[Decretum constantiense de celebratione conciliorum]
Ad omnipotentis Dei gloriam fidei catholicæ exaltationem christianæ que religionis profectum iaciens fundamentum in summo angulari lapide Christo Iesu in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino sacrosancta Synodus Basileensis universalem Ecclesiam repræsentans in Spiritu Sancto legitime congregata præsidente reverendissimo in Christo patre domino iuliano sanctæ Romanæ Ecclesiæ sancti Angeli diacono cardinali Apostolicæ Sedis legato attendens quod sacra generalis synodus Constantiensis in Spiritu Sancto celebrata salubre existimans et multimode fructuosum in sancta Dei Ecclesia generalia concilia frequentari hoc suo decreto constituit huiusmodi sub tenore frequens generalium conciliorum celebratio.
Atque pro ipsius executione decreti civitas Papiæ apud Italiam fuit electa pro generali concilio in fine tunc proxime sequentis quinquennii celebrando.
Quod quidem concilium suo decreto tempore in dicta civitate Papiensi celebrari extitit inchoatum et inde certis ex causis ad civitatem senensem translatum.
In quo quidem generali concilio Papiæ inchoato et in Senensi civitate celebrato hæc Basileensis civitas pro celebratione tunc futuri generalis concilii post septennium a fine ipsius Senensis concilii celebrandi fuit electa et debite assignata ut constat in instrumento publico inde confecto huiusmodi seriei.
[Stabilimentum sacri concilii Basileensis]
Ipse autem reverendissimus dominus legatus mandatum apostolicum exequi cupiens cum tempore quo iam instabat celebrationem concilii inchoari circa expeditionem adversus pestiferam hæresim Hussitarum esset pro causa fidei admodum occupatus suos ad hanc civitatem vices gerentes destinare curavit ac postmodo quamcitius fuit possibile ad præsentem civitatem accessit ut iniunctum legationis officium posset in celebratione huius generalis concilii præstante divini numinis gratia adimplere prout etiam sanctissimus dominus noster dominus Eugenius divina providentia papa IV repetitis suæ sanctitatis litteris sibi mandavit.
In qua civitate iam per tres menses et ultra cum prælatis et ceteris qui ad ipsam civitatem causa celebrationis dicti generalis concilii advenerunt quamplurimas congregationes fecit habuit que tractatus super ipsius stabilimento et celebratione concilii.
Tandem decretum est præsentem solemnem fieri sessionem in qua primum cum ex præmissis constet aperte quod hæc civitas sit locus celebrationi generalis concilii deputatus et adsit a iamdiu citra tempus ipsius concilii celebrandi sacrosanctæ que Sedis Apostolicæ non desit auctoritas decernit diffinit et declarat in hac civitate et loco esse generale concilium stabilitum canonice et fundatum et quod ad eius celebrationem tenentur accedere omnes tam prælati quam ceteri qui de iure vel consuetudine ad generalia concilia accedere sunt adstricti.
[Intentio concilii Basileensis]
Ceterum cum unumquodque eo directius atque intensius suas dirigat actiones quo ipsarum destinatum finem agnoscit idcirco hæc sancta Synodus necessitates christianæ religionis sedula meditatione recogitans matura et digesta deliberatione decernit ad hæc tria eo a quo cuncta bona procedunt auctore Deo toto solicitudinis studio operam dare.
Primo ut omnium hæresum a christiani populi finibus tenebris profugatis lumen catholicæ veritatis Christo vera luce largiente refulgeat.
Secundo ut bellorum rabie qua satore zizaniæ seminante in diversis partibus mundi affligitur et dissipatur populus christianus congrua meditatione sedata pacis auctore præstante in statum reducatur pacificum et tranquillum.
Tertio ut cum multiplicibus vitiorum tribulis et spinis Christi vinea iam quasi silvescat præ nimia densitate ut illis debitæ culturæ studio resecatis evangelico agricola cælitus operante refloreat honestatis que fructus et honoris felici ubertate producat.
Et quoniam absque cælestis influxu gratiæ hæc tam grandia bona sperari non possunt omnes Christi fideles in Domino propensius exhortatur ut ad obtinendam præmissorum consummationem felicem devotis orationibus ieiuniis et eleemosinis apud maiestatem divinam diligenter insistant ut pius et misericors Deus humilibus placatus obsequiis optatam rerum consummationem huic sacro concilio sua pietate solita præstare dignetur eis in remissionem suorum peccaminum hoc iniungens.
SESSIO II 15 febr. 1432
Sacrosancta generalis synodus Basileensis Ecclesiam militantem repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Ad laudem Dei omnipotentis ac benedictæ individuæ que Trinitatis gloriam et honorem pro hæresum atque errorum extirpatione morum in capite et in membris Ecclesiæ Dei reformatione ac regum et regnorum ceterorum que christicolarum ad invicem auctore discordiarum procurante dissidentium pacificatione in Spiritu Sancto legitime congregata decernit statuit diffinit declarat et ordinat ut sequitur.
[Decretum, quod concilium Basileense est legitime inchoatum]
Et primo quod eadem sacra Basileensis synodus sacris Constantiensi et Senensi consiliis generalibus decernentibus atque ordinantibus et auctoritate apostolica interveniente fuit et est in hoc loco Basileensi debite legitime que ac rite initiata et congregata.
Et ne de eiusdem sacræ Basileensis synodi potestate a quoquam dubitetur ipsa eadem synodus duas declarationes ex decretis synodi Constantiensis in præsenti sessione aliis suis decretis editis seu edendis inserendas ordinat et decernit quarum quidem declarationem tenor primæ sequitur et est talis et primo declarat...
Alterius vero tenor sequitur in hæc verba item declarat...
Præmissis igitur et nonnullis aliis constantiensis concilii præsertim capituli quod incipit frequens in priori huius sacræ synodi Basileensis sessione recitati decretis attentis prælibata synodus Basileensis decernit et declarat quod ipsa pro hæresum extirpatione ac morum generali reformatione Ecclesiæ in capite et in membris nec non pace inter christianos procuranda ut præmittitur in Spiritu Sancto legitime congregata per nullum quavis auctoritate etiamsi papali dignitate præfulgeat dissolvi aut ad alium locum transferri seu ad aliud tempus prorogari debuit aut potuit debet aut potest debebit aut poterit in futurum absque eiusdem synodi Basileensis deliberatione et consensu.
SESSIO III 29 apr. 1432
[Decernitur dissolutionem concilii nullatenus fieri posset]
Considerans que hæc sancta Synodus præfatam dissolutionem concilii contra decreta Constantiensis concilii esse factam tendere que in eversionis fidei grave periculum et status ecclesiastici turbationem et detrimentum atque scandalum totius populi christiani eandem dissolutionem decrevit nullatenus fieri potuisse quinimmo ipsa minime obsistente ad prosecutionem eorum quæ pro fidei stabilitate et salute christiani populi laudabiliter sunt incepta esse cum spiritus sancti gratia procedendum.
Verum cum redeuntibus præfatis episcopo Lausanensi et decano Traiectensi optata responsio a sanctissimo domino papa non fuerit reportata licet non solum a prædictis concilii oratoribus ipsius concilii nomine sed etiam a serenissimo domino Sigismundo rege Romanorum fideli Ecclesiæ advocato præfatus sanctissimus dominus papa supplicatus interpellatus requisitus rogatus fuerit et totis nisibus multiplicatis vicibus obsecratus idcirco hæc sancta Synodus innitens decretis sacri Constantiensis concilii quorum verba hæc sunt quod sancta Synodus in hac solemni sessione ipsum sanctissimum dominum Papam nec non reverendissimos dominos cardinales modo et forma infra scriptis interpellare decrevit.
Hæc igitur sancta Synodus in Spiritu Sancto legitime congregata prædictum beatissimum dominum Papam Eugenium cum omni reverentia et instantia supplicat et per viscera misericordiæ Iesu Christi exorat requirit et obtestatur ac monet quatenus prætensam dissolutionem sicut de facto processit de facto revocet et ipsam revocationem quemadmodum et dissolutionem fecit per diversas mundi partes transmittat et publicet ab omni que impedimento dicti concilii penitus desistat.
Quinimmo eidem ut debet faveat et assistat omnia que præbeat subsidia et auxilia opportuna nec non infra trium mensium spatium quod ad hoc pro termino peremptorio præfigit et assignat si corporalis ipsius dispositio patiatur personaliter veniat.
Sin autem personam vel personas loco et vice sui destinet et transmittat cum plenaria potestate ad omnia et singula in hoc concilio peragenda usque ad totalem ipsius conclusionem per omnes et singulos actus gradatim et successive.
Alioquin si hæc sanctitas sua facere neglexerit quod de Christi vicario non est aliqualiter sperandum sancta Synodus prout iustum fuerit et spiritus sanctus dictaverit necessitatibus Ecclesiæ providere curabit et procedet secundum quod iuris fuerit divini pariter et humani.
Similiter præfatos reverendissimos dominos cardinales qui tanquam principales Ecclesiæ Dei cardines ad hæc ferventius intendere debent exorat requirit obtestatur et admonet quatenus cum præfato domino papa super prædictis solicitam instantiam faciant huic que sacro concilio faveant assistant et auxilientur modis omnibus opportunis.
Et cum præsentia ipsorum pro eorum auctoritate magna que prudentia et experientia rerum sit huic sacro concilio plurimum opportuna ipsos dominos cardinales et quemlibet eorum requirit monet et citat quatenus infra spatium trium mensium ab intimatione præsentium quem terminum pro trina ac canonica monitione præcise et peremptorie præfigit et assignat ad dictum sacrum concilium generale veniant canonico impedimento cessante alioquin cum eorum negligentia ad ipsum sacrum generale concilium veniendi ut tantis necessitatibus Ecclesiæ succurratur in periculum gravis iacturæ fidei catholicæ totius que Ecclesiæ detrimentum censeatur procul dubio redundare hæc sancta Synodus lapso termino supradicto contra eos qui venire neglexerint eorum exigente contumacia procedet prout divini pariter et humani dictaverit et permiserit ordo iuris et necessitatibus Ecclesiæ altissimo largiente providere curabit.
In præmissis autem dicta synodus reverendissimum dominum cardinalem sanctæ crucis quamdiu tractatibus pacis regnorum Franciæ et Angliæ insistet includere non intendit atque quoad reverendissimos dominos cardinales Placentinum et de Fuxo vulgariter nominatos et cardinalem sancti Eustachii cum in propinquioribus locis existant ad duorum spatium mensium restringit terminum supradictum.
Mandat insuper hæc sancta Synodus universis et singulis dominis patriarchis archiepiscopis episcopis et aliis ecclesiarum prælatis clericis que notariis et personis ecclesiasticis nec non aliis Christi fidelibus cuiuscumque status dignitatis gradus et conditionis existant omnes que et singulos principes et dominos etiamsi imperiali regali ducali seu quavis alia præfulgeant potestate requirit et rogat qui pro præmissis fuerint requisiti seu requisitus in virtute sanctæ obedientiæ ac obtestatione divini iudicii et sub pœna excommunicationis quatenus prædicta omnia et singula dicto sanctissimo domino papæ atque reverendissimis dominis cardinalibus insinuent intiment et notificent ac intimari et insinuari seu notificari faciant personaliter eisdem si ad eos tutus et accommodus pateat accessus.
Sin autem ei vel illis ad quos personaliter accedendi facultas non sit in eorum habitationibus nec non in porta palatii apostolici et in ecclesiis sancti Ioannis Lateranensis sancti Petri et sanctæ Mariæ Maioris de Urbe per publicum notarium confectas affigendo si hoc tute fieri possit.
Sin autem in principalibus ecclesiis civitatum Sutrinæ Viterbii et Senensis vel aliarum trium civitatum vicinarum de quibus fuerit bene visum.
Quæ quidem loca hæc sancta Synodus decernit esse idonea pro executione omnium præmissorum. Et nihilo minus hæc sancta Synodus futuris cupiens obviare casibus ut omnis evitetur dispendiosus circuitus cum rebus de quibus agitur supra modum periculosa sit mora ordinat et decernit huiusmodi admonitionis et citationis decretum postquam in hac solemni sessione lectum fuerit et publicatum Ecclesiæ cathedralis Basileensis valvis affigi ut si forte contingat ipsius intimationem exequi non posse modo aliquo præmissorum eo casu ex nunc tanquam publico edicto ad quatuor mensium spatium ab hac die in antea computandum censeatur quoad omnes eius effectus facta insinuatio monitio et citatio sic que suos omnes effectus sortiri et arctare eos quibus dirigitur decernit ac si personaliter insinuatum et præsentatum fuisset viribus peremptoriis et comminationibus suprascriptis hic habitis pro insertis.
Insuper hæc sancta Synodus declarat et protestatur quod nihilo minus prædictis dilationibus pendentibus cum iam præcesserit a iure vocatio ex decreto concilii Constantiensis rerum que necessitas id suadeat et qualitas agendorum in ulteriore prosecutione concilii et agendis in eo procedere intendit ordinate debite ac mature nec propterea supersedere aliqualiter in processu.
Tandem hæc sancta Synodus decernit citationes contra omnes prælatos et alios qui ad generale concilium venire tenentur omnes que et singulos generales ordinum quorumcumque ac etiam inquisitores hæreticæ pravitatis sub dilatione termini seu terminorum de quibus deputatis fuerit bene visum cum pœnis et censuris et clausulis opportunis.
SESSIO IV 20 iun. 1432
[Salvus conductus Bohemorum]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans.
Tenore præsentium significamus universis quod omnibus et singulis sacerdotibus baronibus nobilibus militaribus popularibus et aliis quibuscumque viris cuiuscumque status conditionis aut qualitatis existant de regno Bohemiæ et marchionatu Moraviæ de Praga et civitatibus ac aliis locis eorumdem et omnibus aliis ecclesiasticis et sæcularibus personis qui aut quæ una cum ipsis ad generale Basileense concilium mittentur ac profecturi existunt omnibus eorum personis quocumque nomine censeantur aut valeant nuncupari infra tamen numerum ducentarum personarum tenore præsentium nostrum plenissimum ac perfectum salvum conductum concedimus atque damus verissimam que securitatem veniendi ad hanc civitatem Basileensem ibidem que manendi standi morandi nobis cum que de quibusvis negotiis opportunis ipsis commissis tractandi placitandi disponendi concludendi et terminandi impartimur ac in loco vel in locis hospitiorum suorum divina officia sine impedimento nostrorum peragere permittimus sic etiam ut propter illorum præsentiam neque in itinere neque in alio loco itineris in eundo manendo aut redeundo neque in ipsa civitate Basileensi a divinis officiis cessetur quovis modo per modum interdicti.
Cæterum in generali concilio seu synodo Basileensi articulos quatuor pro quorum claritate instant oretenus aut in scriptis libere poterunt offerre aut propalare scripturis sacris beatorum que doctorum verbis sententiis et rationibus eos declarare adstruere persuadere et si opus fuerit etiam ad obiecta concilii generalis respondere aut cum aliquo vel aliquibus de concilio super eisdem disputare aut caritative absque omni impedimento conferre obprobrio convicio aut contumelia procul motis servatis forma et modis inter nostros legatos et nuntios prædictorum regni et marchionatus in Egrensi civitate specificatis et uniformiter conclusis et signanter quod in causa quatuor articulorum per eos attentorum lex divina praxis Christi apostolica et Ecclesiæ primitivæ una cum conciliis doctoribus que fundantibus se veraciter in eadem pro verissimo et indifferente iudice in hoc Basileensi concilio admittentur.
Et illis peractis vel non peractis quandocumque de mandato aut consensu suorum maiorum ad propria reverti optabunt aut aliquis eorum optabit mox absque ulla renitentia occasione et mora salvis rebus illorum et suorum pariter honore et personis vice versa poterint vel poterit iuxta beneplacitum libere et secure redire de scitu tamen deputandorum per concilium ut pro tunc opportune securitati eorum provideatur sine dolo et fraude.
Nihilo minus in hoc eorum salvo conductu omnes quascumque clausulas includi ac contineri volumus ac pro inclusis haberi quæ pro plena et efficaci et sufficienti securitate in eundo stando ac redeundo necessariæ sunt et opportunæ hæc notanter propter bonum pacis procurandum et observandum luculenter expressantes.
Quod si quispiam aut aliqui ex illis sive in itinere ad nos in Basileam veniendo sive ibidem demorando aut redeundo aliquod enorme quod absit egerit aut egerint per quod posset assecurationis eorum beneficium eis aut eorum alicui concessum annullari aut cassari volumus etiam ac admittimus et concedimus ut talis vel tales in facinore huiusmodi deprehensi vel deprehensus ab ipsis duntaxat et non ab aliis condigna animadversione cum emenda sufficienti per partem nostra merito approbanda et laudanda mox puniatur aut puniantur illorum assecurationis forma conditionibus et modis omnino manentibus illibatis.
Et pariformiter si quispiam vel aliqui ex nostris sive in itinere ad nos in Basileam veniendo sive ibidem demorando aut redeundo aliquod enorme quod absit egerit aut egerint per quod posset assecuritatis ipsorum beneficium eis aut alicui eorum concessum annullari aut cassari volumus ut talis vel tales in facinore huiusmodi deprehensi a nobis aut a nostris duntaxat et non ab aliis condigna animadversione cum emenda sufficienti per partem dominorum ambaxiatorum et nuntiorum merito approbanda et laudanda mox puniatur aut puniantur præsenti assecurationis forma conditionibus et modis omnino manentibus illibatis.
Volumus etiam quod liceat ipsis ambaxiatoribus omnibus et singulis toties quotiescumque opportunum fuerit seu necessarium ad auram capiendam exire de civitate Basileensi et reverti ad eandem nec non nuntium vel nuntios suos ad quæcumque loca pro suis necessariis negotiis ordinandis libere mittere seu destinare ac ipsos missos seu destinatos seu missum et destinatum suscipere toties quoties eis videbitur expedire ita quod aliqui vel aliquis per deputandos concilii socientur qui eorum securitati provideant vel provideat.
Insuper nec in sermonibus seu prædicationibus publicis aut aliis collationibus in præiudicium derogationem seu deteriorationem causæ ipsorum quatuor articulorum pars nostra terminis quibuslibet in confusionem vergentibus poterit aut debebit uti et potiri in loco civitatis Basileensis.
Qui quidem salvus conductus et securitates stare ac durare debent et a tempore et per tempus quo in nostræ et nostrorum tuitionis curam ipsos suscipi contigerit et usque ad Basileam perduci ac toto tempore mansionis eorum ibidem et rursum post sufficientem audientiam habitam spatio viginti dierum præmisso cum ipsi petierint aut concilium habita huiusmodi audientia ipsis recessum indixerit a Basilea usque in Tuscam Tatoniam aut Englispurg in quem ex locis istis maluerint Deo favente restituemus dolo et fraude prorsus exclusis.
Etiam pro universis et singulis Christi fidelibus et specialiter pro sanctissimo domino Romano pontifice pro serenissimo principe domino Sigismundo Romanorum et cetera rege ac venerabilibus dominis cardinalibus archiepiscopis et episcopis ac dominis abbatibus prælatis et clericis nec non illustrissimis principibus regibus ducibus marchionibus comitibus baronibus et nobilibus militibus universitatibus et communitatibus civitatum castrorum et villarum earum que consulibus scabinis officialibus et aliis cuiuscumque conditionis et status ecclesiastici vel sæcularis existant quocumque nomine censeantur et pro subditis omnium præmissorum et pro tota parte eorundem promittimus bona fide et spondemus quod nos omnes et singuli prædicti præscriptam assecurationem et salviconductus eorum formam in omnibus suis conditionibus punctis et clausulis superius expressatis inviolabiliter et inconcusse bona fide et puro corde observabimus et custodiemus observabunt et custodient.
Insuper promittentes sine fraude et quolibet dolo quod nolumus neque debemus occulte vel manifeste quacumque occasione prætensa uti aliqua auctoritate vel potentia iure statuto vel privilegio legum vel canonum et quorumcumque conciliorum specialiter Constantiensis et Senensis quacumque forma verborum expressa in aliquod præiudicium salvoconductui seu assecurationi ac publicæ audientiæ ipsis per nos concessæ vel concesso.
Quod si nos aut aliquis ex nobis vel nobis cuiuscumque conditionis vel status aut præeminentiæ existens præscriptæ assecurationis et salviconductus formam et modum in quocumque puncto vel clausula violaverit quod tamen avertere dignetur omnipotens et sufficiens emenda non fuerit mox subsecuta et ipsorum arbitrio merito approbanda et laudanda habeant nos et habere poterunt incidisse in omnes pœnas quas iure divino et humano aut consuetudine huiusmodi salvorum conductuum violatores incurrere possunt absque omni excusatione aut quavis in hac parte contradictione.
[Quod sedente concilio, vacante sede apostolica, extra concilium non procedatur ad electionem]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans, attendens quod ad providentiæ spectat officium perspicaci consideratione futura prospicere et adversus ea quæ reipublicæ possent inferre dispendia salubriter providere cum itaque eadem sancta Synodus ad extirpationem hæresum pacem in Christi populo et morum reformationem cum spiritus sancti gratia prout statu rerum et temporum considerato est admodum necessarium sit intenta et propterea venerabiles in Christo patres sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales ad ipsum sacrum concilium evocaverit existimans eorum in sacro concilio præsentiam pro eorum auctoritate sapientia rerum que notitia multimode fructuosam eis que tanquam veris obedientiæ filiis ad sacrum concilium venientibus si alibi contingeret Apostolicæ Sedis vacatio in iacturam eorum qui obedientes vacationis sacri concilii deservirent utilitati Ecclesiæ posset redundare cum tamen ut obedientia non iacturam afferat sed potius utilitatis et honoris augmentum ratio cunctis nota suadeat et ne aliquibus forsitan venire negligentibus prodesse inobedientia videatur hæc et alia quæ animum cuiuscumque prudentis ad hoc movere possent et deberent provida attentione prospiciens hæc sancta Synodus statuit decernit atque diffinit quod in eventum vacationis Sedis Apostolicæ hoc sacro generali durante concilio electio Summi Pontificis in loco istius sacri concilii fiat et interdicit ne alibi celebretur.
In contrarium attentata quavis auctoritate etiamsi papali non obstantibus quibuscumque constitutionibus editis vel edendis aut aliis in contrarium facientibus ac si de ipsis esset de verbo ad verbum facienda mentio specialis aut iuramento firmata existant quibus ex certa scientia derogat et decernit nulla et irrita esse nullius que roboris vel momenti ipso iure contrarium vero attentantes sint tam active quam passive quoad electionem Romani Pontificis et ad quascumque alias dignitates inhabiles et omnibus habitis dignitatibus perpetuo privati et infamiæ notam ac etiam excommunicationis sententiam incurrant ipso facto.
Quod si forsan aliqua de facto prætensa electio præsumeretur tam electus prætensus quam illi adhærentes et eum pro tali gerentes supradictas pœnas incurrant pari modo.
Absolutionem vero omnium et singulorum qui præmissas sententias aut earum aliquam incurrerint quoquomodo dicta synodus tantummodo præterquam in mortis articulo sibi reservat.
Decernens præsens decretum ligare afficere vim et effectum habere atque sortiri post quadraginta dies continuos proxime secuturos a die publicationis eiusdem.
SESSIO V 9 aug. 1432
[In hac sessione approbatæ sunt regulæ spectantes ad rationem disciplinamque dispondendi et ordinandi concilium: De causis et procuratore fidei; Deputantur iudices ad examinandum causas generaliter; Ne incorporati trahantur ad iudicium extra locum huius concilii; Officiarii constituuntur.]
SESSIO VI 6 sept. 1432
[Sessio hæc omnino egit de lectione Petitionis quam promotores concilii dant contra Papam et cadinales.]
SESSIO VII 6 nov. 1432
[Terminus ad electionem papatus]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Dudum hæc sancta Synodus super electione Romani Pontificis in casu vacationis Sedis Apostolicæ hoc sacro durante concilio quoddam edidit decretum huiusmodi sub tenore ad providentiæ spectat officium ut ad longum continetur et de verbo ad verbum in quarta sessione.
Cum autem ex eodem decreto apud aliquos orta sit dubitationis occasio ne tempus decem dierum at intrandum conclave prefinitum sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalibus per constitutionem editam in generali concilio Lugdunensi saltem a tempore note vacationis in loco huius concilii curreret et artaret quod nimis rigidum videtur et terminus nimis brevis propter multos ex eisdem cardinalibus qui a loco ipsius concilii esse possent in remotis locis absentes hæc sancta Synodus cupiens omnem dubitationis materiam amputare et ad ea quæ ad pacem et unitatem sanctæ Dei Ecclesiæ accomoda sunt vigilanti studio providere et tam in hiis quam in omnibus quæ fidei catholicæ exaltationem generalem que reformationem et pacem populi christiani concernere dinoscuntur pro quibus est in Spiritu Sancto legitime congregata cum omni modestia debita que maturitate procedere presentis decreti tenore decernit quod in casu vacationis Sedis Apostolicæ presenti concilio durante ante LX dies a die vacationis continue computandos ad electionem Romani Pontificis minime procedatur.
SESSIO VIII 18 dec. 1432
[Decretum quod unicum debet esse concilium]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Sicut unica est Ecclesia sancta catholica Christo ipsius sponso dicente una est columba mea dilecta mea et fidei articulo hoc profitente cum unitas divisionem non capiat sic esse non potest nisi unicum generale concilium ipsam sanctam Ecclesiam catholicam repræsentans.
Cum ergo in hac civitate Basileensi decretis sacrorum generalium conciliorum Constantiensis et Senensis et duorum Romanorum approbatione pontificum scilicet felicis recordationis Martini V et Eugenii IV generale concilium institutum et stabilitum sit et in Spiritu Sancto legitime congregatum isto durante concilio constat aliud generale concilium alibi esse non posse.
Quicumque igitur hoc sacro durante concilio aliam congregationem sub nomine generalis concilii erigere aut facere præsumpserit non catholicæ Ecclesiæ concilium sed schismaticorum conventiculum erigere aut facere convincitur.
Idcirco hæc sancta Synodus omnes Christi fideles cuiuscumque status aut dignitatis etiamsi papalis imperialis vel regalis existant sub obtestatione divini iudicii quod in Core Dathan et Abiron auctoribus schismatis scriptura sacra commemorat admonet et hortatur et in virtute sanctæ obedientiæ et sub pœnis contra schismaticos a iure indictis districte præcipit atque mandat ne hoc sacro durante concilio aliam congregationem sub nomine generalis concilii quæ revera non esset concilium facere aut congregare nec ad ipsam tanquam ad generale concilium etiam prætextu cuiuscumque promissionis aut iuramenti accedere vel interesse aut recurrere quoquo modo neque pro concilio generali habere reputare aut etiam nominare præsumant etiamsi iam indictum prætendatur sive in futuro indici attentetur.
Si qua vero persona Ecclesiastica etiamsi sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis aut alia quæcumque cuiusvis status gradus aut conditionis existat bononiam vel ad aliquem locum sub nomine generalis concilii isto durante præsumat accedere vel ibi manere sententiam excommunicationis et privationis omnium beneficiorum dignitatum et officiorum et inhabilitationis ad ipsa incurrat ipso facto.
Et de dignitatibus officiis et beneficiis talium per eos ad quos de iure spectat etiamsi cathedrales aut metropolitanæ Ecclesiæ fuerint libere disponatur.
SESSIO IX 22 ian. 1433
[Hæc sessio omnino consumpta est in solemniter accipiendo imperatore Sigismundo]
SESSIO X 19 febbraio 1433
[Hæc sessio omnino fere acta est in legenda: Accusatione contumaciæ papæ]
SESSIO XI 27 apr. 1433
[Ad perpetuum robur auctoritatis generalium conciliorum]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Quoniam frequens generalium conciliorum celebratio tanquam agri dominici præcipua cultura universalem Ecclesiæ statum concernit ideo summa cum diligentia intendendum est ut cunctis obstaculis quæ tam salubrem institutionem impedire possent accurate obvietur.
Inhærens igitur hæc sancta Synodus ordinationi decreti concilii Constantiensis quod incipit frequens cupiens que ne scandala quæ proh dolor diebus nostris contigerunt futuris temporibus in perniciem Ecclesiæ repullulent statuit et decernit ut Romanus Pontifex qui primus in vinea Domini laborare et alios suo exemplo ad laborandum trahere tenetur per se vel legatum de latere aut legatos eligendum vel eligendos de consilio et assensu non auriculari duarum partium cardinalium in conciliis generalibus debeat interesse nec non omnes et singulæ personæ Ecclesiasticæ quæ de iure vel consuetudine generalibus conciliis adesse debent deinceps ad ipsa generalia concilia tam vigore ipsius constitutionis frequens indicta quam huius sacri concilii Basileensis vel alterius futuri legitime congregati auctoritate indicenda sine alia vocatione venire personaliter adstringantur nisi legitimo detineantur impedimento quo casu personas idoneas cum sufficienti mandato destinare teneantur.
Quod si ipse Romanus Pontifex et aliæ prædictæ personæ hoc facere neglexerint aut ipsum concilium quoquo modo de facto impedire mutare prorogare dissolvere operam dederint et infra quatuor menses cum reali satisfactione non resipuerint ex tunc Romanus Pontifex a papali et prædictæ personæ a suarum dignitatum administratione sint ipso facto suspensi.
Quæ quidem papalis administratio ad sacrum concilium ipso iure devolvatur.
Quod si pœnas prædictas per duos menses post dictos quatuor animo sustinuerint indurato contra tam Romanum pontificem quam prædictas personas usque ad privationem inclusive per concilium generale procedatur.
[Quod liberum sit cuilibet venire ad concilium]
Statuit quoque hæc sancta Synodus ut non obstante quacumque etiam Romani Pontificis prohibitione omnibus quibuscumque cuiuscumque status et conditionis existant etiamsi sint sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales liberum sit ad generalia concilia proficisci.
Quod que ipse Romanus Pontifex ad ipsa concilia generalia accedere volentibus et præsertim prædictis cardinalibus licentiam si petierint impertiri teneatur.
[Declarat concilium verbum de prorogatione concilii, et cassat attentata in contrarium, vel attentanda in futurum]
Declarat quoque hæc sancta Synodus verba illa videlicet nullatenus prorogetur in dicto decreto posita ita prohibitive intelligi ut etiam per Papam prorogari non possit quod que concilium actu congregatum dissolvi aut de loco ad locum mutare sine ipsius concilii expresso consensu per Romanum pontificem nullatenus possit cassat que irritat et annullat si quid forsitan contra hæc vel etiam in derogationem aut impedimentum ipsius concilii generalis personarum que et prælatorum ac suppositorum eiusdem per privationem translationem censuras que Ecclesiasticas vel aliter quomodolibet in futurum contigerit attentari.
[Quod non dissolvatur aut mutetur concilium, nisi de consensu duarum partium cuiuslibet deputationis, etc...]
Statuit que ex certis rationabilibus causis ut præsens Basileense concilium per neminem etiamsi papalis fuerit dignitatis dissolvi aut de loco ad locum mutari possit nisi de expresso consensu duarum partium cuiuslibet deputationis votis singulorum scrutatis subsequenti que approbatione duarum partium congregationis generalis similiter scrutatis votis singulorum ac demum in sessione publica facta declaratione.
Obsecrat que per viscera misericordiæ Iesu Christi et per aspersionem sui sanguinis pretiosi omnia supposita huius sacri concilii tam præsentia quam futura obtestatur ut ante completam reformationem in capite et in membris quantum rationabilius fieri poterit nullatenus dissolutioni consensum præstent nec loci mutationem fieri permittant nisi ex causis iustis et manifestis. [Quod locus concilii eligatur per mensem ante dissolutionem, et declaratur verbum illud, “in decennium”]
Iuxta ipsius Constantiensis concilii ordinationem vult omnino saltem per mensem ante tempus dissolutionis eligi locum pro futuro celebrando concilio declarat que ad abundantem cautelam verbum illud in decennium in prædicta positum constitutione sic intelligi debere ut decennium totaliter compleatur et eo integro completo ex tunc facultatem concilii generalis celebrandi incipere. Quod si casu aliquo contingat eos qui conciliis generalibus interesse tenentur in principio temporis non advenire declarat non propterea dictam concilii celebrandi facultatem expirare sed ut quanto citius commode fieri poterit celebretur.
Ne autem diu differre possit statuit ut per viginti dies ante prædictum decennii tempus completum vel aliud si forsan ex causa per concilium præfigi contingat Romanus Pontifex per se vel legatum aut legatos suos nec non archiepiscopus in cuius provincia vel diœcesi fuerit concilium celebrandum et omnes prælati vicini loco celebrationis concilii per quatuor diætas vulgares cessante impedimento canonico in propriis personis vel eo obsistente per viros idoneos ad hoc vicarios constitutos adesse teneantur ut de loci dispositione et aliis præparatoriis concilii valeant habere tractatum.
Die autem inchoationis concilii generalis præfinita hi qui ibidem fuerint missam de Spiritu Sancto solemniter celebrent et concilium ex eo die stabilitum et inchoatum esse efficaciter censeatur.
Verum propter multas necessitates quæ contingere possunt venientibus ad concilium exhortatur hæc sancta Synodus eos qui tunc præsentes fuerint ut ad ardua negotia concludenda nisi decenti expectatione absentium moderata congruo intervallo temporis non procedant sed sic divino timore prævio procedatur in cunctis cum debita gravitate sicut tanta magnitudo negotiorum universalis Ecclesiæ exigit et requirit.
In his autem casibus in quibus secundum statutum decreti Constantiensis papæ licet locum futuri concilii de consensu sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalium mutare statuit ut si papa id facere negligat collegium cardinalium hoc suppleat ita tamen ut duæ partes ipsorum cardinalium consentiant servando nihilo minus modum qui in dicto capitulo frequens continetur.
Ipsam autem loci mutationem si fieri contingat iurabunt dicti cardinales secundum Deum et conscientiam suam illam facere et ex causis manifestis in capitulo frequens contentis.
[Quod electores papæ ante ingressum conclavis iurent, quod, si quis eorum eligatur, servabit dicta decreta]
Ut præmissa facilius executioni demandentur statuit ipsa sancta Synodus quod electores Romani Pontificis ante ingressum conclavis iurare Deo que et Ecclesiæ promittere teneantur quod si contingat aliquem ex eis in Papam assumi præmissa supradicta decreta statuta et ordinata servabit et pro posse adimplere realiter et cum effectu curabit adiiciens quod quicumque in Romanum pontificem futuris deinceps temporibus assumetur inter alia quæ profiteri debet iuxta decretum concilii Constantiensis quod incipit quanto Romanus Pontifex iuret etiam præsens decretum efficaciter observare.
Quam quidem professionem teneatur postea in primo publico consistorio de novo facere profiteatur que si eorum quæ in hoc decreto continentur fuerit violator nec non ratione cuiuslibet notorii criminis Ecclesiam scandalizantis iudicio generalis concilii se esse subiectum.
Hanc que professionem tam ipse quam collegium cardinalium inserant litteris quas de nova assumptione papæ per orbem de more transmittent.
[Quod publicetur hoc decretum in synodis]
Ut tam salutaris ac necessarii decreti nullus possit ignorantiam prætendere mandat hæc sancta Synodus in virtute sanctæ obedientiæ omnibus metropolitanis episcopis ut in provincialibus et synodalibus conciliis prælatis religionum in suis capitulis generalibus huiusmodi decretum legi faciant et publicari.
SESSIO XII 13 iul. 1433
[Decretum de electionibus et confirmationibus episcoporum et prælatorum]
Quemadmodum in construenda domo præcipua est architectoris cura ut tale iaciat fundamentum super quo firmum perduret ædificium ita in generali Ecclesiæ reformatione potissimum est huius sanctæ synodi studium ut tales ecclesiis præficiantur pastores qui tanquam columnæ et bases ipsam Ecclesiam doctrinæ et meritorum viribus firmiter sustentent.
Quanta autem in eligendis prælatis diligentia adhibenda sit officium eis iniunctum evidenter ostendit ad regimen enim assumuntur animarum pro quibus dominus noster Iesus Christus mortuus est et sanguis eius pretiosus effusus.
Propterea sacri canones spiritus Dei promulgati provide statuerunt ut unaquæque Ecclesia ac collegium seu conventus sibi prælatum eligant.
Quibus hæc sancta Synodus eodem spiritu congregata inhærens statuit et diffinit generalem reservationem omnium ecclesiarum metropolitanarum cathedralium collegiatarum et monasteriorum ac dignitatum electivarum per Romanum pontificem de cetero fieri aut facta uti non debere reservationibus in corpore iuris clausis et his quas in terris Romanæ Ecclesiæ ratione directi seu utilis dominii mediate vel immediate subiectis fieri contigerit semper exceptis sed quod per electiones et confirmationes canonicas secundum iuris communis dispositionem prædictis metropolitanis cathedralibus monasteriis et collegiatis ecclesiis ac dignitatibus electivis vacantibus debite provideatur non derogando propterea statutis privilegiis et consuetudinibus rationabilibus quibuscumque postulationibus in dispositione iuris communis remanentibus.
Decernit que hæc sancta Synodus rationi fore consentaneum et reipublicæ accommodum ut contra hoc salutare decretum Romanus Pontifex nihil attentet nisi ex magna rationabili ac evidenti causa litteris apostolicis nominatim exprimenda.
Et ut eo firmius hoc salubre decretum custodiatur vult eadem sancta Synodus ut inter alia quæ Romanus Pontifex in sua assumptione profitebitur iuret decretum hoc inviolabiliter observare.
Et quoniam tales ut prædictum est oportet esse prælatos hi ad quos ius pertinet eligendi omnem curam adhibeant ut dignam coram Deo et hominibus electionem faciant exactam que proinde apponant solicitudinem ut tales eligant qui tanto officio valeant satisfacere.
Scientes quod si vel dolose vel negligenter ac timore Domini postposito in re tam gravi se gesserint sicut auctores erunt et causa malorum pastorum ita participes fient pœnarum quas ipsi mali pastores in districto Dei iudicio patientur.
Et cum humanæ fragilitatis conatus nihil sine omnipotentis Dei suffragio queat efficere a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit adveniente die electionis hi ad quos pontificis vel abbatis spectat electio in Ecclesia conveniant magna cum devotione missam de Spiritu Sancto audituri quem humiliter exorabunt ut eos ad dignum eligendum pastorem inspirare dignetur.
Et ut eo facilius hanc gratiam obtinere mereantur quo devotius ad actum electionis accedant contriti et confessi sacramentum eucharistiæ reverenter suscipient.
Ad locum vero electionis ingressi pro quocumque prælato qui per electionem assumitur iurabunt in manibus eius qui capitulo præsidebit et ipse præsidens in manibus eum immediate sequentis sub hac forma ego N. iuro et promitto omnipotenti Deo et tali sancto vel sanctæ sub cuius vocabulo dedicata est Ecclesia eum eligere quem credam futurum Ecclesiæ in spiritualibus et temporalibus utiliorem nec illi vocem dare quem verisimiliter scivero promissione aut datione alicuius rei temporalis seu prece per se aut alium interposita aut alias qualitercumque directe vel indirecte pro se electione procurare.
Idem iuramentum præstet confiteatur que et communicet qui constituit procuratorem ad eligendum certam personam.
Nec non et procurator generaliter ad eligendum constitutus in casibus in quibus secundum iuris communis dispositionem in huiusmodi electionis negotio procurator constitui potest.
Quod etiam iuramentum præstetur ab hiis in quos continget super electione futuri prælati fieri compromissum qui etiam confiteri et communicare teneantur.
Quod si prædicta non fecerint pro illa vice eligendi sint ipso iure potestate privati.
Deinde eligant in præfatum prælatum virum ætatis legitimæ moribus gravem litterarum scientia præditum in sacris ordinibus constitutum et alias idoneum secundum canonicas sanctiones.
Quod si aliter et de alia persona quam ut prædictum est aut per simoniacam pravitatem electionem fieri contigerit electio sit ipso iure irrita et inanis.
Et sic simoniace eligentes præter alias pœnas perpetuo sint ipso facto iure eligendi privati.
Alii vero canonicis pœnis subiaceant.
Simoniace autem electi et qui huiusmodi simoniacæ electionis participes fuerint taliter que eligentes et confirmati in horrorem tanti criminis pœnam ipso facto excommunicationis incurrant nec a tali reatu et excommunicatione electi et confirmati absolvi possint nisi Ecclesias et dignitates ad quas turpiter assumpti sunt libere resignaverint et ad eas obtinendas quas nefario ingressu adepti sunt perpetuo reddantur inhabiles.
Ad tollendam autem omnem ambitionis radicem obsecrat per viscera misericordiæ Iesu Christi hæc sancta Synodus ac instantissime exhortatur reges et principes communitates et alios cuiuscumque gradus et dignitatis existant Ecclesiasticæ vel mundanæ ne electoribus litteras scribant aut preces porrigant pro eo qui per se vel per alium tales preces seu litteras procurabit multo que minus comminationes impressiones aut aliud faciant quo minus libere ad electionem procedatur.
Similiter in virtute sanctæ obedientiæ ipsius electoribus præcipitur ne ad huiusmodi litteras vel preces comminationes vel impressiones ut præmittitur quemquam eligere præsumant.
Facta autem electione et ei ad quem ius pertinet confirmandi præsentata si appareat cœlectus vel se opponens electioni nominatim vocetur ad videndum discuti electionis negotium.
Et nihilo minus generaliter edictum publicum in Ecclesia in qua facta est electio proponatur iuxta constitutionem felicis recordationis Bonifacii VIII.
Comparentibus autem aliquibus vel non nihilo minus ipse confirmator ex officio tanquam in negotio inquisitionis procedat omnem adhibiturus diligentiam ut tam forma electionis quam merita electi et omnes circumstantiæ debite examinentur et discutiantur.
Et si electio confirmanda sit vel infirmanda iudicialiter confirmetur vel infirmetur.
Et ut omnia munde et sine labe ac labis suspicione procedant non solum exigere aliquid quantumcumque parvum sed etiam gratis oblata confirmator ratione confirmationis sub nomine subiectionis subsidii gratitudinis aut alio coloris prætextu cuiusvis consuetudinis aut privilegii per se vel alium nullatenus recipere præsumat.
Notariis autem et his qui scripserunt in huiusmodi causis emolumentum aliquod moderate taxetur habendo respectum ad laborem et operam scripturæ non ad fructuum prælaturæ valorem.
Si vero confirmatores prædicti electiones non servatis superius ordinatis et de personis non idoneis ut præmittitur factas vel alias per simoniacam pravitatem confirmaverint eo ipso confirmationes huiusmodi sint nullæ.
Confirmantes autem alias personas quam supra dictum est pro ea vice per simoniacam autem labem si eam commiserint etiam sententiam excommunicationis incurrant eo ipso a qua nisi per Romanum pontificem præterquam in mortis articulo absolutionis beneficium obtinere non possint.
Summum vero pontificem hæc sancta Synodus exhortatur ut cum speculum et norma omnis sanctitatis et munditiæ esse debeat pro confirmatione earum electionum quas ad eum deferre contigerit nihil penitus exigat aut recipiat alioquin si secus faciendo notorie et incorrigibiliter ex hoc Ecclesiam scandalizet futuro concilio deferatur.
Pro oneribus autem quæ ipsum pro regimine universalis Ecclesiæ subire oportet pro que sustentatione sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalium et aliorum necessariorum officialium hoc sacrum concilium ante sui dissolutionem omnino debite et congruenter provideat.
Quod si contingat aliquam circa hæc provisionem non facere tunc illæ Ecclesiæ et beneficia quæ usque nunc ex novi prælati assumptione certam taxam solverint deinceps medietatem huiusmodi capere per annum post adeptam pacificam possessionem solvere in partibus teneantur duratura huiusmodi provisione donec prædictis papæ et sustentationi cardinalium fuerit aliter provisum.
Per hæc eadem sancta Synodus non intendit in aliquo præiudicare sanctæ Romanæ et universali Ecclesiæ nec alteri cuicumque.
SESSIO XIII 11 sept. 1433
[In hac sessione lecta est: Accusatio contumaciæ papæ facta per promotores sacri concilii; prorogatum est terminus iam intimatum Eugenio IV ut Basileam se conferret et abrogaret decretum dissolutionis concilii; denique approbatum est novum: Decretum pro suppositorum tuitione.]
SESSIO XIV 7 nov. 1433
[In hac sessione facta est: Alia prorogatio monitionis papæ ad nonaginta dies, cui prorogationi addita sunt duo schemata, quorum unum spectans ad revocandam concilii suspensionem, alte spectans ad assensionem concilio Eugenii IV.]
SESSIO XV 26 nov. 1433
[De conciliis provincialibus et synodalibus]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Pridem hæc sancta Synodus quoddam saluberrimum promulgavit decretum pro stabilitate et robore generalium conciliorum quorum frequens celebratio præcipua est agri dominici cultura.
Verum cum ad eamdem culturam non dubium sit pertinere episcopales synodos et concilia provincialia prout veteres canones decreverunt frequentari ideo eadem sancta Synodus antiquos et laudabiles mores nostris cupiens temporibus observari statuit atque præcipit synodum episcopalem in qualibet diœcesi post octavas dominicæ resurrectionis vel alia die secundum consuetudinem diœcesum ad minus semel in anno ubi non est consuetudo bis annuatim celebrari per diœcesanum propria in persona nisi canonico impedimento fuerit præpeditus et tunc per vicarium ad hoc idoneum.
Quæ synodus saltem biduo vel triduo duret vel prout necessarium episcopis visum fuerit.
Prima autem die convenientibus diœcesano et omnibus aliis qui huiusmodi synodo interesse tenentur infra missarum solemnia vel post diœcesanus vel alius eius nomine Verbum Dei proponat exhortando omnes ad bonos mores sectandum abstinendum a vitiis et ad ea quæ pertinent ad Ecclesiasticam disciplinam et officia singulorum et præsertim ut hi quibus animarum cura commissa est diebus dominicis et aliis solemnitatibus plebem subiectam doctrinis et monitis salutaribus instruant.
Postea legantur statuta provincialia et synodalia et inter alia aliquis compendiosus tractatus docens quomodo sacramenta ministrari debeant et alia utilia pro instructione sacerdotum.
Deinde ipse diœcesanus de vita et moribus subditorum solerter inquirat labem simoniacæ pravitatis contractus usurarios concubinatum fornicationem et alia quævis crimina et excessus debita correctione cohibeat.
Alienationes rerum Ecclesiasticarum a iure prohibitas revocet clericorum abusus et aliorum subiectorum qui circa divinum officium et delationem debiti habitus defecerint in melius reformet et emendet.
Et quoniam multa scandala sæpe contingunt eo quod constitutio Bonifacii papæ VIII quæ incipit periculoso edita super clausura monialium non servatur studeat ipse diœcesanus ut omnino iuxta ipsius constitutionis tenorem executioni demandetur nec non ut quicumque religiosi diœcesano subiecti regulas et constitutiones suarum religionum præsertim ut ab eis omnis proprietas abdicetur inviolabiliter observent.
Ne etiam in receptione ipsorum ad religionem quidquam per simoniam exigatur.
Præcipua autem in ipsa synodo episcopi cura sit inquirere ac debitis remediis occurrere ne aliquod dogma hæreticum erroneum aut scandalosum seu piarum aurium offensivum sortilegia divinationes incantationes superstitiones et quævis diabolica figmenta diœcesim suam inficiant.
Instituantur que præterea testes synodales viri graves providi et honesti legis Dei zelum habentes iuxta diœcesum latitudinem in numero competenti aut alii eorum potestatem habentes ubi alii non sunt ad hoc instituti qui si diœcesano minus idonei videantur eos amovendo alios prout ei videbitur expedire instituat.
Hi autem in manibus ipsius diœcesani vel sui vicarii iurare teneantur ut tradit canon: episcopus in synodo qui per anni circulum lustrantes ipsam diœcesim quæ corrigenda vel reformanda viderint his ad quos talia corrigere vel reformare pertinet referant.
Quæ nisi correcta vel reformata iam fuerint ad synodum subsequentem perferant in qua debitis remediis occurratur.
Sed et præter illa quæ a testibus synodalibus vel aliis eorum officia exercentibus diœcesanus audierit inquirat et ipse diligenter de cunctis subditorum suorum excessibus et taliter in delinquentes insurgat correctionis debitæ disciplina ut aliis malignari volentibus transeat in exemplum.
Celebretur quoque in singulis provinciis saltem infra biennium a fine concilii generalis et deinde ad minus semel de triennio in triennium provinciale concilium in loco tuto in quo tam archiepiscopus quam suffraganei omnes et alii qui in huiusmodi conciliis provincialibus interesse tenentur debite vocati intersint.
Quod si episcopus canonico fuerit impedimento detentus procuratorem suum destinet non solum ad excusandum et probandum absentiæ causas sed etiam ipsius nomine concilio interessendum suscipiendum que quidquid concilium duxerit statuendum.
Alioquin ipse episcopus a perceptione medietatis fructuum unius anni suæ Ecclesiæ qui per personam in ipso concilio deputandam ipsius Ecclesiæ suæ fabricam effectualiter convertantur eo ipso sit suspensus.
Alii vero venire negligentes concilii arbitrio puniantur aliis iuris pœnis in suo robore duraturis.
Concilio autem generali durante et per sex menses ante huiusmodi provincialia concilia non celebrentur.
Porro in huius inchoatione concilii ipse metropolitanus vel alius eius nomine infra missarum solemnia vel post exhortatorium sermonem faciat ea quæ ad statum Ecclesiasticum et præcipue ad pontificale officium pertinent seriose memorando comminando que singulis quod iuxta prophetæ sententiam si eorum culpa cuiusvis anima perierit illius sanguis de manibus eorum a domino exigetur.
Præcipue autem fiat tunc monitio exacta ut dignis et bene meritis quorum vita sufficienti testimonio nota sit ordines et beneficia sine ulla simoniaca labe conferantur.
Et super omnia ut in animarum cura committenda summa diligentia et matura inquisitio adhibeatur.
Et ut bona Ecclesiastica nullatenus ad usos illicitos quinimmo ad honorem Dei ecclesiarum conservationem habendo secundum sacros canones præcipuam curam pauperum et indigentium laudabiliter convertantur scientes quod de his omnibus apud tribunal æterni Iudicis usque ad minimum quadrantem rationem reddituri sunt.
In quibus quidem conciliis de corrigendis excessibus moribus que subditorum reformandis et præcipue qualiter episcopi in conferendis beneficiis et confirmandis electionibus ministrandis ordinibus deputandis confessoribus prædicando ad populum et puniendo excessus subditorum observatione que episcopalium synodorum ceteris que ad officium episcopale ac iurisdictionem et administrationem eorum in spiritualibus et temporalibus quomodolibet spectantibus se gesserint et præsertim an a simoniaca labe manus innoxias servent diligens inquisitio secundum iuris dispositionem fiat ut omnes qui in præmissis deliquisse comperti fuerint per ipsum concilium corrigantur et puniantur.
Simili modo de ipso metropolitano circa omnia supradicta diligenter inquiratur cuius excessus et defectus ipsum concilium eidem specialiter exprimat ipsum admonendo et obsecrando ut cum aliorum pater vocetur et esse debeat a talibus omnino desistat.
Et nihilo minus inquisitionem de ipso habitam in scriptis redactam ad Romanum pontificem vel alium eius superiorem si quem habeat sine mora transmittat ut ab eo punitionem et reformationem suscipiat condecentem.
Inter cetera si quæ discordiæ contentiones et inimicitiæ inter quoscumque viguerint quæ quietem et tranquillitatem provinciæ possent perturbare curet omni studio sacrum concilium illa sedare et more piorum patrum ad pacem concordiam que filiorum vigilanter intendat.
Et si inter regna provincias et principatus huiusmodi discordias suscitari contingat mox sancti Dei antistites concilia provinciarum suarum simul congregari procurent et sibi invicem consilium et auxilium impendentes cuncta discordiarum fomenta amputare studeant neque hoc alicuius amore vel odio prætermittant sed ad Deum solum et salutem populi mentis oculos erigentes ad sanctum pacis opus omni tepiditate semota invigilent.
Cogitentur insuper in provinciali synodo quæ immediate generale concilium subsequens antecedit omnia quæ in eodem generali concilio visa fuerint prosequenda ad Dei gloriam et provinciæ commodum salutem que christiani populi.
Ibidem que eligantur in numero competenti qui ad proximum generale concilium vice totius provinciæ debeant proficisci quibus per subsidium vel alias provideatur prout de iure et concilio provinciali fuerit visum expedire ita tamen quod illi qui ultra personas ut prædictum est deputatas ad ipsum concilium generale accedere voluerint aut eorum clerus nullatenus propterea graventur.
Relegantur quoque in unoquoque provinciali concilio quæ secundum canonicas sanctiones in eisdem legi præcipiuntur ut ea et inviolabiliter observentur et transgressoribus pœnæ debitæ inferantur.
Quod si metropolitani vel diœcesani prædictis terminis in celebrandis provincialibus et episcopalibus synodis cessante legitimo impedimento fuerint negligentes medietatem omnium fructuum et obventionum ratione suarum ecclesiarum ad eos pertinentium fabricæ ipsarum ecclesiarum applicandam eo ipso amittant.
Qui si in eadem negligentia per tres proximos menses perseveraverint ab officiis et beneficiis sint ipso facto suspensi.
Quibus transactis temporibus sub antescriptis pœnis antiquior in provincia ordine episcopus ipsius metropolitani episcopi aut maior in dignitate post pontificalem in sacris constitutus nisi ad alios forsan de consuetudine vel privilegio pertineat negligentiam in celebrandis prædictis provincialibus et episcopalibus synodis supplere teneantur.
Iubet insuper hæc sancta Synodus omnibus prælatis religionum et ordinum quorumcumque ad quos celebrare capitula pertinet quod illa statutis temporibus sub prædictis pœnis servent et servari faciant in quibus secundum canonicas sanctiones et religionum constitutiones cum omni studio et diligentia ad veram singularum religionum et ordinum reformationem intendant ita ut deinceps in singulis monasteriis iuxta proprias regulas et constitutiones debite regularis vigeat observantia et præcipue ut tria substantialia professionis vota omnino observentur.
Per præmissa autem hæc sancta Synodus non intendit iuribus quorumcumque quomodolibet derogare.
SESSIO XVI 5 febr. 1434
[Hæc sessio declarat Papam Eugenium concilio adhærere, celebratis ceremoniis consuetis; in eius actis incorporantur bulla Eugenii Dudum sacrum et aliæ tres bulla ab ipsa bulla abrogatæ.]
SESSIO XVII 26 apr. 1434
[Super admissione præsidentium in concilio nomine domini Eugenii papæ IV]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans, dilectos Ecclesiæ filios Nicolaum tituli sanctæ crucis in Ierusalem presbyterum Iulianum sancti Angeli diaconum sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales et venerabiles Ioannem archiepiscopum Tarentinum et Petrum episcopum Paduanum ac dilectum Ecclesiæ filium Ludovicum abbatem sanctæ Iustinæ Paduanæ tantum admittit in præsidentes in hoc sacro concilio nomine vice et loco sanctissimi domini Eugenii papæ IV cum infrascriptis conditionibus et clausulis plenissimum robur et effectum per omnia habituris videlicet sine omni iurisdictione coactiva salvo etiam modo procedendi in hoc sacro concilio hactenus observato præsertim qui continetur in ordinationibus huius sacri concilii quæ incipiunt: primo sint quatuor deputationes sicut sunt inter quas omnes de concilio distribuantur æqualiter quantum fieri poterit et cetera Ordinat etiam quod præter feriam sextam in qua ordinaria est congregatio generalis non possit fieri alia nisi fuerit conclusum prius per tres deputationes ad minus.
Et tunc intimetur ipsis præsidentibus vel alteri ex eis quod ponat schedulas.
Et si non fecerint unus ex promotoribus concilii vel unus ex deputationibus quicumque sit ponat schedulas.
Et omnes de concilio veniant ad congregationem.
Alias si non fuerit conclusum per tres deputationes nullus ad ipsam congregationem accedat.
Et quidquid ibi factum fuerit nullius sit roboris.
Et idem de sessione.
Item quod lectis in congregatione generali his quæ conclusa sunt per deputationes primus inter præsidentes ibidem præsentes etiam aliis vel alio ex eis absentibus concludat iuxta ordinationes sacri concilii.
Quod si nolit ipse aut alius de præsidentibus ibidem præsidentibus facere tunc proximior prælatus subsequens in ordine considendi concludat.
Et ipso nolente alius successive faciat.
Et si forte nullus de præsidentibus veniat ad congregationem vel ad sessionem generalis concilii tunc primus prælatus ut præmittitur pro illo die faciat officium præsidentis.
Item quod omnia acta huius sacri concilii sicut hactenus est observatum fiant et expediantur sub nomine et bulla ipsius concilii.
SESSIO XVIII 26 iun. 1434
[Super innovatione decreti concilii Constantiensis de auctoritate et potestate conciliorum generalium]
Sacrosancta Basileensis generalis synodus in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Ad magnam Ecclesiæ catholicæ utilitatem pertinere dignoscitur ut ipsius auctoritas cui omnes subesse tenentur in sacro olim Constantiensi concilio declarata sæpius manifestetur et ad omnium notitiam perducatur.
Et quemadmodum nonnulla concilia præcedentium synodorum salubres institutiones et declarationes renovare consueverunt ita et hæc sancta Synodus necessariam illam declarationem de generalium conciliorum auctoritate in dicto Constantiensi concilio promulgatam sub eodem qui sequitur tenore innovat: primo quod... et item declarat....
SESSIO XIX 7 sept. 1434
[De compactatis inter concilium et Græcos pro unione]
Sacrosancta Basileensis generalis synodus in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Sicut pia mater pro filiorum salute semper anxia est nec unquam quiescit donec si qua inter ipsos dissensio sit sopita fuerit sic et multo amplius sancta mater Ecclesia quæ filios ad perpetuam vitam regenerat omni conatu laborare consuevit ut omnes qui christiano nomine censentur sublato omni dissidio eandem fidei unitatem sine qua salus esse non potest fraterna caritate custodiant.
Quamobrem huius sanctæ synodi ab initio suæ congregationis præcipua cura fuit illud recens Bohemorum antiquum que Græcorum dissidium prorsus extinguere et eos nobis cum in eodem fidei et caritatis vinculo perpetuo copulare.
Bohemos igitur viciniores primo deinde Græcos nostras litteras et oratores pro sancta unione facienda cum omni caritate ad hoc sacrum concilium vocavimus.
Et quamquam Bohemorum negotium multi ab initio non solum difficile sed pene impossibile æstimarent nostros que tanquam supervacuos et inutiles iudicarent labores attamen dominus noster Iesus Christus cui nihil impossibile est sic salubriter rem ipsam usque ad hanc diem direxit ut multo amplius hæc ipsa Bohemorum vocatio Ecclesiæ sanctæ profuerit quam multi potentissimi exercitus qui sæpe Bohemiam armata manu ingressi sunt.
Quæ res eo ampliorem spem nobis præbet ut hanc Græcorum unionem cum omni fiducia et constantia prosequamur.
Quod quidem eo libentius aggredimur quo ipsos ad hanc unionem plurimum affectos conspicimus.
Ut primum enim serenissimus Græcorum imperator et patriarcha Constantinopolitanus per nostros requisiti sunt oratores mox tres insignes viros de his qui apud eos magnæ videntur auctoritatis quorum primus ipsum imperatorem consanguinitate attinet ad hanc sanctam synodum destinarunt sufficienti ipsius imperatoris mandato cum bulla aurea et eius manu propria subscripta ac patriarchæ litteris munitos qui tam in generali congregatione quam coram commissariis nostris ferventissimum imperatoris et patriarchæ totius que Ecclesiæ orientalis ad hanc unionem desiderium exponentes nos mirum in modum ad tam sancti operis prosecutionem pulsant ac quotidie excitant duo inter alia firmiter constanter que asserentes unionem ipsam nisi in synodo universali in qua tam Ecclesia occidentalis quam orientalis conveniat fieri nullatenus posse et in ea synodo si fiat ut infra conventum est omnino ipsam unionem secuturam.
His auditis summa nobis lætitia ac iucunditas nimirum accessit.
Quid enim catholicæ Ecclesiæ felicius gloriosius que contingere unquam posset quam quod tot orientales populi qui numero hominum ab his qui nostræ fidei sunt non multum distare videntur in eadem nobis cum fidei unitate coniungantur.
Quid utilius aut fructuosius ab exordio nascentis Ecclesiæ populus christianus vidit vel audivit quam quod tam diuturnum perniciosum que schisma penitus extirpetur.
Unde et aliam reipublicæ christianæ Deo propitio utilitatem accrescere confidimus quoniam ex hac unione cum facta fuerit plurimos ex nefanda Mahumeti secta ad fidem catholicam converti sperandum est.
Quid igitur pro tam piis ac salutaribus rebus per Christi fideles tentandum faciendum que non esset. Quis catholicus pro tanto nominis christiani et orthodoxæ fidei incremento non modo caducam huius mundi substantiam sed et corpus et animam exponere non deberet.
Quocirca omnem cogitatum nostrum iactantes in Deum qui facit mirabilia magna solus venerabiles sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales præsidentes Sedis Apostolicæ patriarcham Antiochenum archiepiscopos episcopos abbates magistros que et doctores in numero competenti deputavimus ut una cum ipsis Græcorum ambaxiatoribus rem istam tractare et quo ordine ad executionem deducenda esset prospicere deberent.
Qui tam inter se quam cum ipsis oratoribus sæpenumero convenientes habito inter se digesto consilio ad infrascripta cum ipsis devenerunt capitula quæ postea secundum morem huius sacri concilii per sacras deputationes mature deliberata ac deinde per generalem congregationem conclusa firmata que solemniter extiterunt quorum tenor una cum mandato ipsius domini imperatoris sub bulla aurea sequitur et est talis.
[Conventio deputatorum sacri concilii com ambaxiatoribus Græcorum]
Ambaxiatores serenissimi domini imperatoris Græcorum et domini patriarchæ Constantinopolitani videlicet dominus Demetrius protonostiarius Paleologus Mætotides venerabilis Isidorus abbas monasterii sancti Demetrii et dominus Ioannes Dissipatus eiusdem imperatoris familiaris convenientes cum dominis deputatis sacri concilii primo exposuerunt quod si Ecclesiæ occidentali placeret ut hæc synodus Constantinopoli celebraretur Ecclesia orientalis propriis expensis ibidem conveniret nec oporteret ut Ecclesia occidentalis prælatis orientalibus aliquas expensas hoc faceret. Quinimmo ipse dominus imperator in quibus posset prælatis latinis Constantinopolim venturis subveniret.
Sin autem placeret ut prælati Ecclesiæ orientalis ad terras latinorum pro prædicta synodo accederent necessarium fore propter legitimas causas ut expensis Ecclesiæ occidentalis subvenirent.
Et cum dictis dominis deputatis videretur multis de causis hanc unionem commodius fieri posse in hac civitate Basileensi ubi actu concilium congregatum est sæpe ac multum apud ipsos dominos oratores institerunt ut hic locus pro hac sancta unione eligeretur offerentes impensas ad hoc necessarias.
Sed ipsi oratoribus respondentibus quod cum eorum instructiones limitatæ de certis locis per ipsos imperatorem et patriarcham eis datæ sint non hunc locum eligere qui in ipsis instructionibus nominatus non esset nomine deputati sacri concilii cognoscentes sanctam ac perfectam ipsius concilii intentionem quæ est ut pro honore Dei et profectu fidei catholicæ nullis parcatur laboribus et impensis iudicarunt non expedire ut propter locum dumtaxat tantum bonum negligeretur.
Acceptarunt igitur si placeat sacro concilio unum de locis inferius nominandis cum hoc quod sicut inferius est conventum mittantur aliqui vel aliquis ad ipsum dominum imperatorem patriarcham et alios quibus persuadeant per efficaces rationes ut in hanc civitatem Basileensem velint assentire.
Loca nominata sunt Calabria Ancona vel alia terra maritima Bononia Mediolanum vel alia civitas in Italia extra Italiam Buda in Hungaria Vienna in Austria et ad ultimum Sabaudia.
Convenerunt tamen dicti domini deputati cum ipsis dominis ambaxiatoribus in his quæ sequuntur si sacro concilio placeant.
Primo dicti ambaxiatores promiserunt quod ad huiusmodi synodum convenient imperator Græcorum et patriarcha Constantinopolitanus et ceteri tres patriarchæ et archiepiscopi et episcopi et alii ecclesiastici qui commode venire poterunt.
Similiter quod venient et ab omnibus regnis et dominiis quæ subiiciuntur ecclesiis Græcorum cum plena potestate et mandato vallato iuramento et aliis clausulis opportunis tam ex parte sæcularium dominorum quam prælatorum.
Item quod mittatur unus vel plures ambaxiatores ex parte sacri concilii cum octo millibus ducatorum pro facienda congregatione prælatorum Ecclesiæ orientalis ad Constantinopolim quæ octo millia expedientur ab ipsis ambaxiatoribus sacri concilii prout ipsi domino imperatori aut ipsis ambaxiatoribus sacri concilii videbitur.
Ita tamen quod si dicti prælati nollent Constantinopolim venire vel postquam Constantinopolim venerint nollent ad synodum prædictam accedere tunc teneatur dictus imperator reddere dictis ambaxiatoribus sacri concilii quidquid pro ea re expenderint.
Item quod Ecclesia occidentalis solvat expensas quatuor galearum grossarum quarum duæ sint de Constantinopoli et duæ aliunde pro conducendo dum tempus erit ad portum nostrum et reducendo Constantinopolim dominum imperatorem et patriarchas et prælatos Ecclesiæ orientalis cum suis usque ad numerum septingentarum personarum.
Quibus ipsa occidentalis Ecclesia impensas faciet hoc modo quia pro expensis ipsius imperatoris et ipsarum septingentarum personarum a Constantinopoli usque ad portum nostrum ultimum dabit ipsi imperatori quindecim millia ducatorum.
A dicto autem ultimo portu usque ad locum dictæ synodi et deinde quamdiu manebunt in synodo et usque ad reversionem ipsorum ad Constantinopolim faciet dicto imperatori cum dictis septingentis personis impensas honestas.
Item quod infra decem menses incipiendos a mense novembris proxime sequenti teneatur sacrum concilium mittere duas galeas grossas et duas subtiles versus Constantinopolim cum trecentis balistrariis.
Super quibus galeis erunt ambaxiatores sacri concilii et dominus Demetrius protonostiarius Palæologus primus de ipsis ambaxiatoribus domini imperatoris.
Qui quidem ambaxiatores sacri concilii habebunt se cum quindecim millia ducatorum danda domino imperatori pro expensis suis et patriarcharum et prælatorum ac aliorum venientium usque ad numerum septingentarum personarum faciendis a Constantinopoli usque ad portum ultimum ad quem debebunt applicare ut supra.
Item prædicti ambaxiatores sacri concilii ituri cum prædictis galeis ordinabunt quod decem milia ducatorum erunt parata ad exponendum si necessarium fuerit pro custodia civitatis Constantinopolitanæ propter periculum quod posset intervenire a Turcis civitati tempore absentiæ dicti domini imperatoris quæ pecuniæ exponentur per aliquem a dictis ambaxiatoribus sacri concilii deputandum prout necessitas fuerit.
Item ordinabunt prædicti ambaxiatores sacri concilii et expensis duarum galearum subtilium et trecentorum balistariorum pro custodia civitatis Constantinopolitanæ tempore absentiæ domini imperatoris et quod gentes dictarum galearum et ipsi balistarii iurabunt in manibus imperatoris fideliter se habere.
Et capitanei eorum sint quos imperator instituerit.
Item quod prædicti ambaxiatores habeant expensas duarum galearum grossarum tot quot expendi consueverunt in armando tales galeas.
Item quod huiusmodi ambaxiatores sacri concilii ituri cum prædictis galeis Constantinopolim nominabunt domino imperatori portum ad quem ultimo debebit applicare et locum unum de prænominatis in quo esse debeat dicta universalis synodus.
Laborabunt tamen cum omni instantia ut civitas ista Basileensis eligatur prout sperandum est.
Item quod hoc sacrum Basileense concilium interim stabit firmiter in Basilea nec dissolvetur legitimo impedimento cessante quo interveniente quod Deus avertat pro continuatione sui iuxta dispositionem capituli frequens ad aliam civitatem se transferet.
Et in casu quod dominus imperator non contentaretur de isto loco tunc infra mensem postquam præfatus dominus imperator applicuerit ad dictum portum ultimum sacrum concilium se transferet ad unum de prædictis locis nominatis per ipsum sacrum concilium ut supra dictum est eligendum.
Item quod in omnem eventum prædicta omnia utrimque adimpleantur item quod prædicta omnia fient firmiori modo et cum maiori robore et securitate quo fieri possunt per sacrum concilium videlicet per decretum et sub bulla.
Item quod prædictis omnibus conclusis et concordatis ac ut præmittitur firmiter roboratis Summus Pontifex expressum præbeat assensum per suas patentes bullas.
Et quod prædicta omnia et singula intelligi debeant bona fide sine dolo et fraude et absque impedimento legitimo et manifesto.
His omnibus adimpletis dicunt supra dicti ambaxiatores Græcorum et promittunt quod omnino venient etiamsi bellum foret et instaret civitati et ob earum omnium rerum confirmationem tradent mandatum præfati imperatoris sub bulla aurea sacro concilio et pro prædicto imperatore ipsi et alii iurabunt scribendo et subscribendo propter firmam et veram fidem quod fieri debeat cum Deo universalis sancta Synodus si mors imperatoris non intervenerit aut impedimentum aliquod manifestum et verum quod fugi vitari que non possit. Postremo petitum est ab ipsis ambaxiatoribus Græcorum ut exponerent quædam nomina in eorum instructionibus contenta.
Et primo quid intelligant per verbum synodus universalis: responderunt quod papa et patriarchæ sint in dicto synodo per se vel procuratores suos similiter et alii prælati sint ibidem vere vel repræsentative promittentes ut supra quod dominus imperator Græcorum et patriarcha constantinopolitanus intererunt personaliter libera et inviolata hoc est quod unicuique liceat libere dicere iudicium suum sine cuiusdam impedimento vel violentia sine contentione hoc est sine contentione rixosa et contumeliosa non tamen excluduntur disputationes et collationes necessariæ pacificæ honestæ et caritativæ.
Apostolica et canonica hæc omnia quomodo intelligi debeant et de modo procedendi in synodo remittunt se ad ea quæ ipsa universalis synodus declarabit et ordinabit.
Item quod imperator Græcorum et eorum Ecclesia habeat honores suos hoc est quos habebat tempore exorti præsentis schismatis salvis semper iuribus honoribus privilegiis et dignitatibus Summi Pontificis et Romanæ Ecclesiæ et imperatoris Romanorum. Et quod si qua dubitatio oriatur detur declarationi universalis concilii præfati.
Sequitur tenor mandati dicti imperatoris sub bulla aurea de græco in latinum translati: quoniam missi fuerunt... et littera domini patriarchæ Constantinopolitani de græco in latinum translata sub bulla plumbea et est talis: Ioseph Dei gratia archiepiscopus Constantinopolitanus...
Litteras reverentiæ vestræ recipimus...
Suprascripta igitur capitula et conventiones hæc sancta Synodus auctoritate universalis Ecclesiæ præsenti decreto approbat ratificat et confirmat statuit que ac decernit et pollicetur ea et eorum quodlibet servare et inconcussa tenere ut præmittitur. Quæ cum ad incrementum fidei orthodoxæ utilitatem que Ecclesiæ catholicæ et totius populi christiani pertinent omnibus fidem Christi diligentibus grata plurimum et accepta esse debent.
Et quoniam ut præscriptum est ipsi Græci propter nonnullas causas postulant ut sanctissimus dominus Eugenius papa iv dictis capitulis et conventionibus expresse consentiat ne propter hoc tantum bonum negligatur ipsum Eugenium hæc sancta Synodus cum omni caritate obsecrat et deprecatur ac per viscera misericordiæ Iesu Christi cum quanta potest instantia exorat ac requirit ut in favorem fidei et Ecclesiasticæ unitatis præfatis capitulis et conventionibus synodali decreto approbatis et ratificatis per suas litteras more Romanæ curiæ bullatas expressum assensum præbeat.
[Decretum de Iudæis et neophytis]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Salvatoris nostri Iesu Christi sequens vestigia hæc sancta Synodus illud gerit potissime in visceribus caritatis ut omnes evangelicam veritatem agnoscant et in ea postquam agnoverint fideliter perseverent.
Proinde ut Iudæi alii que infideles ad orthodoxam convertantur fidem qui que ad ipsam conversi fuerint in illa constanter permaneant his salubribus institutis providere decernens in primis statuit ut omnes diœcesani quosdam in litteris divinis bene eruditos aliquot vicibus annuatim deputent in locis ubi Iudæi aut alii infideles degunt ad prædicandum et explanandum taliter catholicæ fidei veritatem ut ipsi infideles qui audiunt suos valeant errores recognoscere.
Ad quam prædicationem sub pœnis tam commercii per fideles illis interdicendi quam aliis ad hoc opportunis ipsos infideles cuiuscumque sexus in annis discretionis constitutos accedere compellant. Ipsi autem diœcesani ac prædicantes ita se erga illos propitios ac caritate plenos exhibeant ut non solum propalatione veritatis sed et aliis humanis officiis ipsos Christo lucrifaciant.
Christianos autem cuiuscumque dignitatis aut status quomodolibet impedientes ne iudæi ad huiusmodi prædicationem conveniant aut arceantur notam fautoriæ infidelitatis incurrere ipso facto decernit.
Ut autem hæc prædicatio eo sit fructuosior quo prædicantes linguarum habuerint peritiam omnibus modis servari præcipimus constitutionem editam in concilio Viennensi de duobus docere debentibus in studiis ibidem expressis linguas Hebraicam Arabicam Græcam et Chaldæam quæ ut efficacius observetur rectores ipsorum studiorum inter alia quæ in assumptione rectoratus iurant hoc etiam addi volumus operam se pro ipsius constitutionis observatione daturos.
In conciliis etiam illarum provinciarum in quibus huiusmodi studia constituta sunt omnino disponatur ut hi qui prædictas linguas docturi sunt stipendia debita percipere valeant.
Sacros insuper canones renovantes præcipimus tam diœcesanis quam potestatibus sæcularibus ut modis omnibus prohibeant ne Iudæi aut alii infideles aut christianos aut christianas in familiares seu servientes aut filiorum suorum nutrices habeant ac ne christiani cum ipsis in eorum festivitatibus nuptiis et conviviis aut balneis seu nimia conversatione communicent aut medicos vel matrimoniorum proxenetas seu aliorum contractuum mediatores de publico constitutos assumant nec aliis publicis præponant officiis aut ad gradus quoscumque scholasticos admittant nec eis locentur prædia vel alii redditus ecclesiastici.
Prohibeantur etiam libros Ecclesiasticos calices cruces et alia ecclesiarum ornamenta sub pœna perditionis rei emere aut pignori sub pœna amissionis pecuniæ mutuatæ accipere.
Sub gravibus quoque pœnis cogantur aliquem deferre habitum per quem a christianis evidenter discerni possint.
Quorum ut evitetur nimia conversatio in aliquibus civitatum et oppidorum locis a christianorum cohabitatione separatis habitare compellantur et ab ecclesiis longius quantum fieri potest.
Nec diebus dominicis et aliis solemnibus festivitatibus apothecas apertas tenere vel in publico laborare præsumant.
[De his qui volunt ad fidem converti]
Si quis eorum ad fidem catholicam converti voluerit bona sua quæcumque habet mobilia et immobilia ei intacta illæsa que permaneant.
Quod si huiusmodi bona ex usura aut illicito quæstu fuerint acquisita ac notæ sint personæ quibus foret de iure restitutio facienda quia non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum illis restitui omnino oportet.
His vero personis non extantibus quia talia per manus Ecclesiæ in pios essent usus convertenda hæc sancta Synodus vicem gerens universalis Ecclesiæ in favorem concedit suscepti baptismatis tanquam in pium usum apud ipsos remanere debere sub pœna divini anathematis tam ecclesiasticis quam sæcularibus interdicens ut nullam super his quovis quæsito colore molestiam inferant aut inferri patiantur sed magnum se fecisse lucrum existiment dum tales Christo lucrati fuerint.
Et quoniam ut scriptum est qui habuerit substantiam mundi huius et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in ipso si ipsi conversionis tempore inopes aut indigentes fuerint per viscera misericordiæ Dei omnes tam Ecclesiasticos quam sæculares hæc sancta Synodus exhortatur ut ipsis conversis manus porrigant adiutrices.
Ipsi quoque diœcesani non solum christianos ad subveniendum illis exhortentur sed tam de redditibus ecclesiarum prout poterunt quam de his quæ ad pauperum usus per ipsos convertenda devolvuntur huiusmodi neophytos sustentare non negligant ipsos que a detractionibus contumeliis paterna affectione defendant.
Et quoniam per gratiam baptismi cives sanctorum et domestici Dei efficiuntur longe que dignius sit regenerari spiritu quam nasci Carne hac edictali lege statuimus ut civitatum et locorum in quibus sacro baptismate regenerantur privilegiis libertatibus et immunitatibus gaudeant quæ ratione duntaxat nativitatis et originis alii consequuntur.
Curent insuper sacerdotes baptizantes et hi qui de sacro fonte suscipiunt tam ante baptismum quam post illos in articulis fidei ac legis novæ præceptis catholicæ que Ecclesiæ ritibus diligenter instruere. Et tam ipsi quam diœcesani operam dent ne cum Iudæis seu infidelibus saltem per longum tempus penitus conversentur ne sicut noviter contingit ab infirmitate curatis modica occasio ad pristinam perditionem recidivos efficiat.
Et quoniam experientia teste mutuam inter se neophytorum conversationem ipsos in fide nostra fragiliores reddere ac saluti ipsorum plurimum officere compertum est exhortatur hæc sancta Synodus locorum ordinarios ut quantum pro incremento fidei viderint expedire curent et studeant neophytos ipsos cum originariis christianis matrimonio copulare.
Prohibeatur et his neophytis sub gravibus pœnis ne mortuos more Iudæorum sepeliant aut sabbata alias que solemnitates et antiquæ sectæ ritus quoquo modo observent. Sed et Ecclesias et prædicationes nostras prout alii catholici frequentent et in omnibus se christianorum moribus conformes reddant.
Contemptores autem prædictorum per sacerdotes in quorum parochiis siti sunt aut alios ad quos de iure vel antiqua consuetudine de talibus inquirere spectat ac etiam per alios quoscumque diœcesanis seu inquisitoribus hæreticæ pravitatis deferantur et invocato si opus fuerit auxilio brachii sæcularis per eos taliter puniantur quod et aliis transeat in exemplum.
De his omnibus in conciliis provincialibus et synodalibus diligens fiat inquisitio et tam citra episcopos et sacerdotes in præmissis negligentes quam ipsos neophytos et infideles prædictorum contemptores opportunum adhibeatur remedium.
Si quis autem cuiuscumque gradus vel præeminentiæ huiusmodi neophytos ne ad observationem ritus christiani seu alicuius præmissorum compellantur foveat atque defendat pœnas contra fautores hæreticorum promulgatas incurrat. Neophyti vero si se corrigere post canonicam monitionem neglexerint quin ad vomitum iudaizantes redire comperti sint contra eos tanquam perfidos hæreticos secundum sacrorum canonum instituta procedatur.
Si qua vero ipsis Iudæis vel infidelibus indulta seu privilegia per quoscumque Ecclesiasticos seu sæculares cuiuscumque status seu dignitatis etiamsi papalis vel imperialis existant concessa iam sint vel in futurum concedi contingat vergentia quoquo modo in detrimentum catholicæ fidei nominis christiani seu quorumcumque præmissorum hæc sancta Synodus cassa et irrita esse decernit decretis et constitutionibus apostolicis ac synodalibus quæ super præmissis condita sunt in suo robore duraturis.
Et ut huiusmodi sanctæ constitutionis iugis memoria habeatur et ut ne quisquam ipsius ignorantiam prætendere possit iubet hæc sancta Synodus ut per singulas cathedrales et collegiatas Ecclesias alia que pia loca in quibus uberior est fidelium concursus semel in anno ad minus infra divina promulgetur.
SESSIO XX 22 ian. 1435
[Decretum de concubinariis]
Sacrosancta Basileensis generalis synodus in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Tanto sumus ad concedendum petentibus laudabili per nos ordinatione statuta et decreta sub forma authentica proniores quanto ex hoc statutis et decretis huiusmodi circa eorum observationem valeat fides certior adhiberi.
Hinc est quod nos tenores constitutionum inferius descriptarum per nos dudum editarum et in sessione publica per nos in maiori Ecclesia Basileensi undecimo kalendas februarii anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo quinto celebrata publicatarum et apud acta nostra de mandato nostro descriptarum ad dilectorum Ecclesiæ filiorum et cetera N. et N. qui tenores huiusmodi se in iudicio et extra asserunt indigere supplicationis instrumentum de actis ipsis extrahi et præsentibus annotari fecimus quæ sequuntur in hæc verba quicumque clericus cuiuscumque status conditionis religionis dignitatis etiamsi pontificalis vel alterius præeminentiæ existat qui post huius constitutionis notitiam quam habere præsumatur per duos menses post publicationem eiusdem in ecclesiis cathedralibus quam ipsi diœcesani omnino facere teneantur postquam eadem constitutio ad eorum notitiam pervenerit fuerit publicus concubinarius a perceptione fructuum omnium suorum beneficiorum trium mensium spatio sit ipso facto suspensus quos suus superior in fabricam vel aliam evidentem ecclesiarum utilitatem ex quibus hi fructus percipiuntur convertat nec non et huiusmodi publicum concubinarium ut primum talem esse innotuerit mox suus superior monere teneatur ut infra brevissimum terminum concubinam dimittat.
Quam si non dimiserit vel dimissam aut aliam publice resumpserit iubet hæc sancta Synodus ut ipsum suis omnibus beneficiis omnino privet.
Et nihilo minus hi publici concubinarii usquequo cum eis per suos superiores post ipsarum concubinarum dimissionem manifestam que vitæ emendationem fuerit dispensatum ad susceptionem quorumcumque bonorum dignitatum beneficiorum vel officiorum sint inhabiles.
Qui si post dispensationem recidivo vomitu ad huiusmodi publicum concubinatum redierint sine spe alicuius dispensationis ad prædicta prorsus inhabiles existant.
Quod si hi ad quos talium correctio pertinet eos ut prædictum est punire neglexerint eorum superiores tam in ipsos de neglectu quam in illos pro concubinatu modis omnibus digna punitione animadvertant.
In conciliis etiam provincialibus et synodalibus adversus tales punire negligentes vel de hoc crimine diffamatos etiam per suspensionem a collatione beneficiorum vel alia condigna pœna severiter procedatur.
Et si hi quorum destitutio ad Summum Pontificem spectat per concilia provincialia aut suos superiores propter publicum concubinatum reperiantur privatione digni statim cum processu inquisitionis ipsi summo pontifici deferantur.
Eadem diligentia et inquisitio in quibuscumque capitulis generalibus et provincialibus quoad suos servetur pœnis aliis contra prædictos et alios non publicos concubinarios statutis in suo robore permansuris.
Publici autem intelligendi sunt non solum hi quorum concubinatus per sententiam aut confessionem in iure factam seu per rei evidentiam quæ nulla possit tergiversatione celari notorius est sed qui mulierem de incontinentia suspectam et infamatam tenet et per suum superiorem admonitus ipsam cum effectu non dimittit.
Quia vero in quibusdam regionibus nonnulli iurisdictionem Ecclesiasticam habentes pecuniarios quæstus a concubinariis percipere non erubescunt patiendo eos in tali fœditate sordescere sub pœna maledictionis æternæ præcipit ne deinceps sub pacto compositione aut spe alicuius quæstus talia quovis modo tolerent aut dissimulent alioquin ultra præmissam negligentiæ pœnam duplum eius quod propterea acceperint restituere ad pios usus omnino teneantur et compellantur.
Ipsas autem concubinas seu mulieres suspectas prælati modis omnibus curent a suis subditis etiam per brachii sæcularis auxilium si opus fuerit penitus arcere qui etiam ex tali concubinatu procreatos filios apud patres suos cohabitare non permittant.
Iubet insuper hæc sancta Synodus ut etiam in prædictis synodis et capitulis hæc constitutio publicetur et quilibet suos subditos ad ipsarum concubinarum dimissionem moneat diligenter.
Iniungat præterea omnibus sæcularibus viris etiamsi regali præfulgeant dignitate ne ullum qualecumque inferant impedimentum quocumque quæsito colore prælatis qui ratione sui officii adversus suos subditos pro huiusmodi concubinatu procedunt.
Et cum omne fornicationis crimen lege divina prohibitum sit et sub peccati mortalis pœna necessario evitandum monet omnes laicos tam uxoratos quam solutos ut similiter a concubinatu abstineant.
Nimis enim reprehensibilis est qui uxorem habet et ad alienam mulierem accedit qui vero solutus est si continere nolit iuxta apostoli consilium uxorem ducat. Pro huius autem divini observatione præcepti hi ad quos pertinet tam salutaribus monitis quam aliis canonicis remediis omni studio laborent.
[De excommunicatis non vitandis certo modo non vocatis]
Ad vitandum scandala et multa pericula subveniendum que conscientiis timoratis statuit etiam quod nemo deinceps a communione alicuius in sacramentorum administratione vel receptione aut aliis quibuscumque divinis vel extra prætextu cuiuscumque sententiæ aut censuræ Ecclesiasticæ seu suspensionis aut prohibitionis ab homine vel a iure generaliter promulgatæ teneatur abstinere vel aliquem vitare aut interdictum Ecclesiasticum observare nisi sententia prohibitio suspensio vel censura huiusmodi fuerit in vel contra personam collegium universitatem Ecclesiam aut locum certum aut certam a iudice publicata vel denuntiata specialiter aut expresse aut si aliquem ita notorie excommunicationis sententiam constiterit incidisse quod nulla possit tergiversatione celari aut aliquo modo iuris suffragio excusari.
Nam a communione illius abstineri vult iuxta canonicas sanctiones.
Per hoc tamen huiusmodi excommunicatos suspensos interdictos seu prohibitos non intendit in aliquo relevare nec eis quomodolibet suffragari.
[De interdictis non leviter ponendis]
Quoniam ex indiscreta interdictorum promulgatione multa consueverunt scandala evenire statuit hæc sancta Synodus quod nulla civitas oppidum castrum villa aut locus Ecclesiastico supponi possint interdicto nisi ex causa seu culpa ipsorum locorum aut domini seu rectorum vel officialium.
Propter culpam autem seu causam alterius cuiuscumque privatæ personæ huiusmodi loca interdici nequaquam possint auctoritate quacumque ordinaria vel delegata nisi talis persona prius fuerit excommunicata ac denuntiata seu in Ecclesia publicata ac domini seu rectores vel officiales ipsorum locorum auctoritate iudicis requisiti huiusmodi personam excommunicatam infra biduum inde cum effectu non eiecerint aut ad satisfaciendum compulerint qua etiam post biduum eiecta recedente vel satisfaciente mox divina resumi possint.
Quod etiam in pendentibus locum habeat.
[Contra frivole appellantes]
Ut lites citius terminentur super eodem gravamine aut super eadem interlocutoria vim diffinitivæ non habente nullatenus liceat secundo appellare.
Quod que ante diffinitivam frivole vel iniuste appellans ultra condemnationem expensarum damnorum et interesse in quindecim florenis auri de camera parti appellatæ per appellationis iudicem condemnetur.
SESSIO XXI 9 iun. 1435
[De annatis]
Sacrosancta Basileensis generalis synodus in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
In nomine spiritus sancti paracleti statuit hæc sancta Synodus quod tam in curia Romana quam alibi pro seu in confirmatione electionum admissione postulationum præsentationum provisione collatione dispositione electione postulatione præsentatione etiam a laicis facienda institutione installatione et investitura de ecclesiis etiam cathedralibus et metropolitanis monasteriis dignitatibus beneficiis officiis que ecclesiasticis quibuscumque nec non ordinibus sacris et benedictione ac pallio de cetero nihil penitus ante vel post exigatur ratione litterarum bullæ sigilli annatarum communium et minutorum servitiorum primorum fructuum deportuum aut sub quocumque alio titulo colore vel nomine prætextu cuiusvis consuetudinis privilegii vel statuti aut alia quavis causa vel occasione directe vel indirecte solum scriptoribus abbreviatoribus que et registratoribus litterarum seu minutarum pro ipsorum labore competenti salario solvendo.
Huic autem sacro canoni si quis exigendo dando vel promittendo contraire præsumpserit pœnam incurrat adversus simoniacos inflictam et ipsis dignitatibus ac beneficiis taliter obtentis nullum ius ac titulum acquirat.
Obligationes quoque promissiones et censuræ ac mandata et quidquid in præiudicium decreti huius saluberrimi fieri continget nullas obtinere vires atque irrita censeantur.
Etsi quod absit Romanus Pontifex qui præ ceteris universalium conciliorum exequi et custodire canones debet adversus hanc sanctionem aliquid faciendo Ecclesiam scandalizet generali concilio deferatur.
Ceteri vero pro modo culpæ iuxta canonicas sanctiones per suos superiores digna ultione puniantur.
[De pacificis possessoribus]
Quicumque non violentus sed habens coloratum titulum pacifice et sine lite prælaturam dignitatem beneficium vel officium triennio proximo hactenus possedit vel in futurum possidebit non possit postea in petitorio vel possessorio a quoquam etiam ratione iuris noviter impetrati molestari excepto hostilitatis casu vel alterius legitimi impedimenti de quo protestari et iuxta concilium Viennense illud intimare teneatur.
Lis autem hoc casu quoad futuras controversias intelligatur si ad executionem citationis iuris que sui in iudicio exhibitionem ac terminorum omnium observationem processum fuerit.
Ordinarii autem diligenter inquirant ne quis sine titulo beneficium possideat.
Quod si talem quandocumque repererint declarent ius illi non competere vel huic si sibi videatur nisi sit intrusus seu violentus aut alias indignus vel alteri idoneo provideant.
[Quomodo divinum officium in ecclesia celebrandum sit]
Si quis principem sæculi rogaturus habitu honesto gestu decenti prolatione non præcipiti sed distincta attenta quoque mente se ipsum ac verba studet componere quanto diligentius in sacro loco omnipotentem oraturus Deum hæc omnino facere curare debet.
Statuit igitur sancta Synodus ut in cunctis cathedralibus ac collegiatis ecclesiis horis debitis signis congrua pulsatione præmissis laudes divinæ per singulas horas non cursim ac festinanter sed affatim ac tractim et cum pausa decenti præsertim in medio cuiuslibet versiculi psalmorum debitam faciendo inter solemne ac feriale officium differentiam reverenter ab omnibus persolvantur.
Horas canonicas dicturi cum tunica talari ac superpelliciis mundis ultra medias tibias longis vel cappis iuxta temporum ac regionum diversitatem Ecclesias ingrediantur non caputia sed almucias vel birreta tenentes in capite.
Qui cum in choro fuerint gravitatem servent quam et locus et officium exigunt non insimul aut cum aliis confabulantes seu colloquentes aut litteras seu scripturas alias legentes.
Et cum psallendi gratia ibidem conveniant iuncta ac clausa labia tenere non debent sed omnes præsertim qui maiori funguntur honore in psalmis hymnis et canticis Deo alacriter modulentur.
Cum dicitur gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto omnes consurgant.
Cum nominatur gloriosum illud nomen Iesus in quo omne genu flectitur cælestium terrestrium et infernorum omnes caput inclinent.
Nemo ibidem dum horæ in communi publice cantantur legat vel dicat privatim officium nam non solum obsequium quo obnoxius est choro subtrahit sed alios psallentes perturbat.
Super his debite observandis aliis que ad divini officii prosecutionem ac chori disciplinam spectantibus decanus vel cui onus incumbit diligenter invigilet hinc inde ne quid inordinate fiat circumspiciens.
Horum autem transgressores illius horæ in qua circa prædicta excesserint vel alia maiori prout transgressionis gravitas exigit plectentur pœna.
[Quo tempore quisque debet esse in choro]
Qui in matutinis ante finem psalmi venite exultemus in aliis horis ante finem primi psalmi in missa ante ultimum kyrie eleison usque in finem divino officio non interfuerit nisi forte necessitate cogente ac petita et obtenta a præsidente chori licentia discedere oporteat pro illa hora absens censeatur salvis ecclesiarum consuetudinibus si quæ forte circa hoc arctiores existant.
Idem in his observetur qui a principio usque in finem in processionibus non permanserint.
Pro cuius executione deputetur aliquis onus habens notandi personas singulas statuto tempore non convenientes iuramento adstrictus agere fideliter et nulli parcere.
Iubet etiam hæc sancta Synodus quod in illis ecclesiis in quibus singulis horis certæ distributiones statutæ non sunt omnino etiam de grossis fructibus si opus sit deputentur ut iuxta mensuram laboris plus minus ve quisque capiat emolumenti tollens prorsus abusum illum quo in una duntaxat hora præsens totius diei distributiones usurpat et illum quo præpositi vel decani aut alii officiales ex hoc solum quod officiales sunt licet actualiter pro utilitate Ecclesiæ non absint quotidianas distributiones præcipiant.
[Qualiter horæ canonicæ extra chorum dicendæ sint]
Quoscumque etiam alibi beneficiatos seu in sacris constitutos cum ad horas canonicas teneantur admonet hæc sancta Synodus si orationes suas Deo acceptas fore cupiunt ut non in gutture vel inter dentes seu deglutiendo aut syncopando dictiones nec colloquia vel risus intermiscendo sed sive soli sive associati diurnum nocturnum que officium reverenter verbis que distinctis peragant ac tali in loco unde a devotione non retrahantur ad quam se disponere et præparare debent iuxta id quod scriptum est: ante orationem præpara animam tuam ne sis quasi qui tentat Deum.
[De his qui tempore divinorum vagantur per ecclesiam]
Quicumque in Ecclesia beneficiatus præsertim de maioribus divinorum tempore per Ecclesiam vel foris circa ipsam deambulando aut cum aliis colloquendo vagari visus fuerit non solum illius horæ sed totius diei præsentiam ipso facto amittat.
Qui si semel correctus non destiterit per mensem distributionibus careat vel graviori si pertinacia exegerit pœnæ subiaceat ita ut tandem desistere cogatur.
Prohibeatur etiam ne divina officia tumultuosi quorumcumque per Ecclesiam discursus impediant aut perturbent.
Regulares qui in conventualibus ecclesiis circa prædicta excesserint gravi pœna superioris arbitrio castigentur.
[De tabula pendente in choro]
Ut cuncta in domo Dei ordinate procedant et quilibet sciat quod sibi agendum imminet statuatur tabella aliqua continue pendens in choro in qua quid per unumquemque ex canonicis vel aliis beneficiatis in singulis horis per hebdomadam aut maius tempus legendum cantandumve sit scribatur.
Qui autem secundum quod ibi descriptum fuerit facere per se vel alium neglexerit pro qualibet hora distributiones unius diei amittat. [De his qui in missa non complent Credo, vel cantant cantilenas, vel nimis basse missam legunt, aut sine ministro]
[De pignorantibus cultum divinum]
Abusum aliquarum ecclesiarum in quibus credo in unum Deum quod est symbolum et confessio fidei nostræ non complete usque ad finem cantatur aut præfatio seu oratio dominica omittitur vel in ecclesiis cantilenæ sæculares voce admiscentur seu missa etiam privata sine ministro aut per secretas orationes ita submissa voce dicitur quod a circumstantibus audiri non potest abolentes statuimus ut qui in his transgressor inventus fuerit a suo superiore debite castigetur. Abusum etiam illum cultui divino manifeste derogantem quo nonnulli ecclesiarum canonici contrahentes debita sic se creditoribus obligant ut nisi statuto tempore satisfaciant a divinis cessetur officiis abolentes et obligationem huiusmodi etiamsi iureiurando firmata sit irritam decernentes statuimus ut qui talem illicitum contractum fecerint trium mensium fructus ipsi Ecclesiæ applicandos ipso facto amittant. Et quamdiu divina non resumpserint nullos ex ipsa Ecclesia proventus percipiant.
[De tenentibus capitula tempore missæ maioris]
Prohibet hæc sancta Synodus ut tempore missæ maioris præsertim solemnibus diebus capitula seu actus capitulares aut alii tractatus per canonicos non celebrentur nisi forte urgens et evidens ingrueret necessitas.
Qui vero ad talem horam capitulum indixerit a distributionibus quotidianis per hebdomadam sit suspensus neque ipsi canonici pro hora illa distributiones ipsas lucrentur.
[De spectaculis in ecclesia non faciendis]
Turpem etiam illum abusum in quibusdam frequentatum ecclesiis quo certis anni celebritatibus nonnullis cum mitra baculo ac vestibus pontificalibus more episcoporum benedicunt alii ut reges ac duces induti quod festum fatuorum vel innocentum seu puerorum in quibusdam regionibus nuncupatur alii larvales et theatrales iocos alii choreas et tripudia marium ac mulierum facientes homines ad spectacula et cachinnationes movent alii comessationes et convivia ibidem præparant hæc sancta Synodus detestans statuit et iubet tam ordinariis quam ecclesiarum decanis et rectoribus sub pœna suspensionis omnium proventuum Ecclesiasticorum trium mensium spatio ne hæc aut similia ludibria neque etiam mercantias seu negotiationes nundinarum in Ecclesia quæ domus orationis esse debet ac etiam cœmeterio exerceri amplius permittant transgressores que per censuram Ecclesiasticam alia que iuris remedia punire non negligant.
Omnes autem consuetudines statuta ac privilegia quæ his non concordant circa hæc decretis nisi forte maiores adiicerent pœnas irritas esse hæc sancta Synodus decernit.
SESSIO XXII 15 oct. 1435
[De condemnatione libelli fratris Augustini de Roma archiepiscopi Nationis]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Cum inter cetera pietatis opera ad conservandam fidei catholicæ veritatem extirpandos que errores et hæreses hæc sancta Synodus potissime convenerit nostræ sollicitudinis præcipuum studium est illico ut pullulare aliquid noverimus quod fidei christianæ puritatem offendere et splendorem luminis in mentibus fidelium quomodolibet obnubilare possit penitus rescindere agrum que dominicum a noxiis zizaniis et vepribus cum omni diligentia expurgare.
Proinde libellum quemdam editum a magistro Augustino vulgariter dicto de Roma archiepiscopo Nazareno cuius primus tractatus de sacramento unitatis Iesu Christi et Ecclesiæ sive de Christo integro intitulatur Secundus de Christo capite et eius inclito principatu alius de charitate Christi circa electos et eius infinito amore tanquam non sanam et erroneam in fide doctrinam continentem cum suis defensoriis damnat et reprobat.
Et potissime scandalosam illam assertionem erroneam in fide in ipso libello contentam quam piæ fidelium aures sine horrore audire non possunt videlicet Christus quotidie peccat et ex quo fuit Christus quotidie peccavit quamvis de capite Ecclesiæ Christo Iesu salvatore nostro dicat se non intelligere sed ad membra sua quæ cum Christo capite unum esse Christum asseruit intelligentiam eius esse referendam dicat.
Nec non et propositiones istas et eis in sententia similes quas in articulos damnatos in sacro Constantiensi concilio incidere declarat videlicet non omnes fideles iustificati sunt membra Christi sed soli electi finaliter in perpetuum regnaturi cum Christo.
Secundum ineffabilem præscientiam Dei sumuntur membra Christi ex quibus constat Ecclesia quæ tamen non constat nisi ex eis qui secundum propositum electionis vocati sunt.
Non sufficit Christo uniri vinculo charitatis ut aliqui efficiantur membra Christi sed requiritur alia unio.
Has etiam quæ sequuntur humana natura in Christo vere est Christus.
Humana natura in Christo est persona Christi. Ratio suppositalis determinans humanam naturam in Christo non realiter distinguitur ab ipsa natura determinata.
Natura humana in Christo procul dubio est persona Verbi et Verbum in Christo natura assumpta est realiter persona assumens.
Natura humana assumpta a verbo ex unione personali est veraciter Deus naturalis et proprius.
Christus secundum voluntatem creatam tantum diligit naturam humanam unitam personæ Verbi quantum diligit naturam divinam.
Sicut duæ personæ in divinis sunt æqualiter diligibiles ita duæ naturæ in Christo humana et divina sunt æqualiter diligibiles propter personam communem.
Anima Christi videt Deum tam clare et intense quantum clare et intense Deus videt se ipsum.
Quas quidem propositiones et alias ex eadem radice procedentes in prædicto libello contentas tanquam erroneas in fide damnat et reprobat hæc sancta Synodus.
Ne igitur per huiusmodi doctrinam in errorem quempiam fidelium prolabi contingat districte præcipit ne quisquam præfati libelli doctrinam et præsertim suprascriptas propositiones ut præmittitur damnatas et reprobatas ac etiam eius tractatus defensorios docere prædicare defendere aut approbare præsumat.
Eos autem qui secus egerint tanquam hæreticos et alias animadversione canonica puniendos decernit.
In nullo autem per hæc derogare intendit dictis aut scriptis sanctorum doctorum in prænominatis materiis loquentium quinimmo ea recipit et amplectitur iuxta eorum veram intelligentiam per eos aut alios catholicos doctores in theologica schola communiter expositam et declaratam.
Nec per hanc sententiam personæ præfati auctoris præiudicare intendit hæc eadem sancta Synodus quia etsi debite vocatus fuerit causas tamen absentiæ allegavit et in aliquibus suis scriptis et alias doctrinam suam determinationi Ecclesiæ submisit.
Ceterum hæc sancta Synodus mandat et præcipit omnibus archiepiscopis episcopis cancellariis universitatum et inquisitoribus hæreticæ pravitatis ad quorum spectat officium quatenus diligentiam solertem adhibeant et provideant ne aliquis dictos librum et libellos defensorios habeat aut præsumat penes se conservare aut tenere immo ipsos prædictis assignare habeat ut de illis faciant prout iura disponunt alias contra tales canonica animadversione procedatur.
SESSIO XXIII 26 mart. 1436
[De electione Summi Pontificis]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Quoniam salus populi pastor bonus merito hanc sanctam synodum quantum pro humanæ legis fieri potest industria Niti decet ut Romanus Pontifex qui gregis dominici primus et summus est pastor talis fiat talis que perseveret qui cunctarum animarum saluti ac totius christiani orbis utilitati provideat et tanto officio digne satisfaciat proinde constitutiones tam sacrorum conciliorum quam summorum pontificum super Romani electione pontificis editas innovans hæc sancta Synodus et eis quædam salubria adiiciens statuit ut quotiescumque sedem apostolicam vacare contigerit sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales præsentes in loco quo Summi Pontificis electio celebranda est decima die postquam sedes vacaverit omnes in cappellam aliquam vel locum prope conclave conveniant.
Inde præcedente cruce bini cum devotione cantando veni creator spiritus incedentes locum conclavis ingrediantur quo non nisi duos familiares necessarios quilibet introducat. Ceremoniarum autem gratia duo clerici quorum saltem unus sit notarius etiam admitti possint.
Camerarius vero cum his quibus conclavis custodia commissa fuerit curet ne quis præter prædictos conclave ingrediatur. Ipse autem post ingressum cardinalium clausis foribus cum deputatis intret et singulorum cardinalium cellas diligenter perquirat.
Exceptis que infirmorum aut debilium medicinalibus si qua ibidem victualia vel confectiones reperiantur amoveat. Exiens inde claudens que conclavis ostium custodiam solicite observet ac singulis diebus cibaria quæ cardinalibus deferuntur accurate perquirat nec introferri permittat nisi quod pro moderata refectione necessarium videatur decretis huius sacri concilii quæ promulgantur in quarta et septima sessionibus in suo robore firmiter permansuris.
Sequenti die cardinales omnes coram his qui in conclavi fuerint audita missa de sancto spiritu sacram sumant eucharistiam.
Et antequam scrutinium inchœnt antepositis sanctis evangeliis iurent super hac forma ego N. talis cardinalis iuro et promitto omnipotenti Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto ac beato Petro apostolorum principi eum eligere in pontificem quem credam Ecclesiæ universali in spiritualibus et temporalibus utilem et tantæ dignitati idoneum nec illi vocem dare quem verisimiliter scivero promissione aut datione alicuius rei temporalis seu prece per se vel alium interposita aut alias qualitercumque directe vel indirecte pro se electionem procurare electo que in pontificem non prius obedientiam facere quam iuret iuxta formam decreti sacri Basileensis concilii ita me Deus adiuvet cui in die tremendi iudicii redditurus sum de hoc iuramento et cunctis operibus meis rationem.
Post hæc quilibet eorum schedulam dabit in qua ultra tres non nominet inter quos si ultra unum nominaverit aliquis sit extra cardinalium collegium. Neque una die nisi unum fiat scrutinium et immediate post missam. Lectis schedulis nisi duarum partium in unum vota concurrant mox comburantur. Ante autem sex completa scrutinia accessus ad quemquam fieri non possit.
Recogitent eo tempore cardinales et attenta mente considerent quantum sibi ipsis meritum vel demeritum quantum que populo christiano fructum vel præiudicium bonum vel malum eligendo pontificem facturi sunt.
In nulla profecto re magis Domini nostri Iesu Christi gratiam vel iram assequi possunt quam cum de vicario eius suis præficiendo ovibus agitur quas ita dilexit ut pro ipsis et mori et crucis tormentum pati dignatus fuerit.
[De professione eiusdem Summi Pontificis]
Decernit sancta Synodus ut electus in Papam electioni de se factæ per infra scripti modi expressionem consentire teneatur. Quam expressionem si præsens in curia per cardinales vel extra per eorum aliquem vel alium ab ipsis ad hoc habentem mandatum in præsentia notarii et decem saltem personarum fieri convenit qui præsentata sibi electione requisitus infra diem naturalem ab hora requisitionis si non fecerit electio sua pro infecta habeatur et ad aliam in nomine domini cardinales procedere teneantur. Expresso autem ut prædicitur huiusmodi consensu cardinales eidem ut summo pontifici mox obedientiam debitam exhibeant. Postquam vero per cardinales obedientia præstita fuerit nulli de eius pontificatu ambigere fas sit.
[Forma consensus]
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Ego N. electus in Papam omnipotenti Deo cuius Ecclesiam suo præsidio regendam suscipio et beato Petro apostolorum principi corde et ore confiteor et profiteor quamdiu in hac fragili vita constitutus fuero me firmiter credere et tenere fidem catholicam secundum traditionem apostolorum generalium conciliorum et aliorum sanctorum patrum maxime autem sanctorum octo conciliorum universalium videlicet primi Nicæni secundi Constantinopolitani tertii Ephesini primi et quarti Calchedonensis quinti et sexti item Constantinopolitani septimi Nicæni octavi quoque Constantinopolitani nec non Lateranensis Lugdunensis Viennensis Constantiensis et Basileensis generalium etiam conciliorum et illam fidem usque ad unum apicem immutilatam servare et usque ad animam et sanguinem defendere et prædicare ritum que pariter sacramentorum Ecclesiasticorum Ecclesiæ traditum omnimode prosequi et observare.
Polliceor etiam fideliter laborare pro tuitione fidei catholicæ et extirpatione hæresum et errorum reformatione morum ac pace in populo christiano. Iuro etiam prosequi celebrationem conciliorum generalium et confirmationem electionum iuxta decreta sacri Basileensis concilii.
Hanc autem professionem mea manu subscripsi et tibi omnipotenti Deo cui in die tremendi iudicii redditurus sum de hoc et omnibus operibus meis rationem pura mente super altare offero quam in primo publico consistorio solemniter repetam.
Ne lapsu temporis hæc tam salubris institutio de memoria Summi Pontificis elabatur singulis annis die quo anniversarium celebratur electionis vel coronationis suæ intra missarum solemnia primus cardinalis qui ibidem affuerit publice et alta voce coram summo pontifice legat sic sanctissime pater attendat sanctitas tua et diligenter consideret promissionem hanc quam die electionis tuæ Deo fecisti.
Postea eam legens in fine dicat curet igitur sanctitas tua pro honore Dei et salute animæ tuæ et utilitate universalis Ecclesiæ prædicta omnia pro viribus observare bona fide sine dolo et fraude. Recogites etiam cuius vicem geras in terris illius videlicet qui animam suam pro ovibus suis posuit qui ter antequam oves suas beato Petro committeret petiit an ipsum diligeret qui que sicut iustus iudex et quem nullum latet secretum rationem exiget a te de omnibus usque ad minimum quadrantem.
Memineris quid beatus Petrus alii que sibi succedentes pontifices fecerunt qui nihil aliud cogitabant nisi honorem Dei propagationem fidei publicum Ecclesiæ bonum salutem que et utilitatem filiorum suorum et tandem imitantes magistrum et dominum animas suas pro sibi commendatis ovibus exponere non dubitarunt.
Noli tibi aut tuis thesaurizare in terris ubi tinea et ærugo demolitur ubi fures et latrones effodiunt sed thesauriza tibi in cælis. Non sis acceptor personarum nec sanguinis nec patriæ aut nationis.
Omnes filii Dei sunt et tuæ curæ ac custodiæ pariter commissi. Dicas exemplo Christi: qui fecerit voluntatem patris mei qui est in cælis ille meus frater soror et mater est.
In distribuendis dignitatibus et beneficiis non Carnem non munera non quid aliud temporale sed solum Deum et virtutes atque hominum merita tibi proponas.
In corrigendis excessibus Ecclesiasticam exerce disciplinam memor quam gratiam Phinees quam ve pœnam Heli alter iniurias Dei ulciscendo alter dissimulando meruerunt.
Pauperes autem ac miserabiles personas defende iuva et sustenta.
Ad omnes autem paternam habe charitatem.
Post expleta coronationis solemnia ac singulis annis post electionis anniversarium cum fratribus suis octo saltem continuis diebus Summus Pontifex vigili cura pertractet exequi quod tam solemniter Deo pollicitus est.
In primis igitur perscrutetur in qua orbis parte christiana religio vexetur a Turcis Saracenis Tartaris at aliis infidelibus in qua regione viget hæresis schisma vel quælibet superstitionis species in quibus provinciis mores et divinorum observantia mandatorum recta que vivendi norma tam in statu Ecclesiastico quam sæculari dilabuntur ubi etiam libertas Ecclesiastica conculcatur inter quos reges principes que et populos vigeant odia vel bella vel bellorum metus et ubique sicut pius pater cum fratribus suis remediis opportunis diligenter providere studeat.
His universalibus expeditis negotiis ad ea quæ proximiora sunt manum apponens mox domum familiam et curiam Romanam ubi et prout necessarium fuerit exemplariter componere veraciter que reformare incipiat ut ab eius oculata reformatione quæ ceterarum est ecclesiarum caput inferiores Ecclesiæ morum hauriant puritatem nec aliquibus calumniandi ac maledicentiæ præstetur occasio et tam circa magnos quam parvos inquirens vigilantissime et inquiri faciens quidquid emendatione dignum reperit corrigere nullatenus differat aut dissimulet sciens duplex esse peccatum unum quod ibi perpetratur aliud longe gravius quod inde sequitur.
Quidquid enim ibidem igitur facile trahitur in exemplum. Unde fit ut languescente capite reliquum postea corpus morbus invadat. Pontificalis domus ac curia tanquam speculum mundum esse debet in quo omnes prospicientes ad eius exemplum se componant et vivant.
Proinde ab ea pœnitus dissipet et evellat quidquid simoniacæ labis quidquid concubinariæ sordis quidquid denique vel Deum offendere vel homines scandalizare potest.
Curet ne officiales perperam officia sua administrent ne quemquam gravent nec per concussionem aut illicite quidquam extorqueant et ut hi qui officialibus præpositi sunt ipsorum excessus inultos non patiantur.
Neminem permittant vestibus et coloribus per sacros canones prohibitis uti clerum Romanum qui sibi principaliter et immediate subiectus est principaliter in omni Ecclesiastica honestate instruat monens non in vestimentorum pompis et nitore beneplacitum Dei sed in humilitate docentia mentis puritate simplicitate cordis in morum castimonia et reliquarum virtutum ornatu quæ habentem Deo et hominibus commendant sed reformet et præsertim ut cultus divinus in ecclesiis urbis cum ea qua decet veneratione et disciplina observetur.
Populum quoque urbis quæ peculiaris eius est parochia doceat instruat et in via salutis dirigat. Imperet cardinalibus ut titulos ac parochias suas prout eorum incumbit officio visitent et reforment. Prælatum aliquem magnæ scientiæ probatæ que et exemplaris vitæ in urbe vicarium constituat qui vice sua cleri et populi episcopalem curam gerat de quo an oneri suo diligenter incumbat sæpe perquirat.
Post hæc cum eisdem fratribus de temporalitate Ecclesiæ Romanæ bene salubriter que regenda accurate cogitans provideat ut provinciæ civitates oppida castra terræ ipsi Ecclesiæ subiectæ iuste ac pacifice gubernentur tali quidem moderamine ut inter regimen Ecclesiasticorum ac sæcularium principum sic distet sicut inter patrem et dominum.
Non quæstui sed protectioni ac tutelæ intendat et paterna charitate cunctos fovens non tam subditos quam filios existimet.
Et quoniam spiritualem temporalem que ipsorum curam habet invigilet omnes partialitates ac seditiones inde amovere præsertim guelforum et gibellinorum et quæcumque his similia perniciosa nomina animas corpora que pariter perimentia omnem det operam pœnis spiritualibus et temporalibus quibuscumque potest modis sublatis inde cunctis dissensionum fomentis eos unanimes ad defensionem Ecclesiæ conservare.
Ad regendum provincias ac civitates principales destinet cardinales vel prælatos integræ et incorruptæ famæ quos non inhiare pecuniis sed iustitiæ ac paci subditorum intendere verisimile sit quorum legatio biennio aut ad plus triennio elapso expiret.
Et quia dignum est ut quilibet suæ villicationis rationem reddat deputetur expleta legatione aliquis vel aliqui insignes viri qui suæ administrationis rationem nec non querelas ac petitiones provincialium audiant et iustitiam exhibeant et quod ipsi commode facere nequeunt papæ deferant qui omnino gesta eorum scire studeat et si quid illicite perpetrasse ipsos constiterit nullatenus inultum dimittat ut et successores sui quæ non licent suo exemplo facere formident.
Et ne officiales manus forsitan ad illicita apponant competens salarium unde vivere honeste possint eis constituatur.
Sæpe etiam Summus Pontifex inquirat quomodo tam legati gubernatores et commissarii quam Romanæ Ecclesiæ vicarii ac feudatarii subditos regant et an novis gabellis et exactionibus gravent. Quidquid autem austeritatis seu iniusti oneris super cervices subditorum fieri cognoverit nequaquam toleret.
Pati enim impium est ut hi quos papa per se paterne regeret per alios tyrannice tractentur.
Statuta et constitutiones antiquas quibus provinciæ ac terræ salubriter regi consueverunt inviolata servari faciat.
Quod si quæ postea irrationabiliter vel ad æmulationem seu partialiter edita sint causa cognita retractentur et reformentur.
Infra annum ab electionis die Romanus Pontifex ad se oratores seu procuratores provinciarum ac principalium civitatum Ecclesiæ Romanæ accersat et ostendens erga eos paternæ charitatis affectum ab ipsis de statu et conditione patriarum et quemadmodum prædecessoris sui tempore recti sunt num etiam aliquo iniusto graventur onere et quid pro salubri ipsorum regimine faciendum sit perscrutetur et tandem in omnibus utilitati et indemnitati ipsorum ac bono publico provisionis remedia tanquam filiis adhibeat.
Hoc idem saltem de biennio in biennium repetere non pigeat.
Inter cetera quæ feudatarii capitanei gubernatores senator castellani alii que præcipui officiales urbis et terrarum Ecclesiæ iurare solent hoc etiam adiiciatur ut in eorum institutione iurent quod sede vacante ad mandatum cardinalium civitates terras loca arces et castra ac gentes nomine Romanæ Ecclesiæ tenebunt ac tradent libere et sine contradictione.
Ne Summus Pontifex carnalitatis trahi videatur affectu magis quam iudicio rationis atque ut scandalis obvietur quæ experientia teste sæpe secuta sunt nullum de cetero consanguineum vel affinem usque ad tertium gradum inclusive ducem marchionem comitem feudatarium emphyteutam vicarium gubernatorem officialem castellanum alicuius provinciæ civitatis oppidi castri fortalitii aut loci Romanæ Ecclesiæ nec super his iurisdictionem seu potestatem aliquam habere nec capitaneum seu conductorem gentium armorum faciat aut esse permittat.
Ipsi quoque cardinales summo pontifici secus agere volenti nequaquam assentiant quod que succedens pontifex aliter facta prorsus retractet ac revocet.
Iuxta Nicolai papæ IV constitutionem statuit sancta Synodus ut ad sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales omnium fructuum reddituum proventuum mulctarum condemnationum ac censuum de quibuscumque terris et locis Romanæ Ecclesiæ subiectis provenientium medietas pertineat institutio que et destitutio omnium rectorum gubernatorum que et custodum quocumque nomine censeantur qui præerunt dictis terris et locis ac etiam dictorum fructuum collectorum de consilio et consensu ipsorum cardinalium fieri debeat.
Ipsos igitur cardinales admonet sancta Synodus ut terras et subditos Romanæ Ecclesiæ ab iniuriis et oppressionibus protegant de pace que ac salute et bono ipsorum regimine cogitantes apud Summum Pontificem et ubi opus fuerit ipsos omni favore promoveant.
Etsi de omnibus Romanæ Ecclesiæ terris magna cura summo pontifici ac cardinalibus esse debeat ad urbem tamen Romanam mentis intuitum sedulo convertere et ad ipsam tanquam peculiarem filiam et principalem eorum parochiam in qua beatorum Petri et Pauli ac innumerabilium Christi martyrum et sanctorum sacra corpora requiescunt ubi sedes est Romani Pontificis unde et ipse ac Romanum denominatur imperium et ad quam omnes christicolæ devotionis causa confluere solent singularem quamdam charitatem et præcipuum affectum gerere tenentur ut in pace tranquillitate ac iustitia gubernetur in suis que ecclesiis mœnibus viis et securitate stratarum detrimentum non patiatur.
Quocirca statuit hæc sancta Synodus ut de quibuscumque ipsius urbis redditibus et proventibus aliqua competens portio ad conservationem ecclesiarum mœnium viarum pontium securitatis que itinerum ipsius urbis et districtus per aliquos viros probatæ famæ de consilio cardinalium eligendos re ipsa exponatur.
Sicut servum servorum Dei Summus Pontifex se profitetur ita opere comprobet et dum ad ipsum tanquam communem patrem undique homines confugiant adire se ab omnibus facile permittat.
Unam ergo saltem in hebdomada diem pro publica statuat audientia in qua omnes præsertim pauperes et oppressos patienter et benigne audiat et quantum cum Deo potest exaudiat cunctis que sicut pater filiis prout cuique opus fuerit iuxta vires consilio et auxilio provideat benigne.
Et si corporali necessitate impeditus fuerit alicui vel cardinali vel alteri insigni viro omnia sibi relaturo committat omnibus que curiæ officialibus iubeat præsertim vicecancellario pœnitentiario et camerario ut ipsos pauperes cito gratis que expediant memor apostolicæ charitatis qua Petrus et Paulus invicem dexteras dederunt ut pauperum memores essent.
Diebus vero dominicis et festivis ad missam exeat publicam post quam aliquando temporis spatio indigentibus audientiam præbeat.
Singulis hebdomadis vel saltem in mense bis consistoria publica teneat in quibus negotia ecclesiarum cathedralium ac monasteriorum seu principum ac universitatum alia que magni ponderis audiat.
Lites autem et causas minores remittat ad vicecancellarium.
Ipse autem quanto amplius potest litigiis ac minoribus negotiis se eximat ut maioribus intendat liberius.
Quoniam sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales pars corporis Romani Pontificis esse censentur reipublicæ admodum expediens est ut iuxta vetustum morem gravia et ardua negotia de ipsorum consilio directione causa quoque mature cognita deinceps fiant præsertim causarum fidei decisiones sanctorum canonizationes erectiones seu suppressiones divisiones subiectiones uniones ecclesiarum cathedralium et monasteriorum promotiones cardinalium confirmationes ac provisiones de ecclesiis cathedralibus et monasteriis privationes que et translationes abbatum episcoporum et superiorum leges seu constitutiones legationes de latere seu vicariorum ac nuntiorum auctoritate legatorum de latere fungentium commissiones novæ religionis institutio exemptiones novæ ecclesiis monasteriis seu cappellis aut ipsarum iam factarum revocationes salvo decreto sacri Constantiensis concilii de prælatis non transferendis invitis.
[De numero et qualitate cardinalium]
Cum summo pontifici sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales in dirigenda christiana republica collaterales assistant necesse est ut tales instituantur qui sicut nomine ita re ipsa cardines sint super quos ostia universalis versentur et sustententur Ecclesiæ.
Statuit igitur sancta Synodus ut deinceps eorum numerus adeo sit moderatus quod nec sit gravis Ecclesiæ quæ nunc ob temporum malitiam plerisque gravibus affligitur incommodis nec superflua numerositate vilescat.
Qui de omnibus christianitatis regionibus quantum commode fieri poterit assumantur ut notitia rerum in Ecclesia emergentium facilius haberi et super his maturius deliberari possit sic tamen quod numerum viginti quatuor inter hos qui nunc sunt et assumendos non excedant ita quod de una natione ultra tertiam partem respectu cardinalium pro tempore existentium ac de una civitate et diœcesi ultra unum inde oriundum et de ea natione quæ nunc ultra tertiam partem habet usque ad ipsius tertiæ partis reductionem esse nequeant.
Sint viri in scientia moribus que ac rerum experientia excellentes non minores triginta annis magistri doctores seu licentiati cum rigore examinis in iure divino vel humano.
Sit saltem tertia vel quarta pars de magistris aut licentiatis in sacra scriptura.
Inter hos autem viginti quatuor esse aliqui poterunt admodum pauci filii fratres aut nepotes regum seu magnorum principum in quibus cum circumspectione et maturitate morum competens litteratura sufficiat.
Non fiant cardinales nepotes ex fratre vel sorore Romani Pontificis aut alicuius cardinalis viventis non illegitime nati non corpore vitiati nec alicuius criminis aut infamiæ nota respersi.
Prædicto autem numero viginti quatuor pro magna Ecclesiæ necessitate vel utilitate duo alii in quibus vitæ sanctitas vel eximiæ virtutes refulgeant quamquam memoratos gradus non habeant ac de Græcis cum Romanæ Ecclesiæ uniti fuerint insignes aliqui viri adiici poterunt.
Non fiat cardinalium electio solum per auricularia vota sed illi solum assumi possint in quos facto vero scrutinio ac publicato maiorem partem cardinalium per subscriptionem manus propriæ constiterit collegialiter consensisse.
Desuper etiam apostolicæ litteræ cum subscriptione cardinalium conficiantur decreto huius sacri concilii in quarta sessione solemniter publicato quod incipit: item cum multiplicatio cardinalium et cetera in suo robore inviolabiliter permansuro.
Cum recipient cardinales suæ dignitatis insignia quorum significatio est ut pro bono universalis Ecclesiæ sanguinem proprium si opus sit non vereantur effundere iurabunt in publico consistorio si sint in curia si vero absentes in manibus alicuius episcopi et publice cui per litteras apostolicas in quibus forma iuramenti inserta sit commissum fuerit in hunc modum.
Ego N. nuper assumptus in sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalem ab hac hora in antea ero fidelis beato Petro universali que et Romanæ Ecclesiæ ac summo pontifici eius que successoribus canonice intrantibus laborabo fideliter pro defensione fidei catholicæ extirpatione que hæresum et errorum ac schismatum reformatione morum ac pace in populo christiano.
In alienationibus rerum et bonorum Ecclesiæ Romanæ aut aliarum ecclesiarum et beneficiorum quorumcumque non consentiam nisi in casibus a iure permissis et pro alienatis ab Ecclesia Romana recuperandis pro posse operam dabo.
Non consulam quidquam summo pontifici nec subscribam me nisi secundum Deum et conscientiam meam. Quæ mihi per sedem apostolicam commissa fuerint fideliter exequar. Cultum divinum in Ecclesia tituli mei et eius bona conservabo sic me Deus adiuvet.
Pro conservandis cardinalium titulis quorum aliqui tam in divino cultu quam ædificiis nimium proh dolor in opprobrium Sedis Apostolicæ et ipsorum cardinalium collapsi sunt statuit hæc sancta Synodus ut de redditibus seu proventibus terrarum Romanæ Ecclesiæ quorum medietas iuxta constitutionem Nicolai papæ ad cardinales ut prædictum est pertineat decima pars eius quod spectat ad quemlibet cardinalium proprio titulo singulis annis applicetur.
Et nihilo minus vel in vita vel in morte quilibet cardinalis tantum proprio titulo relinquat unde communiter una persona sustentari possit.
Quod si non fecerit tam pro hoc quam pro dicta decima parte bona omnia ipsius cardinalis obligata sint usque ad debitam satisfactionem.
Et ad executionem huius oneramus primum cardinalem illius ordinis de quo ille defunctus erat. Visitet per se quilibet cardinalis præsens in curia absens vero per vicarium idoneum singulis annis titulum suum clericos que et populum ecclesiarum subiectarum et cum diligentia inquirat et salubriter provideat super cultu divino bonis que ipsarum ecclesiarum ac vita et moribus clericorum et parochianorum de quibus cum suæ sint oves in districto Dei iudicio rationem redditurus est.
Et tam quoad tempus visitandi quam quoad alia servet quæ instituta sunt in decreto nostro de conciliis synodalibus.
Etsi quemlibet cardinalium tam ipsa dignitas quam propria perurgeat pollicitatio pro memoratis sanctis laborare operibus nihilo minus ut eo efficacius res fiant quo singulis quasi peculiariter distribuuntur episcopi cardinales indagare curent quæ regiones hæresibus erroribus superstitionibus novis aut veteribus infectæ sint presbyteri ubi mores et divinorum mandatorum observantia ac Ecclesiastica disciplina deficiant diaconi qui reges et principes seu populi bellis agitentur vel agitari timeantur et tanquam apes argumentosæ tam apud Summum Pontificem quam inter se ipsos diligenter ac accurate negotia hæc sancta promoveant operam dantes ut ubi necessarium fuerit salubri remedio provideatur.
Ipse autem Summus Pontifex tanquam communis omnium pater et pastor non solum rogatus ac solicitatus sed proprio motu ubique investigari faciat et quam potest omnibus filiorum morbis salutarem conferat medicinam.
Si quando Papam quod absit negligentem aut remissum seu agentem quæ statum illius non decent ipsi cardinales inspexerint filiali reverentia et charitate tanquam patrem obsecrent ut officio pastorali honori que ac debito suo satisfaciat.
Et primo quidem aliquis vel aliqui de per se deinde si se non corrigat omnes collegialiter accersitis quibusdam notabilibus prælatis prædicentes quod si non abstinuerit proximo generali concilio deferant nec pro salute ipsius Summi Pontificis et bono publico eius odium vel quidquam aliud timeant dum tamen reverenter et charitative id agant.
Multo magis si quem ex cardinalibus aliquid perperam seu reprehensione dignum facientem papa cognoverit paterna semper charitate et iuxta doctrinam evangelicam corrigat ut sic alter in alterum pater in filios et filii in patrem charitatis opera exercentes Ecclesiam exemplari ac salubri moderamine gubernent.
Prælatos et quoscumque alios insignes præsertim viros ad curiam Romanam proficiscentes cardinales benigne et honorifice tam publice quam private pertractent et apud Summum Pontificem eorum negotia gratis ac liberaliter recommissa faciant.
Et cum ei qui communis est omnium pater cardinales assistant personarum acceptatores fieri vel advocatos valde indecens est.
Propterea interdicit hæc sancta Synodus ut tanquam iudices collaterales partialitatem nullam accipiant etiamsi de terra partiali originem ducant.
Nec sint principum aut communitatum seu aliorum contra quemquam cum pretio vel sine partiales protectores aut defensores sed exuti omnem passionem in sedandis concordia vel iustitia litibus papæ assistant.
Principum autem et quorumcumque præsertim pauperum ac religiosorum gratis et sine ullo quæstu promovere iusta negotia tanquam charitatis opus persuadet sancta Synodus et commendat.
Cum affabilitate et benignitate servent cardinales gravitatem ac modestiam quæ huic congruunt dignitati pietatem autem quæ secundum apostolum ad omnia utilis est servent ad omnes.
Affines suos præsertim bene meritos ac pauperes quamquam negligere non debeant non tamen ipsos opum aut beneficiorum multitudine accumulent ut alii inde scandalum patiantur.
Caveant ne bona ab ecclesiis profecta ultra quam necessitatis ratio postulat in Carnem et sanguinem effundant.
Cum tales sic ambulare in magnis pontifex inspexerit arguat atque obviet ut decet neque enim culpæ erit expers si iuxta officium suum corrigenda non corrigat.
Familia mensa suppellex rerum et equorum tam papæ quam cardinalium nec numerositate nec statu aut pompis neque aliquo excessu reprehensibilis sit.
Ita domum et quæ in domo sunt moderate componat ut alii non scandalum sed frugalitatis capere exemplum possint.
Tam Summus Pontifex et cardinales quam ceteri episcopi constitutionem beati Gregorii in generali synodo editam servare studeant cuius tenor hic est quam hæc sancta Synodus innovat cum pastoris vita exemplo debeat esse discipulis plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt quam tamen sæculares pueri sciunt de qua re præsenti decreto statuimus ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi in ministerio cubiculo pontificali obsequantur ut is qui in loco regiminis est tales habeat testes qui veram eius in secreto conversationem videant et ex sedula visione exemplum profectus sumant.
Paschalis etiam papæ verba advertant dicentis: episcopi lectioni et orationi vacent et semper presbyteros et diaconos aut alios boni testimonii clericos habeant ut secundum apostolum et sanctorum patrum instituta possint irreprehensibiles inveniri.
Non expedit reipublicæ ut cardinalibus quos rebus arduis universalis Ecclesiæ intentos fore oportet aliæ causæ quam electionum ecclesiarum cathedralium aut monasteriorum vel principum aut universitatum seu similes per Papam aut cancellariam delegentur.
Minores igitur litigiosæ causæ in auditorio rotæ quod ad hoc institutum est committantur.
Neque papa neque cardinales familiares suos quasi munera accepturos ad confirmatos vel provisos prælatos de cetero mittant ne quod per se facere non decet per alios fieri patiantur.
Quod aliquando factum est ut pro anulo in assignatione tituli cardinalibus tradito post mortem eius aliqua pecuniæ summa vel res alia de bonis suis arripiatur de cetero non fiat cum labores eorum pro republica impensi exequias si pauperes forent potius de publico mereantur.
[De electionibus]
Licet dudum hæc sancta Synodus abolita per eam generali omnium ecclesiarum et dignitatum electivarum reservatione provide decreverit ut prædictis ecclesiis et dignitatibus per canonicas electiones et confirmationes provideri deberet volens etiam speciales seu particulares ipsarum ecclesiarum et dignitatum electivarum prohibere reservationes per quas libera in eisdem eligendi et confirmandi facultas impediri posset quod que adversus hoc decretum Romanus Pontifex nihil attentaret nisi ex magna rationabili et evidenti causa in litteris apostolicis nominatim exprimenda quia tamen contra ipsius decreti mentem non pauca sine huiusmodi causa gesta sunt unde gravia hactenus successerunt et graviora in dies timentur scandala cupiens hæc sacrosancta Synodus his obviare nolens que ut ipsius decreti mens quæ fuit omne obstaculum a canonicis electionibus et confirmationibus tollere suo frustretur effectu statuit ut electiones in dictis ecclesiis sine impedimento aut obstaculo omnino fiant quæ causa cognita iuxta iuris communis et dicti nostri decreti dispositionem confirmentur.
Veruntamen si forte aliquando contingat electionem aliquam etiam alias canonicam fieri quæ in perturbationem Ecclesiæ aut patriæ vel boni publici vergere timeatur Summus Pontifex cum ad ipsum confirmatio delata fuerit si talem urgentissimam causam adesse manifeste cognoverit ea prius mature discussa ac parte plene defensa accedente postea Romanæ Ecclesiæ cardinalium aut maioris partis subscriptione huiusmodi causam veram sufficientem que fore attestantium reiecta tali electione ad capitulum vel conventum remittat ut vel infra tempus iuris vel aliud iuxta loci distantiam ad aliam ex qua evenire talia non formidentur electionem procedant.
[De reservationibus]
Et quia multiplices ecclesiarum et beneficiorum hactenus factæ per summos pontifices reservationes non parum ecclesiis onerosæ extiterunt ipsas omnes tam generales quam speciales sive particulares de quibuscumque ecclesiis et beneficiis quibus tam per electionem quam collationem aut aliam dispositionem provideri solet sive per extravagantes ad regimen et execrabilis sive per regulas cancellariæ aut alias apostolicas constitutiones introductas hæc sancta Synodus abolet statuens ut de cetero nequaquam fiant reservationibus in corpore iuris expresse clausis et his quas in terris Romanæ Ecclesiæ ratione directi seu utilis dominii mediate vel immediate subiectis fieri contigerit duntaxat exceptis.
[De Clementina «Litteris»]
Licet in apostolicis vel aliis litteris quibuscumque aliquem dignitati beneficio aut iuri cuicumque renuntiasse aut privatum esse seu aliquid egisse per quod ius proprium auferatur narratum sit huiusmodi litteræ in his non præiudicent etiamsi super ipsis gratia vel intentio narrantis fundetur nisi per testes aut alia legitima constiterit documenta.
SESSIO XXIV 14 apr. 1436
[De actis cum Græcis, et de indulgentiis, etc...]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Quia ambaxiatores nostri ad Constantinopolim transmissi vice et nomine eiusdem sanctæ synodi serenissimo imperatori Romanorum et reverendissimo domino patriarchæ Constantinopolitano propter nonnullas causas promiserunt capitula alias in hac sancta synodo super modo universalis et œcumenici et utriusque Ecclesiæ concilii celebrandi hinc et inde conclusa et firmata dare et cum effectu exhibere sub consueta huius sanctæ synodi bulla plumbea data præsenti et sub tenore de verbo ad verbum subsequenti nolens hæc sancta Synodus omittere aliquid eorum quæ pro unione ecclesiarum Christi fieri possunt dictam suorum ambaxiatorum promissionem præsenti decreto acceptat approbat ratificat et confirmat et præfata capitula de verbo ad verbum prout per præfatos ambaxiatores promissum est præsentibus inserit sub tenore qui sequitur.
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam. Cum inter cetera toti populo christiano necessaria opera propter quæ hoc præsens sanctum concilium extitit congregatum unio occidentalis et orientalis ecclesiarum Christi præcipuum et maximum sit merito pro hac perficienda ab initio suæ congregationis omni conatu laboravit.
Etenim quamprimum potuit ad serenissimum imperatorem Græcorum et reverendissimum patriarcham Constantinopolitanum cum litteris suos transmisit ambaxiatores ad ipsos cum omni charitate et instantia exhortandum quatenus et ipsi cum plena potestate mitterent aliquos qui nobis cum tractarent de modo dictam sanctam unionem consequendi qui mox ut requisiti fuerunt tres insignes viros de his qui apud eos magnæ videntur auctoritatis quorum primus ipsum imperatorem consanguinitate attinet ad hanc sanctam synodum destinarunt sufficienti ipsius imperatoris mandato cum bulla aurea et eius propria manu subscripto ac patriarchæ litteris munitos qui tam in generali congregatione quam coram commissariis nostris ferventissimum ipsius imperatoris et patriarchæ totius que Ecclesiæ orientalis ad hanc unionem desiderium exponentes nos mirum in modum ad tam sancti operis prosecutionem pulsant ac quotidie excitant duo inter alia firmiter constanter que asserentes unionem ipsam nisi in synodo universali in qua tam Ecclesia occidentalis quam orientalis conveniat fieri nullatenus posse et in ea synodo si fiat ut infra conventum est ipsam unionem secuturam sperari.
His auditis summa nobis lætitia et iucunditas nimirum accessit.
Quamobrem omnem cogitatum nostrum iactantes in Deum qui facit mirabilia magna solus venerabiles sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales præsidentes Sedis Apostolicæ patriarcham Antiochenum archiepiscopos episcopos abbates magistros que et doctores in numero competenti deputavimus ut una cum ipsis Græcorum ambaxiatoribus rem istam tractare et quo ordine ad executionem deducenda esset prospicere deberent qui tam inter se quam cum ipsis ambaxiatoribus sæpe numero convenientes habito inter se maturo et digesto consilio ad infra scripta cum ipsis devenerunt capitula quæ postea secundum morem huius sacri concilii per sacras deputationes mature deliberata ac deinde per generalem congregationem conclusa firmata que solemniter extiterunt quorum tenor una cum mandato ipsius domini imperatoris sub bulla aurea sequitur et est talis: ambaxiatores serenissimi domini imperatoris et cetera ut in decreto concilii superius inserto latius continetur.
Et quia tempus superius expressum infra quod prædicta debebant adimpleri effluxit non propter defectum alicuius partium sed quia ita contigit variis intervenientibus tractatibus hæc sancta Synodus tempus per præfatos serenissimum imperatorem Græcorum et reverendissimum patriarcham Constantinopolitanum parte ex una et ambaxiatores huius sacræ synodi parte ex altera statutum et firmatum quod est a mense maio immediate sequenti ad annum ita quod per totum mensem maii ad annum sequentem utraque partium sit parata ad exequendum supradicta quantum ad quamlibet partium attinet acceptat et promittit se impleturam quantum ad ipsam pertinet infra dictum tempus quidquid in supradictis capitulis continetur.
[Salvus conductus Græcorum datus domino imperatori Græcorum et patriarchæ Constantinopolitano a sacro concilio Basileensi]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans.
Quia auctore Deo in regione nostra occidentali et obedientiæ Ecclesiæ Romanæ est universalis et œcumenica synodus celebranda in qua iuxta concordata in hac sancta synodo et in Constantinopoli denuo ratificata tam occidentalis quam orientalis Ecclesia conveniet ut cunctis erga eandem Ecclesiam orientalem nostræ intentionis sinceritas pateat et omnis suspicio quæ circa securitatem ac libertatem venientium oriri posset de medio auferatur tenore præsentis decreti hæc sancta Synodus Basileensis nomine et vice totius Ecclesiæ occidentalis et omnium de eadem Ecclesia cuiuscumque status etiamsi papali imperiali regali pontificali vel quacumque alia inferiori spirituali vel sæculari præfulgeant dignitate potestate vel officio decernit dat et concedit serenissimo imperatori Græcorum reverendissimis patriarchis Constantinopolitano Alexandrino Antiocheno et Ierosolymitano ceteris que usque ad numerum septingentarum personarum etiamsi imperiali regali archiepiscopali et cuiuscumque alterius status dignitatis aut conditionis fuerint ad prædictum universale et œcumenicum concilium in regione occidentali ut præmittitur celebrandum venientibus aut venturis plenum et liberum salvum conductum omnes que prædictos et quemlibet ipsorum tam in personis quam in honoribus et rebus quibuscumque ipsorum nominibus regnis provinciis dominiis territoriis communitatibus civitatibus castris oppidis et villis et omnibus locis obedientiæ nostræ Ecclesiæ occidentalis per quæ sive eundo sive stando sive etiam redeundo transituri sunt aut eos transire contigerit in suam tutam securam que salviguardiam recepit et recipit per præsentes promittens et concedens omnibus et singulis ex ipsis hoc præsenti edicto synodali tutam et liberam facultatem accedendi et veniendi in et ad civitatem seu locum in qua vel in quo erit dictum sacrosanctum universale concilium celebrandum ibi que standi morandi residendi habitandi cum omnibus immunitatibus libertatibus et securitatibus quibus illi qui erunt de obedientia Ecclesiæ romanæ habitabunt disputandi etiam et ratiocinandi et iura et auctoritates allegandi et omnia alia libere et sine cuiuscumque impedimento dicendi faciendi et tractandi quæ pro unione ecclesiarum Christi eis expedire videbitur et opportunum.
Inde etiam semel et pluries et toties quoties eis et cuilibet eorum videbitur et placebit simul et separatim et cum eorum bonis rebus et pecuniis et sine pro libitu recedendi et redeundi tute libere et impune omni impedimento reali et personali cessante penitus que remoto etiamsi talis unio quod absit non sequeretur nec effectum haberet quo casu et in omnem alium eventum præfati serenissimus imperator domini patriarchæ et alii supra nominati nostris duntaxat expensis et galeis absque aliqua dilatione temporis omni que remoto impedimento cum eisdem honoribus benevolentia et amicitia quibus ad præfatum universale celebrandum concilium deducentur etiam in et ad Constantinopolim reducentur sive unio sequatur in dicta celebranda synodo œcumenica sive non.
Non obstantibus in prædictis vel aliquo prædictorum quibuscumque differentiis discordiis et dissensionibus ad præsens vigentibus et quæ in futurum oriri et vigere possent inter dictas Ecclesias occidentalem et orientalem seu inter ipsam Ecclesiam Romanam et ei subiectos et aggregatos præfatum serenissimum imperatorem et alios Ecclesiæ Constantinopolitanæ aggregatos et non obstantibus aliquibus sententiis decretis condemnationibus iuribus et decretalibus quomodocumque et qualitercumque factis et prolatis seu faciendis et etiam non obstantibus aliquibus criminibus excessibus culpis et delictis si quæ per prædictos vel alterum eorum quomodocumque et qualitercumque commissa et perpetrata forent et generaliter non obstantibus quibuscumque aliis etiam talia forent de quibus necessarium esset specialem in præsentibus facere mentionem.
Et si contingat aliquem vel aliquos ex nostris eis vel alicui ipsorum iniuriari quod absit vel aliquam molestiam inferre in persona honore rebus et aliis quibuscumque taliter excedens iudicabitur per nos aut nostros usque ad condignam et rationabilem satisfactionem parti læsæ.
Et e converso si aliquis ipsorum alicui ex nostris aliquam ut præmittitur iniuriam inferat iudicabitur per eos usque ad condignam et rationabilem satisfactionem ei qui iniuriam passus est secundum morem et consuetudinem utriusque partis.
De aliis autem criminibus excessibus et culpis quibuscumque quælibet partium cognoscet et iudicabit de suis.
Hortatur autem hæc sacrosancta Synodus universos Christi fideles et nihilo minus auctoritate universos Christi fideles et nihilo minus auctoritate universalis Ecclesiæ in virtute spiritus sancti et sanctæ obedientiæ mandat et præcipit omnibus et singulis prælatis regibus ducibus principibus officialibus communitatibus et aliis singularibus personis cuiusvis status conditionis et dignitatis existant nostræ occidentali Ecclesiæ aggregatis quatenus prædicta omnia et singula inviolabiliter observent et quantum in eis est observari faciant dictos que serenissimum imperatorem patriarchas et alios omnes et singulos antedictos ad dictum sacrum celebrandum concilium accedentes et inde recedentes simul et divisim favorabiliter et reverenter honorent et tractent ac honorari et tractari faciant.
Si qua vero dubitatio circa dictum salvum conductum et contenta in eo oriri contigerit stabitur declarationi præfatæ universalis synodi celebrandæ.
Vult autem hæc sancta Synodus præsentem salvum conductum valere et in suo robore permanere quousque ad ultimum dicti serenissimus imperator patriarchæ et alii supradicti cum suis nobilibus et famulis usque ad numerum ut præmittitur septingentarum personarum aliis que rebus et bonis sint reversi in et ad civitatem Constantinopolitanam.
Si quis autem contra prædicta aut aliquod ipsorum aliquid facere quoquo modo tentaverit indignationem omnipotentis Dei et dictæ sanctæ synodi se noverit incursurum.
SESSIO XXV 7 maii 1437
[De locis futuri et œcumenici concilii pro Græcis]
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Nuper hæc sacrosancta Synodus inter varias solicitudines quibus inscrutabilis divinæ altitudinis providentia eam invocatione sui spiritus paracleti ad excolendum dominici gregis agrum adunari operari que dignata est internæ mentis oculos more agricolæ pervigilis revolvens et attente prospiciens quam deflenda diutine occidentalis et orientalis ecclesiarum in eiusdem fidei professione divisio in Dei perstitit et duravit Ecclesia de clementissima eius bonitate apud quem nihil est impossibile qui que digne postulantibus affluenter dat et large spem suscipiens et fiduciam ad procurandam inter ipsas Ecclesias catholicæ fidei unitatem suæ diligentiæ curas tanto accuratius non parcendo laboribus vel impensæ adhibere decrevit quanto ex hoc ad omnipotentis Dei laudem et gloriam uberiorem animarum salutem maius que ipsius fidei incrementum provenire cognovit.
Cupiens que propterea suffragante spiritus sancti gratia tam saluberrimum unionis negotium aggredi et amplecti ad illud serenissimum Romanorum imperatorem et venerabilem patriarcham constantinopolitanum ceteros que prælatos et alium Græcorum populum per diversos oratores et litteras duxit invitandos pariter et exhortandos.
Qui quidem imperator et patriarcha et alii Græci volente et eorum corda altissimo inflammante exhortationes huiusmodi alacribus animis suscipientes ipsum que unionis negotium aggredi sinceris affectibus perhibentes suos solemnes oratores et nuntios sufficienti mandato bulla aurea et propriæ manus subscriptione imperatoris bulla que plumbea patriarchæ prædictorum munito suffultos ferventissimum eorundem ad hanc fidei unitatem zelum devotissime explicantes ad eandem sacrosanctam synodum duxerunt destinandos cum quibus ipsa sancta Synodus diversis tractatibus et deliberationibus præviis pro executione et consummatione felici tam salutaris operis nonnulla decreta et capitula ad hoc summopere necessaria et utilia superius inserta et dudum in certa sessione ipsius sanctæ synodi in maiori Ecclesia Basileensi celebrata publicata animo concordi conclusit.
Volens que deinde hæc sancta Synodus decreta et capitulata huiusmodi viis et modis omnibus necessariis et opportunis prosequi ac iuxta illa ad electionem loci pro futuro œcumenico concilio in quo imperator et patriarcha prædicti alii que Græci convenire possent et deberent celebrando mature procedere habitis que super his et aliis hanc piam rem concernentibus in diversis ipsius sanctæ synodi deputationibus multiplicibus propositionibus et tractatibus illis que cum votorum suppositorum eorundem scrutinio diligenti recensitis demum in generali congregatione ad hoc in maiori Ecclesia prædicta ut moris est indicta et iterum votis singulorum in eadem scrutatis reperto que duplo maiorem partem et multo plus vota sua direxisse in Basileam Avinionem vel Sabaudiam invocata spiritus sancti gratia post missarum solemnia conclusum fuit et conventum quod apud imperatorem patriarcham et alios Græcos prædictos diligens et debita fieret instantia cum allegationibus et expositionibus plurimarum rationum quæ ad id allegari et adduci possent ut ex diversis bonis respectibus civitatem Basileensem acceptarent pro dicto œcumenico concilio ibidem celebrando quam si eos omnino recusare contingeret extunc civitas Avinionensis locus esset ipsius œcumenici concilii ibidem celebrandi.
Si tamen illud in eadem celebrari non posset ex tunc in Sabaudia concilium celebraretur antedictum.
Ut igitur præmissa omnia et singula debitum et votivum sortiantur effectum cum omni solemnitate alias in hoc sacro Basileensi concilio in rebus arduis expediendis adhiberi solita patribus in maiori Ecclesia Basileensi post missarum solemnia considentibus hæc sancta Synodus decernit vult statuit ordinat et declarat futurum œcumenicum concilium in Basileensi aut illa recusata in Avinionensi civitatibus alioquin in Sabaudia iuxta conclusionem supradictam debitis et conventis temporibus debere celebrari.
Quod que imperator et patriarcha et alii Græci prædicti iuxta capitulata et decretata huiusmodi nec non omnes et singuli alii cuiuscumque gradus status dignitatis vel præeminentiæ existant qui generalibus conciliis de iure vel consuetudine interesse debent etiamsi pontificali dignitate præfulgeant ad illud debeant et teneantur maxime pro consummatione tam salutaris operis accedere et etiam convenire.
Et hanc præmissam nominationem et electionem vult statuit et decernit hæc sancta Synodus ut sit firma inconcussa et inviolabilis quacumque alia modificatione ordinatione dispositione nominatione seu electione per ipsum sacrum concilium seu alium vel alios quacumque auctoritate etiam papali fungentes in contrarium facta seu factis minime valitura seu valituris quam seu quas hæc sancta Synodus ex certa scientia ex nunc irritat cassat revocat et annullat seu cassa nulla et irrita nuntiat et pro infectis illam seu illas habere vult et præsentibus habet quatenus in totum vel in partem præmissæ electioni obviant vel repugnant.
Supplet etiam hæc sancta Synodus ex certa scientia omnem defectum si quis in præmissis vel aliquo præmissorum forsitan intervenerit.
Et insuper cum res tam ardua plurimum in Dei Ecclesia fructum allatura sine gravibus expensarum sarcinis consummari et Græci prædicti adduci adducti que sustentari non valeant dignum que et debitum existat ut pro consummatione tam felicis operis Christi fideles universi maxime Ecclesiasticæ personæ de commissi sibi patrimonii Domini nostri Iesu Christi substantiis liberali dispensatione ministrent hæc sancta Synodus universis et singulis ecclesiasticis personis exemptis et non exemptis sub quacumque verborum forma etiam ordinis sancti Ioannis Ierosolymitani cuiuscumque status dignitatis gradus ordinis vel conditionis existant etiamsi cardinalatus vel pontificali præfulgeant dignitate generalem omnium et singulorum suorum Ecclesiasticorum fructuum et proventuum quotidianis distributionibus duntaxat exceptis decimam de suis ecclesiis monasteriis dignitatibus et officiis ceteris que ecclesiasticis beneficiis in sua generali congregatione iam impositam et conclusam persolvendam et exigendam decernit statuit et declarat imponendam eam que imponit per præsentes.
Præterea dicta sancta Synodus decernit vult ordinat et declarat quod venerabiles Ioannes Lubicensis Ludovicus Visensis Delphinus Parmensis Ludovicus Lausanensis episcopi ipsius sacrosanctæ synodi oratores ad conducendum Græcos ad locum œcumenici concilii eorum que maior pars tunc præsens portum latinum locis supra electis et nominatis aptiorem et propinquiorem ad quem dicti Græci ultimo debeant applicare eligendi et nominandi plenam habeant potestatem illam que eisdem concedit per præsentes iuxta formam aliarum litterarum eis superinde datarum.
Postremo eadem sancta Synodus vult ordinat et decernit quod pro præmissorum et ex eis dependentium debita et votiva executione dictorum que syndicorum et concilii securitate pleniori ad omnem eorum aut suorum procuratorum vel nuntiorum petitionem et instantiam eis quævis aliæ litteræ opportunæ utiles et necessariæ sub bulla eiusdem sanctæ synodi per ipsius cancellariam in forma debita et honesta concedantur conficiantur et etiam expediantur.
Sacrosancta generalis synodus Basileensis in Spiritu Sancto legitime congregata universalem Ecclesiam repræsentans ad perpetuam rei memoriam.
Hæc sacrosancta Synodus inter suæ congregationis exordia ut ea pro quibus generalium conciliorum celebratio dignoscitur instituta spiritus sancti assistente gratia opere complerentur summam diligentiam ad continuandam inter populos occidentales et orientales unionem adhibuit ut sicut ex longo dissidio Dei Ecclesia innumeras perpessa est calamitates ita ex fraterna unione maximum assequeretur profectum proinde Constantinopolim ad hoc sanctum promovendum opus oratores transmisit quibus una cum solemnibus ambaxiatoribus serenissimi imperatoris Romanorum et venerabilis patriarchæ Constantinopolitani huc redeuntibus habitis super hoc multis tractatibus matura que deliberatione tandem certa capitula inter hoc sacrum concilium et ipsos ambaxiatores concordata et per decretum et publica sessione firmata extiterunt.
In quibus eadem sancta Synodus ex tam sancto negotio ad destinandum Constantinopolim oratores suos cum quibusdam pecuniarum summis et duabus galeis grossis duabus que subtilibus et trecentis balistariis infra certum tempus ac per eosdem unum de locis in decreto comprehensis pro œcumenico concilio nominandum in quo imperator et patriarcha cum septingentis personis pro hac sancta unione complenda nobis cum convenirent obligare se voluit.
Cum autem tempus ista exequendi in foribus instet cupiens hæc sancta Synodus suis penitus pollicitationibus satisfacere et tam pium negotium quo hoc tempore salubrius excogitari nequit totis viribus ad optatum finem perducere ad hanc in suis disputationibus et deinde in generali congregatione conclusionem devenit ut videlicet civitas Florentina aut Utinum in patria Fori Iulii ponenda in manu concilii seu quicumque alius locus tutus in decreto comprehensus summo pontifici et Græcis accomodus pro œcumenico concilio eligatur ille videlicet de prædictis qui citius paraverit et expedierit galeas pecunias et alia necessaria datis etiam securitatibus necessariis.
Portus autem sit Venetiæ Ravenna aut Ariminum ille videlicet ex iis quem imperator et patriarcha Constantinopolitanus maluerint.
Item ne clerus gravaretur incassum decima nec decretaretur nec exigeretur usquequo Græci ad unum de prædictis applicuerint portum.
Quod que per totum tempus in decreto comprehensum in hac civitate sacrum remaneat concilium et ut legati ac præsidentes Apostolicæ Sedis vocatis patribus de quibus eis visum esset oratores ad conducendum Græcos et præmissa exequenda eligant qui omnem instantiam pro hac civitate Basileensi facere debeant.
Ut igitur semper divina gratia assistente præmissa omnia et singula debitum sortiantur effectum in hac publica et solemni sessione hæc sancta Synodus præfatam conclusionem vult statuit declarat esse firmam atque validam tenendam que et exequendam cassans irritans et annullans cassum que irritum et nullum esse decernens quidquid a quoquam et etiam quibuscumque factum vel actum sit vel in futurum fieret vel attentaretur adversus prædicta seu dependentia ab eis vel quod eorum executionem posset quomodolibet impedire volens ut ad prædictorum executionem prædicti apostolici legati ac præsidentes quascumque literas opportunas sub bulla concilii in forma debita conficiant et alia quæcumque huic sancto negotio necessaria vel accomoda expediant.
1431-1445- Concilium Basiliense [Basilea - Ferrara - Firenze - Roma] - Documenta
Conc. oecum. et gener. Eccl. Cath. - Conc. Ferrariense - Florentinum - Romanum a. 1438-1445
Nos Nicolaus apostolicae sedis legatus pronunciamus pro sanctissimo domino nostro papa Eugenio iv in hac sacra synodo de Basilea ad civitatem Ferrariensem translata iam que legitime congregata praesidere et hodie videlicet octava die mensis ianuarii continuationem ipsius translatae synodi factam esse a dicta que die in antea continuandam esse et continuari debere ad omnia ad quae Basiliensis synodus congregata fuerit etiam pro ycumenico concilio in quo de unione occidentalis et orientalis ecclesiae agatur et auctore domino perficiatur.
Ad laudem omnipotentis dei exaltationem catholice fidei pacem que et tranquillitatem et unitatem totius populi christiani sancta universalis sinodus per ipsius dei gratiam auctorizante beatissimo domino Eugenio papa iv in hac civitate Ferrarie in spiritu sancto legitime congregata universalem ecclesiam representans presidente vice et nomine ipsius sanctissimi domini Eugenii reverendissimo in christo patre et domino domino Nicolao tituli sancte crucis in Iherusalem sancte Romane ecclesie presbytero cardinali apostolice sedis legato illius inherens firmissimo fundamento qui apostolorum principi dixit: tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam sollicita servare unitatem spiritus in vinculo pacis ut simus unum corpus et unus spiritus sicut vocati sumus in una spe vocationis nostre attendens que multa superiori tempore acta tam apud olim Basiliense concilium et post illius translationem per aliquos nulla ibidem auctoritate perseverantes quam per prefatum beatissimum papam dominum Eugenium presertim circa negocium sanctissime unionis occidentalis et orientalis ecclesie videlicet decretum decimenone sessionis olim dicti Basiliensis concilii quod incipit sicut pia mater cui sanctissimus ipse dominus Eugenius assensum per suas literas prebuit item quamdam cedulam conventionalem super electione loci pro concilii Basiliensis translatione facienda inter patres communi omnium assensu firmatum et concordatum cuius vigore ad decretum vigesime quinte sessionis olim dicti concilii processum est quod ita exorditur hec sancta synodus inter sue congregationis exordia et cetera et quod constanter a Graecorum oratoribus requisitus sanctissimus ipse pontifex per suas literas in generali consistorio Bononie datas oratoribus presentibus publicatas confirmavit pariter et recepit item literas eiusdem beatissimi Eugenii sub die xiv kalendas octobris proximi preteriti in generali consistorio Bononie publicatas in exordio que huius continuate sinodi solemniter lectas quibus Basiliense concilium de consilio et assensu reverendissimorum sancte Romane ecclesie cardinalium prelatis etiam tunc in curia existentibus et laudantibus ad hanc civitatem Ferrariensem transtulit item literas declarationis eiusdem iii kalendas ianuarii translationem predictam proxime subsecutas que omnia hec sancta synodus in actis eiusdem ad perpetuam rei memoriam de verbo ad verbum registrari mandavit prout in eisdem actibus continetur quibus omnibus et aliis plurimis debita meditatione pensatis ac per diversos tractatus mature discussis declarat translationem et declarationem predictas fuisse et esse legitimas iustas rationabiles ac urgentissima necessitate ad tollendum impedimentum sanctissime unionis occidentalis et orientalis ecclesie atque etiam ad evitandum scissuram in dei ecclesia iam imminentem pro evidenti que utilitate totius reipublice christiane fuisse et esse factas et consequenter hanc ipsam sanctam synodum ad ea omnia pro quibus dictum olim Basiliense concilium ab initio fuerat institutum presertim pro futuro ycumenico concilio pro ipsa sanctissima unione predicta in presenti civitate Ferrarie in spiritu sancto esse legitime congregatam et stabilitam continuationem que deinceps ac prosecutionem ad predicta omnia debere habere translationem ipsam cum declaratione ut premittitur subsequuta laudat suscipit et approbat exhortans in domino et requirens omnia et singula eius sancte sinodi supposita presentia et futura quatenus circa predicta pervigili cura ac sollicito studio intendant.
Ex quibus ipso largiente qui cepit in nobis opus bonum ad eius gloriam et salutem totius populi christiani cuncta dirigantur et fiant.
Declarat insuper hec sancta synodus quod cum notoria necessitas supradictarum causarum ipsum sanctissimum dominum Eugenium ad translationem ipsam exegerit et impulerit sub decreto octave et undecime vel cuiuscumque alterius sessionis dicti olim Basiliensis concilii ullatenus non includi.
Decernens que congregationem illam Basilee et omnem aliam que ibi vel alibi sub nomine generalis concilii forsitan convenerit illegitimam potius et reprobam cumulationem et conventiculam esse censendam et censeri debere nulla que auctoritate generalis concilii posse consistere.
Omnia insuper et singula que ab ipso translationis tempore in ipsa Basiliensi civitate sub nomine generalis concilii acta sunt aut ibi vel alibi sub nomine generalis concilii ut premittitur in futurum forsitan attentari contigerit cassat irritat et annullat irrita que cassa et nulla nullius que roboris vel momenti esse decernit.
Si quid tamen in materia Bohemorum post translationem predictam per dictos Basilee congregatos utiliter actum fuisse cognoverit id etiam cum suppletione defectuum approbare intendit.
Ut autem omnia et singula ipsius sancte synodi supposita ab omni gravamine tuta serventur omni que timoris molestie et iniurie suspicione remota in bonis etiam operibus deo secure deserviant omnes que et singulos qui quocumque nomine vel causa olim Basiliensi synodo super obligationibus aut vinculis quibuscumque se adstrinxerint iuramentis quibus plena et libera facultas huic sancte synodo obediendi et eius honorem et commodum prosequendi impediretur vel scrupulus illis quocumque modo induceretur ab illis absolvit liberat atque relaxat absolutos que ac liberos esse ac iniuramenta relaxata declarat.
Statuit etiam hec sancta synodus ordinat et decernit quod nemo cuiuscumque status aut dignitatis existat ordinaria quavis vel delegata nisi a sede apostolica iurisdictione ex quacumque causa vel occasione eos omnes vel eorum singulos tam seculares quam religiosos etiam ordinum mendicantium qui nunc in presenti synodo existunt vel erunt in posterum aut qui Romanam sequuntur curiam cum inproximo ex sanctissimi domini Eugenii cum curia sua ad civitatem istam translatione indicta per affixionem cedularum secundum ipsius curie antiquam consuetudinem in ipsa synodo futuri sint in eorum dignitatibus officiis administrationibus privilegiis honoribus beneficiis bonis que aliis inquietare molestare aut perturbare presumat.
Si qui vero quocumque etiam quesito colore directe vel indirecte predictorum aliquem vel aliquos in dictis eorum dignitatibus officiis administrationibus honoribus privilegiis beneficiis bonis que aliis turbare presumpserint aut ne iurisdictione fructibus et eorum emolumentis ut antea fecerunt libere uti valeant impediendo aut dignitates officia administrationes honores et beneficia ipsa etiam cuiuscumque privationis causa vel colore quesitis aliis conferendo omnes et eorum singulos etiamsi cardinali patriarchali archiepiscopali vel episcopali vel quavis alia dignitate prefulgeant aut capitula collegia conventus vel universitates fuerint nulla alia monitione premissa excommunicationis suspensionis et interdicti sententias ipso facto intendit incurrere quorum absolutionem nisi in mortis articulo soli Romano pontifici reservat decernens nihilominus quod si infra tres dies collationem vel collationes ipsos vel impedimenta predicta proxime sequentes non resipuerint illos quorum dignitates officia administrationes honores et beneficia contulerint vel quibus alias impedimenta ut supra prestiterint plenarie ut prius fuerant reintegrando suis ecclesiis et beneficiis quibuscumque sive illas aut illa in titulum commendam seu administrationem habuerint eos insuper omnes et singulos qui dignitatum officiorum administrationum honorum et beneficiorum predictorum collationes etiam motu proprio factas acceptare aut possessionem per se vel per alios intrare aut ratas habere presumpserint iure etiam si quod in illis antea sibi competiisset omnibus que aliis suis beneficiis que in titulum commendam vel administrationem tenuerint ipso facto privatos ad illa omnia que alia perpetuo inhabiles fore et per solum Romanum pontificem restitui et habilitari posse.
Monet insuper et requirit hec sancta sinodus omnes et singulos qui in generalibus conciliis de iure et consuetudine interesse tenentur quatenus ad ipsam presentem Ferrariensem synodum ut premittitur continuandam pro iis de quibus supra dictum est exequendis quamprimum se conferre procurent.
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Exposcit debitum pastoralis officii cui divina favente clemencia licet insufficientibus meritis presidemus ut nepharios malignorum excessus illorum presertim qui tranquillum ecclesie statum in varias periculosas que nisi obvietur procellas et perturbaciones impellere satagunt et Petri naviculam operire moliuntur oportunis remediis reprimamus ac ne in sua malicia gloriantes aliis occasionem malignandi prebeant pro excessibus per eos commissis debite ulcionis penam infligamus.
Nam ut canonice continent sanctiones in culpis que multorum trahunt iacturam culpa est relaxare vindictam.
Sane cum in sacro olim Basiliensi concilio de loci electione pro futuro ycumenico concilio ageretur et per eos ad quod potestas eligendi locum erat devoluta factum esset decretum ipsum que ambassiatores carissimi in christo filii nostri Iohannis imperatoris Grecorum et venerabilis fratris Ioseph patriarche Constantinopolitani ibidem existentes acceptassent ac nonnullis Avinionem vel alium locum nominantibus ad quem prefati oratores nullo modo ire velle protestabantur asserentes pro certo prefatos imperatorem et patriarcham ad dictum concilium nisi personaliter interessemus nullatenus accessuros predicti qui Avinionem petebant veriti Grecos ipsos ad eos nequaquam ituros quoddam decretum sive libellum famosum quod monitorium appellant adversus nos licet nulliter et de facto in grave scandalum et scissuram ecclesie in tan que sancti operis unionis videlicet Grecorum perturbacionem conflare ausi sunt nos pro unitate ecclesie conservanda et dicta unione Grecorum consequenda predictum Basiliense concilium ex iustis racionabilibus necessariis ac urgentibus causis de consilio et assensu venerabilium fratrum nostrorum sancte Romane ecclesie cardinalium quamplurimis venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis episcopis et dilectis filiis electis et abbatibus apud sanctam sedem apostolicam existentibus id laudantibus et consulentibus ad civitatem Ferrariensem et Grecis et nobis accommodam sub certis modo et forma ut illi a tam scandaloso processu merito resipiscerent apostolica auctoritate transtulimus prout in litteris superinde confectis latius continetur.
Ipsi vero omnem viam pacis spernentes et in suo obstinato proposito perseverantes et litteras dicte translacionis ac omnia in eis contenta parvipendentes ac mala malis cumulantes non solum racionabilem translacionem nostram ex predictis iustissimis et urgentissimis causis ut premittitur factam non acceptarunt sed ut infra certum tempus et sub suspensionis pena predictam translacionem revocaremus monere iterata temeritate sunt ausi.
Quod quidem nil aliud erat quam ut tam sancti operis tam que christianis omnibus optabilis prosecucionem deserere cogeremur.
Hiis non sine animi nostri displicentia intellectis cum ea omnia non solum in destructionem tam sancti operis sed in manifestam ecclesie scissuram ut premittitur tendere videremus translacionem per nos tam necessario factam et condiciones in illa appositas purificatas fuisse ac ipsum Ferrariense concilium inchoari ac legitimam prosequucionem haberi debere prout in aliis nostris litteris plenius continetur declaravimus ad illud que inchoandum dilectum filium nostrum Nicolaum tituli sancte crucis sancte Romane ecclesie presbyterum cardinalem nostrum ac apostolice sedis legatum destinavimus.
Quod quidem in non parvo prelatorum numero legitime congregatum in publica sessione translacionem et declaracionem predictas legitimas iustas ac racionabiles ac urgenti necessitate ad tollendum impedimentum prefate sanctissime unionis occidentalis et orientalis ecclesie ac eciam ad evitandam scissuram in dei ecclesia nunc imminentem pro evidenti utilitate tocius reipublice christiane fuisse et esse factas solenniter declaravit prout ex serie decreti superinde confecti liquido constat.
Interea cerciores facti predictos imperatorem patriarcham et Grecos littoribus Italie appropinquare ad hoc ipsum sacrum Ferrariense concilium deo duce ea intencione et firmo proposito venimus ut non solum hoc sancte unionis opus sed ad illa etiam propter que concilium Basilee fuerat congregatum realiter et cum effectu adiuvante domino prosequeremur.
Ad que etiam advertens dilectus filius noster Iulianus tituli sancte Sabine presbyter cardinalis apostolice sedis legatus cum predictos ut a tam manifestis scandalis abstinerent multis validissimis racionibus hortaretur et pro eorum obstinata mente nullatenus exaudiretur sed eos magis ad illa scandala in dei ecclesia perpetranda paratos aspiceret ne illorum impietati assistere videretur inde discessit.
Illi vero neque id considerantes et nescientes in semitis pacis et iusticie dirigere gressus suos iam que cerciores effecti Grecos nullatenus ad eos accedere velle ac littoribus Italie appropinquare in sua cordis duricia perseverantes cum dictam Grecorum unionem pro qua nobis cum totis viribus ingenio et industria laborare ac nobis assistere debuissent aliter impedire et disturbare nequirent peiora peioribus adiicientes ad tantum temeritatis et audacie sunt progressi ut nos a papali administracione suspensos esse plurimis regum et principum oratoribus qui basilee erant tam nephandum scelus execrantibus et in contrarium protestantibus ausu sacrilego declarare et ad alia plura licet nulliter et de facto procedere presumpserint.
Nos igitur attendentes excessus eorum adeo notorios esse ut non possint aliqua tergiversacione celari quod que error cui non resistitur approbari videtur et latum pandit delinquentibus sinum qui eorum conatibus non resistit ac nequeuntes absque gravi offensa domini nostri ihesu christi et ecclesie sue sancte tot et tantos excessus qui presertim sanctam et optatissimam unionem Grecorum impedire disturbare et penitus tollere videantur ulterius tolerare adversus prefatos in Basilea existentes hoc sancto approbante concilio in virtute altissimi decernimus iusticia mediante quantum oporteat procedendum.
Quapropter matura deliberacione cum hac sancta synodo prehabita omnes et singulos Basilee sub pretensi concilii nomine quod verius conventiculum dici debet contra translacionem et declaracionem predictas convenientes ac tam scandalosa et nepharia presumentes eciamsi cardinalatu patriarchali archiepiscopali episcopali abbaciali aut alia quavis dignitate ecclesiastica vel seculari prefulgeant penas excommunicacionis privationis dignitatum beneficiorum et officiorum inhabilitacionis ad futura in dictis nostris litteris translacionis contentas hoc sacro approbante concilio incidisse decernimus et declaramus.
Decernentes insuper et declarantes irritum et inane ac nullius roboris vel momenti quicquid per eos tam circa predicta quam contra curiam nostram sequentes vel in sacro Ferrariensi concilio existentes a die translacionis per nos facte sub nomine concilii vel alias attemptatum fuerit vel in posterum quomodolibet contigerit attemptari.
Mandantes preterea ipso eciam approbante concilio sub dictis penis et censuris et in virtute prestiti iuramenti quo sancte sedi apostolice tenentur astricti omnibus et singulis cardinalibus patriarchis archiepiscopis episcopis electis et abbatibus et ceteris cuiuscunque condicionis status et gradus existant in dicta civitate Basiliensi sub prefato pretextu concilii convenientibus quatinus infra triginta dies a die dati huius decreti debeant realiter et cum effectu ab ipsa civitate recessisse precipientes quoque magistro civium consulibus scabinis civitatem Basiliensem regentibus et gubernatoribus ceteris que officialibus quocunque nomine censeantur quatinus infra predictum triginta dierum terminum predictos non recedentes a civitate prefata expellant et a se realiter et cum effectu abiciant.
Quod si infra predictum terminum facere omiserint omnes et singulos regentes et officiales predictos excommunicacionis populum vero et civitatem prefatos ecclesiastici interdicti sententias incurrere decernimus ipso facto quorum absolucionem nisi in mortis articulo interdicti vero relaxacionem nobis specialiter reservamus.
Omnibus et singulis ad quorum noticiam hec pervenerint in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena precipimus et mandamus ut si predicti in Basilea convenientes cives que ipsi nobis non obedientes fuerint contumaces nullus post dictum terminum ad dictam civitatem Basiliensem accedat sed ipsis denegent mercimonia et cuncta ad usum hominum necessaria.
Mercatores quoque qui causa dicti olim concilii ibi convenerunt cuiuscunque condicionis existant sub eadem excommunicacionis pena inde omnino discedant.
Si qui vero hec nostra mandata contempserint elapso dicto termino Basiliensibus in contumacia persistentibus aliqua forsan portare presumentes cum scriptum sit: iusti tulerunt spolia impiorum possint tales huiusmodi bonis a quibuscunque christifidelibus impune spoliari bona que ipsa prius capiencium dominio cedant. Verumtamen quia redeuntibus gremium suum nunquam claudit ecclesia si predicti in Basilea convenientes vel ipsorum aliqui infra predictum terminum triginta dierum a die date presencium ut premittitur ad cor redierint et a dicta civitate recesserint predictas penas quoad obedientes predicto sacro concilio approbante remittimus et plenarie relaxamus eas que pro infectis ab earum data et quecumque inde secuta haberi volumus decernimus et mandamus supplentes prefato approbante concilio omnes defectus si qui forsan ex solennitate iuris in premissis vel ex omissione aliqua intervenissent.
Nulli ergo ....
Si quis autem ....
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Magnas omnipotenti deo gratias referre nos convenit qui antique miserationis sue non immemor ecclesiam suam fecundioribus semper cumulat incrementis et licet hanc iactari interdum temptationum ac pressurarum fluctibus sinat nunquam tamen patitur mergi sed inter undarum moles inviolabilem servat facit que ineffabili clementia sua ut inter angustias varias robustior illa semper assurgat.
Ecce enim occidentales et orientales populi diu ab invicem separati unum concordie et unitatis fedus inire festinant et qui a se ipsis longo se dissidio avulsos ut equum erat moleste ferebant post multa tandem secula ipso utique auctore a quo omne datum optimum provenit sancte unionis desiderio corporaliter hoc in loco conveniunt.
Nostrum autem et totius ecclesie munus est et esse intelligimus viribus omnibus eniti ut hec felicia cepta iugi solicitudine felicem progressum exitum que consequantur ut cooperatores dei et esse et dici mereamur.
Denique carissimus filius noster Iohannes Paleologus Romeorum imperator una cum venerabili fratre Ioseph Constantinopolitano patriarcha et aliarum patriarchalium sedium apocrisiariis magna que cum archiepiscoporum et ecclesiasticorum nobilium que multitudine octava februarii mensis proxime preteriti Venetias ad ultimum scilicet applicuit portum ubi sicut antea sepius fecerat Basileam iustis ex causis ratione ycumenici seu universalis concilii celebrandi se ire non posse patenter expressit id que Basilee congregatis per litteras intimavit exhortans ac requirens omnes uti Ferrariam ad huiusmodi concilium celebrandum electam pro peragendo tam pio sanctissime huius unionis opere sese transferrent.
Nos itaque quibus hec sacratissima unio cordi semper fuit qui que hanc summo studio perfici cupimus decretum Basiliensis concilii cum Grecis ipsis conventum electionem que loci pro ycumenico celebrando concilio in Basiliensi synodo factam ac per nos postea Bononie instantibus etiam ipsorum imperatoris et patriarche nuntiis confirmatam et queque alia ad ipsum sancte unionis opus spectantia ut est officii et debiti nostri exequi diligenter intendimus.
Omni igitur modo et forma quibus melius possumus decernimus et declaramus accedente consensu dictorum imperatoris et patriarche omnium que in presenti existentium synodo sacram esse universalem seu ycumenicam synodum in hac Ferrariensi civitate omnibus libera et secura sic que dictam synodum ab omnibus reputari et appellari debere in qua sine ulla rixosa contentione et pertinacia atque cum omni caritate sacrum hoc unionis negotium tractandum et deo propitio ut speramus felici fine claudendum est una cum sanctis operibus reliquis ad que peragenda synodus ista noscitur instituta.
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Decet ycumenici concilii locum ad quem viri electi ex toto christiano orbe conveniunt talem esse in quo inter alia hominibus necessaria hoc potissimum sit aeris salubritas ne ob aeris infecti contagionem pestiferam quam cuncti naturaliter metuunt et fugiunt hii qui in concilio presentes sunt abire inde re infecta compellantur absentes vero illuc accedere recusent.
Expedit profecto eos qui ad res arduas in synodis pertractandas confluunt omni alia cura omni que timore vacuos esse ut rebus publicis quiecius liberius que intendant.
Optavissemus quidem ipsum universale concilium quod in hac inchoavimus civitate apud eandem continuare et in ea perfectam orientalis et occidentalis ecclesiarum unionem consummare feliciter et ibi finem optatum imponere ubi inicium dedimus et quamquam cum pestis proximo autumno hanc urbem affligeret a plerisque instancia fieret ut synodus ipsa ad locum transferretur non infectum quia tamen sicut assolet adveniente hyeme illam prorsus cessare sperabatur usque ad hunc diem dilatum exstitit.
Cum vero illa in dies perseveret timeatur que verisimiliter proximo vere atque estate vehemencius invalescere omnes iudicant consulunt que non modo utile sed necessarium fore ut ad alium hoc morbo liberum confestim migrandum sit locum quocirca ex hac et aliis nonnullis racionabilibus causis consencientibus carissimo filio nostro Ioanne Paleologo Romeorum imperatore ac venerabili fratre nostro Ioseph patriarcha Constantinopolitano sacro approbante concilio ipsam ycumenicam seu universalem synodum ab hac civitate Ferrariensi ad civitatem Florentinam omnibus manifeste liberam securam pacificam et quietam aeris que salubritate letantem et ad quam inter Tirrenum Adriaticum que mare optime situm ab orientalibus et occidentalibus commode accedi potest harum serie in nomine trinitatis patris et filii et spiritus sancti ex nunc transferimus et translatam esse decernimus cum hiis plenis securitatibus et salvis conductibus quos inicio sacri concilii cunctis prebuimus.
Nulli ergo ....
Si quis autem ....
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Consentiente ad infrascripta carissimo filio nostro Iohanne Paleologo Romeorum imperatore illustri et locatenentibus venerabilium fratrum nostrorum patriarcharum et ceteris orientalem ecclesiam repraesentantibus.
Letentur caeli et exultet terra.
Sublatus est enim de medio paries qui occidentalem orientalem que dividebat ecclesiam et pax atque concordia rediit illo angulari lapide christo qui fecit utraque unum vinculo fortissimo caritatis et pacis utrumque iungente parietem et perpetue unitatis federe copulante ac continente post que longam meroris nebulam et dissidii diuturni atram ingratam que caliginem serenum omnibus unionis optate iubar illuxit.
Gaudeat et mater ecclesia que filios suos hactenus invicem dissidentes iam videt in unitatem pacem que rediisse et que antea in eorum separatione amarissime flebat ex ipsorum modo mira concordia cum ineffabili gaudio omnipotenti deo gratias referat.
Cuncti gratulentur fideles ubique per orbem et qui christiano censentur nomine matri catholice ecclesie colletentur.
Ecce enim occidentales orientales que patres post longissimum dissensionis atque discordiae tempus se maris ac terrae periculis exponentes omnibus que superatis laboribus ad hoc sacrum ycumenicum concilium desiderio sacratissime unionis et antique caritatis reintegrande gratia leti alacres que convenerunt.
Et intentione sua nequaquam frustrati sunt.
Post longam enim laboriosam que indaginem tandem spiritus sancti clementia ipsam optatissimam sanctissimam que unionem consecuti sunt.
Quis igitur dignas omnipotentis dei beneficiis gratias referre sufficiat.
Quis tante divine miserationis divitias non obstupescat.
Cuius vel ferreum pectus tanta superne pietatis magnitudo non molliat.
Sunt ista prorsus divina opera non humane fragilitatis inventa atque ideo eximia cum veneratione suscipienda et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio christe fons misericordiarum qui tantum boni sponse tue catholice ecclesie contulisti atque in generatione nostra tue pietatis miracula demonstrasti ut enarrent omnes mirabilia tua.
Magnum siquidem divinum que munus nobis deus largitus est oculis que vidimus quod ante nos multi cum valde cupierint adspicere nequiverunt.
Convenientes enim latini ac Greci in hac sacrosancta synodo ycumenica magno studio invicem usi sunt ut inter alia etiam articulus ille de divina spiritus sancti processione summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur.
Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis plurimis que auctoritatibus sanctorum doctorum orientalium et occidentalium aliquibus quidem ex patre et filio quibusdam vero ex patre per filium procedere dicentibus spiritum sanctum et ad eandem intelligentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis Greci quidem asseruerunt quod id quod dicunt spiritum sanctum ex patre procedere non hac mente proferunt ut excludant filium sed quia eis videbatur ut aiunt Latinos asserere spiritum sanctum ex patre et filio procedere tanquam ex duobus principiis et duabus spirationibus ideo abstinuerunt a dicendo quod spiritus sanctus ex patre procedat et filio.
Latini vero affirmarunt non se hac mente dicere spiritum sanctum ex patre filio que procedere ut excludant patrem quin sit fons ac principium totius deitatis filii scilicet ac spiritus sancti aut quod id quod spiritus sanctus procedit ex filio filius a patre non habeat sive quod duo ponant esse principia seu duas spirationes sed ut unum tantum asserant esse principium unicam que spirationem spiritus sancti prout hactenus asseruerunt.
Et cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus tandem in infrascriptam sanctam et deo amabilem eodem sensu eadem que mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt.
In nomine igitur sancte trinitatis patris filii et spiritus sancti hoc sacro universali approbante Florentino concilio diffinimus ut hec fidei veritas ab omnibus christianis credatur et suscipiatur sic que omnes profiteantur quod spiritus sanctus ex patre et filio eternaliter est et essentiam suam suum que esse subsistens habet ex patre simul et filio et ex utroque eternaliter tanquam ab uno principio et unica spiratione procedit declarantes quod id quod sancti doctores et patres dicunt ex patre per filium procedere spiritum sanctum ad hanc intelligentiam tendit ut per hoc significetur filium quoque esse secundum Grecos quidem causam secundum Latinos vero principium subsistentie spiritus sancti sicut et patrem.
Et quoniam omnia que patris sunt pater ipse unigenito filio suo gignendo dedit praeter esse patrem hoc ipsum quod spiritus sanctus procedit ex filio ipse filius a patre eternaliter habet a quo etiam eternaliter genitus est.
Diffinimus insuper explicationem verborum illorum filio que veritatis declarande gratia et imminente tunc necessitate licite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam.
Item in azimo sive fermentato pane triticeo corpus christi veraciter confici sacerdotes que in altero ipsum domini corpus conficere debere unumquemque scilicet iuxta sue ecclesie sive occidentalis sive orientalis consuetudinem.
Item si vere penitentes in dei caritate decesserint antequam dignis penitentie fructibus de commissis satisfecerint et omissis eorum animas penis purgatoriis post mortem purgari et ut a penis huiusmodi releventur prodesse eis fidelium vivorum suffragia missarum scilicet sacrificia orationes et elemosinas et alia pietatis officia que a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum ecclesie instituta.
Illorum que animas qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt illas etiam que post contractam peccati maculam vel in suis corporibus vel eisdem exute corporibus prout superius dictum est sunt purgate in celum mox recipi et intueri clare ipsum deum trinum et unum sicuti est pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.
Illorum autem animas qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt mox in infernum descendere penis tamen disparibus puniendas.
Item diffinimus sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis apostolorum et verum christi vicarium totius que ecclesie caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere et ipsi in beato Petro pascendi regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu christo plenam potestatem traditam esse quemadmodum etiam in gestis ycumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur.
Renovantes insuper ordinem traditum in canonibus ceterorum venerabilium patriarcharum ut patriarcha Constantinopolitanus Secundus sit post sanctissimum Romanum pontificem tertius vero Alexandrinus quartus autem Antiochenus et quintus Hierosolymitanus salvis videlicet privilegiis omnibus et iuribus eorum.
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Moyses vir dei populi sibi commissi salutem zelans timens que ne ob seditiosum schisma Chore Dathan et Abiron ira dei in ipsam populum si illos sequeretur insurgeret iussu domini dixit ad plebem universam: recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum senserat enim ipso domino inspirante seditiosos et schismaticos illos ultionem gravissimam excepturos sicut postmodum rei monstravit eventus dum nec ipsa terra eos potuit sustinere sed iusto dei iudicio illos absorbuit ut descenderent in infernum viventes.
Sic et nos quibus licet immeritis dominus Ihesus christus populum suum committere dignatus est audientes illud execrabile scelus quod quidam perditi homines Basilee commorantes ad scindendam sancte ecclesie unitatem proximis diebus machinati sunt metuentes que ne quos incautos seducant fraudibus et venenis inficiant ad ipsum domini nostri Ihesu christi populum nobis creditum clamare pari voce compellimur: recedite a tabernaculis hominum impiorum maxime cum longe amplior sit plebs christiana quam illa tunc iudeorum ecclesia sanctior quam synagoga et christi vicarius ipso Moyse auctoritate et dignitate superior.
Quam Basiliensium impietatem dudum previdere cepimus quandoquidem illud tunc Basiliense concilium intuebamur iam in tyrannidem prolabi dum multi etiam inferioris gradus ad illud tunc veniendum standum que pro libito factionis auctorum cogerentur dum nonnullorum vota et iudicia diversis artibus extorquerentur alii mendaciis et fraudibus seducerentur dum conspirationibus coniurationibus monopoliis et conventiculis pene omnia cederent et pro ambitione papatus diuturna protractio eius concilii querebatur ubi denique innumere novitates inordinationes deformitates et quasi infinita patrabantur mala ad que etiam clerici infra sacros ordines constituti ignorantes inexperti vagi discoli profugi apostate de criminibus condemnati et de carceribus fugientes nobis et suis superioribus rebelles et reliqua istiusmodi hominum monstra concurrerent qui ab ipsis scelerum magistris omnem corruptionis labem trahebant.
Advertimus etiam ad illud sanctissimum opus unionis orientalis ecclesie quod per quorundam factiosorum fraudem omnino periclitari videbamus et idcirco tantis malis quantum in nobis erat providere cupientes ex predictis et aliis rationabilibus et necessariis causis de quibus in decreto translationis plene continetur prefatum tunc Basiliense concilium de venerabilium fratrum nostrorum sancte Romane ecclesie cardinalium consilio plurimis venerabilibus fratribus et dilectis filiis archiepiscopis episcopis electis abbatibus et aliis ecclesiarum prelatis ac magistris et doctoribus id laudantibus ad civitatem Ferrariensem transtulimus ubi etiam cum occidentali et orientali ecclesia concilium ycumenicum domino disponente fundavimus.
Deinde morbo pestis superveniente et continuante ad hanc civitatem Florentinam eius gratia annuente eodem sacro concilio approbante transtulimus in quo ipse piissimus et clementissimus deus ostendit mirabilia sua ut scilicet schisma illud pernitiosissimum quod in dei ecclesia per quingentos fere annos cum maximo tocius christianitatis detrimento duraverat et ad illud extirpandum plurimi sancti Romani pontifices predecessores nostri multi que reges et principes et alii christiani magnis olim laboribus et impensis durissime insudarunt post multas tandem in utroque loco disputationes publicas et privatas diversos tractatus et labores multiplices sublatum fuerit et sanctissima Latinorum et Grecorum unio feliciter consummata prout in decreto superinde confecto et solemniter promulgato plenius continetur.
Ex qua re ipsi eterno deo inexhaustas gratias referentes omni que fideli populo congratulantes obtulimus illi hostiam iubilationis et laudis.
Vidimus enim non gentem unam veluti hebreorum populum ad terram promissionis evocari sed multarum gentium populos nationes et linguas ad unum divine veritatis eloquium meritum que concurrere per quod etiam iam magna spes redditur ut ipse sol iusticie in oriente oriens ad aliarum multarum gentium etiam infidelium tenebras radios sue lucis extendat fiat que salus domini usque ad extremum terre.
Cuius quidem rei iam optimas arras deo disponente tenemus dum ipse omnipotens deus per operam nostram Armenorum oratores ex longissimis septentrionis partibus ad nos et apostolicam sedem et sacrum hoc concilium hiis diebus cum pleno mandato pervenire concessit qui nos non aliter quam beatum Petrum apostolorum principem intuentes ac venerantes ipsam que sanctam sedem veluti matrem omnium fidelium et magistram recognoscentes ad eam et prefatum concilium pro spirituali cibo et sane doctrine veritate se venisse professi sunt.
Ob quam rem deo nostro iterum gratias multas retulimus.
Sed quas in prefato divino opere molestias quas impugnationes quas denique persecutiones non quidem a Teuchris aut Sarracenis sed a vocatis christianis hucusque passi fuerimus horret animus commemorare.
Refert beatus Hieronymus quod ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini in loco resurrectionis dominice simulacrum Iovis et in crucis rupe statua Veneris ex marmore a gentibus posita colebatur existimantibus persecutionis auctoribus tollere nobis fidem resurrectionis et crucis si sancta loca per ydola polluissent.
Non dissimile a Basiliensibus illis hominibus perditissimis nobis et ecclesie dei hiis diebus fieri contigit nisi quod illud a paganis et verum deum ignorantibus factum est hoc ab hiis qui cognoverunt et oderunt et idcirco superbia eorum iuxta prophetam ascendit semper in eo periculosius quod sub reformationis specie quam in se semper horruerunt venena diffundunt.
Primum quidem postquam hii qui omnis scandali patratores Basilee fuerunt Grecis in promissione defecerant cum per ipsorum Grecorum et ecclesie orientalis oratores plane intelligerent carissimum in christo filium nostrum Iohannem Paleologum Romeorum imperatorem illustrem et bone memorie Ioseph Constantinopolitanum patriarcham reliquos que tam prelatos quam alios orientalis ecclesie ad locum pro ycumenico celebrando concilio per nostros legatos et presidentes alios que ex prestantioribus ibidem existentibus ad quos ius eligendi locum iuxta conventionem communi eiusdem concilii consensu firmatam post graves suppositorum eius dissensiones devolutum erat legitime electum accedere velle cum que etiam nos hanc ipsam loci electionem ad supplicationem et instantiam maximam dictorum oratorum in generali consistorio Bononie confirmasse ac galeas et alia necessaria pro huius sanctissime unionis opere multis laboribus et impensis versus Constantinopolim destinare percepissent quoddam detestabile monitorium seu citatorium quo sanctum hoc opus interciperent contra nos et prefatos cardinales decernere ausi sunt [illud que ad prefatos imperatorem et patriarcham Constantinopolim mittere ut ipsos et omnes alios] omnino a veniendo diverterent.
Sciebant enim illos ad alium locum quam electum ut premittitur nullo pacto venturos. Deinde cum predictos imperatorem et patriarcham ac reliquos pro ipso sanctissime unionis opere ad nos iam venire percepissent alium impietatis laqueum huic tam divine rei iniicere sunt conati dum quandam sacrilegam suspensionis ab administratione papatus assertam sententiam contra nos protulerunt.
Postremo memorati scandalorum duces numero quidem paucissimi quorum plerique conditionis infime et nominis vere pacis odiosissimi iniquitatem super iniquitatem apponentes ut non intrarent in iusticiam domini dum spiritus sancti gratiam pro ipsorum Grecorum unione iam in nobis operari conspicerent a recta linea per anfractus erroris exhorbitantes pretensam quandam decimoseptimo kal(endas) iunii proxime preteriti sessionem fecerunt in quibusdam decretis licet per unam tantum ex tribus obedientiis post recessum Iohannis xxiii sic in eadem obedientia nuncupati Constancie schismate tunc vigente editis inherere se dicentes tres propositiones quas fidei veritates vocant quasi nos et omnes principes ac prelatos et alios fideles et devotos apostolice sedis hereticos facerent protulerunt quarum tenor sequitur in haec verba: veritas de potestate concilii generalis universalem ecclesiam representantis supra papam et quemlibet alterum declarata per Constanciense et hoc Basiliense generalia concilia est veritas fidei catholice.
Veritas hec quod papa concilium generale universalem ecclesiam representans actu legitime congregatum super declaratis in prefata veritate aut aliquo eorum sine eius consensu nullatenus auctoritate potest dissolvere aut ad aliud tempus prorogare aut de loco ad locum transferre est veritas fidei catholice.
Veritatibus predictis pertinaciter repugnans est censendus hereticus.
In hoc perniciosissimi dum suam malignitatem sub veritatis fidei fuco colorant Constanciense concilium in malum ac reprobum sensum et a sua doctrina penitus alienum pertrahunt ceterorum schismaticorum et hereticorum doctrinam sequentes qui confictos errores et impia dogmata ex divinis scripturis et sanctis patribus perverse intellectis semper sibi astruere moliuntur.
Denique avertentes penitus sensum suum et declinantes oculos suos ne viderent celum neque recordarentur iudiciorum iustorum more Dioscori et damnate Ephesine synodi ad quandam venenatam execrabilem que asserte declarationis seu privationis sententiam a dignitate et officio summi apostolatus inexpiabili quodam scelere processerunt cuius tenorem omni pie menti horribilem haberi hic volumus pro sufficienter expresso nichil omittentes quantum in eis fuit quin hoc incomparabile unionis bonum in totum everterent.
O miseros et degeneres filios.
O pravam et adulteram generationem.
Quid hac impietate et iniquitate crudelius.
Quid detestabilius horribilius atque insanius excogitari poterat.
Dixerant olim nichil melius nichil gloriosius atque fructuosius hac sanctissima unione ab exordio nascentis ecclesie in populo christiano visum vel auditum fuisse neque expedire in re illa de loco contendendum fore sed pro ea consequenda nedum huius mundi substantiam sed et corpus atque animam exponi debere pro hoc toto orbe clamantes et ad id commoventes populum christianum velut in suis decretis et epistolis plene continetur nunc vero tam furiose tam impie quantum in eis est ittidem persequuntur ut ad illud Basiliense latrocinium tocius orbis demonia confluisse videantur.
Et licet illorum iniquitatem sibi semper mentitam omnipotens deus hucusque prevalere non permiserit cum tamen ad eam complendam usque ad abhominationem desolationis in dei ecclesia viribus omnibus studeant nos qui sine gravissima dei offensa et imminenti periculo confusionis et abhominationis in dei ecclesia talia dissimulare nullo modo valemus iuxta pastoralis officii nostri debitum multis etiam zelo dei succensis nos ad hoc ipsum impellentibus tantis malis obviare volentes ac quantum in nobis est oportune et salubriter providere execrabilem que impietatem ac pestem pernitiosissimam a dei ecclesia eliminare predecessorum nostrorum sequentes vestigia qui ut scribit sancte memorie Nicolaus papa soliti sunt concilia etiam universorum pontificum nequiter celebrata cassare sicut in universali contigit synodo Ephesina secunda quam beatissimus Leo papa summovit et Chalcedonensem instituit solenne et salubre declarationis decretum contra sacrilegos illos auctoritate apostolica in sacro Ferrariensi generali concilio quinto decimo kal(endas) marcii per nos editum hoc sacro Florentino concilio approbante innovamus per quod quidem inter alia omnes et singulos Basilee sub pretensi concilii nomine quod verius conventiculum esse diximus contra translationem et declarationem nostras contravenientes et illa scandalosa et nefaria presumentes etiamsi cardinalatus patriarchali archiepiscopali episcopali abbatiali aut aliqua quavis dignitate ecclesiastica vel seculari prefulgerent excommunicationis privationis dignitatum beneficiorum et officiorum ac inhabilitationis ad futura penas in dictis nostris litteris translationis contentas ipso sacro Ferrariensi approbante concilio incidisse declaravimus decernentes etiam nunc ac declarantes quecumque per dictos impios homines Basilee existentes facta et attemptata de quibus in prefato nostro Ferrariensi decreto fit mentio similiter omnia et singula per predictos ex post facta gesta et attemptata specialiter in duabus pretensis sessionibus seu verius conspirationibus ultimo nominatis ac quidquid ex eis vel ab ea forsan secutum sit et in futurum sequi posset tanquam ab impiis hominibus et nullam potestatem habentibus sed a deo eiectis et reprobatis fuisse et esse nulla cassa et irrita ut de facto presumpta ac nullis penitus effectus roboris vel momenti ipsas que propositiones superius descriptas iuxta pravum ipsorum basiliensium intellectum quem facto demonstrant veluti sano sacre scripture et sanctorum patrum et ipsius Constanciensis concilii sensui contrarium necnon prefatam assertam declarationis seu privationis sententiam cum omnibus inde secutis et que in futurum sequi possent tanquam impias et scandalosas necnon in manifestam dei ecclesie scissuram ac omnis ecclesiastici ordinis et christiani principatus confusionem tendentes ipso sacro approbante concilio damnamus et reprobamus ac damnatas et reprobatas nunciamus.
Decernimus etiam et declaramus omnes et singulos predictos fuisse et esse schismaticos et hereticos et ultra penas in prefato Ferrariensi concilio declaratas tanquam tales cum omnibus eorum fautoribus vel defensoribus cuiuscunque status conditionis et gradus ecclesiastici vel secularis extiterint etiam si cardinalatus patriarchali archiepiscopali episcopali abbatiali aut alia quavis dignitate prefulgeant ut cum predictis Chore Datan et Abiron meritam accipiant portionem penis condignis omnino puniendos.
Nulli ergo ....
Si quis autem ....
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Exultate deo adiutori nostro iubilate deo Iacob omnes ubique qui nomine censemini christiano.
Ecce enim iterum dominus recordatus misericordie sue alium dissidii lapidem noningentis et amplius inveteratum annis de ecclesia sua auferre dignatus est.
Et qui facit concordiam in sublimibus et in terra pax est hominibus bone voluntatis optatissimam Armenorum unionem sua ineffabili miseratione concessit.
Benedictus deus et pater domini nostri Ihesu christi pater misericordiarum et deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
Intuens namque piissimus dominus ecclesiam suam modo ab his qui foris sunt modo ab his qui intra non parvis agitari turbinibus ut inter ipsas respirare angustias et ad resistendum fortiores essurgere valeat multis eam quotidie modis consolari et roborare dignatur.
Nam et pridem magnam illam Grecorum unionem multas longe late que continentium nationes et linguas hodie vero hanc ipsam Armenici populi qui per septentrionem et orientem in magna copia diffusus est in eodem fidei et caritatis vinculo cum sede apostolica stabilivit.
Hec profecto tam magna et mira sunt divine pietatis beneficia ut non solum pro utroque sed ne quidem pro altero satis dignas sue maiestati referre gratias possit intellectus humanus.
Quis non vehementer admiretur uno eodem que tam brevi tempore duo sic preclara et tot seculis desiderata opera in hoc sacro concilio fuisse tam feliciter consummata.
Vere a domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.
Que enim hominum prudentia vel industria nisi gratia dei et cepisset et perfecisset has tales ac tantas res explere potuisset.
Laudemus iugiter et toto corde benedicamus dominum qui facit mirabilia magna solus ipsi que psallamus spiritu psallamus et mente ore que et opere quantum sinit humana fragilitas pro tantis muneribus gratias agamus orantes et obsecrantes ut quemadmodum ipsi Greci atque Armeni unum cum ecclesia Romana effecti sunt ita fiant et cetere nationes presertim christi caractere insignite et totus denique populus christianus omnibus odiis bellis que extinctis mutua invicem pace ac fraterna caritate quiescat et gaudeat.
Ipsos autem Armenos magnis laudum preconiis dignos esse merito censemus.
Ut primum enim a nobis ad synodum accersiti sunt tanquam ecclesiastice avidi unitatis spectabiles devotos et doctos oratores suos cum sufficienti mandato de suspiciendo videlicet quicquid spiritus sanctus hanc sanctam synodum illustraverit ex remotissimis regionibus per multos labores maris que pericula ad nos et hoc sacrum concilium destinarunt.
Nos vero tota mente ut nostrum pastorale decebat officium cupientes tam sanctum perficere opus sepe cum ipsis oratoribus de hac sancta unione contulimus. Et ne vel parva huic sancte rei dilatio fieret deputavimus de omni statu huius sacri concilii viros iuris divini et humani doctissimos qui cum omni cura studio que et diligentia rem istam cum ipsis pertractarunt oratoribus ab eis accurate inquirentes eorum fidem tam circa divine unitatem essentie et divinarum personarum trinitatem quam domini nostri Ihesu christi humanitatem et septem ecclesie sacramenta et alia ad fidem orthodoxam et ritus universalis ecclesie pertinentia.
Multis itaque adhibitis disputationibus collationibus et tractatibus post que non mediocrem testimoniorum inspectionem que ex sanctis ecclesie patribus et doctoribus deducta sunt et earum de quibus agebatur rerum discussionem tandem expedire iudicavimus ne ulla in futurum de fidei veritate apud ipsos Armenos hesitatio esse valeat atque idem per omnia sapiant cum sede apostolica unio que ipsa stabilis ac perpetua sine ullo scrupulo perseveret ut sub quodam brevi compendio orthodoxe fidei veritatem quam super premissis Romana profitetur ecclesia per hoc decretum sacro hoc approbante Florentino concilio ipsis oratoribus ad hoc etiam consentientibus traderemus.
Imprimis ergo damus eis sanctum symbolum a centum quinquaginta episcopis in ycumenico Constantinopolitano concilio editum cum illa additione filio que ipsi symbolo declarande veritatis gratia et urgente necessitate licite ac rationabiliter apposita cuius tenor talis est: credo ....
Hoc autem sanctum symbolum sicut apud latinos mos est ita decernimus per omnes Armenorum ecclesias intra missarum solennia singulis saltem diebus dominicis et maioribus festivitatibus decantari vel legi.
Secundo tradimus eis diffinitionem quarti concilii Calcedonensis in quinto postea et sexto universalibus conciliis renovatam de duabus naturis in una christi persona cuius tenor talis est: sufficeret ....
Tertio diffinitionem de duabus voluntatibus duabus que christi operationibus in predicto sexto concilio promulgatam cuius tenor est: sufficeret quidem et reliqua que in ipsa diffinitione concilii Calcedonensis superius enarrata sequuntur usque ad finem post quem sequitur in hunc modum: et duas ....
Quarto quoniam hactenus ipsi Armeni preter has tres Nicenam Constantinopolitanam et Ephesinam primam synodos nullas alias universales postea celebratas nec ipsum beatissimum huius sancte sedis antistitem Leonem cuius auctoritate ipsa Calcedonensis synodus extitit congregata susceperunt asserentes eisdem fuisse suggestum tam synodum ipsam Calcedonensem quam memoratum Leonem secundum damnatam Nestorii heresim diffinitionem fecisse instruximus eos et declaravimus huiusmodi falsam fuisse suggestionem ipsam que synodum Calcedonensem et beatissimum Leonem sancte et recte veritatem de duabus in una persona christi naturis superius descriptam diffinivisse contra impia Nestorii et Euticis dogmata iniunximus que ut ipsum beatissimum Leonem qui vere fidei columna fuit et omni sanctitate et doctrina refertus tanquam sanctum et in cathalogo sanctorum merito descriptum de cetero reputent et venerentur atque non solum dictas tres synodos sed omnes alias universales auctoritate Romani pontificis legitime celebratas sicut et ceteri fideles reverenter suscipiant.
Quinto ecclesiasticorum sacramentorum veritatem pro ipsorum Armenorum tam presentium quam futurorum faciliori doctrina sub hac brevissima redigimus formula nove legis septem sunt sacramenta videlicet baptismus confirmatio eucaristia penitentia extrema unctio ordo et matrimonium que multum a sacramentis differunt antique legis.
Illa enim non causabant gratiam sed eam solum per passionem christi dandam esse figurabant.
Hec vero nostra et continent gratiam et ipsam digne suscipientibus conferunt.
Horum quinque prima ad spiritualem uniuscuiusque hominis in se ipso perfectionem duo ultima ad totius ecclesie regimen multiplicationem que ordinata sunt.
Per baptismum enim spiritualiter renascimur per confirmationem augemur in gratia et roboramur in fide.
Renati autem et roborati nutrimur divine eucaristie alimonia.
Quod si per peccatum egritudinem incurrimus anime per penitentiam spiritualiter sanamur.
Spiritualiter etiam et corporaliter prout anime expedit per extremam unctionem.
Per ordinem vero ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter per matrimonium corporaliter augetur.
Hec omnia sacramenta tribus perficiuntur videlicet rebus tanquam materia verbis tanquam forma et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit ecclesia.
Quorum si aliquod desit non perficitur sacramentum.
Inter hec sacramenta tria sunt baptismus confirmatio et ordo que caracterem id est spirituale quoddam signum a ceteris distinctivum imprimunt in anima indelebile.
Unde in eadem persona non reiterantur.
Reliqua vero quatuor caracterem non imprimunt et reiterationem admittunt.
Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum baptismum quod vite spiritualis ianua est per ipsum membra christi ac de corpore efficimur ecclesie.
Et cum per primum hominem mors introierit in universos nisi ex aqua et spiritu renascamur non possumus ut inquit veritas in regnum celorum introire.
Materia huius sacramenti est aqua vera et naturalis nec refert frigida sit an calida.
Forma autem est ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Non tamen negamus quin et per illa verba baptizetur talis servus christi in nomine patris et filii et spiritus sancti vel baptizatur manibus meis talis in nomine patris et filii et spiritus sancti verum perficiatur baptisma.
Quoniam cum principalis causa ex qua baptisma virtutem habet sit sancta trinitas instrumentalis autem sit minister qui tradit exterius sacramentum si exprimitur actus qui per ipsum exercetur ministrum cum sancte trinitatis invocatione perficitur sacramentum.
Minister huius sacramenti est sacerdos cui ex officio competit baptizare in casu autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus sed etiam laicus vel mulier immo paganus et hereticus baptizare potest dummodo formam servet ecclesie et facere intendat quod facit ecclesia.
Huius sacramenti effectus est remissio omnis culpe originalis et actualis omnis quoque pene que pro ipsa culpa debetur propterea baptizatis nulla pro peccatis preteritis iniungenda est satisfactio sed morientes antequam culpam aliquam committant statim ad regnum celorum et dei visionem perveniunt.
Secundum sacramentum est confirmatio cuius materia est crisma confectum ex oleo quod nitorem significat conscientie et balsamo qui odorem significat bone fame per episcopum benedicto. Forma autem est signo te signo crucis et confirmo te crismate salutis in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Ordinarius minister est episcopus.
Et cum ceteras unctiones simplex sacerdos valeat exhibere hanc nonnisi episcopus debet conferre quia de solis apostolis legitur quorum vicem tenent episcopi quod per manus impositionem spiritum sanctum dabant quemadmodum actuum apostolorum lectio manifestat.
Cum enim audissent inquit apostoli qui erant Iherosolimis quia recepisset Samaria verbum dei miserunt ad eos Petrum et Iohannem qui cum venissent oraverunt pro eis ut acciperent spiritum sanctum nondum enim in quenquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine domini Ihesu tunc imponebant manum super illos et accipiebant spiritum sanctum.
Loco autem illius manus impositionis in ecclesia datur confirmatio.
Legitur tamen aliquando per apostolice sedis dispensationem ex rationabili et urgenti admodum causa simplicem sacerdotem crismate per episcopum confecto hoc administrasse confirmationis sacramentum.
Effectus autem huius sacramenti est quia in eo datur spiritus sanctus ad robur sicut datus est apostolis die penthecostes ut videlicet christianus audacter christi confiteatur nomen.
Ideo que in fronte ubi verecundie sedes est confirmandus inungitur ne christi nomen confiteri erubescat et precipue crucem eius que iudeis est scandalum gentibus autem stultitia secundum apostolum propter quod signo crucis signatur.
Tertium est eucaristie sacramentum cuius materia est panis triticeus et vinum de vite cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet.
Aqua autem ideo admiscetur quoniam iuxta testimonia sanctorum patrum ac doctorum ecclesie pridem in disputatione exhibita creditur ipsum dominum in vino aqua permixto hoc instituisse sacramentum deinde quia hoc convenit dominice passionis representationi.
Inquit enim beatus Alexander papa v a beato Petro: in sacramentorum oblationibus que intra missarum solemnia domino offeruntur panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificium offerantur.
Non enim debet in calice domini aut vinum solum aut aqua sola offerri sed utrunque permixtum quia utrunque id est sanguis et aqua ex latere christi profluxisse legitur tum etiam quod convenit ad significandum huius sacramenti effectum qui est unio populi christiani ad christum.
Aqua enim populum significat secundum illud apochalipsis aque multe populi multi.
Et Iulius papa ii post beatum Silvestrum ait Calix dominicus iuxta canonum preceptum vino et aqua permixtus debet offerri quia videmus in aqua populum intelligi in vino vero ostendi sanguinem christi ergo cum in calice vinum et aqua miscetur christo populus adunatur et fidelium plebs in quem credit copulatur et iungitur.
Cum ergo tam sancta Romana ecclesia a beatissimis apostolis Petro et Paulo edocta quam relique omnes Latinorum Grecorum que ecclesie in quibus omnis sanctitatis et doctrine lumina claruerunt ab initio nascentis ecclesie sic servaverint et modo servent inconveniens admodum videtur ut alia quevis regio ab hac universali et rationabili discrepet observantia.
Decernimus igitur ut etiam ipsi Armeni se cum universo orbe christiano conforment eorum que sacerdotes in calicis oblatione paululum aque prout dictum est vino admisceant.
Forma huius sacramenti sunt verba salvatoris quibus hoc confecit sacramentum.
Sacerdos enim in persona christi loquens hoc conficit sacramentum.
Nam ipsorum verborum virtute substantia panis in corpus christi et substantia vini in sanguinem convertuntur.
Ita tamen quod totus christus continetur sub specie panis et totus sub specie vini sub qualibet quoque parte hostie consecrate et vini consecrati separatione facta totus est christus.
Huius sacramenti effectus quem in anima operatur digne sumentis est adunatio hominis ad christum.
Et quia per gratiam homo christo incorporatur et membris eius unitur consequens est quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur omnem que effectum quem materialis cibus et potus quoad vitam agunt corporalem sustentando augendo reparando et delectando sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem in quo ut inquit Urbanus papa gratam Salvatoris nostri recensemus memoriam a malo retrahimur confortamur in bono et ad virtutum et gratiarum proficimus incrementum.
Quartum sacramentum est penitentia cuius quasi materia sunt actus penitentis qui in tres distinguuntur partes quarum prima est cordis contritio ad quam pertinet ut doleat de peccato commisso cum proposito non peccandi de cetero.
Secunda est oris confessio ad quam pertinet ut peccator omnia peccata quorum memoriam habet suo sacerdoti confiteatur integraliter.
Tertia est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis que quidem precipue fit per orationem ieiunium et elemosinam.
Forma huius sacramenti sunt verba absolutionis que sacerdos profert cum dicit ego te absolvo.
Minister huius sacramenti est sacerdos habens auctoritatem absolvendi vel ordinariam vel ex commissione superioris.
Effectus huius sacramenti est absolutio a peccatis.
Quintum sacramentum est extrema unctio cuius materia est oleum olive per episcopum benedictum.
Hoc sacramentum nisi infirmo de cuius morte timetur dari non debet qui in his locis ungendus est in oculis propter visum in auribus propter auditum in naribus propter odoratum in ore propter gustum vel locutionem in manibus propter tactum in pedibus propter gressum in renibus propter delectationem ibidem vigentem. Forma huius sacramenti est hec per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi dominus quicquid deliquisti per visum et similiter in aliis membris.
Minister huius sacramenti est sacerdos.
Effectus vero est mentis sanatio et in quantum anime expedit ipsius etiam corporis.
De hoc sacramento inquit beatus iacobus apostolus: infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesie ut orent super eum ungentes eum oleo in nomine domini et oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum dominus et si in peccatis sit dimittentur ei.
Sextum est sacramentum ordinis cuius materia est illud per cuius traditionem confertur ordo.
Sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino et patene cum pane porrectionem.
Diaconatus vero per libri evangeliorum dationem.
Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem.
Et similiter de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem.
Forma sacerdotii est talis accipe potestatem offerendi sacrificium in ecclesia pro vivis et mortuis in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Et sic de aliorum ordinum formis prout in pontificali Romano late continetur.
Ordinarius minister huius sacramenti est episcopus.
Effectus est augmentum gratie ut quis sit ydoneus christi minister.
Septimum est sacramentum matrimonii quod est signum coniunctionis christi et ecclesie secundum apostolum dicentem: sacramentum hoc magnum est ego autem dico in christo et in ecclesia.
Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de presenti expressus.
Assignatur autem triplex bonum matrimonii.
Primum est proles suscipienda et educanda ad cultum dei.
Secundum est fides quam unus coniugum alteri servare debet.
Tertium indivisibilitas matrimonii propter hoc quod significat indivisibilem coniunctionem christi et ecclesie.
Quamvis autem ex causa fornicationis liceat thori separationem facere non tamen aliud matrimonium contrahere fas est cum matrimonii vinculum legitime contracti perpetuum sit.
Sexto compendiosam illam fidei regulam per beatissimum Athanasium editam ipsis prebemus oratoribus cuius tenor talis est quicunque vult salvus esse ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem quam nisi quisque integram inviolatam que servaverit absque dubio in eternum peribit.
Fides autem catholica hec est ut unum deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur neque confundentes personas neque substantiam separantes.
Alia est enim persona patris alia filii alia spiritus sancti sed patris et filii et spiritus sancti una est divinitas equalis gloria coeterna maiestas.
Qualis pater talis filius talis spiritus sanctus.
Increatus pater increatus filius increatus spiritus sanctus.
Immensus pater immensus filius immensus spiritus sanctus.
Eternus pater eternus filius eternus spiritus sanctus.
Et tamen non tres eterni sed unus eternus.
Sicut non tres increati nec tres immensi sed unus increatus et unus immensus.
Similiter omnipotens pater omnipotens filius omnipotens spiritus sanctus. Et tamen non tres omnipotentes sed unus omnipotens.
Ita deus pater deus filius deus spiritus sanctus.
Et tamen non tres dii sed unus est deus.
Ita dominus pater dominus filius dominus spiritus sanctus.
Et tamen non tres domini sed unus est dominus.
Quia sicut singillatim unamquanque personam deum ac dominum confiteri christiana veritate compellimur ita tres deos aut dominos dicere catholica religione prohibemur.
Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus.
Filius a patre solo est non factus nec creatus sed genitus.
Spiritus sanctus a patre et filio non factus nec creatus nec genitus sed procedens.
Unus ergo pater non tres patres.
Unus filius non tres filii.
Unus spiritus sanctus non tres spiritus sancti.
Et in hac trinitate nichil prius aut posterius nichil maius aut minus sed tote tres persone coeterne sibi sunt et coequales.
Ita ut per omnia sicut iam supradictum est et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit.
Qui vult ergo salvus esse ita de trinitate sentiat.
Sed necessarium est ad eternam salutem ut incarnationem quoque domini nostri ihesu christi fideliter credat.
Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia dominus noster ihesus christus dei filius deus et homo est.
Deus est ex substantia patris ante secula genitus et homo ex substantia matris in seculo natus.
Perfectus deus perfectus homo ex anima rationali et humana Carne subsistens.
Equalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem.
Qui licet deus sit et homo non duo tamen sed unus est christus.
Unus autem non conversione divinitatis in Carnem sed assumptione humanitatis in deum.
Unus omnino non confusione substantie sed unitate persone.
Nam sicut anima rationalis et Caro unus est homo ita deus et homo unus est christus.
Qui passus est pro salute nostra descendit ad inferos.
Tertia die resurrexit a mortuis.
Ascendit ad celos sedet ad dexteram dei patris omnipotentis.
Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Ad cuius adventus omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem et qui bona egerunt ibunt in vitam eternam.
Qui vero mala in ignem eternum. Hec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiter que crediderit salvus esse non poterit.
Septimo decretum unionis cum Grecis consummate pridem in hoc sacro ycumenico Florentino concilio promulgatum cuius tenor talis est: letentur celi ....
Octavo cum inter alia sit etiam cum ipsis Armenis disputatum quibus diebus festivitates annuntiationis beate Marie virginis nativitatis beati Iohannis Baptiste et consequenter nativitatis et circumcisionis domini nostri Ihesu christi ac presentationis eiusdem in templo seu purificationis beate virginis Marie celebrari debeant satis que dilucide veritas patefacta fuerit tam sanctorum patrum testimoniis quam consuetudine ecclesie Romane et omnium aliarum universaliter apud Latinos et Grecos ne igitur in tantis celebritatibus dispar sit christianorum ritus unde perturbande caritatis occasio posset oriri decernimus tanquam veritati et rationi consentaneum ut iuxta totius reliqui orbis observantiam ipsi etiam Armeni festum annuntiationis beate Marie die vicesima quinta martii nativitatis beati Iohannis Baptiste vicesima quarta iunii nativitatis vero secundum Carnem salvatoris nostri vicesima quinta decembris circumcisionis eiusdem prima ianuarii epiphanie sexta eiusdem ianuarii presentationis domini in templo seu purificationis dei genitricis Secunda februarii debeant solenniter celebrare.
His omnibus explicatis predicti Armenorum oratores nomine suo et sui patriarche et omnium Armenorum hoc saluberrimum synodale decretum cum omnibus suis capitulis declarationibus diffinitionibus traditionibus preceptis et statutis omnem que doctrinam in ipso descriptam necnon quicquid tenet et docet sancta sedes apostolica et Romana ecclesia cum omni devotione et obedientia acceptant suscipiunt et amplectuntur.
Illos quoque doctores et sanctos patres quos ecclesia Romana approbat ipsi reverenter suscipiunt.
Quascunque vero personas et quicquid ipsa ecclesia Romana reprobat et damnat ipsi pro reprobatis et damnatis habent.
Profitentes tanquam veri obedientie filii nomine quo supra ipsius sedis apostolice ordinationibus et iussionibus fideliter obtemperare.
Lecto autem solenniter in nostra et huius sancte synodi presentia memorato decreto mox dilectus filius Narses Armenus nomine ipsorum oratorum in ydiomate Armeno publice hec que sequuntur legit que incontinenti dilectus filius Basilius ordinis Minorum noster et ipsorum Armenorum communis interpres publice sermone latino in hunc modum ex scripto legit: beatissime pater et sanctissima synode.
Totum hoc sanctum decretum quod nunc latine coram vestra publice lectum est presentia fuit nobis pridie de verbo ad verbum in nostro ydiomate clare expositum et interpretatum quod quidem optime nobis placuit ac placet.
Ad maiorem autem nostre mentis expressionem eius effectum summatim repetimus.
In ipso continetur primo qualiter populo nostro Armenorum traditis sanctum symbolum Constantinopolitanum cum illa additione filio que ut in ecclesiis nostris diebus saltem dominicis maioribus que festivitatibus intra missarum solemnia decantari seu legi debeat.
Secundo diffinitionem quarti universalis concilii Calcedonensis de duabus naturis in una christi persona.
Tertio diffinitionem de duabus christi voluntatibus et operationibus in sexto universali concilio promulgatam.
Quarto declaratis quod ipsa Calcedonensis synodus et beatissimus Leo papa recte de duabus in una persona christi naturis veritatem diffinierunt contra impia Nestorii et Euticis dogmata.
Iubetis que ut ipsum beatissimum Leonem tanquam sanctum et fidei columnam veneremur atque non solum has tres synodos Nicenam Constantinopolitanam et Ephesinam primam sed et omnes alias universales auctoritate Romani pontificis legitime celebratas reverenter suscipiamus.
Quinto brevem formulam septem sacramentorum ecclesie videlicet baptismi confirmationis eucaristie penitentie extreme unctionis ordinis et matrimonii declarando que sit cuiuslibet sacramenti materia forma et minister quod que in sacrificio altaris dum calix offertur vino paululum aque admisceri debet.
Sexto quandam compendiosam beatissimi Athanasii fidei regulam que incipit: quicunque vult salvus esse et cetera Septimo decretum unionis concluse cum Grecis in hoc sacro concilio pridem promulgatum continens qualiter spiritus sanctus ex patre et filio eternaliter procedit et quod illa additio filio que licite et rationabiliter ipsi symbolo Constantinopolitano fuit apposita.
Quod que in pane triticeo azimo vel fermentato corpus domini conficitur.
Quid etiam credendum sit de penis purgatorii et inferni ac vita beata et de suffragiis que pro defunctis fiunt.
Item de plenitudine potestatis sedis apostolice tradita a christo beato Petro et suis successoribus atque de ordine patriarchalium sedium.
Octavo decernitis ut de cetero Armeni has festivitates infrascriptis diebus more universalis ecclesie celebrare debeant videlicet annuntiationem beate Marie virginis vicesima quinta martii nativitatem beati Iohannis Baptiste vicesima quarta iunii nativitatem salvatoris nostri secundum Carnem vicesima quinta decembris circuncisionis eiusdem prima ianuarii epiphanie sexta eiusdem ianuarii presentationis domini in templo seu purificationis beate Marie Secunda februarii.
Nos igitur oratores nomine nostro nostri que reverendi patriarche et omnium Armenorum sicut et vestra sanctitas in ipso decreto attestatur hoc saluberrimum synodale decretum cum omnibus suis capitulis declarationibus diffinitionibus traditionibus preceptis et statutis omnem que doctrinam in ipso descriptam necnon quicquid tenet et docet sancta sedes apostolica et Romana ecclesia cum omni devotione et obedientia acceptamus suscipimus et amplectimur.
Illos quoque doctores et sanctos patres quos ecclesia Romana approbat reverenter suscipimus.
Quascunque vero personas et quicquid ipsa ecclesia Romana reprobat ac damnat nos pro reprobatis ac damnatis habemus profitentes tanquam veri obedientie filii nomine quo supra ipsius sedis apostolice ordinationibus et iussionibus fideliter obtemperare.
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Multa sanctorum patrum veteris et novi testamenti exempla nos admonent ut crimina presertim gravia et que in scandalum ac divisionem publicam tendunt populi nobis commissi neque pretereamus silentio neque ullatenus impunita relinquamus.
Si ea enim quibus vehementer deus offenditur insequi vel ulcisci differimus ad irascendum itaque divinitatis patientiam provocamus.
Nam et culpe nonnulle sunt in quibus culpa est relaxare vindictam.
Iustum quidem est ac rationi consonum iuxta sanctorum patrum sententiam ut qui divina contemnunt mandata et inobedientes paternis existunt sanctionibus severioribus corrigantur vindictis quatenus et ceteri talia committere vereantur et omnes gaudeant fraterna concordia cuncti que sumant severitatis et honestatis exemplum.
Nam si quod absit ecclesiasticam sollicitudinem vigorem que negligimus perdit desidia disciplinam et animabus fidelium per maxime nocebitur. Resecande sunt ergo putride Carnes et scabiosa ovis a grege repellenda est ne tota domus massa corpus et pecora ardeant corrumpantur et pereant.
Nam et Arrius teste beato Hieronymo in Alexandria una scintilla fuit sed quia non est statim oppressus totum orbem eius flamma depopulata est.
Propterea in persona beati Petri Romano pontifici a salvatore nostro ligandi atque solvendi date sunt claves ut a via veritatis et iustitie tramite delirantes debitis ligentur ac coerceantur poenis apostolice quippe auctoritatis exemplo didicimus errantes et alios in errorem mittentes per censuras ecclesiasticas Satane esse tradendos ut spiritus eorum salvus fiat ut et tam ipsi quam reliqui blasphemare dediscant et ut beatus inquit papa Sixtus memores simus sub illius nomine presidere ecclesie cuius confessio a domino Ihesu glorificata est et cuius fides nullam heresim numquam fovet sed omnes quidem hereses destruit.
Intelligimus autem nobis aliter non licere quam ut omnes conatus nostros ei cause impendamus in qua universalis ecclesie salus infestatur.
Sane proximis diebus in generali huius sacri concilii congregatione in ea nobis presidentibus dilectus filius magister Iustinus de Planta legum doctor et fisci nostri advocatus nomine dilectorum filiorum magistri Iohannis de Prato legum doctoris ipsius sacri concilii promotoris et magistri Veitini de Castello fisci camere apostolice procuratoris in legibus licentiati publice lamentabilem quandam sub his verbis querelam exposuit quamquam beatissime pater vos que alii reverendissimi reverendi que patres in hoc sacro generali et ycumenico concilio in spiritu sancto legitime congregato unam sanctam catholicam et apostolicam Romanam ecclesiam spiritus sanctus ex persona domini nostri Ihesu christi in cantico canticorum designet dicens: una est columba mea perfecta mea et una est matris sue electa genetricis et vas electionis apostolus paulus hanc ecclesie unitatem ipsius que unitatis sacramentum ostendat inquiens: unum corpus et unus spiritus una spes vocationis unus dominus et una fides unum baptisma et unus deus et ut beatus Cyprianus ait: unum caput est et una origo et una nostre fecunditatis causa adulterari non potest christi sponsa incorrupta et pudica est unam domum novit cuius cubilis sanctitatem casto pudore custodit.
Et alio loco idem Cyprianus: non habet ecclesiasticam ordinationem qui ecclesie non tenet unitatem.
Et ut Pelagius papa ex verbis preclarissimis doctoris ecclesie beati Augustini asserit quoniam ecclesia nulla esse non potest restat ut ea sit que est in apostolice sedis per successorem episcoporum radice constituta nihilominus ab ipsis ut ita dixerim ecclesie incunabilis quorumdam pestiferorum hominum effrenata libido hanc sanctam unitatem ecclesie scindere et lacerare tentat adversus quos divina ultio et sanctorum patrum postea auctoritas insurrexit.
Quisquis ergo hanc sanctam et immaculatam ecclesie unitatem ausu sacrilego et diabolica persuasione temerare presumpserit hic ut sacri canones edocent alienus est prophanus est hostis est.
Habere non potest deum patrem qui universalis ecclesie non tenet unitatem non potest cum aliquo convenire qui cum corpore ipsius ecclesie et cum universa fraternitate non convenit.
Si autem cum propter ecclesiam christus passus sit et ecclesia sit corpus christi non est dubium quod qui ecclesiam dividit christi corpus lacerare convincitur.
Hinc in schismaticos illa vindicta domini voluntate profecta ut Chore Dathan et Abiron contra virum dei Moysen schisma facientes hiatu terre una absorpti sunt ceteris celesti igne consumptis idololatria vero gladio punita est et exustio libri bellica cede et peregrina captivitate vindicata.
Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum et quam sine spe sint perditionem que sibi maximam de indignatione dei acquirant qui schisma faciunt et relicto vero ecclesie sponso sibi pseudoepiscopum constituunt in libris regum scriptura divina declarat ubi cum a tribu Iuda et Beniamin decem tribus scisse fuissent et relicto suo rege alterum sibi foras constituissent indignatus est inquit dominus omni semini Israel et dedit eos in direptionem donec abiiceret eos a facie sua.
Indignatum dominum esse dixit et eos in perditionem dedisse qui ab unitate dissipati alterum sibi regem constituissent et tanta indignatio domini extitit adversus illos qui schisma fecerant ut etiam cum homo dei ad Ieroboam missus esset qui ea peccata sua exprobraret atque ultionem futuram prediceret panem apud illos edere et aquam bibere vetaretur quod cum non custodisset et contra preceptum domini prandisset statim divina censura percussus est ut inde regrediens impetu ac morsu Leonis in itinere necaretur.
Ex quibus ut beatus Hieronymus asserit nullus iam dubitaverit facinus schismatis sceleratius esse commissum cum sit gravius vindicatum.
Sane cum olim in sacro generali concilio Constantiensi veteranum illud ac perniciosissimum schisma quod ecclesiam dei et christianam religionem magno cum animarum interitu et non solum hominum sed multarum quoque urbium et provinciarum strage crudeli et diuturno morbo afflixerat atque vexaverat fuisset per omnipotentis dei ineffabilem misericordiam multorum que regum et principum tam ecclesiasticorum quam secularium multarum insuper universitatum aliorum que christi fidelium infinitis laboribus et angustiis expensarum que profluviis tandem aliquando sedatum et universalis ecclesia tam per electionem felicis recordationis domini Martini quam post eius obitum per indubitatam sinceram unanimem atque canonicam sanctitatis vestre ad apostolatus apicem assumptionem crederetur optata cunctis pace gaudere.
Ecce rursus cum Ieremia propheta multis cum lacrimis dicere compellimur: expectavimus pacem et ecce turbatio.
Et iterum cum Isaia: expectavimus lucem et ecce tenebre.
Nonnulli siquidem perditionis filii et iniquitatis alumni pauci numero et auctoritate leves Basilee etiam post translationem concilii quod ibidem aliquandiu viguerat per sanctitatem vestram iustis et evidentibus urgentibus et necessariis ex causis canonice et legitime factam primo sanctissimam et universo populo christiano desideratissimam Grecorum et totius orientalis ecclesie unionem totis viribus ac omni dolo astu et fallacia impedire conati sunt.
Nam cum predicti scandalorum patratores qui Basilee remanserant ipsis Grecis in promissione defecissent et ab ipsorum Grecorum et orientalis ecclesie oratoribus percepissent serenissimum principem dominum Iohannem Paleologum Romeorum imperatorem et bone memorie Ioseph Constantinopolitanum patriarcham cum aliis plurimis prelatis ceteris que orientalis ecclesie viris ad locum pro celebrando ycumenico concilio electum esse venturos ac sanctitatem vestram plures prelatos et oratores cum nonnullis galeis multis que cum sumptibus et expensis destinasse ad disturbandum prefatorum imperatoris et Grecorum adventum quoddam detestabile monitorium contra sanctitatem vestram et reverendissimos dominos meos dominos sancte Romane ecclesie cardinales decernere ausi sunt et ex post cum predictos imperatorem et patriarcham alios que orientales venire percepissent quamdam sacrilegam suspensionis ab administratione papatus contra vestram sanctitatem de facto sententiam protulerunt.
Quibus aliis que eorum nefariis conatibus ausibus que sacrilegis non obstantibus cum vestra huius que sacri concilii pervigili cura multis que laboribus assumptis variis que disputationibus adhibitis tandem divina misericordia concessisset ut predictum Grecorum et orientalis ecclesie schisma quod per quingentos ferme annos maxima cum totius populi iactura christiani duraverat de medio ecclesie tolleretur et optatissima unio que fieri vix posse credebatur occidentalis et orientalis ecclesie summa cum concordia sequeretur ex tam sanctis vestris et huius sacri concilii operibus qui potius vehementissime admirari et summis cum laudibus et exultationis iubilo prout tota reliqua christiana religio fecerat venerari debeant et gratias altissimo de tam admirabili dono referre crudeliores et obstinatiores effecti volentes potius predicte nequissime bellue eorum iam conceptum incendium cum totius reipublice christiane ruina ad executionem deducere in reprobum sensum dati fame sue prodigi et proprii persecutores honoris prefecti temeritate pestifera unitatem sancte Romane et universalis ecclesie ac inconsutilem domini tunicam quantum in eis est scindere moliti sunt et ipsius pie et sancte matris uterum viperinis morsibus dilaniare.
Horum dux et princeps ac totius tam nefarii operis architectus extitit primogenitus ille satane infelicissimus Amedeus olim Sabaudie dux et princeps qui iam diu ista animo suo premeditans et ut a plerisque asseritur prestigiis sortilegiis ac phantasmatibus nonnullorum infelicium hominum ac muliercularum qui suo salvatore relicto retro post satanam conversi demonum illusionibus seducuntur qui vulgari nomine stregnes vel stregones seu waldenses nuncupantur et quorum in patria sua permagna copia esse narratur seductus dudum ante aliquos annos ut monstruosum se caput in dei ecclesia erigi aliquando faceret eremite habitum vel potius falsissimi hypocrite assumpsit et sub ovina pelle agni specie lupi feritatem induceret ac demum procedente tempore ipsis Basilee existentibus confederatus vi fraude pretio pollicitationibus et minis magnam ipsorum Basileensium partem que sue ditioni seu tyrannidi subdita erat ut se in idolum et Beelzebub ipsorum novorum demoniorum principem adversus sanctitatem vestram verissimum christi vicarium et Petri successorem indubitatum in dei ecclesia indixit.
Itaque eumdem infelicissimum Amedeum insatiabilis et inaudite cupiditatis hominem et quem semper avaritia que secundum apostolum est idolorum servitus excecavit illa sceleratissima synagoga perditissimorum hominum colluvies et totius christianitatis erubescenda sentina certis ad hoc nefandissimis hominibus vel potius demonibus sub hominum specie et figura latentibus pro electoribus seu verius prophanatoribus deputatis tandem et idolum et veluti quandam Nabuchodonosor statuam in dei ecclesia erexit ipse que etiam suorum facinorum furiis agitatus in profundum malorum omnium descendens more Luciferi ponam inquit sedem meam in aquilone et ero similis altissimo.
Et sic predictam electionem immo verius prophanationem de se factam que per prius tanto mentis estu et animi anxietate quesiverat summa et detestabili aviditate amplectens papalia indumenta ornamenta et insignia assumere et induere ac pro Romano et summo pontifice se gerere tenere et exercere et a quibusdam pro tali venerari se facere non exhorruit et insuper litteras suas bulla plumbea Romanorum pontificum more bullatas in quibus se Felicem cum sit omnium mortalium infelicissimus appellat et cum quibus in plebem christi diversa suarum partium venena conatur effundere ad quamplura et diversa mundi loca scribere et destinare similiter non expavit.
Quid hic primum querar beatissime pater et sacratissima synode aut quid primum accusem aut qua vi vocis qua gravitate verborum quo dolore animi quo nimbo aut qua orationis procella tantum facinus deplorem.
Que oratio tanta affluentie ubertate decurrens scelus hoc teterrimum nedum satis digne defleverit seu expresserit.
Non potest profecto hec res pro magnitudine facinoris enarrari.
Vincit namque officium lingue tanti sceleris magnitudo.
Sed ut video beatissime pater et reverendissimi reverendi que patres iam tempus est magis remedii quam querele.
Ecce enim sancta mater ecclesia que in persona sanctitatis tue sui indubitati sponsi sincera per prius unitate et pace gaudebat reseratis lacrimarum fontibus multis cum suspiriis ac singultibus ad te sponsum suum ad vos reverendissimos et reverendos patres qui estis in parte sollicitudinis et ad hoc sacrum et ycumenicum concilium evocati clamare et vociferare compellitur: miseremini mei miseremini mei saltem vos amici mei.
Viscera namque mea amaritudine sunt repleta. Nam vineam dei sabaoth vulpes exterminant et christi inconsutilem tunicam impii lacerant.
Exurgat ergo deus et dissipentur omnes inimici eius.
Et tu beatissime pater cum omnia adeo manifesta sint predicta publica et notoria quod nulla possint tergiversatione celari nec excusatione defendi in virtute altissimi una cum hoc sacro concilio consurge et iudica causam sponse tue et memor esto filiorum tuorum.
Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime.
Intende prospere procede et regna et dic una cum psalmista: persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos.
Consumam et confringam et non consurgent cadent sub pedibus meis.
Nec enim decet tam nefarium facinus abominandum que portentum sub dissimulatione transire ne forte impunita temeritas atque malitia inveniat successorem sed potius punite transgressionis exemplar retrahat alios ab offensa.
Exemplo itaque ipsius Moysi viri dei sanctitatem vestram et hanc sanctam synodum universe plebi christiane dicendum est: recedite a tabernaculis hominum impiorum.
Exemplo etiam beatissimi Leonis pape predecessoris tui qui Secundam Ephesinam synodum submovit et Dioscorum suos que fautores et sequaces in Chalcedonensi quam postea instituit synodo condemnavit aliorum que summorum pontificum predecessorum tuorum qui semper insurgentes in dei ecclesia hereses et schismata cum ipsorum auctoribus fautoribus sequacibus a dei ecclesia et communione fidelium sacratissimo christi corpore eliminarunt et aliis multiplicibus et condignis penis exigente iustitia afflixerunt.
Hanc novam rabiem in tuam et sancte Romane ecclesie sponse tue iniuriam et totius christiani populi apertissimum scandalum conflatam hoc sacro ycumenico approbante et auxiliante concilio condigna penarum exaggeratione ulciscere et predictos impios tam prodigiosi sceleris patratores una cum eorum heresiarcha infelicissimo et vero in dei ecclesia antichristo cum que omnibus eorum fautoribus adherentibus et sequacibus et presertim nefandissimis eius electoribus seu verius prophanatoribus omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius et tua auctoritate perpetuo anathemate a liminibus sancte dei ecclesie remove et segrega.
Abiiciatur ipse omnes que predicti sicut antichristus et invasor et destructor totius christianitatis nec aliqua ei omnibus que predictis super hoc aliquando audientia reservetur sint que ab omni ecclesiastico et mundano gradu et dignitate quacumque ipsi eorum que posteri et successores sine reclamatione privati omnes que perpetuo anathemate et excommunicatione damnati existant et cum impiis qui in iudicio non resurgent computentur omnipotentis dei contra se iram sentiant et sanctorum apostolorum Petri et Pauli quorum presumunt ecclesiam confundere in hac vita et in futura furorem sentiant fiat habitatio eorum deserta et in eorum habitaculis nullus inhabitet.
Fiant filii eorum orphani et uxores eorum viduae.
Orbis terrarum pugnet contra eos et omnia sint eis elementa contraria adeo quod abiiciantur exterminentur et abominentur ab omnibus ut eis perpetua egestate sordentibus sit merito mors solatium et vita supplicium et omnium sanctorum merita illos confundant et in hac vita super eos apertam vindictam ostendant et cum Chore Dathan et Abiron debitam portionem suscipiant et tandem nisi ad cor reversi dignos penitentie fructus egerint et sanctitati tue et universali ecclesie pro tantorum reatuum immanitate digne satisfecerint cum impiis in infernas tenebras recondantur ad eterna supplicia digno dei iudicio destinati.
Nos autem omnes et universos christi fideles qui predictos heresiarchas eorum que nefandissimum idolum et antichristum meritis blasphemiis exsecramur et te christi vicarium et dignissime ecclesie sponsum confitemur et devota reverentia et constanti fide et obedientia veneramur omnipotentis dei gratia protegat et auctoritas beatorum Petri et Pauli et tua ab omnibus peccatorum vinculis absolvat et in hac peregrinatione omnibus benedictionibus repleat et sua tandem ineffabili miseratione ad eterna gaudia perducat Amen.
nos vero ut primum fide dignorum relatione tantam percepimus impietatem foris commissam magno quidem prout decebat dolore et merore afflicti sumus tum pro tanto ecclesie scandalo nuper exorto tum pro animarum eorum qui talia perpetrarunt interitu et presertim ipsius Amedei antichristi quem in visceribus complectabamur caritatis cuius que preces et desideria quantum cum deo potuimus exaudire semper curavimus et cum iam dudum adversus huiusmodi abominationem iuxta nostri pastoralis officii debitum in animo geramus salutaribus providere remediis nunc tamen publice in facie ecclesie ad occurrendum his malis requisiti celerius atque instantius pro defensione ecclesie insurgere et tanto sceleri obviare disponimus.
Quamobrem ut res ista tam enormis et execrabilis in ipso ortu adiuvante domino cuius res agitur radicitus exstirpetur una cum hoc sacro concilio sine cunctatione qua possumus iuxta canonicas sanctiones adhibemus remedium.
Attendentes igitur memoratam promotoris et procuratoris petitionem esse iustam ac divino et humano iuri consonam licet predicta scelera et excessus sint usque adeo publica et notoria quod nulla possint tergiversatione celari nec alia foret informatio necessaria ad maiorem tamen cautelam certitudinem que premissorum sacro approbante concilio nonnullis insignibus viris ex omni ipsius concilii statu commisimus ut se de premissis diligenter informarent et que per huiusmodi reperirent informationem nobis et ipsi sacro concilio referrent.
Iidem vero commissarii super premissis quantum pertinet ad huiusmodi schismatice pravitatis indagationem diligenti habita inquisitione nobis et ipsi sacro concilio in synodali congregatione ea que per fide dignarum personarum examinationem repererant fideliter retulerunt.
Et tamen quamvis super his tam publicis manifestis et notoriis sine alia expectatione per penarum severitatem iuxta sanctiones canonicas in predictos flagitiosos et scandalosos homines animadverti potuisset nihilominus nos et hec sancta synodus omnipotentis dei imitantes clementiam qui non vult mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat omni qua possumus pietate uti decrevimus et quantum in nobis est agere ut proposita mansuetudinis via ad cor revertatur et a predictis resipiscatur excessibus ut ipsos tandem sicut filium illum prodigum ad gremium ecclesie revertentes benigne suscipiamus et paterna caritate amplectamur.
Ipsum igitur Amedeum antichristum et prefatos electores seu verius prophanatores et quoscumque eidem Amedeo credentes adherentes receptatores et quoquomodo faventes per viscera misericordie dei nostri et per aspersionem pretiosi sanguinis domini nostri Ihesu christi in quo et per quem humani generis redemptio et sancte matris ecclesie edificatio facta est ex toto corde hortamur precamur et obsecramus ut ipsius ecclesie unitatem pro qua ipse salvator tam instanter oravit ad patrem violare amodo desistant fraternam quoque dilectionem ac pacem quam totiens et tam accurate idem redemptor transiturus ex hoc mundo discipulis commendavit et sine qua nec orationes nec ieiunia nec eleemosine deo accepte sunt scindere et lacerare expavescant et a predictis quantocius tam perniciosis et scandalosis prorsus desistant excessibus inventuri profecto apud nos et hoc sacrum concilium si effectualiter paruerint prout tenentur paterne in omnibus caritatis affectum et ut ipsos si forte iustitie et virtutis amor a peccato non retrahat penarum terror et rigor coerceat discipline prefatos Amedeum antichristum electores immo prophanatores credentes adherentes receptatores et quomodolibet faventes eodem sacro approbante concilio requirimus et monemus et in virtute sancte obedientie ac sub anathematizationis et criminum heresis ac schismatis et lese maiestatis in quibuscumque contra tales ab homine vel a iure inflictis penis districte precipiendo mandamus quatenus infra quinquaginta dies ab affixione presentium immediate sequentes ipse Amedeus antichristus pro Romano pontifice ulterius se gerere ac nominare desistat nec per alios quantum in ipso est haberi ac nominari pro tali se patiatur insigniis que papalibus ac aliis ad Romanum pontificem quoquomodo spectantibus nullatenus uti de cetero presumat memorati vero electores immo prophanatores adherentes receptatores ac faventes ulterius ipsi Amedeo in hoc schismatis crimine non assistant nec credant adhereant vel faveant quoquo modo per se vel per alios directe vel indirecte nec quovis quesito colore.
Sed tam ipse Amedeus quam predicti electores credentes adherentes receptatores et fautores nos in verum Romanum pontificem ac christi vicarium et Petri legitimum successorem habeant recognoscant et venerentur nobis que tamquam patri et pastori animarum suarum reverenter pareant et intendant ac de iis infra predictum terminum nos et hoc sacrum concilium legitime certificare studeant ita ut de eorum vera obedientia nullus dubitationis scrupulus valeat remanere.
Si Amedeus eligentes credentes adherentes receptatores ac faventes predicti secus quod absit egerint seu premissa omnia et singula infra terminum predictum cum effectu non adimpleverint ex tunc prout ex nunc huiusmodi penas incurrere ipso facto volumus ac decernimus.
Et nihilominus faventes predicti coniunctim seu divisim quinta decima die prefatum terminum sequente si non fuerit feriata alias proxime sequente non feriata compareant personaliter coram nobis et prefato concilio ubi tunc erimus ad videndum et audiendum se et quemlibet eorum etiam nominatim quos et sic citamus ad diem eumdem declarari schismaticos blasphemos et tamquam hereticos et reos crimine lese maiestatis fore puniendos ac censuras et penas predictas incurrisse et alias infligi prout visum fuerit et iustitia suadebit certificantes eosdem et eorum quemlibet quod sive venerint sive non et se paruisse non ostenderint ad declarationem predictarum penarum iustitia mediante procedemus eorum contumacia vel absentia non obstante progressuri ulterius ad aggravationem et reaggravationem prout iustitie rigor postulaverit et eorum demerita exegerint.
Ut autem huiusmodi nostra monitio ac citatio ad eorumdem monitorium ac citatorium aliorum que quorum interest notitiam deducantur cartas sive membranas eam continentes ecclesie beate Marie Novelle de Florentia et palatii nostri apud eamdem ecclesiam siti et ecclesie cathedralis Florentine portis sive ianuis affigi faciemus que monitionem eamdem suo quasi sonoro preconio ac patulo indicio publicabunt ut iidem moniti quod ad ipsos non pervenerit et eamdem monitionem ignoraverint nullam possint pretendere excusationem vel ignorantiam allegare cum non sit verosimile quod ad eos remaneret incognitum vel occultum quod tam patenter omnibus publicatur.
Volumus autem et apostolica auctoritate decernimus quod huiusmodi nostra monitio in eisdem valvis seu portis intimata perinde valeat et plenum robur obtineat firmitatis dictos que monitos perarctet quacumque constitutione contraria non obstante ac si eisdem monitis et eorum singulis intimata ac insinuata personaliter et presentialiter extitisset.
Ne tandem moniti et citati predicti ipsum concilium et curiam Romanam communem omnibus patriam locum sibi minus tutum et propter premissa alias ve inimicitias vel ex causis aliis imminere periculum in veniendo stando et redeundo ad excusationis sue velamen forsan allegent ipso tenore presentium securantes universos et singulos patriarchas archiepiscopos episcopos et alios ecclesiarum monasteriorum prelatos et clericos ac personas ecclesiasticas necnon duces marchiones principes potestates capitaneos et quoscumque alios officiales et eorum loca tenentes necnon communitates universitates civitatum castrorum oppidorum villarum et aliorum locorum tenore presentium requirimus et exhortamur ipsis que patriarchis archiepiscopis episcopis et aliis prelatis ceteris que subditis nostris districte mandamus quatenus prefatis monitis et bonis aut rebus eorum nullam inferant nec ab aliis quantum in eis fuerit permittant inferri iniuriam vel offensam.
Nulli ergo ....
Si quis autem ....
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Quoniam iuxta sanctorum patrum sentenciam publice peccantes coram omnibus arguendi sunt ut ceteri timorem habeant pridem pro publico pestiferi scismatis delicto adversus sanctam sedem apostolicam et sanctam Romanam ecclesiam omnium christianorum matrem et magistram per Amedeum olim Sabaudie ducem et suos complices perpetrato ipsos tanti sceleris auctores et eorum sequaces palam et in facie ecclesie una cum hoc sacro Florentino concilio synodaliter redarguimus et detestati fuimus. Quamquam iuxta sacros canones in ipsos manifestos ac notorios sacrilegos mox debite severitatis sentencia proferri potuisset nihilominus ipsorum magis conversionem quam vindictam et salutem pocius quam punicionem cupientes cum quanta potuimus caritate ac mansuetudine ipsos rogavimus monuimus et requisivimus ut ad cor redirent et a tanta iniquitate resipiscerent pollicendo eis veniam graciam que et paterne pietatis affectum alias si huiusmodi piissimis nollent monitis acquiescere penis tanto flagicio dignis ipsos decernebamus esse plectendos prout in monitorio adversus eos promulgato plenius continetur cuius tenor in hunc sequitur modum.
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Cantate domino quoniam magnifice fecit annuntiate hoc in universa terra.
Exulta et lauda habitatio Syon quoniam magnus in medio tui sanctus israhel.
Cantare profecto et exultare in domino decet ecclesiam dei pro hac grandi magnificentia et gloria nominis sui quam hodierna die clementissimus deus operari dignatus est.
Toto siquidem corde laudare et benedicere salvatorem nostrum nos convenit qui sanctam ecclesiam suam novis quotidie accumulat incrementis.
Quanquam autem in populum christianum sua beneficia omni tempore multa ac magna sint que luce clarius suam erga nos immensam caritatem ostendunt si tamen accurate inspicimus que et quanta his diebus novissimis divina clementia facere dignatus est iudicare certe poterimus hoc nostro tempore plura ac maiora quam a multis retroactis etatibus sue caritatis munera extitisse.
Ecce enim nondum exacto triennio in hac sancta ycumenica synodo saluberrimam trium magnarum nationum unionem dominus noster Ihesus christus sua infatigabili pietate ad commune perenne que totius christianitatis gaudium tam copiose effecit.
Unde actum est ut totus fere oriens qui gloriosum christi nomen adorat ac non parva septentrionis portio post longa dissidia cum sancta Romana ecclesia in eodem fidei ac caritatis vinculo iam convenerint.
Primo etenim Greci et hi qui subsunt quatuor patriarchalibus sedibus multas gentes nationes que et ydiomata continentibus deinde Armeni multorum populorum gens hodie vero Iacobini magni etiam per Egiptum populi sancte sedi apostolice uniti sunt.
Et cum nichil salvatori nostro domino Ihesu christo gratius sit quam mutua inter homines caritas nichil que nomini suo gloriosius atque ecclesie utilius esse possit quam ut christiani omni inter se sublato dissidio in eadem simul fidei puritate conveniant merito nos omnes et cantare pre gaudio et iubilare in domino debemus quos ut tantam christiane fidei magnificentiam diebus nostris videremus divina miseratio dignos effecit.
Summa igitur cum alacritate annuntiamus magnalia hec in universa christianorum terra ut sicut nos pro gloria dei et exaltatione ecclesie gaudio inenarrabili repleti sumus ita et alios tante letitie participes faciamus ut omnes uno ore magnificemus et glorificemus deum et sue maiestati prout dignum est magnas quotidianas que gratias agamus pro tot tantis que mirabilibus beneficiis hac etate ecclesie sue sancte collatis.
Et quoniam qui opus dei diligenter exercet non modo meritum ac retributionem in celis expectat sed et apud homines amplam gloriam laudem que meretur venerabilem fratrem nostrum Iohannem Iacobinorum patriarcham huius sancte unionis cupidissimum a nobis et tota ecclesia merito laudandum et extollendum ac communi omnium christianorum favore cum tota sua gente dignum iudicamus.
Is enim a nobis per nostrum oratorem ac litteras excitatus ut ad nos et hanc sanctam synodum legationem mitteret et se ac suam gentem in eadem cum ecclesia Romana fide uniret dilectum filium Andream natione Egiptium abbatem monasterii sancti Antonii apud Egiptum in quo et habitasse et mortuus esse sanctus ipse Antonius perhibetur religione et moribus non mediocriter institutum ad nos et ipsam synodum destinavit cui devotionis zelo accensus imposuit atque commisit ut fidei doctrinam quam sancta Romana ecclesia tenet et predicat nomine ipsius patriarche et suorum Iacobinorum reverenter susciperet deferendam postea per eum ad ipsum patriarcham et Iacobinos ut et ipsi eandem agnoscerent ratam que haberent et in suis regionibus predicarent.
Nos igitur quibus voce domini commissum est pascere oves christi ipsum Andream abbatem per nonnullos huius sacri concilii insignes viros super articulis fidei et sacramentis ecclesie et quibusque ad salutem spectantibus diligenter examinari fecimus et tandem quantum visum est fore necessarium exposita eidem abbati sancte Romane ecclesie fide catholica et per ipsum humiliter acceptata hanc que sequitur veram necessariam que doctrinam hodie in hac solenni sessione sacro approbante ycumenico concilio Florentino in nomine domini tradidimus.
Imprimis igitur sacrosancta Romana ecclesia domini et salvatoris nostri voce fundata firmiter credit profitetur et predicat unum verum deum omnipotentem incommutabilem et eternum patrem et filium et spiritum sanctum unum in essentia trinum in personis patrem ingenitum filium ex patre genitum spiritum sanctum ex patre et filio procedentem patrem non esse filium aut spiritum sanctum filium non esse patrem aut spiritum sanctum spiritum sanctum non esse patrem aut filium sed pater tantum pater est filius tantum filius est spiritus sanctus tantum spiritus sanctus est.
Solus pater de substantia sua genuit filium.
Solus filius de solo patre est genitus.
Solus spiritus sanctus simul de patre procedit et filio he tres persone sunt unus deus non tres dii quia trium est una substantia una essentia una natura una divinitas una immensitas una eternitas omnia que sunt unum ubi non obviat relationis oppositio.
Propter hanc unitatem pater est totus in filio totus in spiritu sancto filius est totus in patre totus in spiritu sancto spiritus sanctus est totus in patre totus in filio.
Nullus alium aut precedit eternitate aut excedit magnitudine aut superat potestate.
Eternum quippe et sine initio est quod filius de patre extitit et eternum ac sine initio est quod spiritus sanctus de patre filio que procedit.
Pater quicquid est aut habet non habet ab alio sed ex se et est principium sine principio.
Filius quicquid est aut habet habet a patre et est principium de principio.
Spiritus sanctus quicquid est aut habet habet a patre simul et filio.
Sed pater et filius non duo principia spiritus sancti sed unum principium sicut pater et filius et spiritus sanctus non tria principia creature sed unum principium.
Quoscunque ergo adversa et contraria sentientes damnat reprobat et anathematizat et a christi corpore quod est ecclesia alienos esse denuntiat.
Hinc damnat Sabellium personas confundentem et ipsarum distinctionem realem penitus auferentem damnat arrianos eunomianos macedonianos solum patrem verum deum esse dicentes filium autem et spiritum sanctum in creaturarum ordine collocantes.
Damnat et quoscunque alios gradus seu inequalitatem in trinitate facientes.
Firmissime credit profitetur et predicat unum verum deum patrem et filium et spiritum sanctum esse omnium visibilium et invisibilium creatorem qui quando voluit bonitate sua universas tam spiritales quam corporales condidit creaturas bonas quidem quia a summo bono facte sunt sed mutabiles quia de nichilo facte sunt nullam que mali asserit esse naturam quia omnis natura in quantum natura est bona est. Unum atque eundem deum veteris ac novi testamenti hoc est legis et prophetarum atque evangelii profitetur auctorem quoniam eodem spiritu sancto inspirante utriusque testamenti sancti locuti sunt quorum libros suscipit et veneratur qui titulis sequentibus continentur.
Quinque Moysi id est Genesi Exodo Levitico Numeris Deuteronomio Iosue Iudicum Ruth quatuor Regum duobus Paralipomenon Esdra Neemia Tobia Iudith Hester Iob Psalmis David Parabolis Ecclesiaste Canticis Canticorum Sapientia Ecclesiastico Isaya Ieremia Baruch Ezechiele Daniele duodecim Prophetis Minoribus id est Osee Iohele Amos Abdia Iona Michea Naum Abachuc Sophonia Ageo Zacharia Malachia duobus Machabeorum quatuor Evangeliis Mathei Marci Luce Iohannis quatuordecim Epistolis Pauli ad Romanos duabus ad Corinthios ad Galatas ad Ephesios ad Philipenses duabus ad Thesalonicenses ad Colocenses duabus ad Thimotheum ad Titum ad Philemonem ad Hebreos Petri duabus tribus Iohannis una Iacobi una Iude actibus apostolorum et apocalipsi Iohannis.
Propterea maniceorum anathematizat insaniam qui duo prima principia posuerunt unum visibilium aliud invisibilium et alium novi testamenti deum alium veteris esse dixerunt.
Firmiter credit profitetur et predicat unam ex trinitate personam verum deum dei filium ex patre genitum patri consubstantialem et coeternum in plenitudine temporis quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit propter salutem humani generis veram hominis integram que naturam ex immaculato utero Marie virginis assumpsisse et sibi in unitatem persone copulasse tanta unitate ut quicquid ibi dei est non sit ab homine separatum et quicquid est hominis non sit a deitate divisum sit que unus et idem indivisus utraque natura in suis proprietatibus permanente deus et homo dei filius et hominis filius equalis patri secundum divinitatem minor patre secundum humanitatem immortalis et eternus ex natura divinitatis passibilis et temporalis ex conditione assumpte humanitatis.
Firmiter credit profitetur et predicat dei filium in assumpta humanitate ex virgine vere natum vere passum vere mortuum et sepultum vere ex mortuis resurrexisse in celum ascendisse sedere que ad dexteram patris et venturum in fine seculorum ad vivos mortuos que iudicandos.
Anathematizat autem execratur et damnat omnem heresim contraria sapientem.
Et primum damnat Ebionem Cherintum Marcionem Paulum Samosatenum Fotinum omnes que similiter blasfemantes qui percipere non valentes unionem personalem humanitatis ad verbum Ihesum christum dominum nostrum verum deum esse negaverunt ipsum purum hominem confitentes qui divine gratie participatione maiore quam sanctioris vite merito suscepisset divinus homo diceretur.
Anathematizat etiam Maniceum cum sectatoribus suis qui dei filium non verum corpus sed fantasticum sumpsisse somniantes humanitatis in christo veritatem penitus sustulerunt necnon Valentinum asserentem dei filium nichil de virgine matre cepisse sed corpus celeste sumpsisse atque ita transisse per uterum virginis sicut per aqueductum defluens aqua transcurrit.
Arrium etiam qui asserens corpus ex virgine assumptum anima caruisse voluit loco anime fuisse deitatem.
Apollinarem quoque qui intelligens si anima corpus informans negetur in christo humanitatem veram ibidem non fuisse solam posuit animam sensitivam sed deitatem verbi vicem rationalis anime tenuisse.
Anathematizat etiam Theodorum Mopsuestenum atque Nestorium asserentes humanitatem dei filio unitam esse per gratiam et ob id duas in christo esse personas sicut duas fatentur esse naturas cum intelligere non valerent unionem humanitatis ad verbum ypostaticam extitisse et propterea negarent verbi subsistentiam accepisse.
Nam secundum hanc blasfemiam non verbum Caro factum est sed verbum per gratiam habitavit in Carne hoc est non dei filius homo factus est sed magis dei filius habitavit in homine.
Anathematizat etiam execratur et damnat Euticem archimandritam qui cum intelligeret iuxta Nestorii blasfemiam veritatem incarnationis excludi et propterea oportere quod ita dei verbo unita esset humanitas ut deitatis et humanitatis una esset eadem que persona ac etiam capere non posset stante pluralitate naturarum unitatem persone sicut deitatis et humanitatis in christo unam posuit esse personam ita unam asseruit esse naturam volens ante unionem dualitatem fuisse naturarum sed in unam naturam in assumptione transisse maxime blasfemia et impietate concedens aut humanitatem in deitatem aut deitatem in humanitatem esse conversam.
Anathematizat etiam execratur et damnat Macharium Anthiocenum omnes que similia sapientes qui licet vere de naturarum dualitate et persone unitate sentiret tamen circa christi operationes enormiter oberravit dicens in christo utriusque nature unam fuisse operationem unam que voluntatem.
Hos omnes cum heresibus suis anathematizat sacrosanta Romana ecclesia affirmans in christo duas esse voluntates duas que operationes.
Firmiter credit profitetur et docet neminem unquam ex viro femina que conceptum a dyaboli dominatu fuisse liberatum nisi per fidem mediatoris dei et hominum Ihesu christi domini nostri qui sine peccato conceptus natus et mortuus humani generis hostem peccata nostra delendo solus sua morte prostravit et regni celestis introitum quod primus homo peccato proprio cum omni successione perdiderat reseravit quem aliquando venturum omnia veteris testamenti sacra sacrificia sacramenta ceremonie presignarunt.
Firmiter credit profitetur et docet legalia veteris testamenti seu mosaice legis que dividuntur in ceremonias sacra sacrificia sacramenta quia significandi alicuius futuri gratia fuerant instituta licet divino cultui illa etate congruerent significato per illa domino nostro ihesu christo adveniente cessasse et novi testamenti sacramenta cepisse.
Quemcunque etiam post passionem in legalibus spem ponentem et illis velut ad salutem necessariis se subdentem quasi christi fides sine illis salvare non posset peccasse mortaliter.
Non tamen negat a christi passione usque ad promulgatum evangelium illa potuisse servari duntamen minime ad salutem necessaria crederentur.
Sed post promulgatum evangelium sine interitu salutis eterne asserit non posse servari.
Omnes ergo post illud tempus circumcisionis et sabbati reliquorum que legalium observatores alienos a christi fide denuntiat et salutis eterne minime posse esse participes nisi aliquando ab his erroribus resipiscant.
Omnibus igitur qui christiano nomine gloriantur precipit omnino quocunque tempore vel ante vel post baptismum a circumcisione cessandum quoniam sive quis in ea spem ponat sive non sine interitu salutis eterne observari omnino non potest.
Circa pueros vero propter periculum mortis quod potest sepe contingere cum ipsis non possit alio remedio subveniri nisi per sacramentum baptismi per quod eripiuntur a dyaboli dominatu et in dei filios adoptantur admonet non esse per quadraginta aut octuaginta dies seu aliud tempus iuxta quorundam observantiam sacrum baptisma differendum sed quamprimum commode fieri potest debere conferri ita tamen quod mortis imminente periculo mox sine ulla dilatione baptizentur etiam per laicum vel mulierem in forma ecclesie si desit sacerdos quemadmodum in decreto Armenorum plenius continetur.
Firmiter credit profitetur et predicat omnem creaturam dei bonam nichil que reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur quia iuxta verbum domini non quod intrat in os coinquinat hominem illam que mosaice legis ciborum mundorum et immundorum differentiam ad cerimonialia asserit pertinere que surgente evangelio transierunt et efficacia esse desierunt.
Illam etiam apostolorum prohibitionem ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato dicit illi tempori congruisse quo ex Iudeis atque gentilibus qui antea diversis ceremoniis moribus que vivebant una surgebat ecclesia ut cum Iudeis etiam gentiles aliquid communiter observarent et in unum dei cultum fidem que conveniendi preberetur occasio et dissensionis materia tolleretur cum Iudeis propter antiquam consuetudinem sanguis et suffocatum abhominabilia viderentur et esu immolaticii poterant arbitrari gentiles ad ydolatriam redituros.
Ubi autem eo usque propagata est christiana religio ut nullus in ea Iudeus carnalis appareat sed omnes ad ecclesiam transeuntes in eosdem ritus evangelii ceremonias que conveniant credentes omnia munda mundis illius apostolice prohibitionis causa cessante etiam cessavit effectus.
Nullam itaque cibi naturam condemnandam esse denuntiat quem societas admittit humana nec inter animalia discernendum per quemcunque sive virum sive mulierem et quocunque genere mortis intereant quamvis pro salute corporis pro virtutis exercitio pro regulari et ecclesiastica disciplina possint et debeant multa non negata dimitti quia iuxta apostolum omnia licent sed non omnia expediunt.
Firmiter credit profitetur et predicat nullos extra ecclesiam catholicam existentes non solum paganos sed nec iudeos aut hereticos atque scismaticos eterne vite fieri posse participes sed in ignem eternum ituros qui paratus est dyabolo et angelis eius nisi ante finem vite eidem fuerint aggregati tantum que valere ecclesiastici corporis unitatem ut solis in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant et ieiunia elemosine ac cetera pietatis officia et exercitia militie christiane premia eterna parturiant neminem que quantascunque elemosinas fecerit et si pro christi nomine sanguinem effuderit posse salvari nisi in catholice ecclesie gremio et unitate permanserit.
Amplectitur autem approbat et suscipit sanctam Nicenam synodum trecentorum decem et octo patrum temporibus beatissimi Silvestri predecessoris nostri et magni Constantini piissimi principis congregatam in qua impia heresis arriana cum suo auctore damnata est et diffinitum est filium dei patri esse consubstantialem et coeternum.
Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam Constantinopolitanam synodum centum quinquaginta patrum beatissimi Damasi predecessoris nostri et Theodosii senioris tempore convocatam que impium Macedonii anathematizavit errorem qui spiritum sanctum non deum sed creaturam asserebat. Quos damnant damnat quod approbant approbat et per omnia vult ibidem diffinita illesa et inviolata subsistere.
Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam primam Ephesinam synodum ducentorum patrum que tertia est in ordine universalium synodorum sub beatissimo Celestino predecessore nostro et Theodosio iuniore convocatam in qua impii Nestorii est damnata blasfemia diffinitum que est domini nostri Ihesu christi veri dei et veri hominis unam esse personam et beatam Mariam semper virginem non solum christotochon sed etiam theotochum hoc est non tantum hominis sed dei genitricem ab omni ecclesia predicandam.
Damnat autem anathematizat et respuit impiam Secundam Ephesinam synodum sub beatissimo Leone predecessore nostro et prefato principe congregatam in qua Dioscorus Alexandrinus antistes Euticis heresiarche defensor et sancti Flaviani Constantinopolitani pontificis impius persecutor execrandam illam synodum ad approbationem euticiane impietatis arte et minis attraxit.
Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam Calcedonensem synodum quartam in ordine universalium synodorum sexcentorum et triginta patrum temporibus prefati beatissimi Leonis predecessoris nostri et Martiani principis celebratam in qua heresis euticiana cum suo auctore Eutice et Dioscoro defensore damnata est et diffinitum est dominum nostrum Ihesum christum esse verum deum et verum hominem et in una eadem que persona divinam humanam que naturas integras inviolatas incorruptas inconfusas distinctas que mansisse humanitate agente que hominis sunt et deitate que dei.
Quos damnat damnatos habet quos approbat approbatos.
Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam quintam synodum Secundo apud Constantinopolim tempore beatissimi Vigilii predecessoris nostri et Iustiniani principis celebratam in qua sacri Calcedonensis concilii diffinitio de duabus naturis et una persona christi renovata est multi que Origenis errores suorum que sequacium presertim de demonum aliorum que damnatorum penitentia et liberatione reprobati atque damnati sunt.
Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam tertiam Constantinopolitanam synodum centum quinquaginta patrum que sexta est in ordine universalium synodorum temporibus beatissimi Agathonis predecessoris nostri et Constantini iv huius nominis principis congregatam in qua Macharii Anthioceni et sectatorum heresis condemnata est et diffinitum est in domino nostro Ihesu christo duas esse perfectas integras que naturas et duas operationes duas etiam voluntates licet esset una eadem que persona cui utriusque nature competerent actiones deitate agente que dei sunt et humanitate que hominis sunt.
Amplectitur etiam approbat et suscipit omnes alias universales synodos auctoritate Romani pontificis legitime congregatas ac celebratas et confirmatas et presertim hanc sanctam Florentinam in qua inter alia Grecorum atque Armenorum sanctissima unio consummata est et multe circa utramque unionem saluberrime diffinitiones edite sunt prout in decretis desuper promulgatis plene continetur quorum tenor in hunc modum sequitur.
Letentur celi ....
Exultate deo ....
Verum quia in suprascripto decreto Armenorum non est explicata forma verborum quibus in consecratione corporis et sanguinis domini sacrosancta Romana ecclesia apostolorum Petri et Pauli doctrina et auctoritate firmata semper uti consuevit illam presentibus duximus inserendam.
In consecratione corporis domini hac utitur forma verborum: hoc est enim corpus meum.
Sanguinis vero: hic est enim calix sanguinis mei novi et eterni testamenti misterium fidei qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Panis vero triticeus in quo sacramentum conficitur an eo die an antea decoctus sit nichil omnino refert dummodo enim panis substantia maneat nullatenus dubitandum est quin post predicta verba consecrationis corporis a sacerdote cum intentione conficiendi prolata mox in verum christi corpus transsubstantietur.
Quoniam nonnullos asseritur quartas nuptias tanquam condemnatas respuere ne peccatum ubi non est esse putetur cum secundum apostolum mortuo viro mulier sit ab eius lege soluta et nubendi cui vult in domino habeat facultatem nec distinguat mortuo primo Secundo vel tertio declaramus non solum Secundas ac tertias sed et quartas atque ulteriores si aliquod canonicum impedimentum non obstet licite contrahi posse.
Commendatiores tamen dicimus si ulterius a coniugio abstinentes in castitate permanserint quia sicut virginitatem viduitati ita nuptiis castam viduitatem laude ac merito preferendam esse censemus.
His omnibus explicatis prefatus Andreas abbas nomine dicti patriarche ac proprio et omnium iacobinorum hoc saluberrimum synodale decretum cum omnibus suis capitulis declarationibus diffinitionibus traditionibus preceptis et statutis omnem que doctrinam in ipso descriptam necnon quicquid tenet et docet sancta sedes apostolica et Romana ecclesia cum omni devotione et reverentia suscipit et acceptat.
Illos quoque doctores et sanctos patres quos ecclesia Romana approbat ipse reverenter suscipit quascunque vero personas et quicquid ipsa Romana ecclesia reprobat et damnat ipse pro reprobatis et damnatis habet profitens tanquam vere obedientie filius nomine quo supra ipsius sedis apostolice ordinationibus et iussionibus fideliter et semper obtemperare.
Eugenius indictio concilii Lateranensis.
Ad perpetuam rei memoriam.
Humani generis redemptoris dei et domini nostri Ihesu christi cuius ineffabili providentia totum ecclesie corpus sanctificatur et regitur ac per ipsius assistenciam preter merita nostra et ultra quam aut expetere aut efflagitare dignoscamus dona iam nobis et misericordie sue munera quotidie proveniunt infinita clemencia atque miseracione ad almam Urbem ad beatissimi Petri sedem ad sancta sanctorum ad Lateranum patriarchium reversi illa magna cum fiducia amplectimur ac prosequimur desiderio que divino pocius quam humano ingenio aut adiuta aut illustrata videntur.
Hinc est quod cum ex certis iustis rationabilibus et necessariis causis animam tunc nostram moventibus sacrosanctum ycumenicum Florentinum concilium cui eo tempore presidebamus ad hanc almam Urbem et Lateranensem basilicam prima post quintam decimam adventus nostri diem restaurandum continuandum et prosequendum auctoritate apostolica et de plenitudine potestatis eodem approbante concilio transtulerimus quemadmodum in literis inde confectis seriosius continetur quarum tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Miserator et misericors dominus filium suum unigenitum humanam assumere naturam et in unam sibi copulare personam ideo instituit ut ineffabilis unionis illius virtute non solum collapsa repararetur natura sed per amplexus sponsi et oscula oris sui sponsa ipsius sancta proveheretur ecclesia membra illius nexu quodam firmissimo inter se iungerentur amoris christianus que populus in concordia pacem et spiritus unitate salutem in caritatis vinculo gloriam adipisceretur.
Nos itaque in quantum ex ipsius domini et salvatoris nostri Ihesu christi cuius vices licet immeriti gerimus in terris nobis misericordia conceditur per eius vestigia incedentes salutem et unitatem et pacem christiani populi ardenter cupimus et supremis studiis procuramus ad conservacionem huius sacrosancti ycumenici concilii quadam diligencia non immerito invigilamus.
In quo mira eiusdem salvatoris benignitate atque clemencia plurima clarissima opera ad ipsius laudem et gloriam catholice fidei augmentum populi christiani unitatem ac sancte sedis apostolice et Romane ecclesie exaltacionem gesta sunt.
Vidimus enim nostris temporibus Grecos Armenos Iacobitas et alios pene populos innumerabiles quorum nonulli quingentorum pene quidam vero septingentorum annorum curriculo a ritu et sancta Romane ecclesie doctrina dissidentes extiterunt in hoc sacro concilio per dei clemenciam sub una divina veritatis lege nobis cum coniunctos ac nos tanquam verum christi vicarium et Petri successorem ac universalis ecclesie pastorem debita reverencia fuisse complexos.
Verum cum salvatoris nostri benignitas mensuram non habeat ut continuo hiis potissimum experimur temporibus qui ad christiani populi et sui corporis mistici unitatem actus moderatur pro qua et ipse oravit: volo pater ut unum sint quemadmodum et nos unum sumus ex infinita ipsius clemencia nostris eciam temporibus concessum esse dignoscitur ut carissimi in christo filii nostri Zare Iacob regis Ethiopie quem vulgo presbyterum Iohannem appellant divina ut confidimus inspiracione excitati cui plurimi reges et innumerabiles pene populi subiecti sunt oratores plena potestate suffultos ad suscipiendum in hoc sacrosancto concilio orthodoxe fidei doctrinam a qua in plerisque articulis aberrant ad nos venturos expectemus.
Cum que nos ad confovendum et accelerandum tam sanctum tam que divinum et toti christianitati necessarium propositum nuncios et oratores nostros misimus quorum fervor in hoc sancto opere maximus sit et auctoritas apud prefatum potentissimum regem non mediocris plurima que alia opera ad dei laudem et fidei et christiani populi incrementum nobis proposita sunt in quibus eciam nostram diligenciam neque magnitudine impensarum neque laborum multitudine territi in illius virtute confisi sumus cuius instinctu permoti sunt accommendaverimus speremus que quod procedente tempore alii plures optati et salutares fructus in fide catholica et ecclesia christi provenient presertim si hec sancta synodus in loco maioris auctoritatis et regia et sacerdotali civitate celebrari contigerit ad almam urbem Romanam peculiarem civitatem nostram quam ut decens est horum salutarium et divinorum operum participem et adiutricem esse desideramus aciem nostre mentis direximus quam tanquam bonorum omnium tam spiritualium quam temporalium uberem ad huiusmodi sancta opera perficienda et religiose ac feliciter consummanda ceteris aliis urbibus sanctiorem et prestanciorem esse arbitramur.
In ea enim salvator noster in beato Petro omnium apostolorum principe eterna eius providencia sedem apostolicam collocavit cui miranda ipsius salvatoris provisio beatum Paulum apostolum per dexteras societatis adiunxit.
Isti sunt duo fidei propugnacula per quos evangelium Rome resplenduit isti sunt veri patres veri que pastores isti sunt qui una die pro merito uno loco pro gratia sub uno persecutore pro parili virtute compassi urbem ipsam sacerdotalem et regiam per sacram Petri sedem caput orbis effectam glorioso cruore martirii christo domino consecrarunt. Omnes enim sive patriarche cuiuslibet apicem sive metropolitani primatus aut episcopatuum cathedras vel ecclesiarum cuiuscumque ordinis dignitates instituit Romana ecclesia illam vero solus ipse fundavit et supra petram fidei mox nascentis erexit qui beato Petro eterne vite clavigero celestis simul et terreni imperii iura commisit.
Cum itaque Urbs ipsa tot tantis que divinis muneribus nobilitata et illustrata sit et tanta auctoritate prefulgeat eciam plurimum apostolorum martirum atque confessorum reliquiis et sanctimonia fideles undique ad se alliciat et christiane nationes et populi in ultimis eciam mundi partibus existentes ad dictam urbem confluant qui eciam plurimum desiderare videantur ut ad nostram sedem Romanis pontificibus divinitus constitutam redeamus ut tam apud nos ipsius sedis auctoritate quam apud ipsam sedem presencia et auctoritate nostra maior in christiano populo veneracio et devocio augeatur cum que cerciores eciam effecti sumus quod ob nostram in eadem urbe residenciam subditi et fideles nostri et Romane ecclesiae ad quorum pacem et tranquillitatem procurandam et conservandam peculiari quodam studio astricti sumus maxima pacis et unitatis suscipiet incrementa et quod per hoc deo propicio expediciores et potenciores futuri sumus ad continuanda pacis et concordie opera et prout ardenter desideramus inter alios catholicos reges et principes et populos quietam pacem et unitatem componendam ac stabiliendam hoc sacrosanctum ycumenicum concilium Florentinum ad prefatam Urbem locum ydoneum et securum et omnium rerum ad usum hominum pertinencium tam bonitate et fecunditate soli quam maritima deductione plurimum habundantem prefatis necessariis et aliis pluribus iustis et rationabilibus causis animum nostrum moventibus ad omnipotentis dei laudem et gloriam ad heresum errorum que extirpacionem reformacionem morum pacem salutem et augmentum populi christiani et reliqua sancta opera duce domino feliciter consummanda pro quibus predictum concilium ab inicio congregatum extitit in nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti ex approbacione prefati generalis concilii nonas ianuarii proxime preteriti nobis presidentibus in generali congregacione habita auctoritate apostolica tenore presentium ex nunc transferimus et eadem auctoritate translatum esse in basilica Lateranensi prima propria que summi pontificis et vicarii Ihesu christi sede die proxima post quintam decimam introitus nostri ad ipsam almam Urbem resumendum continuandum prosequendum esse decrevimus et declaramus per presentes.
Irrefragabili insuper constitucione ac decreto sancimus ut omnes et singule securitates et salviconductus quos in principio huius sacri concilii concessimus quos de novo extendimus et prorogamus proinde presentibus litteris inscripti esse et illam vim et efficaciam habere censeantur ac si de verbo ad verbum de eisdem in hac nostra synodali constitucione mencio facta et inserti ac denotati fuissent.
Nulli ergo ....
Si quis autem ....
Nos cum instituta iam dies advenerit et cuncta propter que resumendum tunc esse concilium videbatur nunc magis quam umquam necessaria esse dignoscantur prefatis necessariis et aliis pluribus iustis et racionabilibus causis animam nostram moventibus ad omnipotentis dei laudem et gloriam ad heresum errorum que extirpacionem reformacionem morum pacem salutem et augmentum populi christiani et reliqua sancta opera duce domino feliciter consummanda pro quibus predictum concilium ab inicio congregatum extitit.
In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti auctoritate potestate et approbacione similibus tenore presentium predictum Florentinum concilium ycumenicum translatum ut supra resumimus continuamus et prosequimur ac in hac sacri patriarchii Lateranensis concilii aula continuacionem resumpcionem et prosecucionem habere decernimus et declaramus per presentes monentes et requirentes omnes et singulos qui in generalibus conciliis de iure vel consuetudine interesse tenentur quatenus ad hoc presens sacrosanctum Lateranense ycumenicum concilium ut premittitur continuatum pro quibus supradictum est exequendis quamprimum possint se conferre procurent.
Irrefragibili insuper hac constitucione atque decreto iterum sancimus ut omnes et singule securitates ac salviconductus quos in principio sacri ycumenici concilii Ferrariensis concessimus quos que de novo extendimus et prorogamus perinde presentibus literis inscripti esse et illam vim et efficaciam habere censeantur ac si de verbo ad verbum de eisdem in hac nostra synodali constitucione mencio facta et inserti ac denotati fuissent.
Nulli ergo ....
Si quis autem ....
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam.
Multa et admirabilia diebus nostris et longe maiora quam aut ipsi nos expetere aut cogitare possemus ineffabilis divine miserationis clementia ecclesie sue sancte dona largitur unde et fidem orthodoxam dilatari et novos in dies ad obedientiam sedis apostolice populos redire ac nobis et omnibus christi fidelibus letitie et exultationis causas cotidie renovari sentimus ita ut merito cum propheta in iubilatione fidelibus populis sepenumero dicere provocemur: venite et exultemus domino iubilemus deo salutari nostro quoniam magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto eius.
Vere cum in ecclesia catholica que est dei civitas in monte sancto apostolice sedis et Petri auctoritate fundata semper magna et inscrutabilia operatus sit deus cuius omnipotentie et sapientie non est numerus hoc tamen singulare atque precipuum illi prestitit ineffabilis providentia conditoris ut orthodoxa fides que humanum genus sola vivificat sola sanctificat in monte illo sancto in una et immutabili semper maneat confessione veritatis et dissensiones que adversus ecclesiam de terrenarum opinionum varietate nascuntur et a petre illius soliditate disiungunt ad montem illum redeuntes exterminentur et eradicentur quo fit ut ad eius gremium confluentes populi atque nationes in unam cum ipso conveniant fidei veritatem.
Hec autem dei munera tam magna tam excelsa tam insolita non meritis nostris profecto nobis conspicere ipsius bonitatis immensitas sed sua sola benignitate et dignatione concessit ut post unionem Grecorum in sacro ycumenico concilio Florentino qui cum Romana ecclesia in quibusdam articulis discrepare videbantur ac post reductionem Armenorum et Iacobitarum qui variis opinionibus involuti omni tandem dissensione relicta in unam rectam veritatis semitam convenerunt.
Ecce nunc iterum ipso cooperante domino alie nationes de longinquo convenerunt inter Tygrim et Euphratem Mesopotamiam habitantes que de processione spiritus sancti et aliis quibusdam articulis non recte sentiebant.
Multa igitur nobis et omnibus christi fidelibus est causa letandi quia iam annuente domino Romane ecclesie splendidissima de fidei veritate assertio que munda semper fuit ab omni macula falsitatis etiam apud orientem ultra Euphratis terminos novis corruscationibus micat adeo ut venerabilem fratrem nostrum Abdalam archiepiscopum Edesse venerabilis fratris nostri Ignatii patriarche Syrorum atque totius nationis sue legatum ad hanc usque almam Urbem ad presentiam nostram et sacrum hoc Lateranense ycumenicum concilium traxerit et vocarit humiliter et devote postulantem ut eam fidei regulam quam sacrosancta Romana profitetur ecclesia eisdem traderemus.
Nos autem qui inter cunctas sancte sedis apostolice sollicitudines hanc primam et precipuam curam gerimus prout semper gessimus evangelii scilicet defendere veritatem et orthodoxam fidem exterminatis heresibus longe late que diffundere et propagare quosdam ex venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus delegimus qui accersitis ex hoc sacro concilio aliquibus in sacra pagina magistris cum predicto archiepiscopo de difficultatibus dubiis et erroribus illius nationis conferrent illum que ipsum examinarent ac ei catholice veritatis disciplinam aperirent et tandem de integritate fidei ecclesie Romane plene illum instruerent et docerent.
Quem cum per omnia de fide et moribus recte sentientem invenissent tribus dumtaxat exceptis articulis de processione scilicet spiritus sancti de duabus in christo Ihesu salvatore nostro naturis ac totidem in illo voluntatibus et operationibus veritatem illi fidei orthodoxe patefecerunt aperuerunt sacrarum literarum intellectus attulerunt sanctorum doctorum testimonia et que materie congruebant rationes verissimas induxerunt.
Quorum intellecta doctrina archiepiscopus ipse dubitationibus suis omnibus plene satisfactum esse contestans tam de spiritus sancti processione quam de duabus naturis et duabus voluntatibus et operationibus in christo Ihesu domino nostro talia sentire professus est ut veritatem fidei plene intelligere videretur profiteretur que se nomine prefati patriarche totius que nationis et suo omnem fidem omnem que doctrinam suscepturum quam eidem hoc sacro approbante concilio traderemus.
Propter que omni in christo exultatione perfusi gratias immensas deo nostro effudimus quia votum nostrum in salutem nationis illius videmus adimpletum.
Diligenti itaque cum fratribus nostris et sacro concilio tractatu prehabito fidem atque doctrinam quam sacrosancta Romana tenet mater ecclesia eodem sacro approbante concilio eidem archiepiscopo prefatis nominibus recipienti tradere et assignare decrevimus.
Hec est igitur fides quam semper sacrosancta Romana tenuit predicavit et docuit mater ecclesia quam que ad presens tenet predicat profitetur et docet hanc dictum Abdalam archiepiscopum vice et nomine prefati patriarche Syrorum totius nationis illius atque suo in iis tribus articulis suscipere et perpetuis in futurum temporibus custodire et observare decernimus.
In primis quod spiritus sanctus ex patre et filio eternaliter est et essentiam suam suum que esse subsistens habet ex patre simul et filio et ex utroque eternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit.
Tenet insuper profitetur et docet unum eumdem que dei et hominis filium dominum nostrum Ihesum christum esse perfectum in deitate et perfectum in humanitate deum verum et hominem verum ex anima rationali et corpore consubstantialem patri secundum deitatem et consubstantialem nobis secundum humanitatem per omnia nobis similem absque peccato ante secula quidem de patre genitum in novissimis autem diebus eumdem propter nos et propter salutem nostram ex Maria virgine dei genitrice secundum humanitatem natum unum eumdem que christum verum dei filium unigenitum in duabus naturis inconfuse immutabiliter indivise inseparabiliter agnoscendum nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magis que salva proprietate utriusque nature et in unam personam atque subsistentiam concurrente non in duas personas partitum sive divisum sed unum et eundem dei et hominis filium dominum nostrum Ihesum christum.
Credit insuper profitetur et docet in uno domino Ihesu christo duas naturales operationes indivise inconvertibiliter inseparabiliter inconfuse secundum sanctorum patrum doctrinam duas etiam naturales voluntates unam divinam alteram humanam non contrarias sed humanam eius voluntatem subiectam eius divine atque omnipotenti voluntati.
Et quemadmodum eius Caro animata sanctissima deificata est non perempta sed in proprio sui statu et ratione permansit ita humana eius voluntas deificata est non perempta sed salvata magis atque perfecta.
Hanc fidem eundem Abdalam archiepiscopum nominibus quibus supra suscipere corde tenere et ore profiteri debere decernimus.
Ordinamus insuper atque decernimus ut eisdem nominibus recipere et amplecti debeat quecumque per sacrosanctam Romanam ecclesiam diffinita et sancita diversis temporibus sunt presertim decreta Grecorum Armenorum atque Iacobitarum in sacro ycumenico concilio Florentino edita que cum in arabico traducta ipse Abdalam archiepiscopus accurate legisset ac laudasset ad uberiorem et pleniorem omnium eruditionem sibi nominibus quibus supra recipienti consignari fecimus quoscumque etiam doctores et sanctos patres sacrosancta approbat et suscipit Romana ecclesia nominibus quibus supra approbare et suscipere debeat et quascumque personas seu quicquid aliud ipsa damnat et reprobat pro damnatis et reprobatis nominibus quibus supra habere debeat.
Promittens tanquam verus filius obedientie nominibus quibus supra ipsius apostolice sedis ordinationibus et iussionibus medio iuramento devote semper et fideliter obedire.
Si quis autem .... Nulli ergo ....
Eugenius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam benedictus sit deus et pater domini nostri Ihesu christi pater misericordiarum et deus totius consolationis qui vota et pia desideria nostra quibus pro debito nostri pastoralis officii salutem christiani populi anhelamus et continuis quantum ex alto nobis permittitur operibus confovemus multis magnis que favoribus in dies prosequitur et ultra quam mereamur felicibus comitatur effectibus.
Sane post celebratam in ycumenico concilio Florentino orientalis ecclesie cum occidentali unionem post Armenorum Iacobitarum que et Mesopotamie populorum reductionem venerabilem fratrem nostrum Andream archiepiscopum Colocensem ad partes orientis et Cipri insulam destinavimus ut et Grecos et Armenos et Iacobitas ibidem degentes predicationibus suis et decretorum pro eorum unione et reductione editorum exposicionibus et declarationibus in suscepta fide confirmaret et quos ex aliis sectis a vera doctrina alienos tam Nestorii quam Macharii sectatores inveniret monitionibus et exhortacionibus nostris ad fidei veritatem reducere conaretur.
Quod pro sua sapientia aliis que virtutibus quibus eum largitor gratiarum dominus insignivit diligentissime prosecutus post diversas multiplices que disputaciones post varios tractatus eliminata tandem ex eorum cordibus primum omni Nestorii impuritate qui purum hominem christum esse et beatissimam virginem non dei sed christi genitricem asseverabat deinde Macharii Antiocheni impiissimi qui quanquam christum verum deum et hominem esse profitebatur divinam tamen solum in eo voluntatem et operationem humanitati eius parum tribuens esse asserebat venerabiles fratres nostros Timotheum metropolitam Caldeorum quos ad hec usque tempora Nestorianos eo quod Nestorium sequebantur in Cypro vocaverunt et Heliam episcopum Maronitarum qui cum sua natione Macharii dogmatibus in eodem regno infectus tenebatur cum omni multitudine populorum et clericorum in insula Cypri ei subiecta ad veritatem fidei orthodoxe divino sibi assistente numine convertit fidem que et doctrinam quam semper sacrosancta coluit et observavit ecclesia eisdem presulibus et omnibus ibidem eis subiectis tradidit quam que prefati presules in publica et magna congregatione diversarum nationum in eodem regno existentium in metropolitana ecclesia sancte Sophie habita summa cum veneratione susceperunt.
Quo facto Caldei quidem prefatum Timotheum suum metropolitam Helias vero Maronitarum episcopus nuntium de fide Romane ecclesie que domino providente et beato Petro apostolo opem ferente semper immaculata permansit solemnem professionem emissuros ad nos usque miserunt et coram nobis in hac sacra ycumenici Lateranensis concilii generali congregatione fidem ipsam atque doctrinam Timotheus ipse metropolita primum in lingua sua Caldea Grece interpretatam et de Greco in Latinum traductam reverenter et devote ut sequitur professus est ego Timotheus archiepiscopus Tarsensis Caldeorum qui in Cypro sunt metropolita pro me meis que omnibus in Cypro existentibus populis profiteor voveo atque promitto immortali deo patri et filio et spiritui sancto demum tibi sanctissime et beatissime pater Eugenio pape iv et huic sacrosancte apostolice sedi et sancte huic et venerabili congregationi quod de cetero semper manebo sub obedientia tua et successorum tuorum ac sacrosancte Romane ecclesie tanquam sub unica matre et capite omnium aliarum.
Item quod de cetero semper tenebo et profitebor spiritum sanctum procedere ex patre et filio sicut docet et tenet sancta Romana ecclesia.
Item quod de cetero semper tenebo et approbabo duas naturas duas voluntates unam ypostasim et duas operationes in christo.
Item quod de cetero semper confitebor et approbabo omnia septem sacramenta ecclesie Romane prout ipsa tenet docet et predicat.
Item quod de cetero nunquam in sacra eucaristia oleum apponam.
Item quod de cetero semper tenebo confitebor predicabo et docebo quidquid tenet confitetur docet et predicat sacrosancta Romana ecclesia et quidquid ipsa reprobat anathematizat et damnat reprobo anathematizo et damno et in futurum semper reprobabo anathematizabo et damnabo specialiter impietates et blasphemias nequissimi heresiarche Nestorii et omnem aliam heresim extollentem se adversus hanc sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam.
Hec est fides pater sancte quam tenere et observare ac teneri et observari facere ab omnibus suppositis meis voveo atque promitto et unumquenque illam respuentem et contra eam sese erigentem privare omnibus bonis et beneficiis suis eundem que excommunicare et hereticum et damnatum denuntiare et si pertinax fuerit degradatum curie tradere seculari spondeo polliceor atque promitto.
Deinde similem per omnia professionem dilectus in christo filius Ysach nuntius venerabilis fratris nostri Helie episcopi Maronitarum ipsius vice et nomine reprobando Macharii de unica voluntate in christo heresim cum multa veneratione emisit.
Pro quarum quidem professionum religione et tantarum animarum salute deo et domino nostro Ihesu christo qui temporibus nostris tanta fidei incrementa largitur tot christianis populis beneficia donat gratias immensas agentes easdem professiones recipimus et approbamus ac eosdem metropolitam et episcopum in Cypro et subiectos ad gremium sancte matris ecclesie suscipimus ac ipsis manentibus in prefata fide obedientia et devotione hiis gratiis et privilegiis insignimus imprimis quod nemo predictos Caldeorum metropolitam et Maronitarum episcopum eorundem clericos et populos neque ex populo et clero quempiam de cetero audeat hereticos appellare aut Caldeos de cetero Nestorianos nominare presumat.
Quod si quispiam mandati huiusmodi contemptor extiterit iubemus ab eius ordinario excommunicari tamdiu quamdiu distulerit condigne satisfacere aut ordinarii arbitrio aliqua alia temporali pena mulctari.
Item quod prefati metropolita et episcopus eorum que successores in omnibus et quibuscumque honoribus episcopis a communione sacrosancte romane ecclesie separatis continuo preferantur.
Item quod possint de cetero censuras in suos subditos exercere et quos de cetero rite excommunicaverint pro excommunicatis et quos absolverint pro absolutis ab omnibus habeantur.
Item quod prefati presules et sacerdotes et clerici eorum libere possint in ecclesiis catholicorum divina celebrare et catholici in ecclesiis eorumdem.
Item quod de cetero prefati presules et clerici et laici eorum utriusque sexus qui unionem et fidem hanc susceperint possint in ecclesiis catholicorum sepulturas eligere et cum catholicis matrimonia more tamen latinorum catholicorum contrahere ac omnibus beneficiis immunitatibus et libertatibus gaudere et frui quibus ceteri homines catholici tam laici quam clerici in dicto regno potiuntur et gaudent.
Nulli ergo ....
Si quis autem ....