanérent in cruce córpora sábbato - erat enim magnus dies ille sábbati, - rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.
Offertorium
Ps 68:21
Impropérium exspectávit Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.
Secreta
Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum.
Per eúndem…
Prefatio
de sacratissimo Cordis Jesu
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui Unigénitum tuum, in Cruce pendéntem, láncea mílitis transfígi voluísti: ut apértum Cor, divínæ largitátis sacrárium, torréntes nobis fúnderet miseratiónis et grátiæ: et, quod amóre nostri flagráre numquam déstitit, piis esset réquies et pœniténtibus pateret salútis refúgium. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
Joannes 19:34
Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.
Postcommunio
Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discámus terréna despícere, et amáre cœléstia:
Qui vivis…
Immaculati Cordis Beatæ Mariæ Virginis
Introitus
Hebr 4:16
Adeámus cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea regi.
Glória Patri…
Adeámus cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui in Corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Spíritus Sancti habitáculum præparásti: concéde propítius; ut ejúsdem immaculáti Cordis festivitátem devóta mente recoléntes, secúndum cor tuum vívere valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:23-31
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes, qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
Graduale
Ps 12:6
Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi: et psallam nómini Dómini altíssimi.
Ps 44:18
℣. Mémores erunt nóminis tui in omni generatióne et generatiónem: proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum. Allelúja, allelúja.
Luc 1:46; 1:47
℣. Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Allelúja.
Graduale
Tempore paschali
Allelúja, allelúja.
Luc 1:46-47
℣. Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Allelúja.
℣. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus. Allelúja.
Graduale
Post Septuagesimam
Prov 8:32; 8:35
Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti qui custódiunt vias meas.
℣. Audíte disciplínam et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam.
℣. Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
℣. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 19:25-27
In illo témpore: Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Offertorium
Luc 1:46; 1:49
Exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
Secreta
Majestáti tuæ, Dómine, Agnum immaculátum offeréntes, quǽsumus: ut corda nostra ignis ille divínus accéndat, cui Cor beátæ Maríæ Vírginis ineffabíliter inflammávit.
Per eúndem…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Joann 19:27
Dixit Jesus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus: deinde dixit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Postcommunio
Divínis refécti munéribus te, Dómine, supplíciter exorámus: ut beátæ Maríæ Vírginis intercessióne, cujus immaculáti Cordis sollémnia venerándo égimus, a præséntibus perículis liberáti, ætérnæ vitæ gáudia consequámur.
Per Dominum…
Missa Defunctorum Quotidianis
Introitus
4 Esdr 2:34; 2:35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Ps 64:2-3
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet.
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Oratio
Deus, indulgentiárum Dómine: da animábus famulórum famularúmque tuárum refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem et lúminis claritátem.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 14:13
In diébus illis: Audívi vocem de coelo, dicéntem mihi: Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur. Amodo jam dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis: ópera enim illórum sequúntur illos.
Graduale
4 Esdr 2:34 et 35.
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Ps 111:7.
℣. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit.
Tractus.
Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium ab omni vínculo delictórum.
℣. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis.
℣. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.
Sequentia
Dies iræ, dies illa
Solvet sæclum in favílla:
Teste David cum Sibýlla.
Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.
Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit:
Nil inúltum remanébit.
Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus?
Rex treméndæ majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ:
Ne me perdas illa die.
Quærens me, sedísti lassus:
Redemísti Crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco, tamquam reus:
Culpa rubet vultus meus:
Supplicánti parce, Deus.
Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meæ non sunt dignæ:
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum præsta,
Et ab hœdis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis:
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis:
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Judicándus homo reus.
Huic ergo parce, Deus:
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem.
Amen.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joannes 6:51-55
In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Ego sum panis vivus, qui de coelo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigábant ergo Judaei ad ínvicem, dicéntes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducándum? Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen, dico vobis: nisi manducavéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis ejus sánguinem, non habébitis vitam in vobis. Qui mánducat meam carnem et bibit meum sánguinem, habet vitam ætérnam: et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
Offertorium
Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de poenis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam:
Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
℣. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam.
Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus.
Secreta
Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, pro animábus famulórum famularúmque tuárum, pro quibus tibi offérimus sacrifícium laudis; ut eas Sanctórum tuórum consórtio sociáre dignéris.
Per Dominum…
Prefatio
Defunctorum
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. In quo nobis spes beátæ resurrectiónis effúlsit, ut, quos contrístat certa moriéndi condício, eósdem consolétur futúræ immortalitátis promíssio. Tuis enim fidélibus, Dómine, vita mutátur, non tóllitur: et, dissolúta terréstris hujus incolátus domo, ætérna in cælis habitátio comparátur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Communio
4 Esdr 2:35; 2:34
Lux ætérna lúceat eis, Dómine:
Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
℣. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es.
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, Dómine: ut ánimæ famulórum famularúmque tuárum, his purgátæ sacrifíciis, indulgéntiam páriter et réquiem cápiant sempitérnam.
Per Dominum…
Missa Tempore Mortalitatis
Introitus
2 Reg 24:16
Recordáre, Dómine, testaménti tui, et dic Ángelo percutiénti: Cesset iam manus tua, et non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivéntem. (T. P. Allelúia, allelúia.)
Ps 79:2
Qui regis Israël, intende: qui deducis, velut ovem, Ioseph.
Glória Patri…
Recordáre, Dómine, testaménti tui, et dic Ángelo percutiénti: Cesset iam manus tua, et non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivéntem. (T. P. Allelúia, allelúia.)
Oratio
Deus, qui non mortem, sed pœniténtiam desíderas peccatórum: pópulum tuum ad te reverténtem propítius réspice; ut, dum tibi devótus exsístit, iracúndiæ tuæ flagélla ab eo cleménter amóveas.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Regum
2 Reg 24:15-19 et 25
In diébus illis: Immísit Dóminus pestiléntiam in Israël, de mane usque ad tempus constítutum, et mórtui sunt ex pópulo, a Dan usque ad Bersabée, septuagínta mília virórum. Cumque extendísset manum suam Ángelus Dómini super Jerúsalem, ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne, et ait Ángelo percutiénti pópulum: Súfficit: nunc cóntine manum tuam. Erat autem Ángelus Dómini juxta áream Aréuna Jebusǽi. Dixítque David ad Dóminum, cum vidísset Ángelum cædéntem pópulum: Ego sum qui peccávi, ego iníque egi: isti, qui oves sunt, quid fecérunt? Vertátur, óbsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Venit autem Gad prophéta ad David in die illa, et dixit ei: Ascénde, et constítue altáre Dómino in área Aréuna Jebusǽi. Et ascéndit David juxta sermónem Gad, quem præcéperat ei Dóminus. Et ædificávit altáre Dómino, et óbtulit holocáusta et pacífica: et propitiátus est Dóminus terræ, et cohíbita est plaga ab Israël.
Graduale
Ps 106:20-21
Misit Dóminus verbum suum, et sanávit eos: et erípuit eos de morte eórum.
℣. Confiteántur Domino misericórdiae ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum. Allelúia, allelúia.
Ps 68:2
℣. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. Allelúia.
Graduale
Tempore paschali
Ps 68:2
Allelúia, allelúia.
℣. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. Allelúia.
Zach 8:7 et 8
℣. Salvábo pópulum meum Israël in die malo, et ero eis in Deum, in veritáte et justítia. Allelúia.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 102:10
Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
℣. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis.
℣. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui. Dómine, líbera nos, et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 4:38-44
In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem dæmónia a multis clamántia et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ.
Offertorium
Num 16:48
Stetit póntifex inter mórtuos et vivos, habens thuríbulum áureum in manu sua: et ófferens incénsi sacrifícium, placávit iram Dei, et cessávit quassátio a Dómino. (T. P. Allelúia.)
Secreta
Subvéniat nobis, quǽsumus, Dómine, sacrifícii præséntis oblátio: quæ nos et ab erróribus univérsis poténter absólvat, et a tótius erípiat perditiónis incúrsu.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 6:17, 18 et 19
Multitúdo languéntium, et qui vexabántur a spirítibus immúndis, veniébant ad eum: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. (T. P. Allelúia.)
Postcommunio
Exáudi nos, Deus salutáris noster: et pópulum tuum ab iracúndiæ tuæ terróribus líberum, et misericórdiæ tuæ fac largitáte secúrum. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum:
Qui tecum…
Missa ad Vocationes
Introitus
Matth 4:18-19
Dominus secus mare Galilǽæ vidit duos fratres, Petrum et Andream, et vocávit eos: Veníte post me: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. (T. P. Allelúia, allelúia.)
Ps 18:2
Cæli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
Glória Patri…
Dominus secus mare Galilǽæ vidit duos fratres, Petrum et Andream, et vocávit eos: Veníte post me: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. (T. P. Allelúia, allelúia.)
Oratio
Mitte, quǽsumus, Dómine, operários in messem tuam: ut Unigéniti Fílii tui et præcépta iúgiter serventur et ubíque sacrifícium innovétur:
Qui tecum…
Lectio
Léctio libri Regum
1 Reg 3:1-10
In diébus illis: Ministrábat puer Sámuel Dómino coram Heli, et sermo Dómini erat pretiósus in diébus illis: non erat visio manifésta. Factum est ergo in die quadam, Heli jacébat in loco suo, et óculi eius caligáverant, nec póterat vidére: lucérna Dei ántequam exstinguéretur, Sámuel dormiébat in templo Dómini, ubi erat arca Dei. Et vocávit Dóminus: Sámuel. Qui respóndens ait: Ecce ego. Et cucúrrit ad Heli et dixit: Ecce ego, vocásti enim me. Qui dixit: Non vocávi; revértere et dormi. Et ábiit et dormívit. Et adjécit Dóminus rursum vocáre Samuélem. Consúrgensque Sámuel, ábiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocásti me. Qui respóndit: Non vocávi te, fili mi, revértere et dormi. Porro Sámuel necdum sciébat Dóminum, neque revelátus fúerat ei sermo Dómini. Et adjécit Dóminus, et vocávit adhuc Samuélem tértio. Qui consúrgens, ábiit ad Heli, et ait: Ecce ego, quia vocásti me. Intellexit ergo Heli quia Dóminus vocáret púerum, et ait ad Samuélem: Vade, et dormi; et si deínceps vocáverit te, dices: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus. Ábiit ergo Sámuel, et dormívit in loco suo. Et venit Dóminus et stetit, et vocávit sicut vocáverat secúndo: Sámuel, Sámuel! Et ait Sámuel: Lóquere, Dómine, quia audit servus tuus.
Graduale
Ps 26:4
Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
℣. Ut vídeam voluptátem Dómini, et vísitem templum eius. Allelúia, allelúia.
Ps 83:5
℣. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te. Allelúia.
Graduale
Tempore paschali
Ps 83:5
Allelúia, allelúia.
℣. Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te. Allelúia.
Eccli 39:19
℣. Floréte flores quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. Allelúia.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 83:2-4
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concúpiscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
℣. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.
℣. Etenim passer invénit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, Rex meus et Deus meus.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Ioánnem.
Joann 1:35-51
In illo témpore: Stabat Ioánnes, et ex discípulis eius duo. Et respíciens Jesum ambulántem, dicit: Ecce Agnus Dei. Et audiérunt eum duo discípuli loquéntem, et secúti sunt Jesum. Convérsus autem Jesus, et videns eos sequéntes se, dicit eis: Quid quǽritis? Qui dixérunt ei: Rabbi (quod dícitur interpretátum Magíster), ubi hábitas? Dicit eis: Veníte et vidéte. Venérunt, et vidérunt ubi manéret, et apud eum mansérunt die illo: hora autem erat quasi décima. Erat autem Andréas frater Simónis Petri unus ex duóbus, qui audíerant a Ioánne, et secúti fúerant eum. Invénit hic primum fratrem suum Simónem, et dicit ei: Invénimus Messíam (quod est interpretátum Christus). Et addúxit eum ad Jesum. Intúitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, fílius Iona; tu vocáberis Cephas, quod interpretátur Petrus. In crastínum vóluit exíre in Galilǽam, et invénit Philíppum. Et dicit ei Jesus: Séquere me. Erat autem Philíppus a Bethsaída, civitáte Andréæ et Petri. Invénit Philíppus Nathánaël, et dicit ei: Quem scripsit Móyses in lege, et prophétæ, invénimus Jesum fílium Ioseph a Názareth. Et dixit ei Nathánaël: A Názareth potest áliquid boni esse? Dicit ei Philíppus: Veni, et vide. Vidit Jesus Nathánaël veniéntem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlíta, in quo dolus non est. Dicit ei Nathánaël: Unde me nosti? Respóndit Jesus, et dixit ei: Priúsquam te Philíppus vocáret, cum esses sub ficu, vidi te. Respóndit ei Nathánaël, et ait: Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es Rex Israël. Respóndit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: majus his vidébis. Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, vidébitis cælum apértum, et Angelos Dei ascendéntes et descendéntes supra Fílium hóminis.
Offertorium
Ps 15:5
Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: tu es qui restítues hereditátem meam mihi. (T. P. Allelúia.)
Secreta
Munus quod offérimus, Dómine, vitále pópulo tuo pérfice sacraméntum: ut in circúitu mensæ tuæ preces et hóstias multiplicáti tibi minístri commíttant.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 65:16
Veníte, audíte, et narrábo, omnes qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ. (T. P. Allelúia.)
Postcommunio
Cæléstibus repléti mystériis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut minístros tuos et número áugeas et caritáte sanctífices.
Per Dominum…
Missa pro Fidei Propagatione
Introitus
Ps 66, 2-3
Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri: ut cognoscámus in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum (T. P. allelúja, allelúja).
Ps 66, 4
Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes.
Glória Patri…
Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri: ut cognoscámus in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum (T. P. allelúja, allelúja).
Oratio
Deus, eus, qui omnes hómines vis salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre: mitte, quaésumus, operários in messem tuam, et da eis cum omni fidúcia loqui verbum tuum; ut sermo tuus currat et clarificétur, et omnes gentes cognóscant te solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum:
Qui tecum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli. 36, 1-10 et 17-19
Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum: et immítte timórem tuum super gentes, quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant, quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua. Alleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis, ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, quóniam non est Deus præter te, Dómine. Innova signa et immúta mirabília. Glorífica manum et bráchium dextrum. Excita furórem et effúnde iram. Tolle adversárium et afflíge inimícum. Festína tempus et meménto finis, ut enárrent mirabília tua. Da testimónium his, qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, et súscita prædicatiónes, quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres. Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum, secúndum benedictiónem Aaron de pópulo tuo, et dírige nos in viam justítiæ, et sciant omnes, qui hábitant terram, quia tu es Deus conspéctor sæculórum.
Graduale
Ps. 66, 6-8.
Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: terra dedit fructum suum.
℣. Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: et métuant eum omnes fines terræ. Allelúia, allelúia.
Ps. 99, 2-3.
℣. Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia: introíte in conspéctu ejus, in exsultatióne. Allelúja.
Graduale
Tempore paschali
Ps. 99, 1-3.
Allelúia, allelúia.
℣. Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia: introíte in conspéctu ejus, in exsultatióne. Allelúja.
℣. Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Allelúja.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps. 99, 2.
Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, in ómnibus pópulis mirabília ejus.
℣. Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: terríbilis est super omnes deos.
℣. Quóniam omnes dii géntium dæmónia: Dóminus autem cælos fecit.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthaéum.
Matt 9, 35-38
In illo témpore: Circuíbat Jesus omnes civitátes et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.
Offertorium
Ps. 95, 7-9.
Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini ejus: tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in átrio sancto ejus (T. P. allelúja).
Secreta
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, qui dedit redemptiónem semetípsum pro omnibus: et fac; ut ab ortu solis usque ad occásum magnificétur nomen tuum in géntibus, ac in omni loco sacrificétur et offerátur nómini tuo oblátio munda.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps. 116, 1-2.
Laudáte Dóminum, omnes gentes: laudáte eum, omnes pópuli: quóniam confirmáta est super nos misericordia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum (T. P. allelúja).
Postcommunio
Redémptionis nostræ múnere vegetáti: quaésumus, Dómine; ut, hoc perpétuæ salútis auxílio, fides semper vera profíciat.
Per Dominum…
Missa pro Unitate Ecclesiae
Introitus
Ps 105:47
Salvos nos fac, Domine, Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. (T. P. Alleluia, alleluia.)
Ps 105:1
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
Glória Patri…
Salvos nos fac, Domine, Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. (T. P. Alleluia, alleluia.)
Oratio
Deus, qui errata corrigis, et dispersa congregas, et congregata conservas: quaesumus, super populum christianum tuae unionis gratiam clementer infunde; ut, divisione reiecta, vero pastori Ecclesiae tuae se uniens, tibi digne valeat famulari.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes 4:1-7, 13-21
Fratres: Vos obsecro, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes et per ómnia et in ómnibus nobis.
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram doni et cognitionem Filii Dei, ut viri perfecti fiamus, plenam mensuram staturae maturitatis Christi attingentes. Ita non iam erimus parvuli fluctuantes, omni vento doctrinae agitati per malitiam hominum et astutiam ad errorem ducentem; quinimmo, veritatem in caritate sequentes, per omnia crescamus in Illum qui est Caput—id est, Christum. Ex Eo totum corpus—omni vinculo adiuvante conexum atque unitum, et secundum propriam cuiusque membri operationem fungens—incrementum suum promovet atque se ipsum in caritate aedificat. Hoc igitur dico et testificor in Domino: ne amplius ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratis intellectu, alienati a vita Dei propter ignorantiam quae in illis est, propter caecitatem cordis ipsorum; qui desperantes seipsos tradiderunt impudicitiae, in omnem immunditiam cum aviditate insatiabili. Vos autem non ita didicistis Christum — si tamen illum audistis et in eo edocti estis, secundum veritatem quae est in Christo Iesu, Domino nostro.
Graduale
Ps 121:6-7
Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.
℣. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis. Alleluia, alleluia.
Ps 147:12
℣. Lauda, Ierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion. Alleluia.
Graduale
Tempore paschali
Ps 147:12,14
Alleluia, alleluia.
℣. Lauda, Ierusalem, Dominum: lauda Deum tuum, Sion. Alleluia.
℣. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. Alleluia.
Graduale
Post Septuagesimam
Ps 75:2-4
Notus in Iudaea Deus, in Israël magnum nomen eius.
℣. Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion.
℣. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 17:1, 11-23
Eo tempore, Iesus oculos suos in caelum sustulit et dixit: «Pater sancte, serva in nomine tuo eos quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Custodivi eos quos dedisti mihi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleretur. Et nunc ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ego dedi eis sermonem tuum, sed mundus odio habuit eos, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a Malo. Non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. Sicut tu me misisti in mundum, ita et ego misi eos in mundum. Et pro eis sanctifico meipsum, ut et ipsi sint sanctificati in veritate. Non pro eis solum rogo, sed etiam pro eis qui credituri sunt in me per verbum eorum, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me es et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. Et gloriam quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut nos unum sumus. Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unitate.»
Offertorium
Rom 15:5-6
Det vobis Deus idipsum sapere in alterutrum: ut unanimes uno ore honorificetis Deum nostrum. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Munera haec pro unione populi christiani tibi, Domine, oblata sanctifica: per quae unitatis et pacis in Ecclesia tua nobis dona concedas.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
1 Cor 10:17
Unus panis, et unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane et calice participamus. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Haec tua, Domine, sumpta sacra communio: sicut fidelium in te unionem praesignat; sic in tua Ecclesia unitatis, quaesumus, operetur effectum.
Per Dominum…
Missa de Communi Dedicationis Ecclesiae.
Introitus
Gen 28:17
Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)
Ps 83:2-3
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
Glória Patri…
Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
In Anniversario Dedicationis Ecclesiæ
Deus, qui nobis per síngulos annos hujus sancti templi tui consecratiónis réparas diem, et sacris semper mystériis repræséntas incólumes: exáudi preces pópuli tui, et præsta; ut quisquis hoc templum benefícia petitúrus ingréditur, cuncta se impetrásse lætétur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
Apoc 21:2-5
In diébus illis: Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Et dixit, qui sedébat in throno: Ecce, nova fácio ómnia.
Graduale
Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est.
℣. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum. Allelúja, allelúja.
Ps 137:2
Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 137:2
Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja.
℣. Bene fundáta est domus Dómini supra firmam petram. Allelúja.
Graduale
Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est.
℣. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum.
Ps 124:1-2
Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
℣. Montes in circúitu ejus, et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 19:1-10
In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce, vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum, ut vidéret eum; quia inde erat transitúrus. Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festínans descénde; quia hódie in domo tua opórtet me manére. Et festínans descéndit, et excépit illum gaudens. Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes, quod ad hóminem peccatórem divertísset. Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat.
Offertorium
1 Par 29:17-18
Dómine Deus, in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa; et pópulum tuum, qui repértus est, vidi cum ingénti gáudio: Deus Israël, custódi hanc voluntátem, allelúja.
Secreta
Extra Ecclesiam dedicatam
Annue, quǽsumus, Dómine, précibus nostris: ut, dum hæc vota præséntia réddimus, ad ætérna prǽmia, te adjuvánte, perveníre mereámur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 21:13
Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui petit, áccipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. (Allelúja.)
Postcommunio
Deus, qui de vivis et electis lapídibus ætérnum majestáti tuæ prǽparas habitáculum: auxiliáre pópulo tuo supplicánti; ut, quod Ecclésiæ tuæ corporálibus próficit spátiis, spirituálibus amplificétur augméntis.
Per Dominum…
In Litaniis maioribus et minoribus
Litaniae maiores assignatae sunt diei 25 aprilis; si vero eo die occurrit dominica Paschatis vel feria II post Pascha, transferuntur in sequentem feriam III. Litaniae minores seu Rogationes, per se, assignantur feriis II, III et IV ante festum Ascensionis Domini. Ordinariis autem locorum facultas tribuitur eas transferendi ad alios tres dies continuos magis opportunos, iuxta regionum diversitatem aut consuetudinem aut necessitatem. In Litaniis maioribus statio ad S. Petrum. Et in minoribus ante Ascensionem: feria II Rogationum, statio ad S. Mariam maiorem; feria III, statio ad S. Ioannem in Laterano; feria IV, statio ad S. Petrum. Iuxta ecclesiarum et locorum consuetudines et condiciones, cuius rei iudex est Ordinarius loci, his diebus fit processio, in qua dicuntur Litaniae Sanctorum (quae tamen non duplicantur) cum suis precibus. Si autem processio fieri nequeat, locorum Ordinarii peculiares supplicationes instituant, in quibus dicantur Litaniae Sanctorum et aliae preces in processione fieri solitae. In Litaniis tam maioribus quam minoribus, in ecclesiis in quibus fit processio vel, de mandato Ordinarii loci, peculiares celebrantur supplicationes, dicitur, tamquam votiva II classis, Missa de Rogationibus. Missa Rogationum, vel Missa diei quae locum tenet Missae votivae impeditae, habetur tamquam pars totius actionis liturgicae, et dicitur regulariter expleta processione. Convenit autem ut Missa de Rogationibus dicatur etiam post peculiares supplicationes, quae locum tenent processionis, etsi horis vespertinis peragantur. In Missa, quae processionem vel alias supplicationes sequitur, omittuntur psalmus Iudica me, Deus cum sua antiphona, necnon confessio cum absolutione, versibus sequentibus atque orationibus Aufer a nobis et Oramus te, Domine. Celebrans igitur, cum ad altare accesserit, statim illud ascendit et osculatur in medio. Aliae Missae de Rogationibus prohibentur.
Ant. ad Introitum Ps. 17, 7 Exaudivit de templo sancto suo vocem meam: et clamor meus in conspectu eius, introivit in aures eius. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 2-3 Diligam te, Domine, virtus mea: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. V. Gloria Patri. In hac Missa non dicitur Gloria in excelsis.
Oratio Praesta, quaesumus, omnipotens Deus: ut, qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus; contra adversa omnia, tua semper protectione muniamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.
Lectio Epistolae beati Iacobi Apostoli. Iac. 5, 16-20 Carissimi: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Ps. 78, 9-10 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Alleluia. V. Ps. 30, 8 Exsultabo et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam: salvasti de necessitatibus animam meam. Alleluia.
Extra tempus paschale:
Graduale Ps. 43, 8-9 Liberasti nos, Domine, ex affligentibus nos: et eos, qui nos oderunt, confudisti. V. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 78, 9-10 Propitius esto, Domine, peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Alleluia.
Post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 24, 17-18 et 1-4 De necessitatibus meis eripe me, Domine: vide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea. V. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei. V. Etenim universi, qui te exspectant, non confundentur: confundantur omnes facientes vana.
☩ Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 11, 5-13 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum: et ille deintus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere, et dare tibi. Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?
Ant. ad Offertorium Ps. 108, 30-31 Confitebor Domino nimis in ore meo : et in medio multorum laudabo eum, qui astitit a dextris pauperis: ut salvam faceret a persequentibus animam meam. (T. P. Alleluia.)
Secreta Haec munera, quaesumus, Domine, et vincula nostrae pravitatis absolvant, et tuae nobis misericordiae dona concilient. Per Dominum nostrum Iesum Christum.
Ant. ad Communionem Luc. 11, 9-10 Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio Vota nostra, quaesumus, Domine, pio favore prosequere: ut, dum dona tua in tribulatione percipimus, de consolatione nostra in tuo amore crescamus. Per Dominum.
FERIA QUINTA IN CENA DOMINI I classis DE MISSA CHRISMATIS IN QUA BENEDICITUR OLEUM CATECHUMENORUM ET INFIRMORUM, ET CONFICITUR SACRUM CHRISMA
1. Benedictio olei catechumenorum et infirmorum, et confectio sacri chrismatis peraguntur secundum ordinem in Pontificali romano descriptum, iis exceptis, quae inferius notantur.
2. Hae autem benedictio et confectio fiunt intra Missam chrismatis, quae celebranda est post Tertiam.
3. Ant. ad Introitum Ex. 30, 25, 31 Facies unctionis oleum, et filiis Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. Ps. 88, 2 Gratias Domini in aeternum cantabo; per omnes generationes annuntiabo fidelitatem tuam. Facies unctionis.
4. Decantatis antiphona ad Introitum ac Kyrie, eleison, ut moris est, Pontifex, lecta antiphona ad Introitum et Kyrie, eleison recitato, incipit in tono solemni Gloria in excelsis.
5. Oremus. Oratio Domine Deus, qui in regenerandis plebibus tuis ministerio uteris sacerdotum: tribue nobis perseverantem in tua voluntate famulatum; ut dono gratiae tuae, in diebus nostris, et meritis et numero sacratus tibi populus augeatur. Per Dominum. Et dicitur haec tantum oratio.
6. Lectio Epistolae beati Iacobi Apostoli. Iac. 5, 13-16 Fratres: Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat. Infirmatur quis in vobis ? Inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini ; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus ; et si in peccatis sit, remittentur ei. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini; multum enim valet deprecatio iusti assidua.
7. Graduale Ps. 27, 7-8 In Deo confisum est cor meum, et adiutus sum; ideo exsultat cor meum, et cantico meo laudo eum. V. Dominus robur est populo suo, et praesidium salutis uncto suo.
8. ✠ Sequentia sancti Evangelii secundum Marcum. Marc. 6, 7-13 In illo tempore : Vocavit Iesus duodecim, et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. Et praecepit eis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum; non peram, non panem, neque in zona aes, sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. Et dicebat eis: « Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde; et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris, in testimonium illis ». Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent; et daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Et non dicitur Credo.
9. Ant. ad Offertorium Ps. 44, 7 Diligis iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae.
10. Secreta Huius sacrificii potentia, Domine, quaesumus, et vetustatem nostram clementer abstergat, et novitatem nobis augeat et salutem. Per Dominum nostrum.
11. Praefatio propria 232.
12. Communicantes, et quae sequuntur usque ad Consecrationem, dicuntur ut in Canone Missae, nihil addendo vel immutando.
13. In benedictione chrismatis, quae in veteribus editionibus Pontificalis romani invenitur, versus finem praefationis quae super chrisma benedicendum cantatur, omittantur verba: ut spiritualis lavacri baptismo usque ad vestimento incorrupti muneris induantur, quae olim praefationem propriam Missae chrismatis constituerant, et quae in hoc instaurato ritu iterum locum suum obtinuerunt.
14. Ad triplex Agnus Dei, respondetur ter miserere nobis. Omittitur oratio Domine Iesu Christe, qui dixisti; et non datur osculum pacis. In hac Missa sacram Communionem distribuere non licet.
15. Antiphona ad Communionem Marc. 6, 12-13 Praedicabant Apostoli ut paenitentiam agerent, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.
16. Oremus. Postcommunio Praesta, quaesumus, Domine: ut, sicut de praeteritis ad nova transimus ; ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur. Per Dominum.
17. In fine Missae, dicto Placeat tibi, sancta Trinitas, datur benedictio more solito, et, omisso ultimo Evangelio sancti Ioannis, dicuntur in choro Sexta et Nona.
18. Locorum Ordinarii, qui Missam chrismatis mane celebraverint, possunt vespere Missam quoque solemnem in Cena Domini litare.
Praefatio ad Missam chrismatis
Per omnia saecula saeculorum. R. Amen. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. V. Sursum corda. R. Habemus ad Dominum. V. Gratias agamus Domino Deo nostro. R. Dignum et iustum est.
Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, clementiam tuam suppliciter obsecrare, ut spiritualis lavacri baptismo renovandis creaturam chrismatis in sacramentum perfectae salutis vitaeque confirmes; ut sanctificatione unctionis infusa, corruptione primae nativitatis absorpta, sanctum uniuscuiusque templum acceptabilis vitae innocentiae odore redolescat; ut secundum constitutionis tuae sacramentum, regio et sacerdotali propheticoque honore perfusi, vestimento incorrupti muneris induantur: per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates. Caeli, caelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
ORATIONES DIVERSAE
1. AD POSCENDA SUFFRAGIA SANCTORUM
Oratio
4977. Concéde, quaesumus, omnípotens Deus : ut intercéssio sanctae Dei Genetricis Maríae, sanctorumque omnium Apostolorum, Martyrum, Confessorum atque Virginum, et omnium electorum tuorum, nos ubique laetíficet ; ut, dum eórum merita recólimus, patrocinia sentiamus. Per eundem Dóminum.
Secreta
4978. Oblátis, Domine, placare munéribus : et, intercedente beata María semper Virgine cum omnibus Sanctis tuis, a cunctis nos defénde periculis. Per Dóminum.
Postcommunio
4979. Súmpsimus, Domine, beatae Maríae semper Virginis et omnium Sanctorum tuorum memoriam recoléntes, sacramenta caeléstia: praesta, quaesumus; ut, quod temporáliter gerimus, aetérnis gaudiis consequamur. Per Dóminum nostrum.
2. ALTERA ORATIO UT SUPRA
In sequenti oratione et in eius postcommunione, ad litteram N. sacerdos nominare potest, ad arbitrium suum: a) sive Titularem ecclesiae in qua celebrat; b) sive Patronum principalem nationis, vel regionis seu provinciae sive ecclesiasticae sive civilis, vel dioecesis, vel oppidi seu civitatis; c) sive, si est religiosus, Fundatorem canonizatum vel Titulum vel Patronum principalem Ordinis seu Congregationis aut Provinciae.
Titulus autem, sive ecclesiae sive Religionis, nominari nequit, si agatur de Persona divina vel Mysterio Domini. Insuper sive Titulus sive Patronus nominari nequit, si sit B. Maria Virgo, aut de ipso Titulo vel Patrono dicatur Missa, aut facta sit commemoratio, aut illius nomen in eadem oratione A cunctis expressum sit.
Nomina Angelorum aut S. Ioannis Baptistae, si fuerint Titulares aut Patroni, praeponuntur nomini S. Ioseph.
Si vero Missa vel commemoratio fuerint de S. Ioseph aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, verba quae eos respiciunt omittuntur.
Oratio
4980. A cunctis nos, quaesumus, Domine, mentis et corporis defénde periculis: et, intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genetrice María, cum beáto Ioseph, beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis, salutem nobis tribue benignus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erroribus universis, Ecclesia tua secura tibi serviat libertate. Per eundem Dóminum.
Secreta
4981. Exaudi nos, Deus salutaris noster: ut, per huius sacramenti virtutem, a cunctis nos mentis et corporis hostibus tueáris; gratiam tribuens in praesenti, et gloriam in futuro. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
4982. Mundet et múniat nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti munus oblatum: et, intercedente beata Virgine Dei Genetrice María, cum beáto Ioseph, beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expeditos. Per eundem Dóminum.
Vel, si Missa aut commemoratio fuerint de B. Maria Virg.:
Oratio
4983. A cunctis nos, quaesumus, Domine,
mentis et corporis defénde periculis: et, intercedente beáto Ioseph, cum beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis, salutem nobis tribue benignus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erroribus universis, Ecclesia tua secura tibi serviat libertate. Per Dóminum.
Secreta
4984. Exáudi nos, Deus salutaris noster: ut, per huius sacramenti virtutem, a cunctis nos mentis et corporis hostibus tueáris; gratiam tribuens in praesénti, et gloriam in futuro. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
4985. Mundet et múniat nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti munus oblatum: et, intercedente beáto Ioseph, cum beátis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et omnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expeditos. Per Dóminum.
3. PRO ECCLESIAE LIBERTATE
Dici nequit in Missa dominicae XXIII post Pentecosten.
Oratio
4986. Ecclésiae tuae, quaesumus, Domine, preces placatus admitte: ut, destrúctis adversitátibus et erroribus universis, secura tibi serviat libertate. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Secreta
4987. Protege nos, Domine, tuis mystériis servientes: ut, divinis rebus inhaeréntes, et corpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Postcommunio
4988. Quaesumus, Domine Deus noster: ut, quos divina tríbuis participatione gaudere, humanis non sinas subiacere periculis. Per Dóminum.
4. PRO OMNI GRADU ECCLESIAE
Oratio
4989. Omnípotens sempitérne Deus, cuius Spiritu totum corpus Ecclésiae sanctificatur et regitur: exaudi nos pro universis ordinibus supplicántes ; ut, grátiae tuae munere, ab omnibus tibi gradibus fideliter serviátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
Secreta
4990. Da famulis tuis, Domine, indulgéntiam peccatorum, consolationem vitae, gubernationem perpetuam: ut, tibi servientes, ad tuam iugiter misericordiam pervenire mereantur. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
4991. Libera, quaesumus, Domine, a peccátis et hostibus famulos tuos, tibi supplicántes: ut, in sancta conversatione viventes, nullis afficiantur adversis. Per Dóminum.
5. PRO PAPA
Oratio
4992. Deus, omnium fidelium pastor et
rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.
Secreta
4993. Oblátis, quaesumus, Domine, placáre muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.
Postcommunio
4994. Haec nos, quaesumus, Domine, divíni sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae tuae praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.
6. PRO PRAELATIS ET CONGREGATIONIBUS EIS COMMISSIS
Oratio
4995. Omnípotens sempitérne Deus, qui facis mirabilia magna solus: praetende super famulos tuos, et super congregationes illis commissas, spiritum grátiae salutaris; et, ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. Per Dóminum.
Secreta
4996. Hostias, Domine, famulorum tuorum placatus intende: et, quas in honorem nominis tui devota mente pro eis celebramus, proficere sibi sentiant ad medelam. Per Dóminum.
Postcommunio
4997. Quos caelesti récreas munere, perpétuo, Domine, comitáre praesidio: et, quos fovere non désinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. Per Dóminum.
7. PRO EPISCOPO
Dici nequit si oratio pro Papa recitata sit.
Oratio
4998. Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere; ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Dóminum.
4999. Secreta
Oblatis, quaesumus, Domine, placare muneribus: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti, assidua protectione gubérna. Per Dóminum.
5000. Postcommunio
Haec nos, quaesumus, Domine, divini sacramenti perceptio protegat: et famulum tuum N., quem pastorem Ecclésiae N. praeesse voluisti; una cum commisso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.
8. PRO SEIPSO SACERDOTE
In anniversario propriae Ordinationis sacerdotalis, quilibet sacerdos orationi Missae, sub unica conclusione, orationem pro seipso addere potest, modo ne occurrant festa Nativitatis et Epiphaniae Domini, Triduum sacrum, dominica Resurrectionis, festum Ascensionis Domini, dominica Pentecostes, festa Ssmae Trinitatis, Corporis Christi, Cordis Iesu et Christi Regis, necnon Commemoratio omnium Fidelium defunctorum.
Quoties impeditur, oratio pro seipso sacerdote transferri potest in proximiorem diem similiter non impeditum.
Oratio
5001. Omnípotens et misericors Deus, humilitátis meae preces benignus intende: et me famulum tuum, quem, nullis suffragántibus meritis, sed immensa clementiae tuae largitate caeléstibus mysteriis servire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum ; ut, quod mea voce deprómitur, tua sanctificatione firmetur. Per Dóminum.
Secreta
5002. Huius, Domine, virtute sacramenti, peccatorum meorum máculas abstérge: et praesta; ut, ad exsequendum iniúncti officii ministerium, me tua gratia dignum efficiat. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5003. Omnípotens sempitérne Deus, qui me peccatorem sacris altaribus astáre voluisti, et sancti nominis tui laudare potentiam: concede propitius, per huius sacramenti mysterium, meorum mihi veniam peccatorum; ut tuae maiestati digne mérear famulari. Per Dóminum nostrum.
9. PRO RES PUBLICAS MODERANTIBUS
Oratio
5004. Omnípotens sempitérne Deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura populorum: respice benignus ad eos, qui nos in potestate regunt; ut ubique terrarum, dextera tua protegente, et religionis integritas, et pátriae securitas indesinenter consistat. Per Dóminum.
Secreta
5005. Propitiare, Domine, precibus et hóstiis famulorum tuorum, et propter nomen tuum pátriae defénde rectores; ut salus servientium tibi principum pax tuorum possit esse populorum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.
Postcommunio
5006. Protege, Domine, famulos tuos subsídiis pacis; et, corporis et spiritualibus enútriens aliméntis, a cunctis hostibus redde securos. Per Dóminum.
10. PRO REGE
Oratio
5007. Quaesumus, omnípotens Deus: ut famulus tuus N. rex noster, qui tua miseratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa ; quibus decenter ornatus, et vitiórum monstra devitare, et ad te, qui via, veritas et vita es, gratiósus valeat pervenire. Qui vivis et regnas cum Deo Patre.
Secreta
5008. Munera, Domine, quaesumus, oblata sanctifica: ut et nobis Unigeniti tui Corpus et Sanguis fiant ; et regi nostro ad obtinendam animae corporisque salutem, et peragendum iniunctum officium, te largiente, usquequaque proficiant. Per eundem Dóminum.
Postcommunio
5009. Haec, Domine, oblatio salutaris fámulum tuum N. regem nostrum ab omnibus tueatur adversis: quatenus et ecclesiásticae pacis obtineat tranquillitatem; et, post huius temporis decursum, ad aeternam perveniat hereditatem. Per Dóminum.
11. PRO FAMILIA
Oratio
5010. Defénde, quaesumus, Domine, beata María semper Virgine intercedente, istam ab omni adversitáte familiam: et toto corde tibi prostrátam, ab hostium propitius tuére clementer insidiis. Per Dóminum.
5011. Secreta
Suscipe, quaesumus, omnípotens Deus, oblationem nostrae devotionis: et, per virtutem huius sacramenti, famulos tuos a cunctis adversitátibus protege. Per Dóminum.
5012. Postcommunio Súmptis redemptionis nostrae munéribus: praesta, quaesumus, misericors Deus; eórum nobis celebratione, tuae protectionis contra omnes adversitátes subsidium. Per Dóminum.
12. PRO CONCORDIA SERVANDA
Oratio
5013. Deus, largítor pacis et amator caritátis: da famulis tuis veram cum tua voluntate concordiam ; ut ab omnibus, quae nos pulsant, tentationibus liberemur. Per Dóminum.
Secreta
5014. His sacrificiis, Domine, quaesumus, concéde placatus: ut, qui propriis oramus absolvi delictis, non gravémur externis. Per Dóminum.
5015. Postcommunio
Spíritum nobis, Domine, tuae caritátis infúnde: ut, quos uno pane caelésti satiásti, tua fácias pietáte concórdes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
13. PRO DEFENSIONE AB HOSTIBUS
Oratio
5016. Hostium nostrorum, quaesumus, Domine, elíde superbiam: et eórum contumáciam dexterae tuae virtute prosterne. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Secreta
5017. Huius, Domine, virtute mysterii, et a propriis mundémur occultis, et ab inimicorum liberemur insidiis. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5018. Protéctor noster, aspice, Deus, et ab inimicorum nos defénde periculis: ut, omni perturbatione submóta, liberis tibi mentibus serviamus. Per Dóminum nostrum.
14. TEMPORE FAMIS
Oratio
5019. Da nobis, quaesumus, Domine, piae supplicatiónis effectum: et famem propitiátus averte ; ut mortalium corda cognoscant, et te indignánte talia flagella prodire, et te miserante cessare. Per Dóminum.
Secreta
5020. Deus, qui humáni generis utramque substantiam, praeséntium munerum et aliménto végetas et rénovas sacramento: tribue, quaesumus; ut eórum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. Per Dóminum.
Postcommunio
5021. Gubérna, quaesumus, Domine, temporálibus aliméntis: quos dignáris aetérnis informare mysteriis. Per Dóminum nostrum.
15. TEMPORE TERRAEMOTUS
Oratio
5022. Omnípotens sempitérne Deus, qui réspicis terram et facis eam tremere: parce metuentibus, propitiare supplícibus; ut, cuius iram terrae fundamenta concutiéntem expávimus, clementiam contritiones eius sanantem iugiter sentiamus. Per Dóminum.
Secreta
5023. Deus, qui fundasti terram super stabilitátem suam, suscipe oblationes et preces populi tui: ac, treméntis terrae periculis penitus amotis, divinae tuae iracúndiae terrores in humanae salutis remedia converte; ut, qui de terra sunt et in terram revertentur, gaudeant se fieri sancta conversatione caeléstes. Per Dóminum.
Postcommunio
5024. Tuére nos, Domine, quaesumus, tua
sancta sumentes: et terram, quam vídimus nostris iniquitatibus trementem, superno munere firma; ut mortalium corda cognoscant, et te indignánte talia flagella prodire, et te miserante cessare. Per Dóminum.
16. AD PETENDAM PLUVIAM
Oratio
5025. Deus, in quo vívimus, movémur et sumus: plúviam nobis tríbue congruéntem; ut, praeséntibus subsídiis sufficiénter adiúti, sempitérna fiduciálius appetámus. Per Dóminum.
Secreta
5026. Oblátis, quaesumus, Domine, placáre muneribus: et opportunum nobis tribue plúviae sufficientis auxilium. Per Dóminum.
Postcommunio
5027. Da nobis, quaesumus, Domine, plúviam salutarem: et aridam terrae fáciem fluéntis caeléstibus dignánter infunde. Per Dóminum.
17. AD POSTULANDAM SERENITATEM
Oratio
5028. Ad te nos, Domine, clamantes exáudi: et aeris serenitátem nobis tribue supplicántibus ; ut, qui iuste pro peccatis nostris affligimur, misericordia tua praeveniénte, clementiam sentiamus. Per Dóminum.
Secreta
5029. Praevéniat nos, quaesumus, Domine, gratia tua semper et subsequatur: et has oblationes, quas pro peccatis nostris nomini tuo consecrándas deferimus, benignus assume; ut, per intercessionem Sanctorum tuorum, cunctis nobis proficiant ad salutem. Per Dóminum. Postcommunio
5030. Quaesumus, omnípotens Deus, cleméntiam tuam: ut inundántiam coérceas ímbrium, et hilaritatem vultus tui nobis impertiri dignéris. Per Dóminum nostrum.
18. AD REFELLENDAS TEMPESTATES
Oratio
5031. A domo tua, quaesumus, Domine, spiritales nequítiae repellántur: et aëreárum discedat malignitas tempestatum. Per Dóminum.
Secreta
5032. Offérimus tibi, Domine, laudes et múnera, pro concessis beneficiis gratias referéntes, et pro concedendis semper suppliciter deprecantes. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5033. Omnípotens sempitérne Deus, qui nos et castigándo sanas, et ignoscéndo consérvas: praesta supplícibus tuis ; ut et tranquillitátibus huius optatae consolationis laetémur, et dono tuae pietatis semper utamur. Per Dóminum.
19. TEMPORE PESTIS ANIMALIUM
Oratio
5034. Deus, qui laboribus hominum etiam de mutis animalibus solacia subrogásti: supplices te rogamus; ut, sine quibus non alitur humana condicio, nostris facias usibus non perire. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5035. Sacrificiis, Domine, placatus oblatis: opem tuam nostris temporibus clementer impende. Per Dóminum.
Postcommunio
5036. Benedictiónem tuam, Domine, pópulus fidélis accipiat, qua corpore salvetur et mente: et congruam tibi exhibeat servitutem, et propitiationis tuae beneficia semper inveniat. Per Dóminum nostrum.
20. PRO QUACUMQUE NECESSITATE
Dici nequit in Missa dominicae XXII post Pentecosten.
Oratio
5037. Deus, refugium nostrum et virtus:
adesto piis Ecclésiae tuae precibus, auctor ipse pietatis, et praesta; ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum.
Secreta
5038. Da, misericors Deus: ut haec salutáris oblatio, et a propriis nos reátibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Postcommunio
5039. Sumpsimus, Domine, sacri dona mystérii, humiliter deprecantes: ut, quae in tui commemorationem nos facere praecepísti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
21. IN QUACUMQUE TRIBULATIONE
Oratio
5040. Ne despicias, omnípotens Deus, pópulum tuum in afflictione clamantem: sed propter gloriam nominis tui tribulátis succúrre placatus. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5041. Suscipe, Domine, propitius hostias, quibus et te placári voluisti, et nobis salutem potenti pietate restitui. Per Dóminum.
Postcommunio
5042. Tribulationem nostram, quaesumus, Domine, propitius respice: et iram tuae indignationis, quam iuste merémur, averte. Per Dóminum.
22. AD PETENDAM COMPUNCTIONEM CORDIS
Oratio
5043. Omnípotens et mitíssime Deus, qui sitienti populo fontem viventis aquae de petra produxísti: educ de cordis nostri duritia lacrimas compunctiónis; ut peccata nostra plangere valeamus, remissionémque eórum, te miserante, mereamur accípere. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5044. Hanc oblationem, quaesumus, Dómine Deus, quam tuae maiestati pro peccatis nostris offerimus, propitius respice: et produc de oculis nostris lacrimarum flumina, quibus debita flammárum incéndia valeamus exstinguere. Per Dóminum.
Postcommunio
5045. Grátiam Spiritus Sancti, Domine Deus, cordibus nostris clementer infunde: quae nos gemitibus lacrimarum efficiat máculas nostrorum dilúere peccatorum; atque optátae nobis, te largiente, indulgentiae praestet effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
23. PRO REMISSIONE PECCATORUM
Oratio
5046. Deus, qui nullum réspuis, sed quantúmvis peccantibus per paenitentiam pia miseratione placáris: respice propitius ad preces humilitatis nostrae, et illumina corda nostra; ut tua valeamus implere praecépta. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5047. Praesens sacrifícium, Domine, quod tibi pro delictis nostris offerimus, sit tibi munus acceptum: et tam viventibus quam defunctis proficiat ad salutem. Per Dóminum.
Postcommunio
5048. Exáudi preces familiae tuae, omnípotens Deus: et praesta; ut sancta haec, quae a te sumpsimus, incorrupta in nobis, te donante, serventur. Per Dóminum nostrum.
24. PRO TENTATIS ET TRIBULATIS
Oratio
5049. Deus, qui iustíficas impium, et non vis mortem peccatoris, maiestatem tuam suppliciter deprecámur: ut famulos tuos de tua misericordia confidentes caelesti prótegas benignus auxilio, et assidua protectione conserves ; ut tibi iugiter famuléntur, et nullis tentationibus a te separentur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Secreta
5050. Huius, quaesumus, Domine, virtute mysterii, et a propriis nos munda delictis, et famulos tuos ab omnibus absólve peccatis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Postcommunio
5051. Puríficent nos, quaesumus, Domine, sacramenta quae sumpsimus: et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede ; ut, qui consciéntiae reátu constringúntur, caelestis remédii plenitudine glorientur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
25. AD REFELLENDAS MALAS COGITATIONES
Oratio
5052. Omnípotens et mitíssime Deus, réspice propitius ad preces nostras : et libera corda nostra de malárum tentationibus cogitationum ; ut Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
Secreta
5053. Has tibi, Domine, offerimus oblatiónes pro salute nostra: quatenus animas nostras ab immundis cogitationibus purges, illaesásque custodias, et Sancti Spiritus gratia illuminare dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
Postcommunio
5054. Deus, qui illúminas omnem hóminem venientem in hunc mundum: illumina, quaesumus, corda nostra grátiae tuae splendore; ut digna ac placita maiestati tuae cogitare semper et te sincere diligere valeamus. Per Dóminum.
26. AD POSTULANDAM CONTINENTIAM
Oratio
5055. Ure igne Sancti Spiritus renes nostros
et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
Secreta
5056. Dirúmpe, Domine, vincula peccatórum nostrorum: et, ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate ac munda mente possimus, retribue quae ante tribuisti; et salva nos per indulgentiam, quos dignatus es salvare per gratiam. Per Dóminum.
Postcommunio
5057. Dómine, adiutor et protector noster, adiuva nos: et reflóreat cor et caro nostra vigore pudicítiae et castimóniae novitate; ut per hoc sacrifícium, quod tuae obtulimus pietati, ab omnibus tentationibus emundémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
27. AD POSTULANDAM HUMILITATEM
Oratio
5058. Deus, qui superbis resistis et grátiam praestas humilibus: concede nobis verae humilitatis virtutem, cuius in se formam fidelibus Unigenitus tuus exhibuit; ut numquam indignationem tuam provocémus eláti, sed potius grátiae tuae capiamus dona subiecti. Per eundem Dóminum.
Secreta
5059. Haec oblatio, Domine, quaesumus, verae nobis humilitatis gratiam obtineat: simulque a cordibus nostris concupiscentiam carnis et oculorum atque ambitionem saeculi auferat; quatenus sobrie, iuste pieque viventes, praemia consequamur aeterna. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5060. Huius, Domine, sacramenti percéptio peccatorum nostrorum máculas abstérgat: et nos per humilitatis exhibitiónem ad caeléstia regna perducat. Per Dóminum.
28. AD POSTULANDAM PATIENTIAM
Oratio
5061. Deus, qui Unigeniti tui patientia antiqui hostis contrivisti superbiam: da nobis, quaesumus, quae idem pie pro nobis pertulit, digne recolere; sicque, exemplo eius, nobis adversántia aequanímiter tolerare. Per eundem Dóminum nostrum.
5062. Secreta
Munera nostrae oblationis, quaesumus, Domine, suscipe placatus: quae, ut nobis patiéntiae donum largíri dignéris, maiestati tuae devota offerimus actione. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Postcommunio
5063. Mystéria, Domine, sacrosancta quae súmpsimus, amissam nobis, quaesumus, reconcílient gratiam : atque munus patiéntiae in illátis omnibus, semper et ubique protegéndo, impertiant. Per Dóminum.
29. AD POSTULANDAM CARITATEM
Oratio
5064. Deus, qui diligentibus te facis cuncta prodésse: da cordibus nostris inviolábilem tuae caritatis affectum; ut desideria, de tua inspiratione concepta, nulla possint tentatione mutari. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5065. Deus, qui nos ad imaginem tuam sacraméntis rénovas et praeceptis: perfice gressus nostros in semitis tuis; ut caritatis donum, quod fecisti a nobis sperari, per haec, quae offerimus sacrificia, facias veraciter apprehendi. Per Dóminum.
Postcommunio
5066. Sancti Spiritus gratia, quaesumus, Dómine, corda nostra illuminet: et perféctae caritatis dulcedine abundanter refíciat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spíritus Sancti.
30. PRO DEVOTIS AMICIS
Oratio
5067. Deus, qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum fidelium cordibus infudísti: da famulis et famulabus tuis, pro quibus tuam deprecámur clementiam, salutem mentis et corporis; ut te tota virtute diligant et, quae tibi placita sunt, tota dilectione perficiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
Secreta
5068. Miserere, quaesumus, Domine, fámulis et famulabus tuis, pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati: ut, per haec sancta, supernae benedictionis gratiam obtineant, et gloriam aetérnae beatitudinis acquirant. Per Dóminum.
Postcommunio
5069. Divina libántes mysteria, quaesumus, Domine: ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem; pro quorum quarumque dilectione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dóminum.
31. PRO INIMICIS
Oratio
5070. Deus, pacis caritatisque amator et custos: da omnibus inimicis nostris pacem caritatemque veram; et cunctorum eis remissionem tribue peccatorum, nosque ab eórum insidiis potenter éripe. Per Dóminum.
Secreta
5071. Oblatis, quaesumus, Domine, placáre muneribus: et nos ab inimicis nostris clementer éripe, eisque indulgentiam tribue delictorum. Per Dóminum nostrum.
5072. Postcommunio Haec nos communio, Domine, éruat a delíctis: et ab inimicorum defendat insidiis. Per Dóminum.
32. PRO CAPTIVIS
Oratio
5073. Deus, qui beatum Petrum Apóstolum, a vinculis absolutum, illaesum abire fecisti: famulorum tuorum in captivitate positórum vincula absólve; eosque ipsius meritis illaesos abire concede. Per Dóminum.
Secreta
5074. Super has, quaesumus, Domine, hóstias benedictio copiosa descendat: quae captivorum horum vincula solvat, et de eórum liberatione nos cito laetificet. Per Dóminum.
Postcommunio
5075. Preces nostras, quaesumus, Dómine, clementer exaudi: et per haec sacramenta, quae sumpsimus, famulos tuos a vinculis eórum captivitatis absólve. Per Dóminum.
EADEM ORATIO IN SINGULARI Oratio
5076. Deus, qui beatum Petrum Apóstolum, a vinculis absolutum, illaesum abire fecisti: famuli tui in captivitate positi vincula absólve; eumque ipsius meritis illaesum abire concede. Per Dóminum.
Secreta
5077. Super has, quaesumus, Domine, hóstias benedictio copiosa descendat: quae captivi huius vincula solvat, et de eius liberatione nos cito laetificet. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5078. Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi: et per haec sacramenta, quae sumpsimus, famulum tuum a vinculis suae captivitatis absólve. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
33. PRO NAVIGANTIBUS
Oratio
5079. Deus, qui transtulisti patres nostros per Mare Rubrum, et transvexísti eos per aquam nimiam, laudem tui nominis decantantes: te suppliciter deprecámur; ut in navi famulos tuos, repúlsis adversitátibus, portu semper optábili cursúque tranquillo tueáris. Per Dóminum.
Secreta
5080. Suscipe, quaesumus, Domine, preces famulorum tuorum, cum oblationibus hostiarum: et eos, pro quibus tua mysteria celebramus, ab omnibus defénde periculis. Per Dóminum.
Postcommunio
5081. Sanctificati divino mysterio, maiestátem tuam, Domine, suppliciter deprecámur et petimus: ut famulos tuos, quos donis facis caeléstibus memorari; per lignum sanctae Crucis, et a peccatis ábstrahas, et a periculis cunctis miseratus eripias. Per Dóminum.
34. PRO SALUTE VIVORUM
Oratio
5082. Praeténde, Domine, fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii: ut te toto corde perquírant, et, quae digne postulant, consequi mereantur. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5083. Propitiáre, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes fidelium tuorum, quas tibi pro incolumitáte eórum offerimus, benignus assume: et, ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio, praesta, quaesumus; ut, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum.
Postcommunio
5084. Da fidelibus tuis, quaesumus, Dómine, in tua fide et sinceritate constantiam: ut, in caritate divina firmati, nullis tentationibus ab eius integritate vellántur. Per Dóminum.
35. PRO vivis et defunctis
Oratio
5085. Omnípotens sempitérne Deus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum, omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse praenóscis: te supplices exorámus; ut, pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet, vel futurum iam exútos corpore suscepit, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, pietatis tuae clementia omnium delictorum suorum veniam consequantur. Per Dóminum.
Secreta
5086. Deus, cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locándus: tribue, quaesumus; ut, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, universorum, quos in oratione commendatos suscepimus, et omnium fidelium nomina, beatae praedestinationis liber adscrípta retineat. Per Dóminum.
Postcommunio
5087. Puríficent nos, quaesumus, omnípotens et misericors Deus, sacramenta quae sumpsimus: et, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, praesta; ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed intercéssio salutaris ad veniam: sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragílium, sit contra ómnia mundi pericula firmamentum: sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum. Per Dóminum nostrum.
MISSAE DEFUNCTORUM
IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM dicuntur Missae, uti habentur in Proprio Sanctorum ad diem 2 novembris.
Prima Missa ex iis quae habentur in Commemoratione omnium Fidelium defunctorum, adhibitis orationibus propriis ut infra inter orationes diversas pro defunctis assignatis, sumitur:
a) pro defunctis Summo Pontifice, Cardinalibus, Episcopis et Sacerdotibus, in omnibus Missis I, II et III classis;
b) in anniversariis omnium defunctorum alicuius Ordinis vel Congregationis clericalis.
In die obitus seu depositionis defuncti
Sequens Missa dicitur pro defunctis non sacerdotibus:
a) in Missa exsequiali;
b) in Missis pro die obitus;
c) in Missis post acceptum mortis nuntium;
d) in ultima defuncti sepultura;
e) in die III, VII et XXX, adhibitis tamen orationibus propriis.
Ant. ad Introitum 4 Esdrae 2, 34 et 35
5088. Réquiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Ps 64,2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam.
5089. Oratio Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices exorámus pro anima famuli tui N. (famulae tuae N.), quam hodie de hoc saeculo migrare iussisti: ut non tradas eam in manus inimici, neque obliviscaris in finem, sed iubeas eam a sanctis Angelis suscipi et ad patriam paradisi perduci ; ut, quia in te speravit et credidit, non poenas inferni sustineat, sed gaudia aeterna possideat. Per Dóminum.
In die tertio, septimo et trigesimo: Oratio
5090. Quaesumus, Domine, ut animae fámuli tui N. (fámulae tuae N.), cuius depositionis diem tertium (vel septimum vel trigesimum) commemoramus, Sanctorum atque electorum tuorum largíri dignéris consortium: et rorem misericordiae tuae perennem infúndas. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Thessalonicenses. 1 Thess. 4, 13-18
5091. Fratres: Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Dómini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Dómini, non praeveniémus eos, qui dormierunt. Quoniam ipse Dóminus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Deínde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in núbibus obviam Christo in áëra, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.
Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35
5092. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. V. Ps. 111, 7 In memória aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.
Tractus
5093. Absólve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis succurrénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.
Sequentia (de praecepto in Missa exsequiali)
5094. Dies irae, dies illa,
Solvet saeclum in favilla: Teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus, Quando iudex est venturus, Cuncta stricte discussúrus!
Tuba, mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit, et natura, Cum resurget creatura, Iudicanti responsúra.
Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit, Quidquid latet, apparebit: Nil inúltum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogatúrus, Cum vix iustus sit securus ?
Rex treméndae maiestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.
Recordare, Iesu pie, Quod sum causa tuae viae: Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus: Redemisti Crucem passus: Tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis.
Ingemisco, tamquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicánti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequéstra, Statuens in parte dextra.
Confutátis maledictis, Flammis acribus addictis: Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclínis, Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa, Qua resurget ex favilla
Iudicándus homo reus: Huic ergo parce, Deus.
Pie Iesu Domine, Dona eis requiem. Amen.
5095. Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 11, 21-27
In illo témpore: Dixit Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: sed et nunc scio, quia, quaecúmque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Iesus:
Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aetérnum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
5096. Responsorium ad Offertorium Domine Iesu Christe, Rex glóriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius.
5097. Secreta Propitiáre, quaesumus, Domine, ánimae famuli tui N. (fámulae tuae N.), pro qua hostiam laudis tibi immolámus, maiestatem tuam suppliciter deprecantes: ut, per haec piae placatiónis officia, pervenire mereatur ad requiem sempiternam. Per Dóminum.
5098. In die tertio, septimo et trigesimo: Secreta Múnera, quaesumus, Domine, quae tibi pro anima famuli tui N. (fámulae tuae N.) offerimus, placatus intende: ut, remediis purgáta caeléstibus, in tua pietate requiescat. Per Dóminum.
5099. Praefatio defunctorum. Responsorium ad Communionem 4 Esdrae 2, 35 et 34 Lux aeterna luceat eis, Domine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.
5100. Postcommunio Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut anima famuli tui N. (fámulae tuae N.), quae hodie de hoc saeculo migravit, his sacrificiis purgáta et a peccatis expedita, indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. Per Dóminum.
5101. In die tertio, septimo et trigesimo: Postcommunio Suscipe, Domine, preces nostras pro anima famuli tui N. (fámulae tuae N.): ut, si quae ei máculae de terrenis contagiis adhaesérunt, remissionis tuae misericordia deleantur. Per Dóminum.
In anniversario defunctorum qui non sint sacerdotes
5102. Ant. ad Introitum 4 Esdrae 2, 34 et 35
Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Ps. 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam.
Pro uno defuncto vel una defuncta Oratio
5103. Deus, indulgentiarum Domine: da animae famuli tui N. (fámulae tuae N.), cuius anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Per Dóminum.
5104. Pro pluribus defunctis Oratio Deus, indulgentiarum Domine: da animábus famulorum famularúmque tuarum, quorum anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
5105. Léctio libri Machabaeorum. 2 Mach. 12, 43-46
In diebus illis: Vir fortissimus Iudas, facta collatione, duodecim milia drachmas argenti misit Ierosólymam, offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis) : et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35
5106. Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis. V. Ps. 111,7 In memória aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.
5107. Tractus Absólve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis succurrénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.
Sequentia Dies irae, ut supra [117].
Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 6, 37-40
5108. In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiciam foras: quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. Haec est autem volúntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. Haec est autem volúntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Fílium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
5109. Responsorium ad Offertorium Domine Iesu Christe, Rex glóriae, líbera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius.
5110. Pro uno defuncto vel una defuncta Secreta Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, pro anima famuli tui N. (fámulae tuae N.), cuius hodie annua dies agitur: pro qua tibi offerimus sacrifícium laudis; ut eam Sanctorum tuorum consortio sociare dignéris. Per Dóminum nostrum.
5111. Pro pluribus defunctis Secreta
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, pro animabus famulorum famularúmque tuarum, quorum hodie annua dies agitur: pro quibus tibi offerimus sacrificium laudis; ut eas Sanctorum tuorum consortio sociare dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio defunctorum.
5112. Responsorium ad Communionem
4 Esdrae 2, 35 et 34 Lux aeterna luceat eis, Domine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.
Pro uno defuncto vel una defuncta Postcommunio
5113. Praesta, quaesumus, Domine: ut ánima famuli tui N. (fámulae tuae N.), cuius anniversarium depositionis diem commemoramus; his purgáta sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Pro pluribus defunctis Postcommunio
5114. Praesta, quaesumus, Domine: ut ánimae famulorum famularúmque tuarum, quorum anniversarium depositionis diem commemoramus; his purgatae sacrificiis, indulgentiam pariter et requiem capiant sempiternam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
In Missis cotidianis defunctorum
5115. Antiphona ad Introitum 4 Esdrae 2, 34 et 35 Requiem aeternam dona eis, Dómine: et lux perpetua luceat eis. Ps. 64, 2-3 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Ierusalem: exaudi orationem meam, ad te omnis caro veniet. Requiem aeternam.
Si Missa applicetur pro certis defunctis, dicitur oratio conveniens, ut infra inter orationes diversas pro defunctis; si applicetur pro defunctis in genere, vel designatio ignoretur, dicitur sequens oratio.
Pro omnibus fidelibus defunctis Oratio
5116. Fidelium, Deus, omnium Conditor et Redemptor: animabus famulorum famularúmque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum; ut indulgentiam, quam semper optavérunt, piis supplicationibus consequantur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.
Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli. Apoc. 14, 13
5117. In diebus illis: Audivi vocem de caelo, dicentem mihi: Scribe: Beáti mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
Graduale 4 Esdrae 2, 34 et 35
5118. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. V. Ps. 111,7 In memória aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.
Tractus
5119. Absólve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum. V. Et gratia tua illis succurrénte, mereantur evadere iudicium ultionis. V. Et lucis aetérnae beatitudine perfrui.
5120. Sequentia Dies irae, ut supra [117]. Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 6, 51-55
In illo témpore: Dixit Iesus turbis Iudaeórum: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aetérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quómodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? Dixit ergo eis Iesus : Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Responsorium ad Offertorium
5121. Domine Iesu Christe, Rex glóriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni et de profundo lacu: libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed signifer sanctus Michael repraeséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius. V. Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus: tu suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam facimus: fac eas, Domine, de morte transire ad vitam. Quam olim Abrahae promisisti, et semini eius.
Pro omnibus fidelibus defunctis Secreta
5122. Hostias, quaesumus, Domine, quas tibi pro animabus famulorum famularúmque tuarum offerimus, propitiátus intende: ut, quibus fidei christianae meritum contulísti, dones et praemium. Per Dóminum. Praefatio defunctorum.
5123. Responsorium ad Communionem 4 Esdrae 2, 35 et 34 Lux aeterna luceat eis, Domine: * Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es. V. Requiem aeternam dona eis, Domine: et lux perpetua luceat eis. Cum Sanctis tuis in aetérnum: quia pius es.
5124. Pro omnibus fidelibus defunctis Postcommunio Animabus, quaesumus, Domine, famulórum famularúmque tuarum oratio proficiat supplicántium: ut eas et a peccatis omnibus éxuas, et tuae redemptionis facias esse partícipes: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
ORATIONES DIVERSAE PRO DEFUNCTIS
1. PRO DEFUNCTO SUMMO PONTIFICE
Oratio
5125. Deus, qui inter summos Sacerdotes famulum tuum N. ineffabili tua dispositione connumerari voluisti: praesta, quaesumus; ut, qui unigeniti Filii tui vices in terris gerébat, sanctorum tuorum Pontificum consortio perpetuo aggregétur. Per eundem Dóminum.
Secreta
5126. Suscipe, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui N., Summi Pontificis, quas offerimus, hostias: ut, cui in hoc saeculo pontificále donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5127. Prosit, quaesumus, Domine, animae famuli tui N., Summi Pontificis, misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speravit et credidit, aetérnum capiat, te miserante, consortium. Per Dóminum.
2. PRO DEFUNCTIS EPISCOPIS ET SACERDOTIBUS
Oratio
5128. Deus, qui inter apostolicos Sacerdótes famulos tuos pontificali seu sacerdotali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eórum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5129. Suscipe, Domine, quaesumus, pro animábus famulorum tuorum Pontificum seu Sacerdotum, quas offerimus, hostias: ut, quibus in hoc saeculo pontificále seu sacerdotale donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5130. Prosit, quaesumus, Domine, animabus famulorum tuorum Pontificum seu Sacerdotum misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speraverunt et crediderunt, aetérnum capiant, te miserante, consortium. Per Dóminum nostrum.
3. PRO CARDINALI
Oratio
5131. Deus, qui inter apostolicos Sacerdótes famulum tuum N., Episcopum (vel Presbyterum vel Diaconum) Cardinálem, pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eórum quoque perpetuo aggregétur consortio. Per Dóminum.
Secreta
5132. Suscipe, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui N., Episcopi (vel Presbyteri vel Diaconi) Cardinalis, quas offerimus, hostias: ut, cui in hoc saeculo pontificále donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.
Postcommunio
5133. Prosit, quaesumus, Domine, animae famuli tui N., Episcopi (vel Presbyteri vel Diaconi) Cardinalis, misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speravit et credidit, aetérnum capiat, te miserante, consortium. Per Dóminum.
4. PRO DEFUNCTO EPISCOPO
Oratio
5134. Deus, qui inter apostolicos Sacerdótes famulum tuum N. pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eórum quoque perpetuo aggregétur consortio. Per Dóminum.
Secreta
5135. Súscipe, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui N. Pontificis, quas offerimus, hostias: ut, cui in hoc saeculo pontificále donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.
5136. Postcommunio Prosit, quaesumus, Domine, animae famuli tui N. Pontificis misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speravit et credidit, aetérnum capiat, te miserante, consortium. Per Dóminum.
Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:
Oratio
5137. Deus, qui inter apostolicos Sacerdótes famulos tuos N. et N. pontificali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus; ut eórum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5138. Suscipe, Domine, quaesumus, pro animabus famulorum tuorum N. et N. Pontificum, quas offerimus, hostias: ut, quibus in hoc saeculo pontificále donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.
Postcommunio
5139. Prosit, quaesumus, Domine, animabus famulorum tuorum N. et N. Pontificum misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speraverunt et crediderunt, aetérnum capiant, te miserante, consortium. Per Dóminum nostrum.
5. ALTERA PRO DEFUNCTO EPISCOPO
Oratio
5140. Da nobis, Domine, ut animam fámuli tui N. Episcopi, quam de huius saeculi eduxisti laborioso certamine, Sanctorum tuorum tribuas esse consortem. Per Dóminum.
Secreta
5141. Annue nobis, quaesumus, Domine, ut animae famuli tui N. Episcopi haec prosit oblatio: quam immolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum.
Postcommunio
5142. His sacrificiis, quaesumus, omnípotens Deus, purgáta anima famuli tui N. Episcopi, ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. Per Dóminum.
Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:
Oratio
5143. Da nobis, Domine, ut animas famulórum tuorum N. et N. Pontificum, quas de huius saeculi eduxisti laborioso certamine, Sanctorum tuorum tribuas esse consortes. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5144. Annue nobis, quaesumus, Domine, ut animabus famulorum tuorum N. et N. Pontificum haec prosit oblatio: quam immolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum.
Postcommunio
5145. His sacrificiis, quaesumus, omnípotens Deus, purgátae animae famulorum tuorum N. et N. Pontificum, ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereantur. Per Dóminum nostrum.
6. PRO DEFUNCTO SACERDOTE
Oratio
5146. Deus, qui inter apostolicos Sacerdotes famulum tuum N. sacerdotali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus ; ut eórum quoque perpetuo aggregétur consortio. Per Dóminum.
Secreta
5147. Suscipe, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui N. Sacerdotis, quas offerimus, hostias: ut, cui in hoc saeculo sacerdotale donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.
5148. Postcommunio Prosit, quaesumus, Domine, animae famuli tui N. Sacerdotis misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speravit et credidit, aetérnum capiat, te miserante, consortium. Per Dóminum.
Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:
Oratio
5149. Deus, qui inter apostolicos Sacerdotes famulos tuos N. et N. sacerdotali fecisti dignitate vigere: praesta, quaesumus ; ut eórum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Dóminum.
Secreta
5150. Suscipe, Domine, quaesumus, pro animabus famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum, quas offerimus, hostias: ut, quibus in hoc saeculo sacerdotale donasti meritum, in caelesti regno Sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. Per Dóminum.
Postcommunio
5151. Prosit, quaesumus, Domine, animabus famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum misericordiae tuae imploráta clementia: ut eius, in quo speraverunt et crediderunt, aetérnum capiant, te miserante, consortium. Per Dóminum nostrum.
7. ALTERA PRO DEFUNCTO SACERDOTE
Oratio
5152. Praesta, quaesumus, Domine: ut ánima famuli tui N. Sacerdotis, quem, in hoc saeculo commorantem, sacris muneribus decorásti; in caelesti sede gloriosa semper exsultet. Per Dóminum.
Secreta
5153. Suscipe, Domine, quaesumus, pro anima famuli tui N. Sacerdotis, quas offerimus, hostias: ut, cui sacerdotale donasti meritum, dones et praemium. Per Dóminum.
Postcommunio
5154. Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut animam famuli tui N. Sacerdotis in congregatione iustorum aetérnae beatitudinis iubeas esse consortem. Per Dóminum.
Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:
Oratio
5155. Praesta, quaesumus, Domine: ut animae famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum, quos, in hoc saeculo commorantes, sacris muneribus decorásti; in caelesti sede gloriósae semper exsultent. Per Dóminum.
Secreta
5156. Súscipe, Domine, quaesumus, pro animabus famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum, quas offerimus, hostias: ut, quibus sacerdotale donasti meritum, dones et praemium. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5157. Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut animas famulorum tuorum N. et N. Sacerdotum in congregatione iustorum aetérnae beatitudinis iubeas esse consortes. Per Dóminum.
8. PRO UNO DEFUNCTO
Oratio
5158. Inclína, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecámur: ut animam famuli tui N., quam de hoc saeculo migrare iussisti; in pacis ac lucis regione constituas, et Sanctorum tuorum iubeas esse consortem. Per Dóminum nostrum.
Si dici contingat altera oratio pro uno defuncto, dicitur oratio sequens n. 9, mutato genere.
Secreta
5159. Annue nobis, quaesumus, Domine, ut animae famuli tui N. haec prosit oblatio: quam immolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum nostrum.
5160. Postcommunio Absólve, quaesumus, Domine, ánimam famuli tui N. ab omni vinculo delictorum: ut in resurrectionis glória inter Sanctos et electos tuos resuscitatus respíret. Per Dóminum.
Si PRO PLURIBUS, etiam sexus diversi, orationes dicuntur ut infra:
Oratio
5161. Inclina, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecámur: ut animas famulorum tuorum N. et N., quas de hoc saeculo migrare iussisti; in pacis ac lucis regione constituas, et Sanctorum tuorum iubeas esse consortes. Per Dóminum.
Secreta
5162. Annue nobis, quaesumus, Domine, ut animabus famulorum tuorum N. et N. haec prosit oblatio: quam immolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum.
Postcommunio
5163. Absólve, quaesumus, Domine, ánimas famulorum tuorum N. et N. ab omni vinculo delictorum: ut in resurrectionis glória inter Sanctos et electos tuos resuscitati respírent. Per Dóminum nostrum.
Pro uno defuncto et una defuncta, quorum nomina ignorentur, dicitur oratio ut supra, adhibitis verbis famuli et famulae tuae.
9. PRO UNA DEFUNCTA
Oratio
5164. Quaesumus, Domine, pro tua pietáte miserere animae fámulae tuae N.: et a contagiis mortalitatis exútam, in aetérnae salvatiónis partem restitue. Per Dóminum.
Si dici contingat altera oratio pro una defuncta, dicitur oratio praecedens n. 8, mutato genere.
Secreta
5165. His sacrificiis, quaesumus, Domine, anima fámulae tuae N. a peccatis omnibus exuátur, sine quibus a culpa nemo liber exstitit: ut, per haec piae placatiónis officia, perpetuam misericordiam consequatur. Per Dóminum.
Postcommunio
5166. Invéniat, quaesumus, Domine, anima fámulae tuae N. lucis aetérnae consortium: cuius perpétuae misericordiae consecuta est sacramentum. Per Dóminum nostrum.
Si PRO PLURIBUS, orationes dicuntur ut infra:
Oratio
5167. Quaesumus, Domine, pro tua pietáte miserere animabus famularum tuarum N. et N.: et a contagiis mortalitatis exútas, in aetérnae salvatiónis partem restitue. Per Dóminum.
Secreta
5168. His sacrificiis, quaesumus, Domine, animae famularum tuarum
N. et N. a peccatis omnibus exuántur, sine quibus a culpa nemo liber exstitit: ut, per haec piae placatiónis officia, perpetuam misericordiam consequantur. Per Dóminum.
Postcommunio
5169. Inveniant, quaesumus, Domine, animae famularum tuarum N. et N. lucis aetérnae consortium: cuius perpétuae misericordiae consecútae sunt sacramentum. Per Dóminum.
10. PRO PATRE ET MATRE
Oratio
5170. Deus, qui nos patrem et matrem honoráre praecepísti: miserere clementer animabus patris et matris meae (parentum nostrorum), eorumque peccata dimitte; meque (nosque) eos in aetérnae claritatis gaudio fac videre. Per Dóminum.
Secreta
5171. Suscipe sacrificium, Domine, quod tibi pro animabus patris et matris meae (parentum nostrorum) offero: eisque gaudium sempiternum in regione vivorum concede ; meque (nosque) cum illis felicitati Sanctorum coniúnge. Per Dóminum nostrum.
Postcommunio
5172. Caelestis participatio sacramenti, quaesumus, Domine, animabus patris et matris meae (parentum nostrorum) requiem et lucem obtineat perpetuam: meque (nosque) cum illis gratia tua corónet aeterna. Per Dóminum nostrum.
11. PRO PATRE TANTUM
Oratio
5173. Deus, qui nos patrem et matrem honorare praecepísti: miserere clementer animae patris mei (nostri), eiusque peccata dimitte; meque (nosque) eum in aetérnae claritatis gaudio fac videre. Per Dóminum.
Secreta
5174. Súscipe sacrifícium, Domine, quod
tibi pro anima patris mei (nostri) offero: eique gaudium sempiternum in regione vivorum concede ; meque (nosque) cum illo felicitati Sanctorum coniúnge. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Postcommunio
5175. Caelestis participatio sacramenti, quaesumus, Domine, animae patris mei (nostri) requiem et lucem obtineat perpetuam: meque (nosque) cum illo gratia tua corónet aeterna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
12. PRO MATRE TANTUM
Oratio
5176. Deus, qui nos patrem et matrem honoráre praecepísti: miserere clementer animae matris meae (nostrae), eiusque peccata dimitte; meque (nosque) eam in aetérnae claritatis gaudio fac videre. Per Dóminum.
Secreta
5177. Súscipe sacrifícium, Domine, quod tibi pro anima matris meae (nostrae) offero: eique gaudium sempiternum in regione vivorum concede; meque (nosque) cum illa felicitati Sanctorum coniúnge. Per Dóminum.
Postcommunio
5178. Caelestis participatio sacramenti, quaesumus, Domine, animae matris meae (nostrae) requiem et lucem obtineat perpetuam: meque (nosque) cum illa gratia tua corónet aeterna. Per Dóminum.
13. PRO DEFUNCTIS FRATRIBUS, PROPINQUIS ET BENEFACTORIBUS
Oratio
5179. Deus, véniae largitor et humanae salutis amator: quaesumus clementiam tuam; ut nostrae congregationis fratres, propinquos et benefactores, qui ex hoc saeculo transierunt, beata María semper Virgine intercedente cum omnibus Sanctis tuis, ad perpétuae beatitudinis consortium pervenire concedas. Per Dóminum.
Secreta
5180. Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe propitius preces humilitatis nostrae : et animabus fratrum, propinquorum et benefactórum nostrorum, quibus tui nominis dedisti confessionem, per haec sacramenta salutis nostrae, cunctorum remissionem tribue peccatorum. Per Dóminum.
Postcommunio
5181. Praesta, quaesumus, omnípotens et miséricors Deus: ut animae fratrum, propinquorum et benefactórum nostrorum, pro quibus hoc sacrifícium laudis tuae obtulimus maiestati ; per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiátae, lucis perpétuae, te miserante, recipiant beatitudinem. Per Dóminum.
14. PRO HIS QUI IN COEMETERIO REQUIESCUNT
Oratio
5182. Deus, cuius miseratione animae fidélium requiescunt: famulis et famulabus tuis, et omnibus hic et ubique in Christo quiescéntibus, da propitius veniam peccatorum; ut, a cunctis reátibus absoluti, tecum sine fine laeténtur. Per eundem Dóminum.
Secreta
5183. Pro animabus famulorum famularúmque tuarum, et omnium catholicorum hic et ubique in Christo dormientium, hostiam, Domine, suscipe benignus oblatam: ut hoc sacrificio singulari, vinculis horréndae mortis exúti, vitam mereantur aeternam. Per eundem Dóminum.
Postcommunio
5184. Deus, fidelium lumen animarum, adesto supplicationibus nostris: et da famulis et famulabus tuis, quorum corpora hic et ubique in Christo requiescunt, refrigerii sedem, quietis beatitudinem et luminis claritatem. Per eundem Dóminum.
15. PRO PLURIBUS DEFUNCTIS
Oratio
5185. Deus, cui proprium est misereri
semper et parcere: propitiare animabus famulorum famularúmque tuarum, et ómnia eórum peccata dimitte; ut, mortalitatis vinculis absolútae, transire mereantur ad vitam. Per Dóminum.
Secreta
5186. Annue nobis, quaesumus, Domine, ut animabus famulorum famularúmque tuarum haec prosit oblatio: quam Ímmolándo, totius mundi tribuisti relaxari delicta. Per Dóminum.
Postcommunio
5187. Deus, cui soli competit medicinam praestáre post mortem: praesta, quaesumus; ut animae famulorum famularúmque tuarum, terrenis exútae contagiis, in tuae redemptionis parte numerentur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
16. ITEM PRO PLURIBUS DEFUNCTIS
Oratio
5188. Animabus, quaesumus, Domine, famulórum famularúmque tuarum misericordiam concede perpetuam: ut eis proficiat in aetérnum, quod in te speraverunt et crediderunt. Per Dóminum nostrum.
Secreta
5189. His, Domine, quaesumus, placatus intende muneribus: et, quod ad laudem tui nominis supplicántes offerimus, ad indulgentiam proficiat defunctorum. Per Dóminum.
Postcommunio
5190. Supplices, Domine, pro animabus famulorum famularúmque tuarum preces effúndimus: obsecrantes; ut, quidquid conversatione contraxerunt humana, clementer indúlgeas, et eas in tuorum sede laetántium constituas redemptorum. Per Dóminum.
ORDO ABSOLUTIONIS IN EXSEQUIIS PRAESENTE DEFUNCTI CORPORE EX RITUALI ROMANO
Finita Missa exsequiali, ultimo Evangelio omisso, celebrans, depositis casula seu planeta et manipulo in plano ad latus Epistolae, accipit pluviale nigri coloris, diacono et subdiacono paratis remanentibus, depositis tamen manipulis. Tum subdiaconus accipit crucem et, praecedentibus duobus acolythis, uno cum thuribulo et navicula incensi, alio cum vase aquae benedictae et aspersorio, accedit ad feretrum et se sistit ad caput defuncti cum cruce, medius inter duos acolythos seu ceroferarios cum candelabris et candelis accensis. Post eum omnes alii de clero veniunt ordinatim in gradu suo cum candelis accensis, et stant in circuitu feretri: ultimo loco sequitur celebrans cum diacono a sinistris et, facta prius reverentia altari, sistit se contra crucem ad pedes defuncti, retro astantibus ei a sinistris duobus acolythis, uno cum thuribulo et navicula incensi, altero cum vase aquae benedictae et aspersorio. Tunc, diacono tenente librum, iunctis manibus absolute dicit sequentem orationem (nulla numeri aut generis facta mutatione, etiamsi pro pluribus aut pro femina dicatur):
Oratio
5191. Non intres in iudicium cum servo tuo, Domine, quia nullus apud te iustificabitur homo, nisi per te omnium peccatorum ei tribuatur remissio. Non ergo eum, quaesumus, tua iudicialis sententia premat, quem tibi vera supplicatio fidei christianae commendat: sed, gratia tua illi succurrénte, mereatur evadere iudicium ultionis, qui, dum viveret, insignitus est signaculo sanctae Trinitatis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. R. Amen.
Deinde, cantore incipiente, clerus circumstans cantat sequens responsorium:
5192. Líbera me, Dómine, * de morte aetérna, in die illa treménda: * Quando caeli movéndi sunt et terra: † Dum véneris iudicáre saeculum per ignem.
V. Tremens factus sum ego, et tímeo, dum discússio vénerit, atque ventúra ira. * Quando caeli movéndi sunt et terra.
V. Dies illa, dies irae, calamitátis et misériae, dies magna et amára valde. † Dum véneris iudicáre saeculum per ignem.
V. Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.
Repetitur Libera me, Domine, usque ad V. Tremens.
Dum repetitur praedictum responsorium, sacerdos, diacono ministrante, accipit incensum de navicula et ponit in thuribulo, benedicens illud more solito. Finito responsorio,
Cantor cum primo choro dicit: Kýrie, eléison.
Et secundus chorus respondet: Christe, eléison.
Deinde omnes simul dicunt: Kýrie, eléison.
Mox sacerdos dicit alta voce: Pater noster.
Et secreto continuatur ab omnibus. Ipse interim accipit de manu diaconi aspersorium aquae benedictae, eodemque diacono comitante a dexteris et anteriorem fimbriam pluvialis sublevante, circumiens feretrum, aspergit corpus defuncti aqua benedicta, ter a parte sinistra cadaveris et ter a dextera. Cum transit ante altare et ante crucem, quae est ex adverso, profunde se inclinat, diacono genuflectente ; si transit ante Sacramentum genufléctit. Deinde, reversus ad locum suum, diacono ministrante, accipit thuribulum, et eodem modo quo asperserat, circuit feretrum, et corpus incensat; postea, reddito thuribulo, stans in loco suo, diacono librum apertum ante ipsum tenente, iunctis manibus dicit:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem. R. Sed líbera nos a malo.
V. A porta ínferi. R. Erue, Dómine, ánimam eius. (Pro pluribus: ánimas eórum.)
V. Requiéscat in pace. (Pro pluribus: Requiéscant.) R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices exoramus pro anima famuli tui N. (famulae tuae N.), quam hodie de hoc saeculo migrare iussisti: ut non tradas eam in manus inimici, neque obliviscaris in finem, sed iubeas eam a sanctis Angelis suscipi et ad patriam paradisi perduci; ut, quia in te speravit et credidit, non poenas inferni sustineat, sed gaudia aeterna possideat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Si defunctus fuerit Sacerdos vel Episcopus, in oratione dicatur: pro anima famuli tui N. Sacerdotis vel Episcopi, quam, etc.
Finita oratione, corpus defertur ad sepulcrum, si tunc deferendum sit; dum autem portatur, vel in eodem loco, si tunc non portetur, clerici cantant antiphonam:
In paradisum * deducant te Angeli: in tuo adventu suscipiant te Martyres, et perducant te in civitatem sanctam Ierusalem.
Chorus Angelorum te suscipiat, et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem.
Deinde, etiamsi corpus tunc ad sepulturam delatum non fuerit, sacerdos prosequatur Officium, ut infra, quod numquam omittitur; et intonet antiphonam:
Ego sum * resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.
Cant. Benedictus Dominus, Deus Israel.
Et erexit.
Canticum Zachariae
Lc 1,68-79
Benedictus Dominus, Deus Israel, * quia visitavit et redemit populum suum,
Et erexit cornu salutis nobis * in domo David servi sui,
Sicut locutus est per os sanctorum, * qui olim fuerunt, prophetarum suorum:
Ut liberaret nos ab inimicis nostris, * et e manu omnium qui oderunt nos,
Ut faceret misericordiam cum patribus nostris, * et recordaretur foederis sui sancti:
Iurisiurandi, quod iuravit Abrahae, patri nostro, * daturum se nobis,
Ut sine timore, e manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi
In sanctitate et iustitia coram ipso * omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: * praeibis enim ante faciem Domini ad parandas vias eius,
Ad dandam populo eius scientiam salutis * in remissione peccatorum eorum,
Per viscera misericordiae Dei nostri, * qua visitabit nos Oriens ex alto,
Ut illuminet eos, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, * ut dirigat pedes nostros in viam pacis.
Requiem aeternam * dona ei, Domine.
Et lux perpetua * luceat ei.
Ac, si longitudo itineris postulaverit, dicatur psalmus De profundis et alii psalmi ex Officio defunctorum, et in fine cuiuslibet psalmi dicitur : Requiem aeternam dona ei, Domine.
Ad ingressum coemeterii repetitur antiphona Ego sum, ut supra.
Cum autem pervenerit ad sepulcrum, si non sit benedictum, sacerdos illud benedicit, dicens hanc orationem:
Oremus. Oratio
Deus, cuius miseratione animae fidelium requiescunt, hunc tumulum bene ☩ dicere dignare, eique Angelum tuum sanctum deputa custodem: et quorum quarumque corpora hic sepeliuntur, animas eorum ab omnibus absolve vinculis delictorum; ut in te semper cum Sanctis tuis sine fine laetentur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Si sepulcrum pro uno tantum inserviat, dicatur: et cuius corpus hic sepelitur, animam eius ... laetetur.
Dicta oratione sacerdos aqua benedicta aspergat, deinde incenset corpus defuncti et tumulum.
Quod si sepulcrum iam sit benedictum, omittitur tum benedictio sepulcri, tum aspersio et incensatio corporis ac tumuli.
Postea sacerdos dicit:
Kyrie, eleison.
Chorus prosequitur:
Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Sacerdos :
Pater noster.
Interim corpus, quin circumeat, aspergit. V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. A porta inferi.
R. Erue, Domine, animam eius.
V. Requiescat in pace. R. Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
Fac, quaesumus, Domine, hanc cum servo tuo defuncto (ancilla tua defuncta) misericordiam, ut factorum suorum in poenis non recipiat vicem, qui (quae) tuam in votis tenuit voluntatem: ut, sicut hic eum (eam) vera fides iunxit fidelium turmis; ita illic eum (eam) tua miseratio societ angelicis choris. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Deinde celebrans, faciens crucem manu dextera super feretrum, dicit:
V. Requiem aeternam dona ei, Domine.
R. Et lux perpetua luceat ei.
Et, dicto per cantores:
Requiescat in pace. R. Amen.
Celebrans dicit recto tono:
V. Anima eius et animae omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.
Ordo absolutionis in exsequiis absente defuncti corpore
Hic ritus servatur, quando exsequiae fiunt absente defuncti corpore, sive in die tertio, septimo, trigesimo et anniversario ab obitu vel depositione defuncti, sive in alio die.
Si absolutio immediate Missam defunctorum sequitur, in ea ultimum Evangelium omittitur. Post Missam, celebrans deponit planetam seu casulam et manipulum, in plano ad latus Epistolae, accipit pluviale nigri coloris et, praecedentibus duobus acolythis, uno cum navicula incensi et thuribulo, altero cum vasculo aquae benedictae et aspersorio, post eos subdiacono cum cruce, et duobus ceroferariis cum luminaribus accensis, et clero, accedit cum diacono a sinistris ad locum tumuli. Subdiaconus cum cruce sistit se ad pedes tumuli seu lecticae mortuorum contra altare, medius inter dictos acolythos tenentes luminaria; celebrans vero ex alia parte in capite loci inter altare et tumulum, aliquantulum versus latus Epistolae, ita ut crucem subdiaconi respiciat; a sinistris eius diaconus, et prope eum alii duo acolythi deferentes thuribulum et vas aquae benedictae. Tunc, omissa oratione Non intres, etc, a clero circumstante cantatur R. Libera me, Domine, etc, ut supra [129]. Interim ministratur incensum, benedicitur, et imponitur in thuribulo.
Absolutio super tumulum
Postea dicitur:
Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.
Mox sacerdos dicit: Pater noster, quod dum secreto continuatur, accipit aspersorium, et circuit tumulum aspergens, atque incensans eodem modo, ut supra dictum est.
Postea dicit:
V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo. V. A porta inferi.
R. Erue, Domine, animam eius (animas eorum vel earum).
V. Requiescat(-ant) in pace. R. Amen.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Absolve, quaesumus, Domine, animam famuli tui N. (famulae tuae N., vel animas famulorum tuorum N. et N., vel animas famularum tuarum N. et N., vel animas famulorum famularumque tuarum) ab omni vinculo delictorum: ut, in resurrectionis gloria, inter Sanctos et electos tuos resuscitatus(-a) respiret (resuscitati vel resuscitatae respirent). Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Si defunctus fuerit Sacerdos vel Episcopus, in oratione exprimitur nomen dignitatis.
Loco praecedentis orationis, celebrans dicere potest orationem, quae dicta est in Missa, vel aliam convenientem, ut supra [122-126], adhibita tamen conclusione brevi.
Deinde celebrans, faciens crucem manu dextera super tumulum, dicit:
V. Requiem aeternam dona ei (eis), Domine. R. Et lux perpetua luceat ei (eis).
Et, dicto per cantores:
V. Requiescat(-ant) in pace. R. Amen.
Celebrans dicit recto tono:
V. Anima eius (Animae eorum vel earum) et animae omnium fidelium defunctorum per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.
Versus supradictus omittitur, si absolutio pro omnibus fidelibus defunctis facta fuerit.
Proprium sanctorum pro aliquibus locis
Infrascriptae Missae de Mysterio vel Sancto elogium in Martyrologio eo die habente, dici possunt ut festivae ubicumque, ad libitum sacerdotis, iuxta rubricas. Similiter huiusmodi Missae dici possunt etiam ut votivae, nisi aliqua expresse excipiatur.
Die 7 decembris S. Ambrosii Ep., Conf. et Eccl. Doct.
Ant. ad Introitum
Sap. 7, 7-8 Optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. Et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Ps. 85, 1 Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. V. Gloria Patri.
Oratio
Omnipotens sempiterne Deus, qui hodiernam festivitatem beati Ambrosii Sacerdotis electione consecrasti: praesta populo tuo ; ut, cuius annua celebritate devotis exsultat obsequiis, eius patrocinio tuae pietatis consequatur auxilia. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes., 3, 2-11 Fratres: Audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis; quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi ; prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu; gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium; cuius factus sum minister, secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit; ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro.
Graduale
Gen. 12, 1 Egredere de terra tua, et de domo patris tui; et veni in terram quam monstrabo tibi. V. Ps. 20, 3 Desiderium cordis eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. Alleluia, alleluia. V. Directus est vir inclitus ut Arium destrueret, splendor Ecclesiae, claritas vatum, infulas dum gerit saeculi acquisivit Paradisi. Alleluia. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Ioannem. Io. 10, 11-16 In illo tempore: Dixit Iesus pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit et dispergit oves: mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
Ant. ad Offertorium
Ezech., 34, 15-16 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus. Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo.
Secreta
Omnipotens sempiterne Deus, munera tuae maiestati oblata, per intercessionem beati Ambrosii Confessoris tui atque Pontificis, ad perpetuam nobis fac provenire salutem. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem
Eccli. 50, 6-7 Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.
Postcommunio
Sacramenta salutis nostrae suscipientes, concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut beati Ambrosii Confessoris tui atque Pontificis nos ubique oratio adiuvet; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Die 3 ianuarii S. Gasparis del Bufalo Confessoris
Ant. ad Introitum
Apoc. 5, 9-10 Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula eius: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in Sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Ps. 83, 2-3 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui ad salutem animarum, quas tuo pretioso Sanguine redemisti, novam per beatum Gasparem in Ecclesia tua familiam congregasti: concede propitius ; ut, ipso intercedente, copiosum tuae redemptionis fructum consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 1, 3-7 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo ; sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius.
Graduale
Apoc. 14, 6 Vidi alterum Angelum volantem per medium caeli, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram. V. Rom. 10, 15 Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Alleluia, alleluia. V. 2 Cor. 2, 14 Deo autem gratias, qui odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Alleluia.
In Missis votivis
post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Ps. 39, 10-11 Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. V. Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. V. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo.
Tempore autem paschali
omittitur graduale, et eius loco dicitur: Alleluia, alleluia. V. Rom. 10, 15 Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! Alleluia. V. 2 Cor. 2, 14 Deo autem gratias, qui odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Marcum. Marc. 16, 15-18 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia eicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et, si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.
Ant. ad Offertorium
Apoc. 22,14 Beati qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitae.
Secreta
Domine Iesu Christe, qui pretiosi Sanguinis tui divitias in beatum Gasparem effudisti: fac nos hanc salutarem hostiam sic tibi offerre, ut eiusdem Sanguinis fructus large percipere mereamur: Qui vivis et regnas.
Ant. ad Communionem
Apoc. 7, 17 Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et deducet eos ad vitae fontes aquarum.
Postcommunio
Intende nobis famulis tuis, quaesumus, Domine: et beato Gaspare Confessore tuo intercedente, quam ille ex hoc divino convivio spiritus gustavit dulcedinem, eandem et nos haurire concedas. Per Dominum.
Eodem die 3 ianuarii S. Franciscae Xaveriae Cabrini Virginis
Ant. ad Introitum
Ps. 72, 24 Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Ps. ibid., 1 Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! V. Gloria Patri.
Oratio
Domine Iesu Christe, qui sanctam Virginem Franciscam Xaveriam, sacratissimi Cordis tui igne succensam, per amplissimas mundi plagas ad animas tibi lucrandas deduxisti, et per eam novam in Ecclesia tua virginum familiam suscitasti: concede, quaesumus; ut, ipsa intercedente, eiusdem Cordis tui virtutibus induamur atque ad aeternum beatitudinis portum pervenire mereamur: Qui vivis et regnas.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 26-31 Fratres: Videte vocationem vestram, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Graduale
Ps. 17, 33-34 Deus qui praecinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam. V. Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum: et super excelsa statuens me. Alleluia, alleluia. V. 1 Cor. 9, 22 Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Alleluia.
In Missis votivis
post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Ps. 17, 2-4 Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus. V. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. V. Laudans invocabo Dominum : et ab inimicis meis salvus ero.
Tempore autem paschali
omittitur graduale, et eius loco dicitur: Alleluia, alleluia. V. 1 Cor. 9, 22 Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Alleluia. V. Ps. 72, 28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam. Alleluia. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 11, 25-30 In illo tempore: Respondens Iesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.
Ant. ad Offertorium
Ps. 72, 28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.
Secreta
Munera, quae tibi, Domine, in honorem sanctae Franciscae Xaveriae Virginis offerimus, suscipe, et praesta: ut sacratissimo Filii tui Cordi conformati, hostia acceptabilis et ipsi tibi efficiamur. Per eundem Dominum.
Ant. ad Communionem
Mt. 11, 28 Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
Postcommunio
Deus, qui nos de plenitudine Cordis dilecti Filii tui caelestia dona haurire concedis: praesta, quaesumus, ut, sanctae Franciscae Xaveriae exempla prosequentes; eiusdem Filii tui gloriam iugiter quaeramus et ipsius regni praemia consequamur: Qui tecum vivit.
Die 23 ianuarii S. Ildefonsi Ep. et Conf.
Missa In medio, de Communi Doctorum [22], cum orationibus ut infra:
Oratio P
Deus, qui per gloriosissimam Filii tui Matrem beatum Ildefonsum Confessorem tuum atque Pontificem, misso de thesauris caelestibus munere, decorasti: concede propitius; ut, per eius preces et merita, munera capiamus aeterna. Per eundem Dominum.
Secreta P
Sancti Ildefonsi Confessoris tui atque Pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat acceptos: ut, per haec piae placationis officia, et illum beata retributio comitetur, et nobis gratiae tuae dona conciliet. Per Dominum.
Postcommunio P
Deus, fidelium remunerator animarum: praesta; ut beati Ildefonsi Confessoris tui atque Pontificis, cuius venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dominum.
Die 29 ianuarii S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct.
Ant. ad Introitum
Eccli. 45, 8-9 Statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis: beatificavit illum in gloria, et coronavit eum in vasis virtutis. Ps. 118,103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui ad animarum salutem beatum Franciscum Confessorem tuum atque Pontificem omnibus omnia factum esse voluisti: concede propitius ; ut, caritatis tuae dulcedine perfusi, eius dirigentibus monitis ac suffragantibus meritis, aeterna gaudia consequamur. Per Dominum.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 3, 7-21 Fratres: Factus sum minister, secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur; ut det vobis, secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem: Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum; scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
Graduale
Eccli. 33, 18-19 Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. V. Audite me, magnates, et omnes populi, et rectores ecclesiae, auribus percipite. Alleluia, alleluia. V. Ps. 32, 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis qui sperant super misericordia eius. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Ps. 33, 9 Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo. V. Prov. 16, 23 Cor sapientis erudiet os eius: et labiis eius addet gratiam. V. Ibid., 17, 27 Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus vir eruditus.
Tempore autem paschali
omittitur graduale, et eius loco dicitur: Alleluia, alleluia. V. Ps. 36, 37 Custodi innocentiam et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Alleluia. V. Eccli. 6, 35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 5, 13-19 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare, quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Ant. ad Offertorium
Apoc. 2, 19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
Secreta
Per hanc salutarem hostiam, quam offerimus tibi, Domine, divino illo Sancti Spiritus igne cor nostrum accende, quo mitissimum beati Francisci animum mirabiliter inflammasti. Per Dominum ... in unitate eiusdem Spiritus Sancti.
Ant. ad Communionem
1 Cor. 9, 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem: omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
Postcommunio
Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut, per sacramenta quae sumpsimus, beati Francisci caritatem et mansuetudinem imitantes in terris, gloriam quoque consequamur in caelis. Per Dominum.
Die 21 februarii S. Margaritae de Cortona Paenitentis
Missa Cognovi, de Communi non Virginum II loco [37], cum orationibus et Epistola ut infra:
Oratio P
Deus, qui famulam tuam Margaritam de perditionis via ad salutis tramitem misericorditer deduxisti: eadem nobis miseratione concede; ut, quam prius errantem sectari non erubuimus, mox poenitentem impigre sequi gloriemur. Per Dominum.
Lectio libri
Sapientiae. Cant. 3, 2-5; 8, 6-7 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Num quem diligit anima mea, vidistis? Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super bracchium tuum: quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades eius lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Secreta
Placationis hostia, quam tibi offerimus, Domine, beata, Margarita: interveniente suffragio, optatae nobis indulgentiae plenitudinem largiatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Postcommunio P
Uberes, Domine, sanctae tuae Margaritae lacrimae duritiem nostri cordis emolliant: ut per huius virtutem sacramenti debitas reatibus flammas incessanti fletu exstinguamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Die 15 martii S. Ludovicae de Marillac Viduae
Ant. ad Introitum
Iob 30, 25; 31,18 Flebam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi: quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 40, 1 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, caritatis auctor et praemium, qui novam in Ecclesia tua familiam suscitasti, eiusque matrem beatam Ludovicam esse voluisti: da, quaesumus; ut, caritatis opera exercentes, promissam in caelis mercedem assequi mereamur. Per Dominum. Lectio Isaiae Prophetae. Isai. 58, 7-11 Haec dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum; si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum, et loqui quod non prodest. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae.
Graduale
Eccli. 29, 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. y. Tob. 4, 17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
Tractus
Iob 29, 11-13 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. y. Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor, y. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolata sum. Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur : Alleluia, alleluia, y. Act. 10, 31 Exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. Alleluia. V. Ibid., 9, 36 Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. Alleluia.
In Missis votivis
ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale dicitur ut supra, sed, omisso tractu, additur: Alleluia, alleluia. V. Act 10, 31 Exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. Alleluia. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 25, 31-40 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me : nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum ? quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet illis : Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Ant. ad Offertorium
Act. 10, 4 Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Domini. (T. P. Alleluia,)
Secreta
Respice, Domine, oblationes nostras in honorem beatae Ludovicae tibi reverenter exhibitas; et per eius intercessionem nos in omnibus vitae semitis facias et a periculis totos et ad virtutes iugiter expeditos. Per Dominum.
Ant. ad Communionem
Is. 54, 2-3 Dilata locum tentorii tui: longos fac funiculos tuos; ad dexteram enim et ad laevam penetrabis: et semen tuum gentes hereditabit. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Devotio nostra, Domine, intercedente beata Ludovica, continuum e refectione caelesti sumat auxilium; ut divinam fidem, quam intus fovemus in corde, etiam foris exhibeamus in opere. Per Dominum.
Die 21 martii S. Benedicti Abbatis
Missa Os iusti, de Communi Abbatum [27], cum orationibus et Epistola ut infra:
Oratio P
Omnipotens sempiterne Deus, qui hodierna die carnis eductum ergastulo sanctum Confessorem tuum Benedictum sublevasti ad caelum: concede, quaesumus, haec festa tuis famulis celebrantibus cunctorum veniam delictorum; ut, qui exsultantibus animis eius claritati congaudent, ipso apud te interveniente, consocientur et meritis. Per Dominum.
Lectio libri
Sapientiae. Eccli. 50, 1-11 et 13-15 Ecce Confessor magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio, et excelsi parietes templi. In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione. Qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis: et ingressum domus et atrii amplificavit. Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet. Et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis. Quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne. Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso. Quasi oliva pullulans, et quasi cypressus in altitudinem se extollens. Circa illum corona fratrum: et quasi plantatio cedri in monte Libano, sic circa illum steterunt, quasi rami palmae, et omnes filii Aaron in gloria sua.
Secreta
Oblatis, Domine, ad honorem sancti Confessoris tui Benedicti placare muneribus ; et ipsius interventu famulis tuis tribue indulgentiam peccatorum. Per Dominum.
Postcommunio P
Perceptis, Domine Deus noster, salutaribus sacramentis, humiliter deprecamur: ut, intercedente sancto Benedicto Confessore tuo, quae pro illius veneranda gerimus solemnitate, nobis proficiant ad salutem. Per Dominum nostrum.
Die 16 aprilis S. Benedicti Iosephi Labre Confessoris
Antiphona ad Introitum
Ier. 12, 7; Ps. 85, 1 ; 26, 10 Reliqui domum meam: dimisi hereditatem meam: inops et pauper ego sum: Dominus autem assumpsit me. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 41, 2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui sanctum Benedictum Iosephum Confessorem tuum humilitatis studio et paupertatis amore tibi uni adhaerere fecisti: da nobis eius suffragantibus meritis; terrena cuncta despicere et caelestia semper inquirere. Per Dominum.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Timotheum. 1 Tim. 6, 6-12 Carissime: Est quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, haec fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Ps. 112, 5-6 Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in caelo et in terra? Alleluia. V. Ibid., 7-8 Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Alleluia. Extra tempus paschale:
Graduale
Ps. 39, 5 et 18 Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias falsas. V. Ego autem mendicus sum et pauper: Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es.
Tractus
1 Io. 2, 15, 16 et 17 Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo. V. Omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. V. Et mundus transit, et concupiscentia eius: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.
In Missis votivis
ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale dicitur ut supra, sed, omisso tractu, additur: Alleluia, alleluia. V. Ps. 38, 13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 16, 24-27 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
Ant. ad Offertorium
Hebr. 13,14 et 15 Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus: offeramus ergo hostiam laudis semper Deo, fructum labiorum confitentium nomini eius. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Oblata munera, clementissime Deus, propitius respice: et, sancti Benedicti Iosephi Confessoris tui interveniente suffragio, in salutem nobis provenire concede. Per Dominum nostrum Iesum Christum.
Ant. ad Communionem
Mt. 5, 3 et 8 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. (T. P. Alleluia.) Sacris, Domine, refecti muneribus: quaesumus; ut sancti Benedicti Iosephi Confessoris tui virtutes imitemur, cuius noscimus meritis adiuvari. Per Dominum.
Die 26 aprilis B. Mariae V. a Bono Consilio
Antiphona ad Introitum
Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore beatae Mariae Virginis Boni Consilii Matris: de cuius solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Filium Dei. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui Genetricem dilecti Filii tui Matrem nobis dedisti: concede, quaesumus; ut, eiusdem monitis iugiter inhaerentes, secundum cor tuum vivere et ad caelestem patriam feliciter pervenire valeamus. Per eundem Dominum.
Lectio libri
Sapientiae. Eccli. 24, 23-31 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Luc 1, 28 Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Alleluia. V. Per te, Dei Genetrix, nobis est vita perdita data: quae de caelo suscepisti prolem, et mundo genuisti Salvatorem. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
Prov. 8, 12 et 34 Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. V. Beatus homo qui audit me, et vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes ostii mei. Alleluia, alleluia. V. Ibid., 35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Prov. 8, 14,17 et 20-21 Meum est consilium, et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo. V. Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me. V. In viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii. V. Ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Lucam. Luc 1, 26-33 In illo tempore: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.
Ant. ad Offertorium
Ierem. 18, 20 Recordare, Virgo Mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Sanctifica, Domine, quaesumus, oblata libamina: et, beatae Dei Genetricis Mariae, Boni Consilii Matris, saluberrima intercessione, nobis salutaria fore concede. Per eundem Dominum.
Praefatio
de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Antiphona ad Communionem
Regina mundi dignissima, Maria, Virgo perpetua, intercede pro nostra pace et salute, quae genuisti Christum Dominum Salvatorem omnium. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Adiuvet nos, quaesumus, Domine, gloriosae tuae Genetricis semperque Virginis Mariae, Matris Boni Consilii, intercessio veneranda: ut, quos perpetuis cumulavit beneficiis; ea quae agenda sunt iugiter videre faciat, et ad implenda quae viderint convalescere: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Die 28 aprilis S. Petri Chanel Martyris
Ant. ad Introitum
Isai. 69, 19 Mittam ex his qui salvati fuerint, ad gentes in mare, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam: et annuntiabunt gloriam meam gentibus. (T. P. Alleluia, alleluia) Ps. 96, 1 Dominus regnavit, exsultet terra: laetentur insulae multae. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui beatum Petrum, Martyrem tuum, ad praedicandum Evangelium mira mansuetudine, flagranti caritate et invicta constantia decorasti: da nobis, quaesumus; ut eius vestigiis inhaerentes, fidem quam profitemur, usque ad mortem teneamus. Per Dominum.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Colossenses. Col. 3,12-17 Fratres: Induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam: sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per Iesum Christum Dominum nostrum. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Ps. 20, 3 Desiderium animae eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. Alleluia. Isai. 24, 15-16 In insulis maris nomen Domini, Dei Israel; a finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
Isai. 42, 10 et 12 Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae: qui descenditis in mare et plenitudo eius; insulae et habitatores earum. V. Ponent Domino gloriam, et laudes eius in insulis nuntiabunt. Alleluia, alleluia. V. Isai. 24, 15-16 In insulis maris nomen Domini, Dei Israel; a finibus terrae laudes audivimus, gloriam iusti. Alleluia. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 16, 24-27 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
Ant. ad Offertorium
Isai. 52, 7 Quam pulchri pedes annuntiantis et praedicantis pacem: annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus. (T. P. Alleluia')
Secreta
Haec hostia, Domine, quam in beati Petri triumpho deferimus, corda nostra tui amoris igne iugiter inflammet; et ad promissa perseverantibus praemia disponat. Per Dominum.
Ant. ad Communionem
Ps. 20, 4 Praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Angelorum pane nutriti et superna dulcedine perfusi, te, Domine, suppliciter exoramus; ut, beati Petri Martyris tui exemplo, discamus terrena cuncta despicere et amare caelestia. Per Dominum.
Eodem die 28 aprilis S. Ludovici Mariae Grignion de Montfort Conf.
Ant. ad Introitum
Isai. 52, 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 48, 2 Audite haec, omnes gentes: auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui sanctum Ludovicum Mariam regni unigeniti Filii tui praeconem eximium effecisti, et geminam per eum familiam religiosam in Ecclesia tua suscitasti: concede propitius; ut, ipsius monitis et exemplo, eidem dilecto Filio tuo, sub suavi iugo beatissimae Virginis et Matris eius, perenniter servire valeamus : Qui tecum.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 17-25 Fratres: Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur Crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. 1 Cor. 1, 23-24 Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Dei virtutem et Dei sapientiam. Alleluia. V. Eccli. 3, 5-6 Sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat Matrem suam: et in die orationis suae exaudietur. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
Ps. 85, 9-10 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine; et glorificabunt nomen tuum. V. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. Alleluia, alleluia. V. 1 Cor. 1,23-24 Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Dei virtutem et Dei sapientiam. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Ps. 111, 1-3 Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Ioannem. Io. 19, 25-27 In illo tempore: Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Ant. ad Offertorium
Ps. 115,16-17 Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus et filius ancillae tuae: dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Munera altari tuo, Domine, superposita, sancto Ludovico Maria intercedente, propitius respice, ac nos quoque per beatissimam Virginem Mariam hostias tibi placentes efficere dignare. Per Dominum.
Ant. ad Communionem
Eccli. 3, 5-6 Sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat Matrem suam, et in die orationis suae exaudietur. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Gratia tua nos, Domine, non derelinquat: quae, sancto Ludovico Maria intercedente, et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis, per Virginem Matrem, opem semper acquirat. Per Dominum.
Die 29 aprilis S. Iosephi Benedicti Cottolengo Confessoris
Ant. ad Introitum
Ierem. 17, 7-8 Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius: et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas: et non timebit cum venerit aestus. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 24, 1-2 Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui in te confidentibus paterna largitate succurris: beati Iosephi Benedicti intercessione concede; ut, derelictis pauperibus servientes, promissa misericordibus praemia consequamur. Per Dominum.
Lectio libri
Iob. Iob 29, 11-16, 18-20 In diebus illis: Assumens Iob parabolam suam, dixit: Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Ps. 54, 23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Alleluia. V. Ps. 51, 10 Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum: et in saeculum saeculi. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
Isai. 58, 7 Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. V. Ibid., 10 Cum effuderis sitienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. Alleluia, alleluia. V. Ps. 54, 23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet: non dabit in aeternum fluctuationem iusto. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Ps. 33, 9-11 Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo. V. Timete Dominum, omnes Sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum. V. Divites eguerunt, et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 25, 31-40 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet illis: Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Ant. ad Offertorium
Ps. 40, 1 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Domine Deus, qui beato Iosepho Benedicto, divina celebranti mysteria, quod tractabat imitari tribuisti: eius precibus et meritis concede; ut nos quoque, immaculatam hostiam offerentes, holocaustum tibi acceptum effici mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem
Mt. 25,40 et 34 Amen dico vobis: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab initio saeculi. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Sit nobis, Domine, tui perceptio sacramenti perenne subsidium: ut, intercedente beato Iosepho Benedicto, misericordiae operibus insistentes, temporalibus foveamur auxiliis, et sempiternis divitiis augeamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Die 3 maii In Inventione S. Crucis
Ant. ad Introitum
Gal. 6, 14 Nos autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Iesu Christi: in quo est salus, vita et resurrectio nostra: per quem salvati et liberati sumus, alleluia, alleluia. Ps. 66, 2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui in praeclara salutiferae Crucis Inventione passionis tuae miracula suscitasti: concede; ut, vitalis ligni pretio, aeternae vitae suffragia consequamur: Qui vivis et regnas.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Philippenses. Philipp. 2, 5-11 Fratres: Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum: et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Alleluia, alleluia. V. Ps. 95, 10 Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno. Alleluia. V. Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera: quae sola fuisti digna sustinere Regem caelorum, et Dominum. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Ioannem. Io. 3, 1-15 In illo tempore: Erat homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? Respondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis et non creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Ant. ad Offertorium
Ps. 117, 16 et 17 Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini, alleluia.
Secreta
Sacrificium, Domine, quod tibi immolamus, placatus intende: ut ab omni nos eruat bellorum nequitia, et per vexillum sanctae Crucis Filii tui, ad conterendas potestatis adversae insidias, nos in tuae protectionis securitate constituat. Per eundem Dominum.
Praefatio
de sancta Cruce.
Antiphona ad Communionem
Per signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster, alleluia.
Postcommunio
Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati, quaesumus, omnipotens Deus: ut ab hoste maligno defendas, quos per lignum sanctae Crucis Filii tui, arma iustitiae pro salute mundi, triumphare iussisti. Per eundem Dominum nostrum. Pro votiva de sancta Cruce dicitur Missa Nos autem, quae habetur inter Missas votivas circa finem Missalis [61].
Die 6 maii S. Ioannis Ap. et Ev. ante Portam Latinam
Ant. ad Introitum
Ps. 63, 3 Protexisti me, Deus, a conventu malignantium, alleluia: a multitudine operantium iniquitatem, alleluia, alleluia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant: praesta, quaesumus; ut beati Ioannis Apostoli tui et Evangelistae intercessio gloriosa nos protegat. Per Dominum.
Lectio libri
Sapientiae. Sap. 5, 1-5 Stabunt iusti in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes intra se, paenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Alleluia, alleluia. V. Ps. 91, 13 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Alleluia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aeternum ante Dominum. Alleluia. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 20, 20-23 In illo tempore: Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans, et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei: Possumus. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Ant. ad Offertorium
Ps. 88, 6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, alleluia, alleluia.
Secreta
Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis: et caelestibus nos munda mysteriis, et exaudire dignare. Per Dominum.
Praefatio
de Apostolis.
Ant. ad Communionem
Ps. 63, 11 Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, alleluia, alleluia. Refecti, Domine, pane caelesti: ad vitam, quaesumus, nutriamur aeternam. Per Dominum. Pro votiva de S. Ioanne, Missa dicitur ut in festo, die 27 decembris 25, at in oratione secreta immutatur vox solemnitate in commemoratione.
Eodem die 6 maii S. Dominici Savio Conf.
Ant. ad Introitum
Apoc 14,4-5 Hi sequuntur Agnum quocumque ierit, primitiae Deo et Agno: sine macula enim sunt ante thronum Dei. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 118,1 Beati quorum immaculata est via, qui ambulant in lege Domini. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui in sancto Dominico mirabile adulescentibus pietatis ac puritatis exemplar dedisti: concede propitius; ut, eius intercessione et exemplo, casto corpore et mundo corde tibi servire valeamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum.
Lectio Epistolae
beati Pauli Apostoli ad Thessalonicenses. 1 Thess. 4,1-3 et 7 Fratres: Rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis. Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Iesum. Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra. Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Ps. 20, 3 Desiderium cordis eius tribuisti ei, et petitionem labiorum eius non denegasti. Alleluia. V. Ibid., 4 Benedictionibus faustis praevenisti eum, imposuisti capiti eius coronam de auro puro. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
Ps. 118,100-101 Senibus intellegentior sum, quia praecepta tua observo, y. Ab omni via mala cohibeo pedes meos, ut custodiam verba tua. Alleluia, alleluia. V. Ps. 20, 3 Desiderium cordis eius tribuisti ei, et petitionem labiorum eius non denegasti. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Ps. 118,9-11 Quomodo puram servabit adulescens viam suam? Custodiendo verba tua. V. Toto corde meo quaero te; ne siveris me aberrare a mandatis tuis. y. In corde meo recondo eloquium tuum, ne peccem contra te. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 11, 25-27 In illo tempore: Respondens Iesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Ant. ad Offertorium
Ps. 99, 1-2 Exsultate Domino, omnes terrae ; servite Domino cum laetitia; introite in conspectum eius cum exsultatione. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Salutaris hostia, quam tibi offerimus, Domine, mentes nostras attollat; et seraphico nos inflammet ardore, quo sanctus Dominicus vehementer aestuavit. Per Dominum.
Ant. ad Communionem
Gen. 27, 27 Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Divina mensa refectis, tuam in nobis, quaesumus, Domine, refove gratiam: ut, beati Dominici vestigia secuti, et viriliter aggrediamur sanctitatis viam, et animas fratrum ad portum salutis perducere valeamus. Per Dominum nostrum.
Die 8 maii B. Mariae Virginis Reginae Sanctorum omnium et Matris pulchrae dilectionis
Antiphona ad Introitum
Egredimini et videte, filiae Sion, Reginam vestram, quam laudant astra matutina: cuius pulchritudinem sol et luna mirantur, et iubilant omnes filii Dei. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 83, 2-3 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui beatissimam Virginem Mariam, omnium Sanctorum Reginam et Matrem pulchrae dilectionis, nos venerari tribuisti: concede propitius; ut, ipsa protegente, te in omnibus et super omnia diligamus in terris, et Sanctorum tuorum felici consortio perfruamur in caelis. Per Dominum.
Lectio libri
Sapientiae. Eccli. 24, 22-31 Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiae. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Cant. 2,14 Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Alleluia. V. Ibid., 4, n Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
1 Mach. 6,14-15 Praeposuit eam Dominus super universum regnum suum, et dedit ei diadema, ut filium suum nutriret, et regnaret. V. Eccli. 45, 14 Corona aurea super caput eius, expressa signo sanctitatis, gloria honoris, et opus fortitudinis. Alleluia, alleluia. V. Cant. 5,1 ; 4,11 Veni, Regina nostra, veni, Domina, in hortum tuum. Odor vestimentorum tuorum super omnia aromata. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Cant. 5, 1 ; 4, n Veni, Regina nostra, veni, Domina, in hortum tuum. V. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. V. Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Ioannem. Io. 19, 25-27 In illo tempore: Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
In Missis votivis
post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Alleluia omittitur.
Ant. ad Offertorium
Prov. 9, 4-5 Si quis est parvulus, veniat ad me, et insipientibus locuta est: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis, alleluia.
Secreta
Laudis tibi, Domine, hostias immolamus, de Genetricis Filii tui gloria laetantes: cuius suffulti praesidio, et praesentibus exui malis confidimus, et futuris. Per eundem Dominum.
Praefatio
de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Antiphona ad Communionem
Regina mundi dignissima, Maria Virgo perpetua, intercede pro nostra pace et salute, quae genuisti Christum Dominum Salvatorem omnium. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Caelestibus pasti deliciis, te supplices deprecamur, Domine Deus noster: ut, sicut nobis in beatissima Filii tui Genetrice tutelam et praesidium constituisti; ita eius solemnia celebrantibus aeternae gloriae coronam retribuas. Per eundem Dominum.
Eodem die 8 maii Beatae Mariae Virginis omnium gratiarum Mediatricis
Ant. ad Introitum
Hebr. 4, 16 Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 120, 1 Levavi oculos meos in montes: unde veniet auxilium mihi. V. Gloria Patri.
Oratio
Domine Iesu Christe, noster apud Patrem mediator, qui beatissimam Virginem, Matrem tuam, matrem quoque nostram et apud te mediatricem constituere dignatus es: concede propitius; ut, quisquis ad te beneficia petiturus accesserit, cuncta se per eam impetrasse laetetur: Qui vivis et regnas cum eodem Deo Patre in unitate. Lectio Isaiae Prophetae. Isai. 55, 1-3 et 5 Omnes sitientes, venite ad aquas: et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
Tempore autem paschali
: Alleluia, alleluia. V. Isai. 60, 4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Alleluia. V. Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
Eccli. 24, 25-26 In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. V. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Alleluia, alleluia. V. Salve, Mater misericordiae, Mater spei et gratiae, o Maria. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Apoc. 22, 16-17 Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina. V. Et spiritus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. V. Et qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitae gratis.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Ioannem. Io. 19, 25-27 In illo tempore: Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Ant. ad Offertorium
Ierem. 18, 20 Recordare, Virgo Mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Matris tuae ac mediatricis nostrae precibus, Domine, quaesumus: haec hostiarum oblatio nosmetipsos, tua gratia largiente, tibi perficiat munus aeternum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Praefatio
de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Ant. ad Communionem
Esther 15,17 Valde mirabilis es, o Maria, et facies tua plena est gratiarum. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Subveniat nobis, Domine, beatae Mariae Matris tuae ac nostrae mediatricis oratio: ut per haec sacrosancta commercia, tua gratia largiente, ad redemptionis aeternae proficiamus augmentum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Eodem die 8 maii Beatae Mariae Virginis D. N. a S. Corde Iesu
Ant. ad Introitum
Ps. 9, 3 et n Laetabor et exsultabo in te: sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non derelinquis quaerentes te. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. V. Gloria Patri.
Oratio
Domine Iesu Christe, qui, beata Maria Virgine intercedente, in nos divitias Cordis tui dignaris effundere: concede, quaesumus; ut, quod in eiusdem Virginis veneratione deposcimus, te propitiante consequi mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre m unitate.
Lectio libri
Sapientiae. Eccli. 24, 23-31 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Alleluia. V. Luc. 1, 28 Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
Benedicta et venerabilis es, Virgo Maria: quae sine tactu pudoris inventa es mater Salvatoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, in tua sc clausit viscera factus homo. Alleluia, alleluia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Luc. 1, 46-50 Magnificat anima mea Dominum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. V. Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. V. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius. V. Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Ioannem. Io. 2, 1-11 In illo tempore: Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae: et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
Ant. ad Offertorium
Ierem. 18, 20 Recordare, Virgo Mater Dei, dum steteris in conspectu Domini, ut loquaris pro nobis bona. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Intercessio, quaesumus, Domine, beatae Mariae semper Virginis munera nostra commendet: nosque in eius veneratione sacratissimo unigeniti Filii tui Cordi reddat acceptos: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Praefatio
de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Ant. ad Communionem
Eccli. 24, 25 In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Cognoscimus, Domine Iesu, tuae circa nos clementiae largitatem: et ideo, beata Maria Virgine apud Cor tuum intercedente, fiducialius exoramus; ut, quos pascere non desinis immeritos et digne tibi servire perficias et donis uberioribus prosequaris: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.
Eodem die 8 maii In Apparitione S. Michaelis Archangeli
Missa Benedicite, ut in Missali, die 29 septembris 670 j Credo dicitur tantum si festum celebratur gradu I classis.
Die 15 maii S. Isidori Agricolae, Conf.
Ant. ad Introitum
Ps. 91, 13-14 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur: plantatus in domo Domini: in atriis domus Dei nostri. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Gloria Patri.
Oratio
Da nobis, quaesumus, misericors Deus: beato Isidoro agricola Confessore tuo intercedente, superbe non sapere; sed, eius meritis et exemplis, placita tibi semper humilitate deservire. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio Epistolae
beati Iacobi Apostoli. Iac. 5, 7-8, 11 et 16-18 Patientes estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est et miserator. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Ps. 111, i Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. Alleluia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aeternum ante Dominum. Alleluia. Extra tempus paschale:
Graduale
Ps. 36, 30-31 Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius. Alleluia, alleluia. V. Ps. 111, i Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. Alleluia.
In Missis votivis
post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Ps. 111, 1-3 Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Ioannem. Io. 15, 1-7 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Manete in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite: sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
Ant. ad Offertorium
Ps. 20, 2-3 In virtute tua, Domine, laetabitur iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has populi tui oblationes benignus assume: ut, intercedente beato Isidoro Confessore tuo, quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Antiphona ad Communionem
Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis caeleste mysterium: et praesta; ut, cuius exsequimur cultum, intercedente sancto Isidoro Confessore tuo, sentiamus effectum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Die 16 maii S. Ioannis Nepomuceni Mart.
Ant. ad Introitum
Eccli. 51, 30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam: et in ipsa laudabo eum. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 38, 2 Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui ob invictum beati Ioannis sacramentale silentium nova Ecclesiam tuam martyrii corona decorasti: da; ut, eius exemplo et intercessione, ori nostro custodiam ponentes, beatis, qui lingua non sunt lapsi, annumeremur. Per Dominum.
Lectio libri
Sapientiae. Eccli. 21, 26-31 Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit. Stultitia hominis auscultare per ostium: et prudens gravabitur contumelia. Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor illorum: et in corde sapientium os illorum. Dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Susurro coinquinabit animam suam, et in omnibus odietur: et qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Eccli. 25,11 Beatus, qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. Alleluia. V. Prov. 10, 31 Lingua pravorum peribit: lingua autem sapientium est sanitas. Alleluia. Extra tempus paschale:
Graduale
Prov. 11, 13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat. V. Ps. 14, 1 et 3 Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui non egit dolum in lingua sua: nec fecit proximo suo malum. Alleluia, alleluia. V. Eccli. 25,11 Beatus, qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. Alleluia.
In Missis votivis
post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Iac. 1, 26; 3, 2 et 7-8 Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio. V. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. V. Omnis enim natura bestiarum domantur, et domita sunt a natura humana: linguam autem nullus hominum domare potest.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 11, 2-10 In illo tempore: Cum audisset Ioannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Et respondens Iesus, ait illis : Euntes renuntiate Ioanni, quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
Ant. ad Offertorium
Eccli. 42,1 Non duplices sermonem de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione: et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Haec tua, Domine, sacra mysteria illum in nobis, quaesumus, ignem accendant: quo inclitus Martyr et Sacerdos tuus Ioannes, ea peragendo, flagrabat. Per Dominum.
Ant. ad Communionem
Isai. 6, 6-7 Volavit ad me unus de Seraphim: et in manu eius calculus, quem tulerat de altari, et tetigit os meum. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Fragilitatem nostram, Domine, caelestis haec mensa fortium pane confirmet: qui beati Martyris et Sacerdotis tui Ioannis tentatam contra honorem sacramenti constantiam, iugiter aluit ad victoriam. Per Dominum.
Die 22 maii S. Ritae de Cassia Vid.
Ant. ad Introitum
Ps. 117, 19 et 22 Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino: lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 1 Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui sanctae Ritae tantam gratiam conferre dignatus es, ut inimicos diligeret et in corde ac fronte caritatis et passionis tuae signa portaret: da nobis, quaesumus, eius intercessione et meritis; inimicis nostris sic parcere et passionis tuae dolores contemplari, ut promissa mitibus ac lugentibus praemia consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.
Lectio libri
Sapientiae. Cant. 2, 1-13 Ego flos campi, et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi: et fructus eius dulcis gutturi meo. Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Fulcite me floribus, stipate me malis: quia amore langueo. Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Vox dilecti mei, ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. En dilectus meus loquitur mihi: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. Iam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra: ficus protulit grossos suos: vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Eccli. 24,18 Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Iericho. Alleluia. V. Ibid., 20 Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Alleluia. Extra tempus paschale:
Graduale
Ps. 117, 6 Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo. V. Ps. 115,16-17 Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. Alleluia, alleluia. V. Ibid., 18-19 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: in atriis domus Domini, in medio tui, Ierusalem. Alleluia.
In Missis votivis
post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Veni, Sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum. V. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 13, 44-52 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Ant. ad Offertorium
Gen. 40, 9-10 Videbam coram me vitem, in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Corda nostra, quaesumus, Domine, sanctae Ritae meritis, superni doloris spina confige: ut, a peccatis omnibus tua gratia liberati, sacrificare tibi hostiam laudis pura mente valeamus. Per Dominum.
Ant. ad Communionem
Ps. 20, 4 Praevenisti eam, Domine, in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Caelestibus, Domine, pasti deliciis, supplices te rogamus: ut, intercedente sancta Rita, caritatis et passionis tuae in mentibus nostris signa feramus, et perpetuae pacis fructu iugiter perfruamur: Qui vivis et regnas.
Die 23 maii S. Ioannis Baptistae de Rossi Confessoris
Ant. ad Introitum
Deut. 15, 11 Praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 40, 2 Beatus, qui intellegit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui sanctum Ioannem Baptistam Confessorem tuum in evangelizandis pauperibus caritate et patientia decorasti: concede, quaesumus; ut, cuius pia merita veneramur, virtutum quoque imitemur exempla. Per Dominum nostrum.
Lectio libri
Iob. Iob 29, 1 et 8-18 In diebus illis: Addidit Iob, assumens parabolam suam, et dixit: Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum: et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Ps. 73, 21 Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. Alleluia. V. Prov. 31, 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Alleluia. Extra tempus paschale:
Graduale
Eccli. 4, 1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. V. Ibid., 7, 39 Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. Alleluia, alleluia. V. Isai. 58, 7 Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Alleluia.
In Missis votivis
post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Ps. 111, 1-3 Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 25, 31-40 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex, dicet illis: Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Ant. ad Offertorium
Iac. 1, 27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Oblatum tibi munus, quaesumus, Domine, in odorem suavitatis ascendat: et, sancto Ioanne Baptista Confessore tuo intercedente, nos corpore et mente purificet. Per Dominum.
Antiphona ad Communionem
2 Tim. 2, 24-25 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Caelestis, Domine, participatio sacramenti, sancti Ioannis Baptistae Confessoris tui suffragantibus meritis, fideles tuos mundet et muniat: ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. Per Dominum.
Die 24 maii Beatae Mariae Virginis titulo Auxilium Christianorum
Missa Salve, de Communi festorum B. Mariae Virg. [41], praeter orationes sequentes:
Oratio P
Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi christiani in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabiliter constituisti: concede propitius; ut, tali praesidio muniti certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. Per Dominum.
Secreta P
Pro religionis christianae triumpho hostias placationis tibi, Domine, immolamus: quae ut nobis proficiant, opem auxiliatrix Virgo praestet; per quam talis perfecta est victoria. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Praefatio
de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Postcommunio P
Adesto, Domine, populis, qui participatione Corporis et Sanguinis tui reiciuntur: ut, sanctissima tua Genetrice auxiliante, ab omni malo et periculo liberentur, et in omni opere bono custodiantur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Die 30 maii S. Ferdinandi Regis, Conf.
Missa Iustus, de Communi Confessoris non Pontificis II loco [25], praeter orationem sequentem:
Oratio P
Deus, qui beato Confessori tuo Ferdinando proeliari proelia tua et fidei inimicos superare dedisti: concede; ut, eius nos intercessione muniti, ab hostibus mentis et corporis liberemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Secreta C
Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio, et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet. Per Dominum nostrum.
Postcommunio C
Quaesumus, omnipotens Deus: ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Ferdinando Confessore tuo, per haec contra omnia adversa muniamur. Per Dominum.
Eodem die 30 maii S. Ioannae de Arc Virg.
Ant. ad Introitum
Exodi 15,1 et 2 Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est. Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 97, 1 Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui beatam Ioannam Virginem ad fidem ac patriam tuendam mirabiliter suscitasti: da, quaesumus, eius intercessione; ut Ecclesia tua, hostium superatis insidiis, perpetua pace fruatur. Per Dominum.
Lectio libri
Sapientiae. Sap. 8, 9-15 Proposui sapientiam adducere mihi ad convivendum: sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei. Habebo, propter hanc, claritatem ad turbas, et honorem apud seniores iuvenis: et acutus inveniar in iudicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me: tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. Praeterea habebo, per hanc, immortalitatem: et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. Disponam populos: et nationes mihi erunt subditae. Timebunt me audientes reges horrendi: in multitudine videbor bonus, et in bello fortis. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Iudith 15, 11 Fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum: manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. Alleluia. V. Ibid., 8, 29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. Alleluia. Extra tempus paschale:
Graduale
Iudic 5, 8-11 Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit. V. Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur iustitiae Domini, et clementia eius in fortes Israel. Alleluia, alleluia. V. Iudith 13, 17-18 Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel. Alleluia. in Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Iudith 6, 15 Benedictus es, Domine, qui non derelinquis praesumentes de te: et praesumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. V. 2 Machab. 1, 5 Exaudivit Dominus orationem puellae suae, qua oravit pro nobis, ut reconcilietur nobiscum Deus. V. Iudith 15, 11; 8, 29 Fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum: manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. V. Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Matthaeum. Mt. 16, 24-27 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera eius.
Ant. ad Offertorium
Iudith 15, 10 Benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Haec hostia salutaris, Domine, illam nobis in rebus arduis conferat fortitudinem, cuius beata Ioanna, sub tanta discriminum varietate, tam insignia praebuit exempla: ut, ad inimicos repellendos, etiam belli pericula subire non dubitaverit. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem
Ps. 22, 4 Si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, Domine Iesu. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Caelesti pane refectos, qui toties beatam Ioannam aluit ad victoriam: praesta, quaesumus, omnipotens Deus; ut hoc salutis alimentum de inimicis nostris victores nos efficiat. Per Dominum nostrum.
Sabbato post Ascensionem Beatae Mariae Virginis Reginae Apostolorum
Ant. ad Introitum
Ps. 86, 1-3 Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 133,1 Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. V. Gloria Patri.
Oratio
Deus, qui Apostolis tuis, cum Maria Matre Iesu unanimiter orantibus, Sanctum dedisti Spiritum: da nobis ; ut, eadem Matre nostra et Apostolorum Regina protegente, maiestati tuae fideliter servire et nominis tui gloriam verbo et exemplo diffundere valeamus. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem.
Lectio Actuum
Apostolorum. Act. 1, 1-14 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, qua, praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, sabbati habens iter. Et cum introissent in cenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus et Ioannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius. Tempore paschali: Alleluia, alleluia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Alleluia. V. Iudith 13, 17-18 Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se: et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel: et interfecit in manu mea hostem populi sui. Alleluia.
In Missis votivis
extra tempus paschale dicitur
Graduale
Porta caeli et stella maris es, Virgo Maria, Regis aeterni Mater ac Regina nostra. V. Gratos nos redde Filio tuo: quia omnis virtus et decor et gloria ex te resplendet. Alleluia, alleluia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Alleluia.
Post Septuagesimam
, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus
Sub tuum praesidium confugimus sancta Dei Genetrix. V. Suscipe nos, Mater nostra, Regina nostra: roga Filium tuum, Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. V. Ut confiteantur illi populi omnes, ac beatam te dicant omnes generationes. V. Tu veniae vena, tu gratiae mater, tu spes mundi, exaudi nos clamantes ad te. ☩
Sequentia sancti Evangelii
secundum Ioannem. Io. 19, 25-27 In illo tempore: Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Ant. ad Offertorium
Iudic. 5, 3 et 7-8 Ego sum, ego sum quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel. Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt: donec surgeret mater in Israel. Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Tua, Domine, propitiatione, et beatae Mariae semper Virginis intercessione, haec nostra obtineat oblatio: ut Ecclesia tua fidelium numero crescat, et iugiter fulgeat varietate virtutum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Praefatio
de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Antiphona ad Communionem
Beata Mater et intacta Virgo, gloriosa Regina mundi, intercede pro nobis ad Dominum: tu enim gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Sumptis, Domine, salutis nostrae subsidiis: da nobis, quaesumus, beatae Mariae semper Virginis ac Reginae Apostolorum patrocinio, perseverantem in tua voluntate famulatum; ut Ecclesia tua novis semper proficiat incrementis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Festa Iunii
Die 9 iunii B. Mariae Virg. Matris Gratiae
Missa Vultum tuum, ut in festo Ssmi Nominis Mariae, die 12 septembris 653, praeter orationem sequentem:
Oratio Deus, qui humano generi beatae Mariae virginitate fecunda reparationis gratiam contulisti: concede; ut, quam gratiae Matrem appellamus in terris, eius felici consortio perenniter perfruamur in caelis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Die 13 iunii S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct.
Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5 In medio Ecclesiae aperuit os eius: et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus: stolam gloriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Gloria Patri.
Oratio Ecclesiam tuam, Deus, beati Antonii Confessoris tui atque Doctoris solemnitas votiva laetificet: ut spiritualibus semper muniatur auxiliis, et gaudiis perfrui mereatur aeternis. Per Dominum nostrum.
Lectio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-15 Optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius; et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati. Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur, quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator.
Graduale Eccli. 24, 3-4 In medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur. V. In multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur.
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 48, 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Eccli. 39, 12-13 Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. V. Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. V. Ibid., 48, 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 24, 4 In multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur. Alleluia. V. Ibid., 48, 15 In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 5, 13-19 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Ant. ad Offertorium Eccli. 49, 1-2 Memoria eius in compositione odoris, in omni ore quasi mel indulcabitur memoria eius.
Secreta Hostias tibi, Domine, in beati Antonii Confessoris tui atque Doctoris solemnitate offerentes: te supplices deprecamur, ut, sicut ipsum caelestibus donis cumulasti; ita nos facias tuo amore ferventes. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Eccli. 51, 30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.
Postcommunio Divinis, Domine, muneribus satiati: quaesumus ; ut, beati Antonii Confessoris tui atque Doctoris meritis et intercessione, salutaris sacrificii sentiamus effectum. Per Dominum.
Die 16 iunii S. Ioannis Francisci Regis Confessoris
Ant. ad Introitum Luc. 4, 18 et 19 Spiritus Domini super me: propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Ps. 9, 33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui, ad plurimos pro salute animarum perferendos labores, beatum Ioannem Franciscum Confessorem tuum mirabili caritate et invicta patientia decorasti: concede propitius; ut, eius exemplis instructi et intercessionibus adiuti, aeternae vitae praemia consequamur. Per Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Thessalonicenses. 1 Thess. 2, 2-9 Fratres: Fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae: Deus testis est: nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei.
Graduale Ps. 91, 13 et 14 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Domini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 67, 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 111, 1-3 Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 67, 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. Alleluia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aeternum ante Dominum. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 9, 35-38 In illo tempore: Circuibat Iesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Antiphona ad Offertorium Iob 29, 13 et 15-16 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum: oculus fui caeco, et pes claudo: pater eram pauperum.
Secreta Caritatis victima, quam immolantes offerimus, sit nobis, Domine, te miserante, propitiabilis: et, beati Ioannis Francisci precibus et meritis, ad obtinendum patientiae et caritatis augmentum, efficax et salutaris. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum.
Ant. ad Communionem Isai. 52, 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem: annuntiantis bonum, praedicantis salutem.
Postcommunio Crescat in nobis, Domine, pietatis tuae effectus salutaris: ut, caelesti pabulo refecti et Sanctorum exemplis accensi, ad aeternae salutis portum, te misericorditer protegente et beato Ioanne Francisco intercedente, feliciter pervenire valeamus. Per Dominum.
Die 27 iunii Beatae Mariae Virginis a Perpetuo Succursu
Antiphona ad Introitum Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore beatae Mariae Virginis: de cuius solemnitate gaudent Angeli, et collaudant Filium Dei. Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Gloria Patri.
Oratio Domine Iesu Christe, qui Genetricem tuam Mariam, cuius insignem veneramur imaginem, Matrem nobis dedisti perpetuo succurrere paratam: concede, quaesumus; ut nos, maternam eius opem assidue implorantes, redemptionis tuae fructum perpetuo experiri mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 24, 23-31 Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. In me gratia omnis viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes saeculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient. Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt.
Graduale Cant. 6, 3 et 9 Tota formosa et suavis es, filia Sion, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata. V. Iudith 13, 22 Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
Alleluia, alleluia. V. Luc. 1, 28 Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Prov. 8, 17-19 Ego diligentes me diligo: et qui mane vigilant ad me, invenient me. V. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. V. Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Luc. 1, 28 Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Alleluia. V. Prov. 8, 34 Beatus homo, qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes ostii mei. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem. Io. 19, 25-27 In illo tempore : Stabant iuxta Crucem Iesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Ant. ad Offertorium Ierem. 18, 20 Recordare, Virgo Mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis.
Secreta Tua, Domine, propitiatione, et beatae Virginis et Matris Mariae intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dominum nostrum.
Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Antiphona ad Communionem Regina mundi dignissima, Maria Virgo perpetua, intercede pro nostra pace et salute, quae genuisti Christum Dominum Salvatorem omnium.
Postcommunio Adiuvet nos, quaesumus, Domine, immaculatae Genetricis tuae semperque Virginis Mariae intercessio veneranda: ut, quos perpetuis cumulavit beneficiis, a cunctis periculis absolutos, sua faciat pietate concordes: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Eodem die 27 iunii S. Iosephi Cafasso Conf.
Ant. ad Introitum Dan. 12, 3
Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Ps. 118, 1 Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini.
V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui, ad plurimos pro salute animarum perferendos labores, sanctum Iosephum Confessorem tuum mirabili caritate et invicta patientia decorasti: concede propitius; ut, eius exemplis instructi et intercessionibus adiuti, aeternae vitae praemia consequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 7, 31-40 In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros eius ne derelinquas. Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum bracchiis. Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de neglegentia tua purga te cum paucis. Datum bracchiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.
Graduale Ps. 23, 3-4 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius? V. Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dominus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 91, 13-14 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur. V. Plantatus in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. V. Ps. 111, 2 et 3 Potens in terra erit semen eius, generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dominus, et ornavit eum: stolam gloriae induit eum. Alleluia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aeternum ante Dominum. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 25, 31-40 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae: et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis: et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex, dicet illis: Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Ant. ad Offertorium Ps. 20, 3 et 4 Desiderium animae eius tribuisti ei, Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.
Secreta Oblatum tibi munus, quaesumus, Domine, in odorem suavitatis ascendat: et, intercedente beato Iosepho Confessore tuo, nos corpore et mente purificet. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Io. 12, 26 Qui mihi ministrat me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit.
Postcommunio Divinitatis tuae, Domine, sempiterna fruitione satiemur: quam beatus Iosephus Confessor tuus in sacro altaris mysterio praegustabat. Per Dominum nostrum.
Festa Iulii
Die 4 iulii In Commemoratione omnium Ss. Summorum Pontificum
Ant. ad Introitum Ps. 49, 5-6 et 7 Congregate illi Sanctos eius, qui ordinaverunt testamentum eius super sacrificia. Et annuntiabunt caeli iustitiam eius: quia Deus tuus ego sum. Ps. ibid., 1 Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris: da spiritum sapientiae, suffragantibus meritis Antistitum Ecclesiae tuae, quibus dedisti regimen disciplinae; ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. Per Dominum nostrum Iesum Christum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 13, 7-17 Fratres: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie: ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Oboedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.
Graduale Ps. 131, 16-17 Sacerdotes eius induam salutari: et sancti eius exsultatione exsultabunt. V. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo.
Alleluia, alleluia, V. Ps. 109, 4 Iuravit Dominus, et non paenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 111, 1-3 Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :
Alleluia, alleluia. V. Ps. 109, 4 Iuravit Dominus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Alleluia. V. Eccli. 45, 9 Amavit eum Dominus, et ornavit eum: stolam gloriae induit eum. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 16, 13-19 In illo tempore: Venit Iesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis ? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
Ant. ad Offertorium Ps. 88, 21-22 Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliabitur ei, et bracchium meum confortabit eum.
Secreta Unigeniti Filii tui, quam tibi, Deus Pater omnipotens, in honorem sanctorum Pontificum offerimus, immaculata hostia prosit nobis ad medelam percipiendam. Per eundem Dnum.
Ant. ad Communionem Ps. 88, 25 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Postcommunio Da, quaesumus, Domine, fidelibus populis: sanctorum Pontificum tuorum semper veneratione laetari; et eorum perpetua supplicatione muniri. Per Dominum.
Die 6 iulii S. Mariae Goretti Virg. et Mart.
Ant. ad Introitum Ps. 118, 95-96 Me exspectant peccatores ut perdant me: ad praescripta tua attendo: omnis perfectionis vidi esse terminum: latissime patet mandatum tuum. Ps. ibid., 1 Beati quorum immaculata est via: qui ambulant in lege Domini. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui famulae tuae Mariae in tenera aetate victoriam martyrii contulisti: da nobis, quaesumus, eius patrocinio in mandatis tuis constantiam, qui dedisti certanti virgini coronam. Per Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 26-29 ; 2,14 Fratres: Videte vocationem vestram, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles. Sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes ; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi et non potest intellegere, quia spiritualiter examinatur.
Graduale Ps. 70, 4, 6 Deus meus, eripe me de manu iniqui, de pugno improbi et oppressoris. V. A ventre matris meae eras protector meus.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 70, 6-7 In te speravi semper. Tamquam prodigium apparui multis; tu enim fuisti adiutor meus fortis. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 70, 9-12 Cum defecerint vires meae, ne dereliqueris me. V. Nam loquuntur de me inimici mei, et observantes me consiliantur una, dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. V. Deus, noli stare procul a me; Deus meus, ad iuvandum me festina.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 70, 6-7 In te speravi semper. Tamquam prodigium apparui multis; tu enim fuisti adiutor meus fortis. Alleluia. V. Veni, Sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum: pro cuius amore sanguinem tuum fudisti. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem. Io. 12, 23-25 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti, cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
Ant. ad Offertorium Ps. 73, 19 Ne tradideris vulturi vitam turturis tui, vitam pauperum tuorum noli oblivisci in perpetuum.
Secreta Placationis tibi hostiam, Domine, offerimus, qua beata Maria famula tua, prima iam aetate, didicit corpus suum hostiam sanctam tibique placentem exhibere. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Isai. 33, 6 Timor Domini ipse est thesaurus eius.
Postcommunio Caelesti pane refectis, da, quaesumus, Domine, eam in tuenda corporis et animae castitate fortitudinem: quam famulae tuae Mariae mirabiliter contulisti. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Die 9 iulii S. Veronicae de Iulianis Virg.
Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], cum orationibus ut infra:
Oratio P Domine Iesu Christe, qui beatam Veronicam Virginem passionis tuae signis mirabilem effecisti: concede propitius ; ut, carnem crucifigentes, ad gaudia aeterna pervenire mereamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre.
Secreta P Suscipe, misericors Deus, quas tibi humiliter offerimus, laudis hostias: et, interveniente beata Veronica Virgine tua, fac eas nobis ad perpetuum provenire subsidium. Per Dominum.
Postcommunio P Caelesti munere roboratos fac nos, quaesumus, Domine Deus noster: beatae Veronicae Virginis tuae et exemplis instrui, et patrociniis adiuvari. Per Dominum nostrum.
Die 19 iulii S. Vincentii a Paulo Confessoris
Ant. ad Introitum Ps. 131, 15-16 Pauperes Sion saturabo panibus: sacerdotes eius induam salutari, et Sancti eius exsultatione exsultabunt. Ps. ibid., 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui, ad salutem pauperum et cleri disciplinam, novam in Ecclesia tua per beatum Vincentium familiam congregasti: da, quaesumus; ut, eodem nos quoque spiritu ferventes, et amemus quod amavit, et quod docuit operemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 1, 26-31; 2, 1-12 Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret; ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.
Graduale Luc. 4, 18 Evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde. V. Ps. 67, 11-12 Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus: Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
Alleluia, alleluia. V. Isai. 52, 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem! Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Prov. 31, 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. V. Ps. 40, 2 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. V. Ps. 111, 5-6 Iucundus homo qui miseretur et commodat: disponet sermones suos in iudicio, quia in aeternum non commovebitur.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :
Alleluia, alleluia.V. Isai. 52,7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem! Alleluia. V. Ibid., 11 Exite de medio Babylonis: mundamini, qui fertis vasa Domini. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 9, 35-38 In illo tempore: Circuibat Iesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Ant. ad Offertorium 3 Reg. 8, 58 Inclinet Dominus Deus noster corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis eius, et custodiamus mandata eius et caeremonias eius, et iudicia quaecumque mandavit patribus nostris.
Secreta Deus, qui beato Vincentio, divina cotidie celebranti mysteria, tribuisti quod tractabat imitari: eius nobis precibus indulge; ut, immaculatam hostiam offerentes, ipsi quoque in holocaustum tibi acceptum transeamus. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Ps. 106, 8-9 Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum: quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
Postcommunio Caelestibus, Domine, refecti sacramentis: quaesumus; ut, ad evangelizantem pauperibus Filium tuum imitandum, beati Vincentii, sicut exemplis provocamur, ita et patrociniis adiuvemur. Per eundem Dominum.
Die 21 iulii S. Laurentii de Brundusio Conf. et Eccl. Doct.
Ant. ad Introitum Eccli. 42, 15-16 In sermonibus Domini opera eius: sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius. Ps. 67, 2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui, ad ardua quaeque pro nominis tui gloria et animarum salute, beato Laurentio Confessori tuo atque Doctori spiritum consilii et fortitudinis contulisti: da nobis in eodem spiritu, et agenda cognoscere, et cognita, eius intercessione, perficere. Per Dominum nostrum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 5, 14-21 Fratres: Caritas Christi urget nos: aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum: sed nunc iam non novimus. Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
Graduale Exodi 15, 2 et 3 Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum. V. Dominus quasi vir pugnator: omnipotens nomen eius.
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 46, 6 Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Iudith 16, 2-4 Modulamini Domino psalmum novum: exaltate et invocate nomen eius. V. Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi. V. Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 46, 6 Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique: et audivit illum magnus et sanctus Deus. Alleluia. V. Iudith 16, 3-4 Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi: qui posuit castra sua in medio populi sui. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 9, 1-6 In illo tempore: Convocatis Iesus duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique.
Ant. ad Offertorium Isai. 49, 2 Posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam.
Secreta Ad caeleste convivium fac nos, Deus, salutaribus paenitentiae lacrimis dignos accedere: quod beato Laurentio vitae candor suavissimum efficiebat. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Sap. 8, 11 In conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me.
Postcommunio Divinitatis tuae, Domine, sempiterna fruitione satiemur: quam beatus Laurentius in sacro altaris mysterio praegustabat. Per Dominum.
Sabbato ante dominicam IV iulii Beatae Mariae Virginis Matris Misericordiae
Missa Salve, de Communi festorum B. Mariae Virg. [41], praeter orationem sequentem :
Oratio P Deus, cuius misericordiae non est numerus: concede nobis, sanctissima unigeniti Filii tui Matre intercedente; ut hanc misericordiam largiter in terris et gloriam consequi mereamur in caelis. Per eundem Dominum.
Secreta C Tua, Domine, propitiatione, et beatae Mariae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dominum.
Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Postcommunio C Sumptis, Domine, salutis nostrae subsidiis: da, quaesumus, beatae Mariae semper Virginis patrociniis nos ubique protegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dominum.
Festa Augusti
Die 1 augusti S. Petri Ap. ad Vincula
Ant. ad Introitum Act. 12, 11 Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Iudaeorum. Ps. 138, 1-2 Domine, probasti me et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui beatum Petrum Apostolum, a vinculis absolutum, illaesum abire fecisti: nostrorum, quaesumus, absolve vincula peccatorum; et omnia mala a nobis propitiatus exclude. Et fit commemoratio S. Pauli Ap., sub unica conclusione:
Oratio Deus, qui multitudinem gentium beati Pauli Apostoli praedicatione docuisti: da nobis, quaesumus; ut, cuius commemorationem colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. Per Dominum nostrum.
Lectio Actuum Apostolorum. Act. 12, 1-11 In diebus illis: Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. Et ecce Angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus eius. Dixit autem Angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per Angelum: existimabat autem se visum videre. Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem: quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo. Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum.
Graduale Ps. 44, 17-18 Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine. V. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: propterea populi confitebuntur tibi.
Alleluia, alleluia. V. Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, catenas: qui facis ut pateant caelestia regna beatis. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 16, 13-19 In illo tempore: Venit Iesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis. Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens autem Iesus, dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
Ant. ad Offertorium Ps. 44,17-18 Constitues eos principes super omnem terram: memores erunt nominis tui, Domine, in omni progenie et generatione.
Secreta Oblatum tibi, Domine, sacrificium, intercedente beato Petro Apostolo tuo, vivificet nos semper et muniat. Et fit commemoratio S. Pauli Ap., sub unica conclusione :
Secreta Apostoli tui Pauli precibus, Domine, plebis tuae dona sanctifica: ut, quae tibi tuo grata sunt instituto, gratiora fiant patrocinio supplicantis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate. Praefatio de Apostolis.
Ant. ad Communionem Mt. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Postcommunio Corporis sacri et pretiosi Sanguinis repleti libamine, quaesumus, Domine Deus noster: ut, quod pia devotione gerimus, certa redemptione capiamus. Et fit commemoratio S. Pauli Ap., sub unica conclusione :
Postcommunio Perceptis, Domine, sacramentis, beato Paulo Apostolo tuo interveniente, deprecamur: ut, quae pro illius celebrata sunt gloria, nobis proficiant ad medelam. Per Dominum.
Die 3 augusti In Inventione S. Stephani Protomartyris
Missa Sederunt, ut in Missali, die 26 decembris 23, praeter orationem sequentem:
Oratio Da nobis, quaesumus, Domine, imitari quod colimus: ut discamus et inimicos diligere; quia eius Inventionem celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus exorare Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum.
Die 8 augusti S. Ioannis Mariae Vianney Confessoris
Ant. ad Introitum Gal. 6, 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ps. 30, 2 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in iustitia tua libera me. V. Gloria Patri.
Oratio Omnipotens et misericors Deus, qui sanctum Ioannem Mariam pastorali studio et iugi orationis ac paenitentiae ardore mirabilem effecisti: da, quaesumus; ut, eius exemplo et intercessione, animas fratrum lucrari Christo, et cum eis aeternam gloriam consequi valeamus. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio Ezechielis Prophetae. Ezech. 33, 7 et 10-12 Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt; et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua.
Graduale Ps. 44, 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Ps. 38, 4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 48, 1 Surrexit quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ezech. 34, 15-16 Ego pascam oves meas. V. Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam. V. Quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo. V. Et quod pingue et forte custodiam. V. Et pascam illas in iudicio.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :
Alleluia, alleluia. V. Luc. 4, 18 Evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde. Alleluia. V. 1 Cor. 9, 22 Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Matth. 9, 35-38 et 10, 1 In illo tempore: Circuibat Iesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Ant. ad Offertorium Coloss. 1, 24-25 Gaudeo in passionibus, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister.
Secreta Super hanc illibatam hostiam, omnipotens sempiterne Deus, descendat invisibilis plenitudo Spiritus Sancti: et praesta ; ut, intercedente beato Ioanne Maria, casto corpore et mundo corde ad tantum semper mysterium accedamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti.
Ant. ad Communionem Luc. 6,18,19 Multitudo languentium, et qui vexabantur a spiritibus immundis veniebant ad Iesum; quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
Postcommunio Angelorum dape refecti, te, Domine, deprecamur: ut, sicut in fortitudine huius panis beatus Ioannes Maria adversa omnia invicta constantia toleravit; ita nos eius meritis et imitatione, de virtute in virtutem euntes, ad te feliciter perducamur. Per Dominum nostrum.
Die 11 augusti S. Emigdii Ep. et Mart.
Ant. ad Introitum Ps. 17, 8 Commota est, et contremuit terra: fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis. Ps. 49,15 Invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui beatum Emigdium, Martyrem tuum atque Pontificem, idolorum victoria et miraculorum gloria decorasti: concede propitius; ut, eo interveniente, malorum spirituum fraudes vincere et coruscare virtutibus mereamur. Per Dominum.
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis Apostoli. Apoc. 11, 13-17 In illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit: et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem milia: et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli. Vae secundum abiit: et ecce vae tertium veniet cito. Et septimus Angelus tuba cecinit: et factae sunt voces magnae in caelo, dicentes: Factum est regnum huius mundi, Domini nostri et Christi eius, et regnabit in saecula saeculorum: Amen. Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es: quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
Graduale Ps. 59, 6-7 Dedisti metuentibus te significationem: ut fugiant a facie arcus. V. Ut liberentur dilecti tui: salvum fac dextera tua, et exaudi me.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 88, 22 Manus mea auxiliabitur ei: et bracchium meum confortabit eum. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ierem. 3, 12 Non avertam faciem meam a vobis: et non irascar in perpetuum. V. Isai. 42, 6 Dedi te in foedus populi et in lucem gentium. V. Ibid., 25, 4 Factus est fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :
Alleluia, alleluia. V. Ierem. 1, 18 Dedi te in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum. Alleluia. V. Eccli. 39, 20 Date nomini eius magnificentiam, et confitemini illi. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 21, 9-19 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Cum audieritis proelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: et eritis odio omnibus propter nomen meum : et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Ant. ad Offertorium Ps. 59, 4 Commovisti, Domine, terram, et conturbasti eam: sana contritiones eius, quia commota est.
Secreta Munera tibi, Domine, oblata sanctifica: ut per ea, intercedente beato Emigdio Martyre tuo atque Pontifice, ab omnibus animae et corporis periculis liberemur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem Ps. 32, 8 Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Postcommunio Sacramenta, quae sumpsimus, Domine: per intercessionem beati Emigdii Martyris tui atque Pontificis sint nobis ad tutamentum mentis et corporis, et ad misericordiam tuam efficaciter consequendam. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Die 13 augusti Beatae Mariae Virginis titulo Refugium peccatorum
Missa Salve, de Communi festorum B. Mariae Virg. [41], praeter orationem sequentem :
Oratio P Omnipotens et misericors Deus, qui in beata semper Virgine Maria peccatorum refugium et auxilium collocasti: concede; ut, ipsa protegente, a culpis omnibus absoluti, misericordiae tuae effectum felicem consequamur. Per Dominum nostrum.
Secreta C Tua, Domine, propitiatione, et beatae Mariae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dominum.
Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Postcommunio C Sumptis, Domine, salutis nostrae subsidiis: da, quaesumus, beatae Mariae semper Virginis patrociniis nos ubique protegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dominum nostrum.
Eodem die 13 augusti S. Ioannis Berchmans Conf.
Ant. ad Introitum Ps. 118, 167 Custodivit anima mea testimonia tua, Domine: et dilexit ea vehementer. Ps. ibid., 1 Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. V. Gloria Patri.
Oratio Concede, quaesumus, famulis tuis, Domine Deus: ea innocentiae ac fidelitatis exempla in tuo servitio sectari; quibus angelicus iuvenis Ioannes aetatis suae florem consecravit. Per Dominum nostrum.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 51, 17-25, 27-28 et 35 Confitebor et laudem dicam tibi, Domine Rex, et benedicam nomini Domini. Cum adhuc iunior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea. Ante templum postulabam pro illa, et usque in novissimis inquiram eam. Et effloruit tamquam praecox uva, laetatum est cor meum in ea. Ambulavit pes meus iter rectum, a iuventute mea investigabam eam. Inclinavi modice aurem meam, et excepi illam. Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea. Danti mihi sapientiam, dabo gloriam. Consiliatus sum enim ut facerem illam: zelatus sum bonum, et non confundar. Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum. Animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam. Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc non derelinquar. Videte oculis vestris quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.
Graduale Sap. 4, 13-14 Consummatus in brevi explevit tempora multa. V. Placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Alleluia, alleluia. V. Ibid., 16 Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 70, 17 Deus, docuisti me a iuventute mea: et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. V. Ps. 118, 103 et 101 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! V. Ab omni via mala prohibui pedes meos: ut custodiam verba tua.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 118, 106 Iuravi, et statui custodire iudicia iustitiae tuae. Alleluia. V. Ibid., 74 Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum dum Matthaeum. Mt. 19, 16-21 In illo tempore: Ecce unus accedens ad Iesum, ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Dicit illi adulescens: Omnia haec custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest ? Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
Ant. ad Offertorium Ps. 115, 16-17 O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus et filius ancillae tuae: dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis.
Secreta Respice, misericors Deus, dona quae offerimus, recolentes animo caritatem, qua beatus Ioannes inter haec mysteria flagrabat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Antiphona ad Communionem Cant. 6, 2; 3, 4 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam.
Postcommunio Caelesti epulo refectis praesta nobis, quaesumus, misericors Deus: ut, beati Ioannis vestigia sequentes, viam mandatorum tuorum dilatato corde curramus. Per Dominum.
Die 16 augusti S. Rochi Conf.
Missa Iustus, de Communi Confessoris non Pontificis II loco [25], praeter orationem sequentem:
Oratio P Populum tuum, quaesumus, Domine, continua pietate custodi: et, beati Rochi suffragantibus meritis, ab omni fac animae et corporis contagione securum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Secreta C Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus: ut nostrae humilitatis oblatio et pro tuorum tibi grata sit honore Sanctorum, et nos corpore pariter et mente purificet. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Postcommunio C Quaesumus, omnipotens Deus: ut, qui caelestia alimenta percepimus, intercedente beato Rocho Confessore tuo, per haec contra omnia adversa muniamur. Per Dominum.
Die 18 augusti S. Helenae Imperatricis, Vid.
Ant. ad Introitum Gal. 6, 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ps. 22, 4 Virga tua et baculus tuus: ipsa me consolata sunt. V. Gloria Patri.
Oratio Domine Iesu Christe, qui locum, ubi Crux tua latebat, beatae Helenae revelasti, ut, per eam, Ecclesiam tuam hoc pretioso thesauro ditares: eius nobis intercessione concede; ut, vitalis ligni pretio, aeternae vitae praemia consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Lectio libri Sapientiae. Prov. 31, 10-31 Mulierem fortem quis inveniet ? Procul et de ultimis finibus pretium eius. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis; et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit bracchium suum. Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non exstinguetur in nocte lucerna eius. Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicaverunt: vir eius, et laudavit eam. Multae filiae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.
Graduale Ps. 44, 13, 10 et 15-16 Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: filiae regum in honore tuo. V. Adducentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione: adducentur in templum Regis.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 111, 9 Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Veni, Sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum. V. Ps. 44, 8 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Ibid., 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :
Alleluia, alleluia. V. Ps. 111, 9 Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. Alleluia. V. Ps. 44, 5 Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 13, 44-52 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Ant. ad Offertorium 1 Cor. 2, 2 Non enim iudicavi me scire aliud, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.
Secreta Per haec sacra mysteria concede nobis, Domine: ut, sicut beatae Helenae misericorditer tribuisti, ut Filium tuum crucifixum in corde semper gestaret ; ita et nos eum in cordibus nostris perpetuo deferamus: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.
Ant. ad Communionem Cant. 7, 8 Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius.
Postcommunio Concede nobis, misericors Deus: ut, qui salutiferae Crucis tuae fructu in terra sumus recreati; per intercessionem beatae Helenae, eodem iugiter perfrui mereamur in caelis: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Die 20 augusti S. Bernardi Abb. et Eccl. Doct.
Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5 In medio Ecclesiae aperuit os eius: et implevit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus : stolam gloriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Gloria Patri.
Oratio Perfice, quaesumus, Domine, pium in nobis sanctae religionis effectum: et, ad obtinendam tuae gratiae largitatem, beatus Bernardus, Abbas et Doctor egregius, suis apud te semper pro nobis meritis et precibus intercedat. Per Dominum.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 39, 6-14 Iustus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in oratione, et pro delictis suis deprecabitur. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebit illum: et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino: et ipse diriget consilium eius et disciplinam, et in absconditis suis consiliabitur. Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae, et in lege testamenti Domini gloriabitur. Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.
Graduale Sap. 8, 2 Sapientiam amavi et exquisivi a iuventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius. V. Ibid., 10-11 Habebo propter sapientiam claritatem ad turbas, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me.
Alleluia, alleluia. V. Caritate vulneratus, castitate dealbatus, verbo vitae laureatus est Bernardus, sublimatus in gloria. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 5, 13-19 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita. Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Ant. ad Offertorium Cant. 1, 12 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Secreta Grata tibi sit, Deus, intercedente beato Bernardo, huius oblatio Sacramenti, quod, in memoriam passionis Unigeniti tui, tuae offerimus maiestati. Per eundem Dominum.
Ant. ad Communionem Eccli. 51, 30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam: et in ipsa laudabo eum.
Postcommunio Suum in nobis, omnipotens Deus, intercedente beato Bernardo, cibus, quem sumpsimus, operetur effectum: ut incorporet nos sibi esus edentes. Per Dominum.
Die 28 augusti S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct.
Missa In medio, de Communi Doctorum [22], cum orationibus et Epistola ut infra :
Oratio P Deus, qui abditiora sapientiae tuae arcana beato Augustino revelando, et divinae caritatis flammas in eius corde excitando, miraculum columnae nubis et ignis in Ecclesia tua renovasti: concede; ut eius ductu mundi vortices feliciter transeamus, et ad aeternam promissionis patriam pervenire mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 50, 1-14 Ecce sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, duplex aedificatio, et excelsi parietes templi. In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleri sunt supra modum. Qui curavit gentem suam et liberavit eam a perditione. Qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit. Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena, in diebus suis lucet; et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis; quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne; quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso; quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis. In ascensu altaris sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans iuxta aram; et circa illum corona fratrum; quasi plantatio cedri in monte Libano, sic circa illum steterunt quasi rami palmae, et omnes filii Aaron in gloria sua.
Secreta P Omnipotens sempiterne Deus, qui praeclaro sapientiae lumine beati Augustini mentem illustrasti, et sancti amoris iaculo eiusdem cor transverberasti: da nobis famulis tuis; ut illius doctrinae et caritatis participes effici mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Postcommunio P Fove, Domine, familiam tuam muneribus sacris, quam caelesti libamine recreasti: et, ut solemnia sancti Augustini devote concelebret; infunde lumen supernae cognitionis et flammam aeternae caritatis. Per Dominum.
Sabbato post festum S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct. Beatae Mariae Virginis a Consolatione
Ant. ad Introitum Ps. 44,10 Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumdata varietate. Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Gloria Patri.
Oratio Domine Iesu Christe, pater misericordiarum et Deus totius consolationis: concede propitius; ut, sicut lumbos praecincti, purissimam Genetricem tuam Mariam sub Consolationis titulo gaudentes veneramur in terris, ita perenni eiusdem consortio perfrui mereamur in caelis: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Lectio Isaiae Prophetae. Isai. 11, 1-5 Haec dicit Dominus Deus: Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum iudicabit: neque secundum auditum aurium arguet: sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae: et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius: et fides cinctorium renum eius.
Graduale Ps. 44, 8-9 Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis.
Alleluia, alleluia. V. Cant. 2, 14 Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 44, 12 et 18 Concupiscet Rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. V. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem. V. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum: et in saeculum saeculi.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 44, 9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis. Alleluia. V. Cant. 2, 14 Sonet
vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 1, 39-47 In illo tempore: Exsurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda: et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero eius: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Ant. ad Offertorium Ierem. 18, 20 Recordare, Virgo Mater, in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis.
Secreta Suscipe, Domine, munus, quod tibi offerimus, memoriam recolentes purissimae Virginis Mariae, quae consolatur nos in omni tribulatione nostra: et praesta; ut mens nostra, superno lumine Sancti Spiritus irradiata, terrena despiciat et ad caelestia semper aspiret. Per Dominum ... in unitate eiusdem.
Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Ant. ad Communionem Ierem. 2, 32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae?
Postcommunio Fons vitae, Domine Iesu, reple mentem nostram torrente voluptatis tuae: ut, beatissimae semper Virginis Mariae Consolationis Matris praesidio terrena calcantes, caelestibus semper recreari valeamus: Qui vivis.
Sabbato ante dom. ultimam augusti Beatae Mariae Virginis titulo Salus infirmorum
Antiphona ad Introitum Salus populi ego sum: de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos. Ps. 33, 2 Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo. V. Gloria Patri.
Oratio Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia. Per Dominum nostrum.
Lectio libri Sapientiae. Prov. 8, 22-35 Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant: necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar: adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae. Quando praeparabat caelos, aderam: quando certa lege et gyro vallabat abyssos: quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum: quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terrae. Cum eo eram cuncta componens: et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore: ludens in orbe terrarum: et deliciae meae esse cum filiis hominum. Nunc ergo, filii, audite me: Beati, qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abicere eam. Beatus homo, qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Graduale Ps. 102,1 et 3-4 Benedic, anima mea, Domino: et omnia interiora mea nomini sancto eius. Qui sanat omnes infirmitates tuas, qui redimit de interitu vitam tuam. V. Ps. 117, 14 Fortitudo mea et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 59, 13 Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 117, 16-17 Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem. V. Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini. V. Ps. 59, 13 Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 117, 14 Fortitudo mea et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem. Alleluia. V. Ps. 59, 13 Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione: quia vana salus hominis. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem. Io. 2, 1-11 In illo tempore: Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae: et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
Ant. ad Offertorium Ierem. 18, 20 Recordare, Virgo Mater, dum steteris in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis.
Secreta Haec oblatio, Domine, per salutiferam beatissimae unigeniti Filii tui Genetricis intercessionem, nos in tua gratia confirmet, et a malis omnibus reddat immunes. Per eundem Dominum nostrum.
Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Ant. ad Communionem Isai. 46, 13 Dabo in Sion salutem, et in Israel gloriam meam.
Postcommunio Divina libatio Corporis et Sanguinis tui, Domine Iesu Christe, quam in honorem Genetricis tuae devote suscepimus, temporalis vitae pariter et aeternae munera largiatur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Festa Septembris
Die 4 septembris B. Mariae Virginis Divini Pastoris Matris
Missa Salve, de Communi festorum beatae Mariae Virginis [41], praeter orationem sequentem :
Oratio P Domine Iesu Christe, Pastor bone, qui pro ovibus tuis animam dedisti, nosque populum tuum et oves pascuae tuae in Cruce pendens Matri Virgini commendasti: ipsa interveniente concede; ut, te Pastorem nostrum sequentes in terris, ad pascua aeternae vitae perducamur in caelis: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Secreta C Tua, Domine, propitiatione, et beatae Mariae semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem et pacem. Per Dominum.
Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Postcommunio C Sumptis, Domine, salutis nostrae subsidiis: da, quaesumus, beatae Mariae semper Virginis patrociniis nos ubique protegi; in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. Per Dominum nostrum.
Eodem die 4 septembris S. Rosae Viterbiensis Virg.
Missa Dilexisti, de Communi Virginum III loco [32], praeter orationem sequentem:
Oratio P Deus, qui beatam Rosam sanctarum tuarum Virginum collegio aggregare dignatus es: tribue nobis, quaesumus; ut eius precibus et meritis a culpis omnibus expiemur, et tuae maiestatis consortio perfruamur aeterno. Per Dominum.
Secreta C Accepta tibi sit, Domine, sacratae plebis oblatio pro tuorum honore Sanctorum: quorum se meritis de tribulatione percepisse cognoscit auxilium. Per Dominum.
Postcommunio C Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos refove, cuius solemnia celebramus. Per Dominum.
Die 9 septembris S. Petri Claver Conf.
Ant. ad Introitum Ps. 106, 9-10 Satiavit Dominus animam inanem: sedentes in tenebris et umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro. Ps. ibid., 8 Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui, abreptos in servitutem Nigritas ad agnitionem tui nominis vocaturus, beatum Petrum mira in eis iuvandis caritate et patientia roborasti: eius nobis intercessione concede; ut, quae Iesu Christi sunt quaerentes, proximos opere et veritate diligamus. Per eundem Dominum.
Lectio Isaiae Prophetae. Isai. 58, 6-9 et 10 Haec dicit Dominus: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. Cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies.
Graduale Ps. 71, 12-14 Liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adiutor: parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. V. Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 9, 33 et 35 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum: tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Isai. 61,1 Misit me Dominus ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam. V. 1 Cor. 9, 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. V. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 123, 7 Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Alleluia. V. Ps. 84, 10 Prope timentes Dominum Deum salutare ipsius: ut inhabitet gloria in terra nostra. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 10, 29-37 In illo tempore: Legisperitus quidam, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus? Suscipiens autem Iesus dixit: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt, semivivo relicto. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo praeterivit. Similiter et levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum: et videns eum, misericordia motus est. Et appropians alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum: et imponens illum in iumentum suum, duxit in stabulum, et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe; et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac similiter.
Antiphona ad Offertorium Iob 29, 12-13 et 15-16 Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor, benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum: oculus fui caeco, et pes claudo: pater eram pauperum.
Secreta Caritatis victima, quam immolantes offerimus, sit nobis, Domine, te miserante, propitiabilis: et, beati Petri precibus et meritis, ad obtinendum patientiae et caritatis augmentum, efficax et salutaris. Per eundem Dominum.
Antiphona ad Communionem Ezech. 34, 15-16 Ego pascam oves meas: et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. Quod perierat requiram, et quod abiectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo.
Postcommunio Crescat in nobis, Domine, tuae pietatis effectus salutaris: ut, caelesti pabulo nutriti, aeternae vitae coronam, beato Petro intercedente, feliciter assequamur. Per Dominum.
Die 15 septembris S. Catharinae Fliscae Adurnae Viduae
Ant. ad Introitum Ps. 41, 3 Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ps. ibid., 2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui beatam Catharinam, in contemplanda Filii tui passione, divini amoris igne flagrare fecisti: quaesumus; ut, ipsa intercedente, tuae in nobis flammam caritatis accendas, et eiusdem passionis participes dignanter efficias. Per eundem Dominum. Epistola Mulierem fortem, de Communi non Virginum II loco [37].
Graduale Ps. 44, 3 Diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in aeternum. V. Ibid., 5 Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 72, 25-26 Quid mihi est in caelo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea, et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Veni, Sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum. V. Ps. 44, 8 et 5 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 72, 25-26 Quid mihi est in caelo? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea, et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Alleluia. V. Ps. 38, 4 Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis. Alleluia.
Evangelium Simile est regnum caelorum thesauro, de Communi non Virginum II loco [38].
Ant. ad Offertorium Ps. 107, 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam in gloria mea.
Secreta His sacrificiis, quaesumus, omnipotens Deus, propitiatus intende: et, beata Catharina intercedente, spiritum in nobis tuae dilectionis accende. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem Ps. 83, 3 Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Postcommunio Supplices te rogamus, omnipotens Deus: ut, quos tuis reficere dignatus es sacramentis, intercedente beata Catharina, tribuas pro tui amore terrena despicere; et caelestium semper participatione gaudere. Per Dominum.
Die 26 septembris Ss. Ioannis, Isaaci et Soc. Martyrum
Ant. ad Introitum Apoc. 7, 14 Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Ps. 116, 1 Laudate Dominum, omnes gentes: laudate eum, omnes populi. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui primitias fidei in borealibus Americae regionibus sanctorum Martyrum tuorum Ioannis, Isaaci eorumque Sociorum praedicatione et sanguine consecrasti: concede propitius; ut eorum intercessione, florida christianorum seges ubique in dies augeatur. Per Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 12, 11-15 Fratres: Ego a vobis debui commendari, nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum. Signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos, in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam. Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar.
Graduale Ps. 123, 7-8 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. V. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus: adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
Alleluia, alleluia. V. 2 Cor. 1, 5 Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 125, 5-6 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. 2 Cor. 1, 5 Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Alleluia. V. Exodi 15, 11 Gloriosus Deus in Sanctis suis: mirabilis in maiestate, faciens prodigia. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 6,17-23 In illo tempore: Descendens Iesus de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beati, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis: quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum, propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.
Ant. ad Offertorium Sap. 3, 6 Tamquam aurum in fornace probavit illos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos.
Secreta Immaculatam hostiam fac nos, Domine, mentibus tibi puris offerre, quam sanctis Martyribus tuis illibatus vitae candor et iuge mortificationis studium dapem suavissimam efficiebant. Per Dominum.
Antiphona ad Communionem Philipp. 1, 20-21 Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem: mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
Postcommunio Fortium pane refectis tribue nobis, omnipotens Deus: ut, sicut sancti Martyres tui Ioannes, Isaacus eorumque Socii, eodem roborati, animam suam pro fratribus ponere non dubitarunt; ita nos, alter alterius onera portantes, proximos nostros opere et veritate diligamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Festa Octobris
Die 1 octobris S. Gregorii Ep. maioris Armeniae et Mart.
Missa Statuit, de Communi unius Martyris I loco [4], praeter orationem sequentem:
Oratio P Deus, qui per beatum Gregorium Pontificem et Martyrem tuum Armeniae gentis populum regemque verae fidei lucem recipere tribuisti: da Ecclesiae tuae de tantis gaudere triumphis, et apud te meritis eiusdem et precibus adiuvari. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Secreta C Hostias tibi, Domine, beati Gregorii Martyris tui atque Pontificis dicatas meritis, benignus assume: et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. Per Dominum.
Postcommunio Refecti participatione muneris sacri, quaesumus, Domine Deus noster: ut, cuius exsequimur cultum, intercedente beato Gregorio Martyre tuo atque Pontifice, sentiamus effectum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Die 15 octobris S. Teresiae Virg.
Ant. ad Introitum 3 Reg. 4, 29 Dedit ei Dominus sapientiam et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris. Ps. 97, 1 Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. V. Gloria Patri.
Oratio Exaudi nos, Deus salutaris noster: ut, sicut de beatae Teresiae Virginis tuae festivitate gaudemus; ita caelestis eius doctrinae pabulo nutriamur, et piae devotionis erudiamur affectu. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio libri Sapientiae. Sap. 7, 7-14 Optavi, et datus est mihi sensus: et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae: et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: nec comparavi illi lapidem pretiosum: quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, et laetatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati.
Graduale Eccli. 51, 23-25 Danti mihi sapientiam, dabo gloriam: zelata sum bonum, et non confundar. V. Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmata sum.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 118, 130 Declaratio sermonum tuorum, Domine, illuminat: et intellectum dat parvulis. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Is. 54, 6, 8, 11 Ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit me Dominus. V. Dixit: Abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui. V. Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione: in iustitia fundaberis, et non timebis.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Apoc. 19, 7 Gaudeamus, et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. Alleluia. V. Isai. 35, 2 Exsultavit laetabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 11, 25-30 In illo tempore: Respondens Iesus, dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.
Ant. ad Offertorium Ier. 20, 9 Factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens.
Secreta Maiestati tuae, quaesumus, Domine, beatae Teresiae precibus nostra sit accepta devotio: cui medullarum cordis eius ita placuit holocaustum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem Ps. 88, 2 Misericordias Domini in aeternum cantabo.
Postcommunio Subdita tibi familia, quam caelesti pane satiasti, quaesumus, Domine Deus noster: ut, beatae Teresiae intercessione et exemplo, misericordias tuas valeat in aeternum cantare. Per Dominum nostrum.
Die 23 octobris Sanctissimi Redemptoris
Ant. ad Introitum Isai. 61, 10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis: et indumento iustitiae circumdedit me. Ps. 88, 2 Misericordias Domini in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui Unigenitum tuum mundi Redemptorem constituisti, et per eum, devicta morte, nos misericorditer ad vitam reparasti: concede; ut, haec beneficia recolentes, tibi perpetua caritate adhaerere et eiusdem redemptionis fructum percipere mereamur. Per eundem Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 1, 3-9 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo.
Graduale Ps. 85, 9-10 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine: et glorificabunt nomen tuum. V. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 73, 12 Deus autem Rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Isai. 53, 4-5 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. V. Et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. V. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. V. Disciplina pacis nostrae super eum: et livore eius sanati sumus.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miseratus errores: Patri oboediens, ductus es ad crucifigendum, ut agnus mansuetus ad occisionem. Alleluia. V. Tibi gloria, hosanna: tibi triumphus et victoria: tibi summae laudis et honoris corona. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem. Io. 3, 13-18 In illo tempore: Dixit Iesus Nicodemo: Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis: ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Alleluia omittitur.
Antiphona ad Offertorium Salus populi ego sum, dicit Dominus: de quacumque tribulatione clamaverint ad me, exaudiam eos: et ero illorum Deus in perpetuum, alleluia.
Secreta Suscipe, quaesumus, Domine, oblatum redemptionis aeternae mysterium: et praesta; ut, unigeniti Filii tui gloriosis meritis intercedentibus, vivificet nos semper et muniat. Per eundem Dominum.
Praefatio de sancta Cruce.
Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Alleluia omittitur.
Ant. ad Communionem Ps. 106, 8 Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum, alleluia.
Postcommunio Corporis tui sacri ac pretiosi Sanguinis, quo redempti sumus, Domine Iesu Christe, participes effecti: quaesumus ; ut in nobis tua munera tuearis, atque a praesentis vitae malis ereptos ad bona perducas sempiterna: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Festa Novembris
Die 4 novembris S. Caroli Ep. et Conf.
Ant. ad Introitum Eccli. 45, 29-30 In bonitate et alacritate animae suae placuit Deo: ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi sacerdotii dignitas in aeternum. Ps. 72, 1 Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! V. Gloria Patri.
Oratio Ecclesiam tuam, Domine, sancti Caroli Confessoris tui atque Pontificis continua protectione custodi: ut, sicut illum pastoralis sollicitudo gloriosum reddidit; ita nos eius intercessio in tuo semper faciat amore ferventes. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 50, 1, 4-11 Ecce sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum. Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione. Qui praevaluit amplificare civitatem, qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, et ingressum domus et atrii amplificavit. Quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet; et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis; quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne; quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso; quasi oliva pullulans, et cypressus in altitudinem se extollens, in accipiendo ipsum stolam gloriae, et vestiri eum in consummationem virtutis.
Graduale Sap. 4,13-14 Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius. V. Propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis.
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 45, 9 Induit eum stolam gloriae, et coronavit eum in vasis virtutis. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem. Io. 10, 11-16 In illo tempore: Dixit Iesus pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit et dispergit oves: mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
Ant. ad Offertorium Sap. 8, 2 Amavit sapientiam a iuventute sua, et quaesivit sibi sponsam eam assumere, et amator factus est formae illius.
Secreta Sancti Caroli Confessoris tui atque Pontificis pastoralis officii vigilantiam et praeclaras virtutes admirantibus; praesta, quaesumus; ut, ipsius inhaerentes vestigiis, tibi digne munera deferamus. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Eccli. 39,13 Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem.
Postcommunio Sanctificent nos, quaesumus, Domine, sumpta mysteria: et sancto Carolo Confessore tuo atque Pontifice intercedente, nostrorum purificent maculas delictorum. Per Dominum.
Die 5 novembris Sacrarum Reliquiarum
Ant. ad Introitum Ps. 33, 20-21 Multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberavit eos Dominus: Dominus custodit omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. Ps. ibid., 2 Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo. V. Gloria Patri.
Oratio Auge in nobis, Domine, resurrectionis fidem, qui in Sanctorum tuorum Reliquiis mirabilia operaris: et fac nos immortalis gloriae participes; cuius in eorum cineribus pignora veneramur. Per Dominum.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 44, 10-15 Hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt: cum semine eorum permanent bona, hereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: et filii eorum propter illos usque in aeternum manent: semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur. Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.
Graduale Ps. 149, 5 et 1 Exsultabunt Sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis. V. Cantate Domino canticum novum: laus eius in ecclesia sanctorum.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 67, 4 Iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei: et delectentur in laetitia. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 125, 5-6 Qui seminant in lacrimis, in gaudio metent. V. Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. V. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium: et sicut odor balsami erunt ante te. Alleluia. V. Ps. 115, 15 Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 6, 17-23 In illo tempore: Descendens Iesus de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Ierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, qui venerant, ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Et ipse, elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes: quia vestrum est regnum Dei. Beati, qui nunc esuritis: quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis: quia ridebitis. Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint nomen vestrum tamquam malum, propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo.
Post Septuagesimam in fine sequentis antiphonae Alleluia omittitur.
Ant. ad Offertorium Ps. 67, 36 Mirabilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus, alleluia.
Secreta Imploramus, Domine, clementiam tuam: ut Sanctorum tuorum, quorum Reliquias veneramur, suffragantibus meritis, hostia, quam offerimus, nostrorum sit expiatio delictorum. Per Dominum nostrum.
Ant. ad Communionem Ps. 32, 1 Gaudete, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio.
Postcommunio Multiplica super nos, quaesumus, Domine, per haec sancta, quae sumpsimus, misericordiam tuam: ut, sicut in tuorum solemnitate Sanctorum, quorum Reliquias colimus, pia devotione laetamur; ita eorum perpetua societate, te largiente, fruamur. Per Dominum.
Die 13 novembris S. Stanislai Kostkae Conf.
Ant. ad Introitum Sap. 4, 13-14 Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Ps. 112, 1 Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui inter cetera sapientiae tuae miracula etiam in tenera aetate maturae sanctitatis gratiam contulisti: da, quaesumus; ut, beati Stanislai exemplo, tempus instanter operando redimentes, in aeternam ingredi requiem festinemus. Per Dominum.
Lectio libri Sapientiae. Sap. 4, 7-16 Iustus, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum: populi autem videntes, et non intellegentes, nec ponentes in praecordiis talia: quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos eius, et respectus in electos illius. Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
Graduale Ps. 20, 3-4 Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 118, 152 Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 111, 1-3 Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :
Alleluia, alleluia. V. Iac. 1, 12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. Alleluia. V. Eccli. 45,9 Amavit eum Dominus, et ornavit eum: stolam gloriae induit eum. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 19, 13-21 In illo tempore: Oblati sunt Iesu parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Dicit illi adulescens: Omnia haec custodivi a iuventute mea: quid adhuc mihi deest? Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
Ant. ad Offertorium Ps. 42, 4 Introibo ad altare Dei: ad Deum qui laetificat iuventutem meam.
Secreta Angelorum pane, quaesumus, Domine, beati Stanislai nos intercessio dignos efficiat, qui eo meruit angelica manu recreari. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem Eccli. 15, 3 Cibavit illum Dominus pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potavit illum.
Postcommunio Ut nobis, Domine, caelestis, quem sumpsimus, panis sit vitae: beato Stanislao Confessore tuo intercedente, quaesumus; ut panis sit intellectus, et potus aqua sapientiae salutaris. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Sabbato ante dominicam tertiam novembris B. Mariae Virginis Divinae Providentiae Matris
Ant. ad Introitum Io. 19, 26 et 27 Mulier, ecce filius tuus, dixit Iesus matri: deinde dixit discipulo, quem diligebat: Ecce mater tua. Ps. 105, 1 Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, cuius providentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus: ut, intercedente beata Virgine ac Genetrice Filii tui Maria; noxia cuncta submoveas, et omnia nobis profutura concedas. Per eundem Dominum nostrum.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 24, 1 et 4-13 Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur. Et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam: Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram: Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti: et in omni populo, et in omni gente primatum habui: et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quaesivi, et in hereditate Domini morabor. Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi: In Iacob inhabita, et in Israel hereditare, et in electis meis mitte radices.
Graduale Isai. 49, 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? V. Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Alleluia, alleluia. V. Tob. 13, 17 Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Prov. 8, 32-35 Nunc ergo, filii, audite me: Beati, qui custodiunt vias meas. V. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abicere eam. V. Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas cotidie, et observat ad postes ostii mei. V. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Isai. 66, 10 et 13 Laetamini et exsultate, omnes qui diligitis eam. Alleluia. V. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem. Io. 2, 1-11 In illo tempore: Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae: et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
Ant. ad Offertorium Sap. 14, 3 Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam.
Secreta Adeuntibus cum fiducia ad thronum gratiae, propitiare nobis, Domine Deus: ut, benignissima divinae providentiae Matre intercedente, misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Per Dominum nostrum.
Praefatio de B. Maria Virg. Et te in festivitate.
Ant. ad Communionem Ps. 127, 3 Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
Postcommunio Caelestis mensae virtus, misericors Deus, in famulis tuis iugiter perseveret: ut, divinae providentiae Matris intercessione, regnum et iustitiam tuam ante omnia quaerentes, temporalibus non destituantur auxiliis. Per Dominum nostrum.
Die 24 novembris S. Ioannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct.
Ant. ad Introitum Gal. 6, 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Ps. 118, 1 Beati immaculati in via: qui ambulant in lege Domini. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui sanctum Ioannem, Confessorem tuum atque Doctorem, perfectae sui abnegationis et Crucis amatorem eximium effecisti: concede; ut, eius imitationi iugiter inhaerentes, gloriam assequamur aeternam. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Philippenses. Philipp. 3, 17-21; 4, 6-9 Fratres: Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus venter est; et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in caelis est, unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem qua etiam possit subicere sibi omnia. Nihil solliciti sitis; sed in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestrae innotescant apud Deum; et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intellegentias vestras, in Christo Iesu. De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
Graduale Matth. 16, 24 Qui vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. V. Isai. 26, 6 Anima mea desideravit te in nocte: sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 51, 18 et 22 Quaesivi sapientiam in oratione mea: multam inveni in meipso, et multum profeci in ea. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Isai. 42,1 Ecce puer meus, electus meus: dedi spiritum meum super eum. V. Sap. 10, 17 Fuit mihi in velamento diei, et in luce stellarum per noctem. V. 1 Cor. 2, 6-7 Sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi: sed loquimur Dei sapientiam.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. Ps. 29, 11 Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. Alleluia. V. Ps. 65, 15 Venite, audite, et narrabo vobis quanta fecit Deus animae meae. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 11, 33-36 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
Ant. ad Offertorium Isai. 60, 19 Erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Secreta Offerimus tibi, Domine, hostiam laudis in honorem sancti Ioannis Confessoris tui atque Doctoris, qui assiduam crucis mortificationem in semetipso portans, tibi fuit hostia grata atque iucunda: Qui vivis et regnas.
Ant. ad Communionem Isai. 53,10-11 Pro eo quod laboravit anima eius, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur.
Postcommunio Praebeant nobis, Domine, divinum tua sancta fervorem, intercedente sancto Ioanne Confessore tuo atque Doctore: et praesta; ut, sicut illum, dum haec sacra mysteria perageret, caritatis igne caelitus immisso, etiam exterius irradiare fecisti: ita nos, eiusdem caritatis ignibus succensi, ad caelestia iugiter aspiremus: Qui vivis.
Die 26 novembris S. Leonardi de Portu Mauritio Confessoris
Ant. ad Introitum Isai. 58,11 Dominus implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit, et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. Ps. 80, 2 Exsultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. V. Gloria Patri.
Oratio Deus, qui in obstinatis peccatorum cordibus ad paenitentiam flectendis beatum Leonardum Confessorem tuum opere ac sermone potentem effecisti: da, quaesumus; ut per eius preces et merita e cordibus nostris contritionis lacrimas elicere valeamus. Per Dominum nostrum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Ephesios. Ephes. 1, 3-14 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso. In quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae: ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo. In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestrae) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
Graduale Ps. 91, 13 et 14 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur in domo Domini. V. Ibid., 3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem.
Alleluia, alleluia. V. Isai. 52, 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem: annuntiantis bonum, praedicantis salutem! Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 111, 1-3 Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis, V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Gloria et divitiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 111, 1 Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis eius cupit nimis. Alleluia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aeternum ante Dominum. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 10, 1-9 In illo tempore: Designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.
Ant. ad Offertorium 2 Cor. 3, 5-6 Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti.
Secreta Immaculatam hostiam tibi, Domine, offerimus, deprecantes : ut, sancti Leonardi Confessoris interveniente suffragio, semper in nobis dilecti Filii tui passionis memoria perseveret et fructus. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem 2 Cor. 5, 20 Pro Christo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
Postcommunio Cito anticipent nos misericordiae tuae, quaesumus, Domine, intercedente sancto Confessore tuo Leonardo: ut, a culpis expiati, in electorum numero esse mereamur. Per Dominum nostrum.
Die 27 novembris B. Mariae Virg. Immaculatae a sacro Numismate
Ant. ad Introitum Exodi 13, 9 Erit quasi signum in manu tua, et quasi monumentum ante oculos tuos, et ut lex Domini semper sit in ore tuo. Ps. 104, 1 Confitemini Domino, et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius. V. Gloria Patri.
Oratio Domine Iesu Christe, qui beatissimam Virginem Mariam, Matrem tuam, ab origine immaculatam innumeris miraculis clarescere voluisti: concede; ut, eiusdem patrocinium semper implorantes, gaudia consequamur aeterna: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
Lectio libri Apocalypsis beati Ioannis Apostoli. Apoc. 12,1, 5, 14 et 15-16 Signum magnum apparuit in caelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim. Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius. Et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum. Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
Graduale Ps. 104, 5 et 27 Mementote mirabilium eius, quae fecit: prodigia eius, et iudicia oris eius. V. Posuit in ea verba signorum suorum, et prodigiorum suorum in terra.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 18, 7 A summo caelo egressio eius, nec est qui se abscondat a calore eius. Alleluia.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 86, 1-2 Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. V. Ibid., 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. V. Ibid., 5 Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Iudith 15, 10 Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri. Alleluia. V. Cant. 4, 7 Tota pulchra es, Maria: et macula originalis non est in te. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum dum Ioannem. Io. 2, 1-11 In illo tempore: Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae: et erat mater Iesu ibi. Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
Ant. ad Offertorium Io. 19, 27 Dixit Iesus discipulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Secreta Beata Virgine Maria intercedente, cuius precibus exoratus Iesus Christus, Filius tuus, fecit initium signorum: da nobis, Domine Deus, sacramentum Corporis et Sanguinis eiusdem Filii tui pura mente conficere; ut aeterni convivii mereamur esse participes. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Praefatio de B. Maria Virg. Et te in Conceptione immaculata.
Antiphona ad Communionem Eccli. 36, 6-7 et 10 Innova signa et immuta mirabilia. Glorifica manum tuam et bracchium dexterum. Festina tempus et memento finis, ut enarrent mirabilia tua.
Postcommunio Domine Deus omnipotens, qui per immaculatam Genetricem Filii tui omnia nos habere voluisti: da nobis, tantae Matris auxilio, praesentis temporis pericula devitare; ut vitam consequamur aeternam. Per eundem Dominum.
Commune Sanctorum Pro Aliquibus Locis
Infrascriptae Missae adhiberi possunt tantum ubi peculiare Commune concessum est.
Commune Plurium Confessorum Pontificum
Ant. ad Introitum Ps. 131, 16-17 Sacerdotes Sion induam salutari, et Sancti eius exsultatione exsultabunt, dicit Dominus: illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 1 Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. V. Gloria Patri.
1 Oratio Deus, qui nos beatorum N. et N. Confessorum tuorum atque Pontificum confessionibus gloriosis circumdas et protegis: da nobis, et eorum imitatione proficere, et intercessione gaudere. Per Dominum.
2 Altera oratio
Ecclesiam tuam, Domine, beatorum N. et N. Confessorum tuorum atque Pontificum continua protectione custodi: ut, sicut illos pastoralis sollicitudo gloriosos reddidit; ita nos eorum intercessio in tuo semper faciat amore ferventes. Per Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 13, 7-17 Fratres : Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie: ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Oboedite praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.
Graduale Ps. 106, 22 et 32 Sacrificent Domino sacrificium laudis: et annuntient opera eius in exsultatione. V. Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
Alleluia, alleluia. V. 2 Paral. 6, 41 Sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et Sancti tui laetentur in bonis. Alleluia.
Post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 131, 8-10 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. V. Sacerdotes tui induantur iustitiam: et Sancti tui exsultent. V. Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :
Alleluia, alleluia. V. 2 Paral. 6, 41 Sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et Sancti tui laetentur in bonis. Alleluia. V. Ierem. 31, 14 Ego Dominus inebriabo animam sacerdotum pinguedine: et populus meus bonis meis adimplebitur. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum dum Marcum. Marc. 13, 33-37 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet. Vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
Ant. ad Offertorium Ps. 105, 3 Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. (T. P. Alleluia.)
1 Secreta Munera nostra, Domine, sacris altaribus offerentes, quaesumus clementiam tuam: ut eadem, suffragantibus beatorum N. et N. Pontificum meritis, et supremam tibi gloriam operentur, et uberrimam nobis gratiam assequantur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
2 Altera secreta
Hanc nostrae oblationis hostiam, Deus, gratam oculis tuae maiestatis efficiant beatorum N. et N. Pontificum expetita suffragia: qui digne in hoc saeculo sacrificia tibi ac preces in salutem populi obtulerunt. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ant. ad Communionem Marc. 13, 34 Homo peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet. (T. P. Alleluia.)
1 Postcommunio Refectione sacra enutritos, fac nos, omnipotens Deus, vestigiis beatorum N. et N. Pontificum semper insistere: qui studuerunt perpeti devotione te colere, et indefessa omnibus caritate proficere. Per Dominum.
2 Altera postcommunio
Mensa caelestis, omnipotens Deus, intercedentibus beatorum N. et N. Pontificum meritis, supernas in omnibus vires firmet et augeat: ut et fidei donum integrum custodiamus, et per ostensum salutis tramitem ambulemus. Per Dominum.
Commune Plurium Confessorum Non Pontificum
Ant. ad Introitum Ps. 144,10-11 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et Sancti tui benedicant tibi: gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 1 Exaltabo te, Deus meus Rex: et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. V. Gloria Patri.
1 Oratio Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut ad meliorem vitam beatorum N. et N. Confessorum tuorum exempla nos provocent ; quatenus, quorum memoriam agimus, etiam actus imitemur. Per Dominum.
2 Altera oratio
Deus, qui nos beatorum N. et N. Confessorum tuorum meritis et intercessione laetificas: concede propitius; ut, qui tua per eos beneficia poscimus, dono tuae gratiae consequamur. Per Dominum.
Lectio libri Sapientiae. Eccli. 2, 7-13 Metuentes Dominum, sustinete misericordiam eius: et non deflectatis ab illo ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi: et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia. Qui timetis Dominum, diligite illum: et illuminabuntur corda vestra. Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est. Quis enim permansit in mandatis eius, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata: et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Graduale Ps. 30, 24-25 Diligite Dominum, omnes Sancti eius, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. V. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Alleluia, alleluia. V. Ps. 9, 11 Sperent in te qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Alleluia.
Post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 33, 9-11 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo. V. Timete Dominum, omnes Sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum. V. Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Ps. 9, 11 Sperent in te qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Alleluia. V. Ps. 139, 14 Iusti confitebuntur nomini tuo, Domine: et habitabunt recti cum vultu tuo. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. Luc. 12, 35-40 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Beati servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Hoc autem scitote, quoniam, si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Et vos estote parati: quia, qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Ant. ad Offertorium Ps. 67, 4 Iusti epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. (T. P. Alleluia.)
1 Secreta Hostias ad altare tuum offerentibus, Domine, da nobis illum pietatis affectum, quem beatis N. et N. Confessoribus tuis infudisti: ut pura mente ac fervido corde rei sacrae attendamus, et sacrificium tibi placitum nobisque proficuum immolemus. Per Dominum.
2 Altera secreta
Munera, Domine, oblata sanctifica: et, intercedentibus beatis N. et N. Confessoribus tuis, nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Luc. 12, 37 Beati servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. (T. P. Alleluia.)
1 Postcommunio Tribuat nobis, omnipotens Deus, suffragantibus beatorum N. et N. Confessorum tuorum precibus, refectio sacra subsidium: ut et castitatis munditiam observemus in corpore, et lumen veritatis exhibeamus in opere. Per Dominum nostrum.
2 Altera postcommunio
Supplices te rogamus, omnipotens Deus: ut, quos tuis reficis sacramentis, intercedentibus beatis N. et N. Confessoribus tuis, tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. Per Dominum.
COMMUNE PLURIUM VIRGINUM I Pro Virginibus et Martyribus
Ant. ad Introitum Ps. 17, 31 Deus meus, impolluta via eius: eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 2-3 Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. V. Gloria Patri.
1 Oratio Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, beatarum N. et N. Virginum et Martyrum tuarum palmas incessabili devotione venerari: ut, quas digna mente celebrare non possumus, humilibus saltem frequentemus obsequiis. Per Dominum.
2 Altera oratio
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatas N. et N. virginitatis et martyrii gloria decorasti: da nobis earum precibus ita corporis et mentis servare puritatem; ut nec blanditiis carnis nec malorum acerbitate vincamur. Per Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 2 Cor. 4, 6-11 et 16-17 Fratres: Deus illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Iesu. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: deicimur, sed non perimus: semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum: ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
Graduale Ps. 43, 8-9 Salvasti enim nos, Deus, de affligentibus nos: et odientes nos confudisti. V. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saeculum. Alleluia, alleluia. V. Apoc. 12, 11 Vicerunt draconem propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. Alleluia.
Post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 144, 5-7 Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae, Domine, loquentur: et mirabilia tua narrabunt. V. Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt. V. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt: et iustitia tua exsultabunt.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Apoc. 12, 11 Vicerunt draconem propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. Alleluia. V. Sap. 4, 1 et 2 Casta generatio in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 25, 1-13 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro: quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Ant. ad Offertorium Ps. 88, 16-17 Domine, in lumine vultus tui ambulabunt: et in nomine tuo exsultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur. (T. P. Alleluia.)
1 Secreta Intende, quaesumus, Domine, munera altaribus tuis pro beatarum Virginum et Martyrum tuarum N. et N. honore proposita: ut, sicut per haec sacra mysteria illis gloriam contulisti, ita nobis indulgentiam largiaris. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
2 Altera secreta
Hostia nomini tuo, Domine, reverenter exhibita, glorioso beatarum Virginum et Martyrum tuarum N. et N. suffragio commendetur: quae se tibi gratas pudoris et fidei victimas immolarunt. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Mt. 25, 4 et 6 Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus: media autem nocte clamor factus est: Ecce Sponsus venit, exite obviam ei. (T. P. Alleluia.)
1 Postcommunio Praesta nobis, quaesumus, Domine: intercedentibus beatis Virginibus et Martyribus tuis N. et N.; ut, quod ore contingimus, pura mente capiamus. Per Dominum.
2 Altera postcommunio
Caelestia sacramenta, quaesumus, Domine, suffragantibus beatis Virginibus et Martyribus tuis N. et N., sua nos virtute communiant: ut, quarum pie veneramur in fidei confessione victoriam, imitemur in morum puritate constantiam. Per Dominum.
II Pro Virginibus tantum
Ant. ad Introitum Ps. 148, 12-14 Virgines laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius: confessio eius super caelum et terram. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 1 Laudate Dominum de caelis: laudate eum in excelsis. V. Gloria Patri.
1 Oratio Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut, qui beatarum Virginum N. et N. puritatem humili veneramur obsequio ; etiam piae conversationis imitemur exemplum. Per Dominum.
2 Altera oratio
Fideles tuos, quaesumus, Domine, intercedentibus beatis Virginibus N. et N., ita corpore et mente purifica: ut a noxiis delectationibus elongentur, ac tua iugiter suavitate pascantur. Per Dominum nostrum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 1 Cor. 7, 25-34 Fratres: De virginibus praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit: tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudentes: et qui emunt, tamquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu: in Christo Iesu Domino nostro.
Graduale Ps. 44, 3 et 10 Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis. V. Filiae regum in honore tuo: astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
Alleluia, alleluia. V. Sap. 4,1 O quam pulchra est casta generatio cum claritate : immortalis est enim memoria illius. Alleluia.
Post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 44, 14-16 Omnis gloria eius filiae Regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietatibus. V. Adducentur Regi virgines post eam, proximae eius afferentur tibi. V. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum Regis.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Sap. 4, 1 O quam pulchra est casta generatio cum claritate: immortalis est enim memoria illius. Alleluia. V. Isai. 56, 5 Ego Dominus dabo eis nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 25, 1-13 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes: sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Ant. ad Offertorium Ps. 33, 6 Accedite ad Dominum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur. (T. P. Alleluia.)
1 Secreta Muneribus tibi, Domine, pro beatarum Virginum N. et N. honore dicatis, benedictionem tuam propitiatus effunde: ut per eadem, et a vitiis omnibus emundemur, et caelestibus deliciis impleamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
2 Altera secreta
Offerentes tibi hostiam laudis, misericors Deus, apud maiestatem tuam beatarum Virginum N. et N. suffragio commendemur: quae consonis operibus in sua virginitate iucundum tibi habitaculum praepararunt. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Mt. 25, 10 Venit sponsus: et virgines, quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. (T. P. Alleluia.)
1 Postcommunio Sumpta mysteria, quaesumus, Domine, suffragantibus beatarum Virginum N. et N. meritis, incitent nos iugiter et illustrent: ut digne adventum Filii tui praestolemur, et ad supernas eius nuptias admittamur. Per eundem Dominum nostrum.
2 Altera postcommunio
Corporis et Sanguinis tui sacra libatio, Domine, intercedentibus beatis Virginibus N. et N., ab omnibus nos caducis rebus avertat: ut valeamus tui et sincera in terris caritate proficere, et perpetua in caelis visione gaudere: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.
COMMUNE PLURIUM NON VIRGINUM I Pro Martyribus
Ant. ad Introitum Ps. 107, 13-14 Da nobis, Deus, auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis: in Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam in gloria mea. V. Gloria Patri.
1 Oratio Deus, cuius munere virtus in infirmitate perficitur: da omnibus beatarum N. et N. Martyrum tuarum gloriam recolentibus; ut, quae abs te sumpserunt robur ut vincerent, abs te quoque nobis vincendi gratiam semper obtineant. Per Dominum.
2 Altera oratio
Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster, beatarum N. et N. Martyrum tuarum palmas incessabili devotione venerari: ut, quas digna mente celebrare non possumus, humilibus saltem frequentemus obsequiis. Per Dominum nostrum.
Epistola Deus illuxit, ut supra in Communi plurium Virginum I loco [223].
Graduale Ps. 59, 13-14 Da nobis, Deus, auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. V. In Deo faciemus virtutem: et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Alleluia, alleluia. V. Apoc. 7, 14 Venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Alleluia.
Post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 65, 10-12 Probasti nos, Deus: igne nos examinasti sicut examinatur argentum. V. Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. V. Transivimus per ignem et aquam: et eduxisti nos in refrigerium.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Apoc. 7,14 Venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Alleluia. V. Apoc. 12, 11-12 Non dilexerunt animas suas usque ad mortem: propterea laetamini, caeli, et qui habitatis in eis. Alleluia.
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. Mt. 13, 44-52 In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus litus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrefamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Ant. ad Offertorium Ps. 104, 4 Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem eius semper. (T. P.
Alleluia.)
1 Secreta Oblata tibi, Domine Deus, in honorem beatarum N. et N. Martyrum tuarum dona intuere propitius: ut acceptum nostrae tibi faciant servitutis obsequium, et opportunum nobis tribuant tuae protectionis auxilium. Per Dominum nostrum.
2 Altera secreta
Intende, quaesumus, Domine, munera altaribus tuis pro beatarum Martyrum tuarum N. et N. honore proposita: ut, sicut per haec sacra mysteria illis gloriam contulisti; ita nobis indulgentiam largiaris. Per Dominum.
Ant. ad Communionem Mt. 13, 44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. (T. P. Alleluia.)
1 Postcommunio Sanctificet et roboret nos, quaesumus, Domine, supernorum munerum fructuosa receptio: ut, suffragantibus beatis Martyribus tuis N. et N., et vitiorum aestibus obsistamus, et contra omnium impetus hostium repugnemus. Per Dominum.
2 Altera postcommunio
Praesta nobis, quaesumus, Domine: intercedentibus beatis Martyribus tuis N. et N. ; ut, quod ore contingimus, pura mente capiamus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
II Pro non Martyribus
Ant. ad Introitum Ps. 79,19 Domine Deus virtutum, non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. ibid., 2 Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Ioseph. V. Gloria Patri.
1 Oratio Concede, quaesumus, omnipotens Deus: ut veneranda nobis beatarum N. et N. intercessio tribuat caeleste subsidium; quarum vita mirabilis omnibus salutare praestat exemplum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
2 Altera oratio
Tuorum corda fidelium, Deus miserator, illustra: et, beatarum N. et N. precibus ac meritis gloriosis; fac nos terrena cuncta despicere et dona caelestia possidere. Per Dominum.
Lectio Epistolae beati Pauli Apostoli ad Timotheum. 1 Tim. 2, 9-15; 5, 3-6 Carissime: Volo mulieres orare in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est: deinde Heva. Et Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. Viduas honora, quae vere viduae sunt. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Quae autem vere vidua est et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus, nocte ac die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe ut irreprehensibiles sint: in Christo Iesu Domino nostro.
Graduale Ps. 32, 20-21 Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est. V. Quia in eo laetabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 1, 16 Initium sapientiae timor Domini: cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur. Alleluia.
Post Septuagesimam, omissis Alleluia et versu sequenti, dicitur
Tractus Ps. 47, 10-12 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. V. Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. V. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudae, propter iudicia tua, Domine.
Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:
Alleluia, alleluia. V. Eccli. 1, 16 Initium sapientiae timor Domini: cum electis feminis graditur, et cum iustis et fidelibus agnoscitur. Alleluia. V. Ps. 23, 6 Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Iacob. Alleluia.
Evangelium Simile est regnum caelorum, ut in Missa praecedenti [227].
Ant. ad Offertorium Ps. 104, 3 Laudamini in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium Dominum. (T. P. Alleluia.)
1 Secreta Offerentes tibi, Domine Deus, hostiam pro beatarum N. et N. honore propositam, te supplices exoramus: ut spem nostram in te firmiter collocemus, et pias petitiones cordis nostri abs te iugiter habeamus. Per Dominum nostrum.
2 Altera secreta
Sacrificium nostrum, Domine, suffragantibus beatarum N. et N. precibus, tibi reddatur acceptum: ut nobis idem et culparum veniam largiatur, et meritorum copiam operetur. Per Dominum nostrum.
Ant. ad Communionem Mt. 13, 45-46 Simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas: inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. (T. P. Alleluia.)
1 Postcommunio Divini operatio sacramenti, omnipotens Deus, suffragantibus beatarum N. et N. meritis, illuminet nos pariter et inflammet: ut et sanctis iugiter desideriis ferveamus, et bonis operibus abundemus. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.
2 Altera postcommunio Acceptorum munerum virtus, Domine Deus, intercedentibus beatis N. et N., suos in nobis effectus impleat: ut simul et mortalis vitae subsidium conferat, et gaudium perpetuae felicitatis obtineat. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate.
Ordo Ad Faciendam Et Aspergendam Aquam Benedictam
I Benedictio aquae
Die dominico, in sacristia praeparato sale et aqua benedicenda, sacerdos celebraturus Missam vel alius ad id deputatus, alba vel superpelliceo indutus cum stola circa collum, primo dicit :
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
Deinde absolute incipit exorcismum salis.
Exorcizo te, creatura salis, per Deum ✠ vivum, per Deum ✠ verum, per Deum ✠ sanctum: per Deum, qui te per Eliseum prophetam in aquam mitti iussit, ut sanaretur sterilitas aquae: ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium: et sis omnibus sumentibus te sanitas animae et corporis: et effugiat atque discedat a loco, in quo aspersum fueris, omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis, omnisque spiritus immundus, adiuratus per eum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
R. Amen. Oremus. Oratio
Immensam clementiam tuam, omnipotens aeterne Deus, humiliter imploramus: ut hanc creaturam salis, quam in usum generis humani tribuisti, bene ✠ dicere tua pietate digneris; ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis: et, quidquid ex eo tactum vel respersum fuerit, careat omni immunditia omnique impugnatione spiritalis nequitiae. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Exorcismus aquae: et dicitur absolute:
Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei ✠ Patris omnipotentis, et in nomine Iesu ✠ Christi Filii eius Domini nostri, et in virtute Spiritus ✠ Sancti: ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici, et ipsum inimicum eradicare et explantare valeas cum angelis suis apostaticis, per virtutem eiusdem Domini nostri Iesu Christi: qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.
Oremus. Oratio
Deus, qui, ad salutem humani generis, maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti: adesto propitius invocationibus nostris, et elemento huic, multimodis purificationibus praeparato, virtutem tuae bene ✠ dictionis infunde: ut creatura tua, mysteriis tuis serviens, ad abigendos daemones morbosque pellendos, divinae gratiae sumat effectum; ut, quidquid in domibus vel in locis fidelium haec unda resperserit, careat omni immunditia, liberetur a noxa: non illic resideat spiritus pestilens, non aura corrumpens; discedant omnes insidiae latentis inimici: et si quid est, quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti, aspersione huius aquae effugiat; ut salubritas, per invocationem sancti tui nominis expetita, ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Hic mittat sal in aquam in modum crucis, dicendo :
Commixtio salis et aquae pariter fiat in nomine Patris, et Fi✠lii, et Spiritus Sancti. R. Amen. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
Deus, invictae virtutis auctor et insuperabilis imperii Rex ac semper magnificus triumphator: qui adversae dominationis vires reprimis, qui inimici rugientis saevitiam superas, qui hostiles nequitias potenter expugnas: te, Domine, trementes et supplices deprecamur ac petimus: ut hanc creaturam salis et aquae dignanter aspicias, benignus illustres, pietatis tuae rore sanctifices ; ut, ubicumque fuerit aspersa, per invocationem sancti nominis tui, omnis infestatio immundi spiritus abigatur, terrorque venenosi serpentis procul pellatur: et praesentia Sancti Spiritus nobis, misericordiam tuam poscentibus, ubique adesse dignetur. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
II Aspersio aquae benedictae
Extra Tempus Paschale
Sacerdos celebraturus, indutus pluviali coloris officio convenientis, accedit ad altare, et ibi ad gradus cum ministris genuflexus, etiam tempore paschali, accipit a diacono aspersorium, et primo ter aspergit altare, deinde se, et erectus ministros, incipiens antiphonam Asperges me. Et chorus prosequitur: Domine, hyssopo, etc, ut infra. Interim celebrans aspergit clerum, deinde populum.
Ant. Asperges me, * Domine, hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Ps. 50, 3 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. V. Gloria Patri.
Et repetitur ant. Asperges me.
Tempore Passionis non dicitur Gloria Patri post psalmum Miserere, sed repetitur immediate antiphona Asperges me.
Finita antiphona supradicto modo, sacerdos, qui aspersit aquam, reversus ad altare, stans ante gradus altaris, iunctis manibus, dicat :
V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
R. Et salutare tuum da nobis. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis; qui custodiat, foveat, protegat, visitet atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Tempore Paschali
A dominica Paschae usque ad Pentecosten inclusive, loco ant. Asperges me et psalmi Miserere, cantatur sequens
Ant. Vidi aquam * egredientem de templo, a latere dextro, alleluia: et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: alleluia, alleluia. Ps. 117, 1 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. V. Gloria Patri.
Repetitur ant. Vidi aquam egredientem.
Finita antiphona supradicto modo, sacerdos, qui aspersit aquam, reversus ad altare, stans ante gradus altaris, iunctis manibus, dicat :
V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, alleluia.
R. Et salutare tuum da nobis, alleluia.
V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
Exaudi nos, Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis; qui custodiat, foveat, protegat, visitet atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Dominica Resurrectionis, ubi est fons baptismalis, fit aspersio cum aqua in Vigilia paschali benedicta, et ante infusionem oleorum separata.
Appendix ad Missale Romanum. Benedictiones diversae ex Rituali Romano
Benedictio agni in Pascha
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Deus, qui per famulum tuum Moysen, in liberatione populi tui de Aegypto, agnum occidi iussisti in similitudinem Domini nostri Iesu Christi, et utrosque postes domorum de sanguine eiusdem agni perungi praecepisti: ita bene ☩ dicere et sancti ☩ ficare digneris hanc creaturam carnis, quam nos famuli tui ad laudem tuam sumere desideramus, per resurrectionem eiusdem Domini nostri Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.
Benedictio ovorum
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Subveniat, quaesumus, Domine, tuae bene ☩ dictionis gratia huic ovorum creaturae: ut cibus salubris fiat fidelibus tuis, in tuarum gratiarum actione sumentibus, ob resurrectionem Domini nostri Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.
Benedictio panis
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Domine, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, bene ☩ dicere digneris hunc panem tua sancta spirituali benedictione: ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis; atque contra omnes morbos et universas inimicorum insidias tutamen. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, panem vivum, qui de caelo descendit, et dat vitam et salutem mundo: et tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.
Benedictio novorum fructuum
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Bene ☩ dic, Domine, hos novos fructus N. et praesta: ut, qui ex eis in tuo sancto nomine vescentur, corporis et animae salute potiantur. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.
Benedictio ad quodcumque comestibile
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Bene ☩ dic, Domine, creaturam istam N., ut sit remedium salutare generi humano: et praesta per invocationem sancti nominis tui ; ut, quicumque ex ea sumpserint, corporis sanitatem et animae tutelam percipiant. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.
Benedictio candelarum
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi, bene ☩ dic candelas istas supplicationibus nostris: infunde eis, Domine, per virtutem sanctae Cru ☩ cis, benedictionem caelestem, qui eas ad repellendas tenebras humano generi tribuisti: talemque benedictionem signaculo sanctae Cru ☩ cis accipiant, ut, quibuscumque locis accensae sive positae fuerint, discedant principes tenebrarum, et contremiscant, et fugiant pavidi cum omnibus ministris suis ab habitationibus illis: nec praesumant amplius inquietare aut molestare servientes tibi omnipotenti Deo: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.
Benedictio ad omnia
Haec benedictionis formula adhiberi potest a quovis sacerdote pro omnibus rebus, quarum specialis benedictio in Rituali non habeatur.
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Deus, cuius verbo sanctificantur omnia , bene ☩ dictionem tuam effunde super creaturam istam (creaturas istas): et praesta; ut, quisquis ea (eis) secundum legem et voluntatem tuam cum gratiarum actione usus fuerit, per invocationem sanctissimi nominis tui, corporis sanitatem et animae tutelam, te auctore, percipiat. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Et aspergatur (vel aspergantur) aqua benedicta.
Benedictiones ab Episcopis vel aliis facultatem habentibus faciendae ex parte II Pontificalis Romani emendata
Benedictio tabernaculi, pyxidis, ostensorii, thecae
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam supplices deprecamur: ut tabernaculum (seu vasculum) hoc, pro Corpore Filii tui Domini nostri Iesu Christi in eo condendo fabricatum, bene ☩ dictionis tuae gratia dicare digneris. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.
Benedictio tobalearum altaris
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Domine, Deus omnipotens, qui Moysen famulum tuum ornamenta et linteamina facere per quadraginta dies docuisti: quae etiam Maria texuit et fecit in usum ministerii tabernaculi foederis; bene ☩ dicere digneris haec linteamina ad tegendum involvendumque altare gloriosissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.
Benedictio corporalis
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram, y. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Clementissime Domine, cuius inenarrabilis est virtus, cuius mysteria arcanis mirabilibus celebrantur: tribue, quaesumus ; ut hoc linteamen tuae propitiationis bene ☩ dictione sanctificetur, ad consecrandum super illud Corpus et Sanguinem Dei et Domini nostri Iesu Christi, Filii tui: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Deinde aspergatur aqua benedicta.
Benedictio pallae
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Omnipotens sempiterne Deus, bene ☩ dicere digneris pallam istam ad tegendum Corpus et Sanguinem Domini nostri Iesu Christi, Filii tui: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Deinde aspergatur aqua benedicta.
Benedictio purificatorii
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Exaudi, Domine, preces nostras et hoc linteamen, sacri calicis usui praeparatum, bene ☩ dicere digneris. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Et aspergatur aqua benedicta.
Benedictio sacerdotalium indumentorum in genere
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Omnipotens sempiterne Deus, qui per Moysen famulum tuum pontificalia et sacerdotalia seu levitica vestimenta, ad explendum in conspectu tuo ministerium eorum, ad honorem et decorem nominis tui fieri decrevisti: adesto propitius invocationibus nostris: ut haec indumenta sacerdotalia, desuper irrigante gratia tua, ingenti benedictione per nostrae humilitatis servitium bene ☩ dicere digneris: ut divinis cultibus et sacris mysteriis apta et benedicta exsistant: his quoque sacris vestibus pontifices et sacerdotes seu levitae tui induti, ab omnibus impulsionibus seu tentationibus malignorum spirituum muniti et defensi esse mereantur: tuisque mysteriis apte et condigne servire et inhaerere, atque in his tibi placite et devote perseverare tribue. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Et aspergantur aqua benedicta.
Benedictio specialis cuiuslibet indumenti
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Deus omnipotens, bonarum virtutum dator, et omnium benedictionum largus infusor, supplices te rogamus, ut manibus nostris opem tuae benedictionis infundas, et has caligas et sandalia (vel amictum, vel albam, vel cingulum, vel stolam, vel manipulum, vel tunicellam, vel dalmaticam, vel planetam, vel pluviale, vel velum humerale), divino cultui praeparatum (vel praeparatam, vel praeparata) virtute Sancti Spiritus bene ☩ dicere digneris, et omnibus eo, (vel ea, vel eis) utentibus gratiam sanctificationis sacri mysterii tui benignus concede; ut in conspectu tuo sancti et immaculati atque irreprehensibiles appareant, et auxilium misericordiae tuae acquirant. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Et asperga(n)tur aqua benedicta.
Ritus confirmationis e Pontificali Romano
Pontifex supra rochettum, paratus amictu, stola et pluviali albi coloris, cum mitra et baculo pastorali, vel, si hoc Sacramentum minus solemniter conferatur, stola alba et mitra simplici paratus, accedit ad faldistorium ante medium altaris, si sit in aliqua capella, aut in alio convenienti loco sibi paratum, et sedens brevi sermone alloquitur adstantes et confirmandos.
Quo facto, lavat manus: deinde, deposita mitra, surgit, et, versa facie ad confirmandos ante se genuflexos, iunctis manibus dicit: Spiritus Sanctus superveniat in vos, et virtus Altissimi custodiat vos a peccatis.
R. Amen.
Deinde, signans se manu dextera a fronte ad pectus signo crucis, dicit:
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Tunc, extensis versus confirmandos manibus, dicit:
Oremus. Oratio Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos tuos ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum: emitte in eos septiformem Spiritum tuum Sanctum Paraclitum de caelis.
R. Amen.
Spiritum sapientiae et intellectus.
R. Amen.
Spiritum consilii et fortitudinis.
R. Amen.
Spiritum scientiae et pietatis.
R. Amen.
Adimple eos Spiritu timoris tui, et consigna eos signo Cru ☩ cis Christi, in vitam propitiatus aeternam. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti, Deus: per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.
Pontifex, accepta mitra, sedet in faldistorio, et, inquisito cuiuslibet confirmandi nomine, sibi per patrinum vel matrinam flexis genibus praesentati, et summitate pollicis dexterae manus chrismate intincta, dicit :
N., signo te signo Cru ☩ cis:
quod dum dicit, imposita manu dextera super caput confirmandi, producit pollice signum crucis in fronte illius, deinde prosequitur :
et confirmo te chrismate salutis: In nomine Pa ☩ tris, et Fi ☩ lii, et Spiritus ☩ Sancti.
R. Amen. Et leviter eum in maxilla caedit, dicens:
Pax tecum.
Unctione peracta, Pontifex tergit cum mica panis, et lavat pollicem et manus super pelvim ; et aqua lotionis cum pane funditur in piscinam sacrarii.
Interim, dum lavat manus, legitur a ministris vel cantatur sequens Ant. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis a templo sancto tuo, quod est in Ierusalem.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in saecula saeculorum. Amen.
Deinde repetitur antiphona Confirma hoc. Qua repetita, Pontifex, deposita mitra, surgit, et stans versus ad altare, iunctis ante pectus manibus, dicit:
V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
R. Et salutare tuum da nobis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Deus, qui Apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum, et per eos eorumque successores ceteris fidelibus tradendum esse voluisti: respice propitius ad humilitatis nostrae famulatum, et praesta; ut eorum corda, quorum frontem sacro chrismate delinivimus et signo sanctae Crucis signavimus, idem Spiritus Sanctus in eis superveniens, templum gloriae suae dignanter inhabitando perficiat: Qui cum Patre et eodem Spiritu Sancto vivis et regnas, Deus, in saecula saeculorum.
R. Amen.
Deinde dicit:
Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum.
Et vertens se ad confirmatos, et faciens super eos signum crucis, dicit:
Bene ☩ dicat vos Dominus ex Sion: ut videatis bona Ierusalem omnibus diebus vitae vestrae, et habeatis vitam aeternam.
R. Amen.
Expedita Confirmatione, Pontifex sedens, accepta mitra, patrinis et matrinis annuntiat, quod instruant filios suos bonis moribus, quod fugiant mala et faciant bona, et doceant eos Credo in Deum, et Pater noster, et Ave Maria, quoniam ad hoc sunt obligati.
Ordo ad patenam et calicem consecrandum e Pontificali Romano emendato
Consecratio patenae et calicis fieri potest quolibet die, loco convenienti.
Parentur sanctum chrisma, et quae necessaria sunt ad abluendum et extergendum ipsum calicem et patenam et manus Pontificis. Calix insuper et patena deponantur super mensa, alba tobalea cooperta, vel super altari.
Si plures patenae et calices sint consecranda, Pontifex unctiones per singula successive perficit, orationes vero numero plurali semel dicit.
Pontifex, stans cum rochetto, stola alba et mitra auriphrygiata, dicit:
V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit caelum et terram.
Oremus, fratres carissimi, ut divinae gratiae benedictio consecret et sanctificet hanc patenam (has patenas) ad confringendum in ea (eis) Corpus Domini nostri Iesu Christi, qui Crucis passionem sustinuit pro nostrum omnium salute.
Tum, deposita mitra, dicit:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Omnipotens sempiterne Deus, qui legalium institutor es hostiarum, quique inter eas conspersam similaginem deferri in patenis aureis et argenteis ad altare tuum iussisti: benedicere, sancti ☩ ficare et consecrare digneris hanc patenam (has patenas), in administrationem Eucharistiae Iesu Christi Filii tui, qui pro nostra omniumque salute seipsum tibi Deo Patri in patibulo Crucis elegit immolari, ac tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Tum Pontifex, accepta mitra, facit cum pollice dexterae manus sancto chrismate intincto crucem super singulas patenas, ab ora in oram, dicens:
Consecrare et sanctificare digneris, Domine Deus, patenam hanc per istam unctionem et nostram bene ☩ dictionem in Christo Iesu Domino nostro: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Deinde, stans adhuc cum mitra, procedit ad benedictionem calicis, dicens:
Oremus, fratres carissimi, ut Deus et Dominus noster calicem istum (calices istos), in usum ministerii sui consecrandum (consecrandos), caelestis gratiae inspiratione sanctificet: et ad humanam consecrationem plenitudinem divini favoris accommodet. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Tum, deposita mitra, dicit:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Dignare, Domine Deus noster, calicem hunc (calices hos) bene ☩ dicere, in usum ministerii tui pia famulatus devotione formatum (formatos), et ea sanctificatione perfundere, qua Melchisedech famuli tui sacratum calicem perfudisti: et quod arte vel metalli natura effici non potest altaribus tuis dignum, fiat tua benedictione sanctificatum. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Deinde, accepta mitra, facit crucem cum pollice dexterae manus de sancto chrismate intra singulos calices a labio in labium, dicens :
Consecrare et sanctificare digneris, Domine Deus, calicem hunc per istam unctionem et nostram bene ☩ dictionem in Christo Iesu Domino nostro: Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.
Tum, deposita mitra, dicit super calices et patenas:
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio Omnipotens sempiterne Deus, manibus nostris, quaesumus, opem tuae benedictionis infunde: ut per nostram bene ☩ dictionem hoc vasculum et patena (haec vascula et patenae) sanctificentur, et Corporis et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi novum sepulcrum Sancti Spiritus gratia efficiantur. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Quo facto, abstergere facit per aliquem sacerdotem patenam et calicem cum mica panis, et bene mundare; deinde extersiones proiciuntur in ignem, vel sacrarium.
Concordat cum originali ☩ PETRUS CANISIUS van LIERDE Vic. gen. Civ. Vat.
die 30 octobris 1962
Proprium sanctorum Poloniae
b. Vincenti Episcopi et Confessoris
Introitus
Eccli 45:30
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Ps 131:1.
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
Glória Patri…
Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beatum Vincentium Confessorem tuum atque Pontificem, spretis saeculi pompis humilitatis gloria decorasti: praesta quaesumus; ut, tantae virtutis proficientes exemplo, eius meritis caelestis gloriae consortes efficiamur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:16-27; 45, 3-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
Graduale
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Eccli 44:20
Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Ps 109:4
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:14-23
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.
Offertorium
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Secreta
Sancti tui, quǽsumus, Dómine, nos ubíque lætíficant: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
S. Clementis Hofbauer
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Cleméntem Maríam miro fídei róbore et invíctæ constántiæ virtúte decorásti: eius méritis et exémplis fac nos, quǽsumus, ita fortes in fide et caritáte fervéntes; ut prǽmia consequámur ætérna.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Tractus
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Ille nos, quǽsumus, Dómine, devotiónis ignis accéndat: quo beátus Clemens María, dum salutárem offérret hóstiam, iúgiter flagrávit.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Cælésti pane reféctis; concéde nobis, omnípotens Deus: ut beáti Cleméntis exémplo in fortitúdine tibi illíus usque ad montem, qui Christus est, felíciter perveniámus:
Qui tecum…
S. Joannis Sarkander Martyris
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Joánnem Mártyrem tuum, in confessióne veræ fídei et sacramentális siléntii custódia virtúte constántiæ roborásti: præsta, quǽsumus; ut contra advérsa ómnia ejus muniámur exémplis et protegámur auxíliis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.
Ps 111:1-3
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
S. Adalberti, Episcopi et Martyris
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Tuam nobis indulgéntiam, quǽsumus, Dómine, beátus Adalbértus Epíscopus et Martyr implóret: ut et delícta nobis cleménter ignóscas, et benefícia desideráta concédas.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos.
Hebr 5:1-6
Fratres: Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis, qui ígnorant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit, ut Póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.
Graduale
Joann 10:14
Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas et cognóscunt me meæ. Alleluia.
Ps 109:4
℣. Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. Alleluia.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 10:11-16
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Sacrifícium exhíbitum, quǽsumus, Dómine, benígnus assúme: ut, quod nómini tuo in solemnitáte beáti Adalbérti Mártyris tui atque Pontíficis deférimus, nobis prosit ad véniam.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 10:14
Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas et cognóscunt me meæ, alleluia, alleluia.
Postcommunio
Refécti, Dómine, munéribus sacris, súpplices te deprecámur: ut indulgéntiam tuam nobis intercéssio beáti Adalbérti Mártyris tui atque Pontíficis semper implóret.
Per Dominum…
Beatæ Mariæ Virginis Reginæ Poloniæ
Introitus
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis: de cujus sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei, alleluia, alleluia.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Gaudeámus omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátæ Maríæ Vírginis: de cujus sollemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei, alleluia, alleluia.
Oratio
Omnípotens et miséricors Deus, qui ad defensiónem pópuli nostri, in beatíssima Vírgine María mirábile nobis auxílium constituísti: concéde propítius; ut, tali præsídio muníti, certántes in vita, victóriam de hoste malígno cónsequi valeámus in morte.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Judith.
Judith 13:22, 23-25
Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu, fília, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cœlum et terram: quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri.
Graduale
Allelúia, allelúia.
Cant 6:3; 6:9
℣. Tota formósa et suávis es, fília Sion, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta. Allelúia.
℣. Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Allelúia.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 19:25-27
In illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
Offertorium
Jer 18:20
Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.
Secreta
Súscipe, Dómine, munus quod tibi offérimus, memóriam recoléntes piíssimæ Vírginis Maríæ, quæ consolátur nos in omni tribulatióne nostra: et præsta; ut mens nostra supérno lúmine Sancti Spíritus irradiáta, terréna despíciat et ad cæléstia semper aspíret.
Per Dominum…
Prefatio
de Beata Maria Virgine
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio
Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum, Salvatórem ómnium.
Postcommunio
Deus, qui nobis beátam Vírginem Maríam singulárem Patrónam dedísti: concéde propítius; ut, sacris donis tuis satiáti, præsídio eiúsdem beáte Vírginis Maríæ in ómnibus adversitátibus nostris perfruámur.
Per Dominum…
S. Floriani Martyris
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui nos beáti Floriáni Mártyris solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cuius gloriósum triúmphum venerámur in terris, societátis eius lætítiam adipísci mereámur in cælis.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap 5:1-5
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, poeniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Hanc oblatiónis hóstiam, quǽsumus, omnípotens Deus, beáti Floriáni Mártyris tui digna comméndet orátio: qui sancto caritátis tuæ devíctus amóre, própriam sui córporis hóstiam in odórem suavitátis tibi óbtulit vivam.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Sancta nos, quǽsumus, Dómine, sacraménti cæléstis participátio: et ab hóstium cállido tueátur incúrsu; et sancto Floriáno intercedénte, nobis remédia salútis cónferat sempitérna.
Per Dominum…
S. Stanislai Episcopi et Martyris
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, pro cuius honóre gloriósus Póntifex Stanisláus gládiis impiórum occúbuit: præsta, quǽsumus; ut omnes, qui eius implórant auxílium, petitiónis suæ salutárem consequántur efféctum.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos.
Hebr 5:1-6
Fratres: Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis, qui ígnorant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit, ut Póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.
Graduale
Joann 10:14
Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas et cognóscunt me meæ. Alleluia.
Ps 109:4
℣. Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. Alleluia.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 10:11-16
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Stanisláo Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 10:14
Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas et cognóscunt me meæ, alleluia, alleluia.
Postcommunio
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Stanisláo Mártyre tuo atque Pontífice, cæléstis remédii fáciat esse consórtes.
Per Dominum…
S. Andreæ Bobolæ Martyrum
Introitus
Ps 63:3
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Ps. 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja.
Oratio
Deus, qui in confessióne veræ fídei beátum Andréam, multíplici suppliciórum génere excruciátum, illústri martýrio coronásti: præsta, quǽsumus; ut nos in eádem fide stábiles, advérsa pótius ómnia, quam ánimæ detriméntum patiámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
Ps 20:4
Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:1-7
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
Offertorium
Ps 88:6
Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
Secreta
Offérimus tibi, Dómine, hóstiam immaculátam unigéniti Fílii tui, eníxe deprecántes, ut, quæ pro salúte nostra humíliter pétimus, beáti Andréæ Mártyris tui précibus et intercessióne consequámur.
Per eúndem…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
Postcommunio
Deam, hæc sancta, Dómine, in honórem beáti Andréæ Mártyris tui de altári libávimus: concéde propítius; ut, cuius exémplis instrúimur, invíctam constántiam imitémur.
Per Dominum…
Beatæ Mariæ Virginis Confessoris Auxiliatrix
Introitus
Sedulius
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui cælum terrámque regit in sǽcula sæculórum.
Oratio
Omnípotens et miséricors Deus, qui ad defensiónem pópuli christiáni in beatíssima Vírgine María perpétuum auxílium mirabíliter constituísti: concéde propítius; ut, tali præsídio muníti certántes in vita, victóriam de hoste malígno cónsequi valeámus in morte.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 24:14-16
Ab inítio et ante sǽcula creáta sum, et usque ad futúrum sǽculum non désinam, et in habitatióne sancta coram ipso ministrávi. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea.
Graduale
Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja, allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 11:27-28
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, extóllens vocem quædam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quæ suxísti. ¶ At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.
Offertorium
Luc 1:28
Ave, María, gratia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
Secreta
Pro religiónis christiánæ triúmpho hóstias placatiónis tibi, Dómine, immolámus: quæ ut nobis profíciant, opem auxiliátrix Virgo præstet; per quam talis perfécta est victória.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (Allelúja.)
Postcommunio
Adésto, Dómine, pópulis, qui participatióne Córporis et Sánguinis tui reficiúntur: ut, sanctíssima tua Genetríce auxiliánte, ab omni malo et perículo liberéntur, et in omni ópere bono custodiántur:
Qui vivis…
B. Jacobi Episcopi et Confessoris
Introitus
Is 61:1
Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me.
Ps 131:1
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis eius.
Glória Patri…
Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me.
Oratio
Deus, qui in beáto Iacóbo, Confessóre tuo atque Pontífice, apostólicum evangelizándi spíritum mirabíliter renovásti: præsta, quǽsumus; ut, ipso intercedénte, fide ac móribus tibi iúgiter adhæreámus.
Per Dominum…
Lectio
Philipp 1:3-11
Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens, super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc. Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu: sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis : eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi.
Graduale
Sir 44:16-20
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
℣. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúia, allelúia.
Ps 109:4
℣. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.
Graduale
Allelúia, allelúia.
℣. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.
℣. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúia.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joann 10:11-16
In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.
Offertorium
Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi, ad sacrificándum ei hóstiam laudis.
Secreta
Tua, quǽsumus, Dómine, múnera illas in nobis puríssimi amóris flammas éxcitent, quibus beátus Iacóbus éadem offeréndo tantópere flagrábat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Mt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
Persevéret in córdibus nostris, piíssime Deus, percépti grátia sacraménti: ut ea roboráti, beáti Iacóbi exémplo, et hostes víncere, et incorruptíbilem glóriæ corónam ássequi valeámus.
Per Dominum…
B. Bogumilai Episcopi et Confessoris
Introitus
Osee 2:14
Ducam eum in solitúdinem: et loquar ad cor eius.
Ps 110:1
℣. Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Ducam eum in solitúdinem: et loquar ad cor eius.
Oratio
Exáudi, quǽsumus, Dómine, pópulum tuum tota mente tibi subiéctum: et beáti Bogumili Confessóris tui atque Pontíficis supplicatióne custódi; ut, corde et córpore protéctus, quæ pie credit, iusta petíta accípiat.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 45:1-6
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
Graduale
Ps 20:4-5
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
℣. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi. Allelúja, allelúja.
Ps 91:13
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium
Ps 140:2
Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum in conspéctu tuo.
Secreta
Súscipe, Dómine, preces et múnera: quæ, ut tuo sint digna conspéctu, sancti Confessóris tui atque Pontíficis Bogumili précibus adiuvémur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Bogumilo, Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus.
Per Dominum…
b. Jolantae Viduae
Introitus
Ps 118:75; 118:120
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me: confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Jolántam ab honóribus divitiísque misericórditer abstraxísti, et húmilem Fílii tui Crucem, et carnis mortificatiónem elígere fecísti: eius méritis et intercessióne concéde; ut terréna ómnia despiciámus, ac cæléstia sincéro corde quærámus.
Per eúndem…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Prov 31:10-31
Mulíerem fortem quis invéniet? Procul et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.
Graduale
Ps 44:3; 44:5
Diffúsa est grátia in labiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. Allelúja, allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. ¶ Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium
Ps 44:3
Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
Śś. Andreæ et Benedicti
Introitus
Ps 104:3-4
Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper. (T. P. Alleluia, alleluia)
Ps 104:1
Confitemini Domino et invocate nomen eius: annuntiate inter gentes opera eius.
Glória Patri…
Laetetur cor quaerentium Dominum: quaerite Dominum et confirmamini: quaerite faciem eius semper. (T. P. Alleluia, alleluia)
Oratio
Clementissime Deus, qui beatos Andream et Benedictum mira abstinentia et assidua vitae austeritate tibi soli adhaerere fecisti: da nobis, eorum intercessione, cordis nostri maculas iugi paenitentia detergere, et purificatis tibi mentibus deservire.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ.
Eccli 2:7-13
Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
Graduale
Ps 30:24-25
Diligite Dominum, omnes Sancti eius, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
℣. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Alleluia, alleluia.
Ps 9:11
℣. Sperent in te, qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Alleluia.
Graduale
Alleluia, alleluia.
Ps 9:11
℣. Sperent in te, qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Alleluia.
Ps 139:14
℣. Justi confitebuntur nomini tuo, Domine: et habitabunt recti cum vultu tuo. Alleluia.
Graduale
Ps 33:9-11
Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir, qui sperat in eo.
℣. Timete Dominum, omnes sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum.
℣. Divites eguerunt et esurierunt: inquirentes autem Dominum non mi nuentur omni bono.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
Offertorium
Ps 67:4
Iusti epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Hostias ad altare tuum offerentibus, Domine, da nobis illum pietatis affectum, quem beatis Andreae et Benedicto Confessoribus tuis infudisti: ut pura mente ac fervido corde rei sacrae attendamus et sacrificium tibi placitum nobisque proficuum immolemus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Luc 12:37
Beati servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Tribuat nobis, omnipotens Deus, suffragantibus beatorum Andreae et Benedicti Confessorum tuorum precibus, refectio sacra subsidium: ut et castitatis munditiam observemus in corpore et lumen veritatis exhibeamus in opere.
Per Dominum…
S. Brunonis Episcopi et Martyris
Introitus
Isa 42:6
Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. (T. P. Alleluia, alleluia.)
Ps 95:1
Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
Glória Patri…
Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam et dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. (T. P. Alleluia, alleluia.)
Oratio
Misericordissime Deus, pro cuius fidei propagatione beatus Bruno Episcopus et Martyr in his terris sanguinem liberaliter effudit: miserere animarum populi tui, easque a culpis ac poenis liberas, in Sanctorum tuorum numerum inferas.
Per Dominum…
Lectio
Lectio libri Sapientiæ
Sap 6:10-22
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis. Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant. Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam. Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam. Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet. Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis. Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia. Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est; incorruptio autem facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:
Graduale
Ps 118:46-47
Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar.
℣. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi nimis. Alleluia, alleluia.
Joann 15:16
℣. Posui vos ut eatis, et fructum afferatis et fructus vester maneat. Alleluia.
Graduale
Alleluia, alleluia.
Ps 118:46
℣. Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. Alleluia.
Joann 15:16
℣. Posui vos ut eatis et fruc tum afferatis et fructus vester maneat. Alleluia.
Graduale
Ps 17:2-4
Diligam te, Domine, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.
℣. Deus meus adiutor meus et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.
℣. Laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 15:12-16
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia, quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et pósui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester maneat: ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.
Offertorium
Col 1:24-25
Gaudeo in passionibus et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister. (T. P. Alleluia.)
Secreta
Haec hostia, Domine, vincula nostri reatus absolvat, et intercedente beato Brunone Martyre tuo atque Pontifice, donum nobis gratiae caelestis acquirat.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Phil 1:20-21
Magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem; mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. (T. P. Alleluia.)
Postcommunio
Caelestibus epulis refecti, te, Domine, supplices deprecamur; ut ignem in nobis spiritus tui clementer accendas, qui beatum Brunonem Martyrem tuum atque Pontificem docuit mortem pro tui nominis confessione non timere:
Qui vivis…
B. Simonis Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus: qui beátum Simónem Confessórem tuum evangélicæ prædicatiónis grátiam sublimásti: concéde propítius; ut eius salutáris doctrínæ pábulo nutríti, quæ tibi sunt plácita exsequéntes, per sémitas iustítiæ ad cæléstem pátriam felíciter perveníre valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto N. Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
B. Ceslai Confessoris
Introitus
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Ps 36:1
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
Glória Patri…
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátum Cesláum virgíneo morum candóre prǽditum, et salútis animárum zelo succénsum, in divérsis natiónum pópulis óperum sanctitáte et fídei propagatióne mirábilem effecísti: præsta, quǽsumus; ut, eius intercessióne, simus semper in fide stábiles, et ad te, qui solus es ætérnæ salútis auctor ac largítor, misericórdiæ tuæ múnere perveníre valeámus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 31:8-11
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Graduale
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ps 91:3
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Ja 1:12
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 10:1-9
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Secreta
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus.
Per Dominum…
S. Kingæ Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beátam Cunegúndem dulcédinis tuæ benedictiónibus prævenísti, ac vírginem étiam in coniúgio conservásti: præsta, quǽsumus; ut, ipsa intercedénte, per vitæ puritátem tibi iúgiter adhærére, et per eius vestígia gradiéntes, ad te perveníre felíciter mereámur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Munéribus tibi, Dómine, pro beáte Vírginis tuæ Cunegúndis honóre dicátis, benedictiónem tuam propitiátus effúnde: ut per éadem et a vítiis ómnibus emundémur, et cæléstibus delíciis impleámur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Sumpta mystéria, quǽsumus, Dómine, suffragántibus beáte Cunegúndis Vírginis tuæ méritis, íncitent nos iúgiter, et illústrent: ut digne advéntum Fílii tui præstolémur, et ad supérnas eius núptias admittámur.
Per eúndem…
Beate Mariae Virginis Claromontane Czestochoviensis
Introitus
Ps 86:1-2
Fundaménta eius in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
Ps 86:3
Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.
Glória Patri…
Fundaménta eius in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
Oratio
Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi Polonici in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabliliter constituisti, eiusque sacram Imaginem Claromontanam solemni fidelium veneratione insignem reddidisti: concede propitius; ut, tali præsidio muniti, certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ.
Prov 8:17-24; 8:32-35
Ego díligentés mé díligó et quí máne vigilant ad mé invenient mé. Mécum sunt dívitiæ et glória opés superbæ et iústitiá. Melior est frúctus meus auró et pretiósó lapide et genimina mea argentó électó. In viís iústitiæ ambuló in medió sémitárum iúdicií ut dítem díligentés mé et thésaurós eórum repleam. Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie. et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.
Graduale
Porta cæli et stella maris es. Virgo Maria, Regis æterni Mater ac Regina nostra.
℣. Gratos nos redde Filio tuo: quia omnis virtus et decor et gloria ex te resplendet. Alleluia, alleluia.
Luc 1:28
℣. Ave, gratia plena: Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Alleluia.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 2:1-11
In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et erat Mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit Mater ejus minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Implete hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum fáctam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.
Offertorium
Ps 47:13-15
Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus eius: pronite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera: quoniam hic est Deus.
Secreta
Pro religiónis christiánæ triúmpho hóstias placatiónis tibi, Dómine, immolámus: quæ ut nobis profíciant, opem auxiliátrix Virgo præstet; per quam talis perfécta est victória.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Ps 86:3; 86:2
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Postcommunio
Adésto, Dómine, pópulis, qui participatióne Córporis et Sánguinis tui reficiúntur: ut, sanctíssima tua Genetríce auxiliánte, ab omni malo et perículo liberéntur, et in omni ópere bono custodiántur:
Qui vivis…
B. Bronislauæ Virginins
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Domine Iesu Christe, qui in humili tuæ Crucis sequela ascensiones ad te disposuisti; concede propitius; ut, exemplo beatæ Bronislavæ, cuius venerandam celebramus festivitatem, post præsentis vitæ ærumnas, gloriæ tuæ particepes esse mereamur.
Qui vivis…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Graduale
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Virginis tuæ Bronislavæ precibus Domine Iesu Christe, plebis tuæ dona sanctifica: ut, quæ tibi tuo grata sunt instituto, gratiora fiant patrocino supplicantis:
Qui vivis…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Corporis et Sanguinis tui sacra libatio, Domine, intercedente beata Virgine Bronislava, ab omnibus nos caducis rebus avertat: ut valeamus tui et sincera in terris caritate proficere, et perpetua in cælis visione gaudere:
Qui vivis…
B. Melchiori Martyrum
Introitus
Ps 63:11
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Ps 63:2
Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam.
Glória Patri…
Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Beati Martyris tui Melchioris, quǽsumus, Domine, precibus adiuvemur; ut, cuius gloriamur triumpho, fidei constantiam imitemur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
2 Tim 2:8-10; 3:10-12.
Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Graduale
Ps 36:24
Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam.
Ps 36:26
Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit. Allelúja, allelúja
Joann 8:12
Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 10:26-32
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est.
Offertorium
Ps 20:4-5
Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.
Secreta
Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Joann 12:26
Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. (Allelúja.)
Postcommunio
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum.
Per Dominum…
B. Ladislai Confessoris
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beatum Ladislaum religiosa perfectione voluisti omnibus prælucere: concede propitius; ut eius exemplo in virtutibus iugiter proficiamus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Hostias ad altare tuum offerentibus, Domine, da nobis illum pietatis affectum, quem beato Ladislao Confessori tuo infudisti: ut pura mente ac fervido corde rei sacræ attendamus, et sacrificium tibi placitum nobisque proficuum immolemus.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Tribuat nobis, omnipotens Deus, suffragantibus beati Ladislai Confessoris tui precibus, refectio sacra subsidium: ut et castitatis munditiam observemus in corpore, et lumen veritatis exhibeamus in opere.
Per Dominum…
B. Joannis de Dukla
Introitus
Ps 91:13-14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.
Glória Patri…
Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui beatum Ioannem Confessorem tuum eximiæ humilitatis et patientiæ donis decorasti: concede propitius; ut, eiusdem imitantes exempla, consequamur et præmia.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 4:9-14
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale
Ps 36:30-31
Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.
Ps 111:1
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:32-34
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertorium
Ps 20:2-3
In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)
Secreta
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)
Postcommunio
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Ioánne Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur.
Per Dominum…
Victoriae Chocimensis
Oratio
Deus, qui in summis regni nostri periculis, antiqua bracchii tui miracula renovasti: suscipe gratiarum actiones exsultantium populorum; et quibus tanti gaudii causam praestitisti, perpetuae fructum concede laetitiae.
Per Dominum…
Secreta
Odorem, Domine, sacrificii huius cum gratiarum actionibus suscipe: et praesta; ut, quos exaudire, et incolumes servare dignatus es, ab omni in posterum adversitate custodias, et in tuo servitio et amore concrescant.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Postcommunio
Deus, qui neminem in te sperantem, nimium affligi permittis, sed pium precibus praestas auditium: pro postulationibus nostris, votisque susceptis gratias agimus, te piissime deprecantes: ut, per haec, quae sumpsimus, a cunctis eripi mereamur adversis.
Per Dominum…
Ss. Protomartyrum Poloniae
Introitus
Ps 33:20-21
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Ps 33:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Glória Patri…
Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Oratio
Deus, qui primítias fídei apud Polonórum gentem sanctórum Mártyrum tuórum Benedícti, Ioánnis, Matthǽi, Isáaci atque Christíni sánguine consecrásti: concéde propítius; ut ad tui nóminis confessiónem, quorum excitámur exémplis, eórum précibus adiuvémur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli 44:10-15
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Graduale
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
℣. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja.
℣. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:1-8
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. ¶ Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertorium
Ps 5:12-13
Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
Secreta
Hóstias tibi, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Sap 3:4-6
Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.
Postcommunio
Súmpsimus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Benedícti, Ioánnis, Matthǽi, Isáaci atque Christíni solémnia celebrántes, sacraménta cæléstia: præsta, quǽsumus: ut, quod temporáliter gérimus, ætérnis gáudiis consequámur.
Per Dominum…
S. Stanislai Confessoris
Introitus
Sap 4:13-14
Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Ps 112:1
Laudate, pueri, Dominum: laudate nomen Domini.
Glória Patri…
Consummatus in brevi explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.
Oratio
Deus, qui inter cetera sapientiæ tuæ miracula, etiam in tenera ætate maturæ sanctitatis gratiam contulisti: da, quǽsumus; ut, beati Stanislai exemplo, tempus instanter operando redimentes, in æternam ingredi requiem festinemus.
Per Dominum…
Lectio
Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap 4:7-18
Iustus autem si morte præoccupatus fuerit in refrigerio erit. Senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt. Autem sensus hominibus et ætas senectutis vita inmaculata. Placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est. Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia consummatus. In brevi explevit tempora multa placita. Enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius. Condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
Graduale
Ps 20:3-4
Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.
℣. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Alleluia, alleluia.
Ps 118:152
Initio congnovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. Alleluia.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 19:13-21
In illo témpore: Obláti sunt Jesu párvuli, ut manus eis impóneret et oráret. ¶ Discípuli autem increpábant eos. Jesus vero ait eis: Sínite párvulos, et nolíte eos prohibére ad me veníre: tálium est enim regnum cœlórum. Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde. Et ecce, unus accedens, ait illi: Magíster bone, quid boni fáciam, ut hábeam vitam ætérnam? Qui dixit ei: Quid me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicídium fácies: Non adulterábis: Non fácies furtum: Non falsum testimónium dices: Hónora patrem tuum et matrem tuam, et díliges próximum tuum sicut te ipsum. Dicit illi adoléscens: Omnia hæc custodívi a juventúte mea: quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perféctus esse, vade, vende, quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cœlo: et veni, séquere me.
Offertorium
Ps 42:4
Introibo ad altare Dei: ad Deum, qui lætificat iuventutem meam.
Secreta
Angelorum pane, quǽsumus, Domine, beati Stanislai nos intercessio dignos efficiat, qui eo meruit angelica manu recreari.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Eccli 15:3
Cibavit illum Dominus pane vitæ et intellectus, et aqua sapientæ salutaris potavit illum.
Postcommunio
Ut nobis, Domine, cælestis, quem sumpsimus, panis sit vitæ: beato Stanislao Confessore tuo intercedente, quǽsumus; ut panis sit intellectus, et potus aqua sapientiæ salutaris.
Per Dominum…
B. Salomea Virginis
Introitus
Ps 44:8
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
Glória Patri…
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Deus, qui in beata Salomea terreni regni contemptum cum virginitatis condore in connubio sociasti: concede nobis, quaesumus; ut, eius exemplo tibi casto et humili corde servientes, immarcescibilem coronam gloriae in caelis consequi mereamur.
Per Dominum…
Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
2 Cor 10:17-18; 11:1-2
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale
Ps 44:5
Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja.
Ps 44:15-16
Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia. Allelúja.
Evangelium
Sequéntia ☩ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum coelórum decem virgínibus: quæ, accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: ¶ sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines íllæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
Offertorium
Ps 44:10
Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte. (Allelúja.)
Secreta
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium.
Per Dominum…
Prefatio
Communis
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:
Communio
Matt 25:4-6
Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. (Allelúja.)
Postcommunio
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus.
Per Dominum…
S. Barbaræ Virginis et Martyris
Introitus
Ps 118:46-47
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Ps 118:1
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Glória Patri…
Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. (Allelúja, allelúja.)
Oratio
Intercessio, quaesumus, Domine, beatae Barbarae Virginis et Martyris tuae ab omni nos adversitate protegat: ut per eius interventum gloriosissimum sacrosancti Corporis et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi Sacramentum ante diem exitus nostri, per veram paenitentiam et puram confessionem percipere mereamur: